Joh. Francisci Buddei Exercitatio de cultura ingenii. Ubi de necessitate, modis, ac rationibus ingenii, animique excolendi ac de fine & utilitate disciplinarum saluberrima praecepta traduntur

발행: 1765년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

quibus praeceptores aliqud, saltem praemonstratores Bun-fludiorum S eomites, adiumuntur M. Ceterum in habet & ea, quae viva voce peragitur institutio. alia commoda, quae pluribus pros intur Alexander Fich tus I). Qui enim bonas artes docent, uno, inquid, momento temporis essundunt in sin- nostrum, quod longi mo plurimorum annorum labore eoa rvarunt,mque hoe nudis nostro labore, magnaque cum animἀvoluptate eontingit. Accedit, observante eodem F, cheto, quod subinde ad alios auctores provocent, eo sque haud raro imotos, in quorum proinde notitiam sine ullo labore & diis imae, qui eos audiunt, des cuntur. Ex alio adhuc capite iam suo tempore Hisnius et missium alios autendi, atque ex eorum sedimonibus proficiendi, commendavit. inqvit, habeo his quos legam, non minus disertor. Etiam rsed legendi semper occasio est, audiendi non sempera

Praeterea multo magis, ut vulgo dicitur, viva vox ad icit. Nam siret acriora sint, quae legas, ut tamen in animo sedent, quae pronunciatis, viarur . habitus, gestus etiam dicentis., a git M. Ego dc

hoc addo, quod, quae cum paucis communicantur, maiori libertate proserantur, aut proferri possint, quam quae litteris cinisignata, iudici muniversi orbis eruditi subire debent. Similiter de conversatione cum e tis censendum, quam non minora commoda trierarum alumnis afferre exploratum est, iisque, qui ex instituru

hac de re praecipiunt a , iam pridis proba obsto

vatum.

S. V. '

iJ In areana studiori methodo e p. X. U Lib. H. ep. m.

102쪽

BUID I. U. Alterum proficiendi rite in litteris medium DEus est, bonorum librorum lectio. Bonorum inquam, malorum enim impedimento potius erit, bonamque memtem suffocabit, tantum abest, ut eam erigat votique damnet. Zenoni Stoicorum principi, de vera eruditi ne sollicito, Apollinis oraculum respondisse accepimus: συγχρωτί ζεται τοῖς νεκροις. Quod eo pertinere facile intelligitur, ut libros diligenter volvant, qui ad solidae doctrinae arcem contendunt, & ita assidua mortuorum Consuetudine utantur. Utique ad magnam sapientiam nihil est utilius, nihil certius, nihil expeditius. Vix 1ane mihi persuadeo, ullum unquam mentis compotem extitis , qui id insciari, librisque litterarum cultoribus interdicere, ausus fuerit. Scio, nonnullos magnae ametoritatis viros male hoc nomine audire, sed aliis omnino, per moram obtrectandi libidinem, istud tribuitur, alii abusum redarguentes, ficile suspicionem, ut fieri solet, quod usum ipsum sublatum cuperent, subierunt. Renno Cartesio, nisi omnia me fallunt, eiusmodi quid contigit. Cum enim animadverteret vir acutissimus, imconsultae & intempestivae lectioni palmam ubique tribui, acrem autem liberamque meditationem 'passim ut supervacuam contemni, aliam viam ingregiis est, meditationemque iure quidem, quantum ad philosophiam attinet, letaoni anteposuit. Hinc liberius quaedam ab eo in libros dicta sunt, se scilicet eos legere, non ut studia sua iis promoteret , sed ut animum quadam nus ab iis avocaret. Usu & consuetudine idem comis probavit, si nonnullis credimus sa), dum, paucorum admodum librorum suppellectile instructus, litteris imcubuit. Quem quidem, si qui aut in alio litterarum versantur genere, aut ingenio eum non aequant, in exemplum I

