Sancti Didaci Complutensis Canonizatio. Quam Sixtum 5. pont. opt. max. admiranda pietate, solemni ritu, frequentissimo cleri, populiq. conuentu, celebrauit 6. Nonas Iul. Anno 1588. A Pet. Galesinio prot. apostolico descripta, distinctaq. partibus tri

발행: 1588년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

o S. DIDACI CANONIZATIONI s Ac TAcabuntur . Verum aliquid me summatim oportet praeseride canonietationis antiquitate et celebritate: cum qua omnis reliqua deinceps narratio apte cohaerebit . . De monitationu instituto, a, et rationibψ. VI.IA M inde ab initio nastentis ecclesiae, institutum canonizationis esse coepit, ut a falsis veri manus internoscerem turis . Tum enim primum sanctus Clemens Pontifex et madi r , Notarios serna creauit, quos in eam curam incumbere iussit, ut res gestas mar rum litteris mandarent . Viros a

tem esse voluit, qui et sectata fide, et probitate, et doctrina antecellerent: quiq.omnem in munere commisse Aligentiam adhiberentis . Anterus praeterea Pontifex deinceps hoc st tuit, ut eoxum acta non modo conscriberent, sed etiam conquirerent quam diligentissime . Et vero Fabianus Notarijs illis smem adiunxit Diaconos totidem: quorum etiam testiam ijs niteretur rei gestae veritas . Eadem plane omnia d creuit Vrbanus Primus, atque reliqui, qui proxime succestaxant , Pontifices . Quam oo rem ij Notarii ad si mum Pomtificem referebant de singulis, qui ex actorum veritate ponem di essent in marurum numerum . Commemorabant autem res gestas, cruciatus , fortitudinem, constantiam, dimicati nes, vere pro fide susceptas, et necem, quam proChristi Domini gloria obierintis . Haec igitur tria, nimirum grauitas virorum, quibus de martyrum factis scribendum erat, inu stigatio diligens, et testimonium Diaconorum septem, eo j ctabant, ut veri tantum ma res, reiectis ceteris, qui pse domartyres erant, in martyrologii tabulis asci iberentuo . Principio enim orientis religionis Christianae non defuerant homines haeretici, nec vero schismatici, qui cum torment ac mortem Christi nomine subire viderentur, cos tamen a fide in sodoxa, et communione catholica alienos, non recopit ecclesia Dei: quoniam ex Patrum sententia quidquid alia quis, qui extra ecclesiam est, patitur, non martyrium, sed perfidiae poena censetur . Erant vero aliae etiam cause, atque rationes, quare necessalia erat omnis vel diligentissima indagatio, ut re vera quis in martyrum numerum poni rite posset. Nam in Africa ex Diocletiani edicto, qui sacros codices

traderi

82쪽

eradere noluerunt, cum eam ob causam martyrium sitierint, eos martyrum cultu atque honore dignos censuit Mensurius, Epis pus Carthaginiem, ut rem totam sanctiis Augustinus enucleate perstribit. Alios autem facinoros, iniq. debit res, qui, illius vexationis occasionem nacti, quoniam vita acerbissima priuari mallent, propterea quod grandi aere alieno obstrissi essent, inro sponteq. sese persecutoribus offer

bant, sacraq. volumina, quae tradere recusabant, se habere mentiebantur, in martyrum numero censeri, idem Mensurius vetuit. Eamq. ob rem Optatus Mileuitanus Lucillae factiose os, feminae narratione demonstiat nefas esse venerari reliquias alicuius martyris, non vindicati, nimirum non probati et recepti . Itaque pernecessaria fuit de martyribus etiam, e rvmq. fide et charitate perquisitio . Ab ijs autem initijs profectus sanctorum canonirationis usus, in dies progressionibus sitis aestiis, magnam requirit solemnitatem , omni vel dilis

gentissimo indagandi missio exquisitam . Elapsis enim M

tissimorum martyrum temporibus fuerunt multae canonia tionis causae . Neque in praesenti necesse habeo commem