103쪽

Plum, quod imitentur, sibi latuere vellent, tinviter se B traducerent. Forte & ambitione in transvorsuin actus, DI US dissimulatione sectarum conditoribus haud infrequenti usus est, ut ceteris eo facilius persuaderet, se viam - nullius unquam vestigiis signatam ingredi, in quo si aliis sucum non fecit, sibi fecit certissime. Sunt praeterea alii, qui, cum animadverterunt, vanis inutilibus que libris multos ita se tradere, ut necessaria magis prae iis illis sordeant, divinarum autem litterarum scrutationem in minimis ponant, istud aegre serentes in

contrarium, communi mortalium vitio, currunt, &omnium sine discrimine librorum, si a facra scriptura discesseris, lectionem damnant. De Ioanne Matthaeo, Monasteriensium Anabaptistarum capite, eiusmodi quid refert Ioannes Steidanus i , eum videlicet sanxisse, nequis ullum deinceps librum haberet, aut sibi servaret, Praeter S. Biblia, reliquos omnes, ita pergit. Sleidunus, in publicum deserri iussit, quorum pretium Viginti millium aureorum aestimabatur ) flammisque consumpsit, de Mariino Luthero nostro, per foedam &ridiculam calumniam, itidem eiusmodi quid reseri Aegidius Caman et , eum Philippo Melanchthonii, &Αndreae Carolotassio, auctorem fuisse, ut, abiectis scriptoribus ceteris, divinas tantum litteris voluerent revolverentque. Scimus, nec dissitemur, divinum v, rum longe . maius pretium sacris litteris, quam Romunensium scriptorum nugis statuisse, bonas autem litteras librosque, quibus ad earum interpretationem adserri quid potest, adeo non reiecisse, ut haud semel serio commendarit. Proinde qui de Camario hoc res1' De statu resin lib. X. p. Is I.

104쪽

heus-& ornam rectiora umoraque docet. Alios tamen

morant , quibus serio constitutum fuerit, omnes alios libros, inmeter scripturam sacram, doctorum manibus excutere. Quorum inflautum veniam quidem & excusationem promeretur, eum ex iusta, ob hominum ibhris abutendum pravitatem, indignatione Inrasinum vi, deatur: rechilendum tamen minime est, cum norim valde sit, rationique adversum. Detest atque execroi

illorum improbitatem, qui divinas litteras aliorum T brorum lectioni postponunt: scio tamen, hinc quoque praesidium aliquia, ad ipsam scripturam sacrum fel, eius expilam , parari posse. Unde extincta, quod .s horum consilio res litteraria administraretur, evmire necesse esset, bonarum artium luce & barbarie incubia mentes mortalium occupante nihil aliud ex Hamdum, quam ut ipsa scriptum sacra ceu non inisecta, itidem parum tandem curetur, hominibusque eripi tur . Adeo semper nocet, quod nimium est. Humanae autem naturae pravitas potius deploranda, quae, nisi divina ope illi medela asseratur, adeo nec ignorantlam,

nec eruditionem pari potest, ut utrinque plurima pintius incommoda, quibus se ip- induit, accipiat. S. UL Praeclare autem Seneca 4 : num refert quam minos libros possideas, sed quam bonos. Obruimur sere multitudine librorum: unde selectus necessario im

105쪽

stituendus, ne laetio vagum quid & instabile habeat. Non id nunc ago, ut definiam, qui libri hcta sint. mitte necessirit, & quinam prae cetis, cuique inem di, nec nostri inlaturi hoc sere ratio. Alii hun pridem

illud executi sunt. Saltem, quicquid ad mores riteismandos hic pertinet, non temere praetermittam. Primo, ergo loco id moneo, eos libros iure optimos censeri, quibus non tantum intellesius rerum Com tione imbuitur, sed voluntas etiam a vitiis purgatur, emendatur . G orius Nisamenus ci) a librorum Basilii lectione numquam se recessisse ait, ut non ex iis in virtute se pro .ita animadverteret. Cum ora. timra eas, inquit, quas de moribus S bene visenia

ratione scripsit, in manus accipio, animo G μυωτο purgor , templumque Dei eapax incire. Quid edigo de illis censendum, qui ad mores. corrigendos non tantum non prosunt, sed corrumpunt eos insuper, memtemque ut venenum inficiunt i Impura impurorum hominum inscripta innuo, versus sescenninos, carmina

priapaea, & quidquid ad perdendas bonas mentes, imiemalis genii affatu, concitata poetarum quorun , improborumque hominum libido, essundere &comm nisci solet. Et huiusmodi tamen libri non tantum pro ponuntur adoloscentibus ad legendum, sed . & commendantur. Ela recte quidem hoc fieri, Leontardus retinus a) contendit, cuius num maior in asserendo impudenda, quam in probando, quod asseruerat, stu

titia fuerit, dubium mihi videtur. Ita vero iller Assmium, inquit, ista misereri, dicet mihi severus quidam Cato , ii que relinquenda bona malorum m m , quam , bonorum mala incurrant ,' itaque nee

ipse

106쪽

BUmine legam poetas nee aliis , ut legam, permittam rogus AR Plato S Aristoteles legebant, quibus si te aut

. gravitate morum , aut intelligentia rerum anteponas, nullo modo feram. An tute aliquid discernere putas, qwd illi non viderint Christianus, inquit, . sum, at illi suo more vixerunt: quasi vero honestas gravitasque morum non tunc eadem fuerit, quae nunc est, aut quasi non haec ipsa; vel etiam det riora , in faeris reperiantur litteris P Sed piget cetera addere, sebriculosi hominis deliria, non impia

tantiam, sed & tam inepta & absona, ut male coli caretur, quod in illis refutandis consumeretur tempus. Ceterum non excludo illorum quoque, quos Moralistas vocant, commentationes, in quibus de matrim nio di castitate non raro ita praecipitur, ut nefanda crimina data opera docere voluisse videantur. Quo nomine Thomae Sanchegii de matrimonio opus, ipsorum Doctorum Sorbonicorum iudicio damnatum, sti-gide satis excusatur a Theophilo Ramaudo i . A dream Naugerium, Paulus Iovi et refert, valerii Martialis scriptis ob spurcitiem adeo infestum suisse, ut quotannis stato die Musis dicato, multa eius volumina tanquam impura cum execratione. Vulcans dicaserit. Quam vellem, ut omnes eiusmodi gelus incenderet, ut omnia ista lasciviae ct libidinis moni' menta in pulverem redacta, oculis mentibusque hominum . tandem plane subducerentur. Nec possent pulchrius ullum aut perennius nomini filo tropaeum sta- , tuere, quod servatorum tot innocentium iuvenum riam, apud posteros quoque illis conciliaret. Ast latrunae linguae cultui sorte inserviunt elusinodi scripta, a

107쪽

cuminoque, & ingenio, omnes in sui admirationem B convertunt. Cene jHartialem hoc nomine laudat Io- DEU3sephus Scaliger co, a tamen, quae foede &obscoene dicta sunt, ea se praeterinittere profitetur. Ne Martialem quidem , inquit, transferre libet ad meliora: multa sunt eius epigrammata divina, in

quibus est sermonis castitas F argumenti species luculenta. Alia foeda ne legerim, tantum abest, ut ad censuram vocem Alibi vero idem Maliger, de Catullo, Τibullo atque Prin ertio verba faciens, inpiat quidem, ut pudoris rationem habuissent, ast ex hisce tamen sontibus hauriendam latinitatem, adeoque horum lectone quos latini sermonis nitor delectit, vix supersedere posse. In quo tamen eum & Omnes, qui ita sentiunt, ratio maximopere fallit Perinde aes non aliis minus impuri, minusque obscoeni essent, ex quibus Romani sermonis cultus atque nitor peti posset Si animo circumspiciatis , inquit Franciscus Sacchinus cst , magistros, ex quibus latine discimus, quacunque agendum de re sit, exstare duces minime virtuti contrarios intelligetis Subiicitque idem imgentem numerum ainta um , ex quibus sermo larinus castita emendatusque hauriri possit, ut tamen periculum, corrumpendorum per eorum Iectionem morum , neutiquam sit subeundum. Nec displicet consilium, quod post alios Io Schester 3 suppeditarit, ut ex iis scriptoribus, qui obscoena quandoque admiscent, is ligantur, seorsimque publicentur, quae a iuventute ci

taJ In orat. de vitanda librorum moribus voxsorum lectisne, subiuncta eius libello de rviune libros cum profectu legendi p.

108쪽

BUD-tra damnum legi possunt. Quicquid vero huius demum DSUs sit, virtutis semper potior esse ratio debet, quam se monis . Quis felicior reputandus sapientiorque, qui pure & emendate loquitur, impuris cum sit moribus, an qui vitam moresque emendat sedulo, utut de linguae ornatu non sit adeo sollicitus 2 Miseri hominest quos suae salutis cura tam parum tangit, ut in verborum aut flosculorum quorumdam gratiam eam adducere indiscrimen non dubitent. Ast nullum forte periculum inde metuendum y Quin audiant ipsum Aristotelem si , qui istos conticescere iubet: cum enim legissator, inquit, verborum obscoenitatem , ex civitate, si quid

aliud elicere debeat, μιαλιτα ριεν ουν Εκ των νεων somη μητε , μη τε οἰ-ωσι τοιοῦτον, tum maxime a puerorum auribus oculique removere, ne quid tale vel loquantur , vel audiant, addit rationem: εκ του γὰρ ευχερως λεγειν οτιοῦν των Δεισπρῶν γίνεται, το ποιεῖ, συνεγγυς, ex turpiter

enim loquendi licentia, sequitur F turpiter fac

re et . Nec enim per corruptae nostrae naturae indolem secus temere evenire potest. Qua de re si quis dubitet, eum exempla quoque virorum, huiusmodi liabrorum lectione a virtutis semita actorum in praeceps, publicisque scriptis tandem alios, ut cautius hic se gerant admonentium sa), rectiora facile edocere pos sunt. Prorumpunt utique magno impetu vel leviter imritati pravi anctus, hique rursus turpissima crimina progignunt. Irritari autem acrius vehementiusque nequeunt D J Lib. VII. Posit. ea'. TVLLLad Add. Edmundus Ricterius in obstetrice animorum p. 8 .