rare omnia saecula sanctorum, quos sine dubio gloriae Domiani participes effectos, catholica veneratur eccle1ia . Sed cum aliquando hominum fraudibus, ut mox narraui, doliri. O currendum fuerit: tum etiam silerstitioni prospiciendum Grat imperitae multitudinis, quae facile interdum falli decipi potest assimulata quadam specie sanctitatis . Hermanus quia . dam, iam annorum viginti spatio sanctus vulgi opinione putabatur, Venerationeq. propterea colebatur . Seu habita de eo inquisitione diligentissima, Bonifacius Octauus Pontifex exhumari iussit, cum, quem sanetiun vulgo opinabantur, eum haereticum comperisset. Accessit etiam alia causa, quae maximi momenti est. Obviam enim eundum saepenumero sitit quarundam familiarum ambitioni, humanoq. affectuit quo factum est nonnumquam, ut hic parentis, ille filii, alius fratris, alius amici, ex hac vita pie decedentis, tamquam sancti, patrocinium publice imploraret. res tum ambis guitatem, tum cohuisionem ac perturbationcm saepius peperit: cum idem a quibusdam, uti sanctus, coleretur, ab alijs irrideretur. Hanc igitur priuatam, et ambitiosam licentiam, quam

83쪽

dia S. DIDA CI. CANO NIZArro NIs ACTA quam sibi homines arrogarant, diuine sapientissimeq. me cuit sancta ecclesia Dei. Ac praeterea , ut et sanctis honorum accessio fieret, et fidelibus certa, explorataq. veritas de cinrum gloria afferretur: mos ritus'. selemnis, Spiritu sancto auctore ab ea introductus est canonizandi sanctos statis caerim nijs, quae in praesenti inuiolatae obseruantur ad praescriptum librorum ritualium . Neque enim tanti ponderis negotium, ea . a. quanti est sancti canoniratio,cuiquam vel Patriarchae,vel Pri- AH mati,vel Metropolitano,Episcopove,sta seli ratifici Romanos a. commissum est: qui seminam diuinamq. ecclesiae regendae et gubernandae retestatem habet. Quo in munere is,ut Pontifex, Vicari q. Cnristi , neque fallere, neque falli potest, quia non prudentiae suae innititur, sed regitur prouidentia Dei: qui ecclesiam spiritus sui lumine illustrat, ac dirigit, ut non e ret , sicut promisit ijs verbis : Spiritus Paraclitus, quem mi

Ioan. t . tet pater in nomine meo,docebit vos omnem veritatem. Cm

ius singularis prouidentiae argumento certissimo satis illud est, quod numquam labefactata, neque infirmata est fides , ab hominum testimoniis, semel in ijs canonizationis iudicijs suscepta, ridisertissimi viri rem totam non probabiliter statum, sed necessario demonstrant. Praeterea canonizationis munus, quoniam maturae deliberationis est, non ilico pe agitur , sed mora interposita , usque adeo ut in annos pluriamos diutius differatur. Nam quo maius negotium est, eo ma-I-. ε . turius deliberari debet , . Christus Dominus cum Lazarum

ad vitam reuocauit, non confestim id fecit, sed multas prius caerimonias adhibuito . Pontifex igitur in canonization quam sapientissime agit: qui, etiam atque etiam Ape a R gibus, Principibus, aliisq. primariis viris, aut a ciuitatibus , nationibusq. omni silmma prece rogatus , quo splendidius veritas elucescat, eam actionem in longius tempus ducto . Id quod Euserius Quartus fecit, cum de Bernardini Senensis selemni aciscriptione ageretur: itidemq. Innocentius Qua tus de Stanislao martyre . Hic annis post eius martyriunia centum et septuaginta, ille longe diu post obitum in sanct rum numero est ascriptus: cum a ceteris etiam, qui praecesserant, Pontificibus res antea prolata sit. Ac praeterea illius , qui verbo et opere Christum Dominum connssius , rerum di- uinc