L3J Hadriani Besertandi de fornicatione emenda M. minitio, ve ad orginio ad pudicitiam et eastitatem.

109쪽

queunt, quam librorum obscoenorum lectione. ea, BUn- quibus concitantur, animo cogitationibusque Osteren-DEUstium. Atque haec ethnicis quoque explorata fuero. Quantum vero christiani nominis est dedecus, inter eos, qui illud praeserunt, reperiri, qui haec sibi non persuadeant, immemores monitorum ipsius Servatoris, Paulique apostoli, quibus ut non tantum obscoenos, sed & otiosos sermones cane & angue peiuS sugiamus, .serio nos obtestantur. Procul itaque & Romanenses, quas vocant, fabulae, secessant I : quae utplurimum obscoenis & libidinosis narrationibus sunt resertae, &, cum insiper a magis neces is incautos avocent, certissimamque bonis menribus pestem asserant, haud immerito ex litterato orbe proscribuntur. Nugas scilicet& otiosorum hominum commenta legere iuvat, quia utilia & profutura, quae legamus, desuntl Lepidi autem prorsus sunt, qui prudentiae civili eas inservire contendunt: quod tum demum discutere operae pretium fuerit, cum graves & elegantissimi, quibus abundamus historici, hisce ineptiarum nundinatoribus locum

fecerint.

S. VII. Ast sunt & alii bonis moribus inimici libri, quos, eundo per rerum capita, indicabimus. MDgici inter eos merito familiam ducunt, qui quo acrius interdum inconsultam quorumdam curiositatem irritant,

eo diligentius oculis animisque iuvenum subtrahendi sunt. Qui tempore Pauli apostoli περίεργα sectati suerant et , ad saniorem mentem revocati, libros suos

Contulerunt, cunctosque coram omnibus combusserunt.

Hi numquam priori vitae genere tantum sibi inusserunt G a dein

siJ m. Molinaeus lib. LV. de tranquilL animae eap. LV. p. 35 i. ad . Upsius in notis ad lib. L. Polit. cap. X.

110쪽

BUm dedecus, ut non suo merito posteriori maiorem DEG riam apud omnes sint consecuti: simul exemplum n bis praebuerunt, quam sedulo removenda sint, quae aut commissi sceleris refricare nobis memoriam, aut alios pellicere ad similia queant. Quam male autem mbi consulant, qui, senioribus consiliis locum concedere renuentes, curiositati inconsultae frena laxant, vel

Henrici Cornelii Agrippae i) exemplo constat, qui de se ipso profitetur: permultum temporis rerum in bis vanitatibus olim contrivi: tandem hoc profeci, quod sciam, quibus rationibus oporteat alios ab hae pernicie dehortari. Quicumque enim non in veritate, nec in virtute Dei, sed in illusione daemonum secundum operationem malorum spirituum, diuinare ac prophetare praesumunt, F per vanitate; magia eas , exorci os, incantationes, amatoria, ago ma , F cetera opera daemonica, F idololatriae P auderexercentes, praestigia, F phantasmata ostentantes, mox cessantia miracula sese operari iactant, omnes hi eum Iamne F Mambre F Simone Mago aere nis ignibus eruciandi uestinabuntur. Noti temere t imen ut magici damnandi sunt libri, qui profundiora

quaedam naturae arcana exponunt, vulgique excederemptum videntur. Quod ut moneam, innocentium

quorundam virorum latum me adducit, qui . quod plus ceteris in rerum naturalium perscrutatione saperent, magiae suspicionem apud imperitos subierunt: a quae tamen nonnullos peculiari commentatione feliciter I beravit Gabriel Naudaeus 2 . De eiusmodi scriptis. quibus aut aperte, aut per cuniculos & ambages, ad atheismum via stemitur, 'idem censendum. Quam tum

2J De uiris falsa magiae suspectis.

SEARCH

MENU NAVIGATION