84쪽

suine gestarum laude clarus, in sanctis dignus est qui annum

retur , vitae innocentia, morum sanctimonia, virtutes, mir

cula inuestigantur diligenteo. Idq. inuestigationis officium, non omnibus committitur, sed religiosissimis ecclesiae Antis stitibus, viris sapientissimis, rerumq. gerendarum usu peribtissimis . Et quo exploratius sit id, quia quaeritur : aliquam do factum est, ut quaestionum, quae ad canonizandi rati nem , vsumq. attinent, acta fidei et diligentiae eorum potissimum Cardinalium concredita commissaq. sint, qui illius iam, de quo ageretur, canonizationi maXimopere refragaremtur'. Iam vero Innocentius Quartus de sancti Stanistat vita inquirendi curam delegauit Ranaldo, Cardinali Ostiensi, iblius canoniZationem valde admodum impedienti: qui dei ceps , re tota perspecta, suffragatus est mirifice. His solemnibus institutis et alijs , quae ordine infra perspicua erunt, debeato Didaco, in sanctorum numerum referendo SI X T v sQv IN. TvS Pontifex egit, ut omnia selet, tum religiose , tum sapienter . De actu hisin cause, in urbe recognstis, et eomprobasis. UM.ANONIZATIONI s autem huius causa, quemadmo dum ante narraui, cum in eo statu versaretur, ut illius acta, quae iudices delegati in Hispania confecerant, recte o

signata , inde Romam perlata essent: Philippus Rex, qui

tamdiu non a utus erat, quod summopere expetierat, per oratorem suum: Regium , Henricum Gusinanium , Comitem de Olivares, virum genere illustrem, et virtutum laude clarum cum sanctissimo D. N. S I x Τ o Qv I N T o Pontifice precibus agi voluit, ut res, diutissime dilata, tandem rite conficeretu . Id supplex orator regio nomine, maximopere petijt, quod pro pietatis , aequitatisq. ratione Pontifex , qua est summa benignitate, libenti gaudentiq. animo com cessita . Itaque ut recte atque ordine res tanti ponderis, ac momenti gereretur: optimum factu putauit, eam sapient,

bus, vQq. peritis hominibus speciatim delegare . Eamq. ob rem e Rotae Auditoribus duos delegit, Roscium Decanum,et Robusterium, ambos iuris scientia eruditissimos viros, iud, K ces

85쪽

S. DIDA CI. C No NGAT ONIs ACTA. sq. integerrimos . Iis praecipuo , ut moris est , rescripto Pontificio, cui manu sua Pontifex subscripserat, quarto Calendas Iulii, anno M D XX e v. dato, negotium mandauit rvt huius causae acta, ab Hispania.Romam allata, viderent . cognoscerent, atque expenderent in primis, an quaestiones rite habitae essent, an item legitima testimonia, idoneaq. adprobationes, decernerentq. item inter se de hs omnibus, tum referrent . ubi aliquot post mensibus magna cum dilia gentia, quam adhibuerunt, omnia perspexerunt, ct considerarunt, maturaqHeliberatione inter se statuerunt, ad Pontificem singula retulerunt, certis capitibus distincta, ut mox im

I. Causae acta esse legitime tum recognita,tum interpretata. . II. Testes ex litterifremitariis, recte riteq. interrogatos: et

quaestiones de ijs legitime habitas esse.

III. Eos testes nulla exceptione summoueri,sed maxime id . neos ad faciendam fidem . IV. Testes pr. aeterea, litterarum remisseriarum auctoritat adhibitos, fiusse legitime atque ex praescripta ratione, r cte interrogatos: et praeterea quaestionum aliarumq. LLpturarum monumenta , recte exscripta esse, fidemq. et - 'probationem affero . ' r ..V. Librum, de miraculis inscriptum, quo scilicet beati Dida-- ci miracula centum et triginta explicantur , ex archiuio i Complutensis conuentus S. Mariae Iesu desumptum, prinbationum vim praebere, et recognitum, ut per exemplariS

vetustatem fieri potuit, fidem facere: et reliqua item duo, et quinque foliorum fragmenta , e pago sancti Nicolai, patria beati Didaci, perlatata . VI. Constare item, beatum Didacum , in eo pago natum , ordinis sancti Francisci laicum professum, ex hoc seculo. migrasse anno M CCC GLXIII. vitam egisse piam , religiosam, sanctam: illum morum sanctimonia, castita- te, humilitate, charitate, eleemosynarum largitioni, coministratione . ct egregia , mirandaq. erga pauperes

Christi liberalitate, aliarumq. virtutum splendore diuinutus illis taculis praeluxisse: multa pro gloria Dei perpessum esse, eamq. ob rem et in vita, et post obitum, omnium, qui

86쪽

. i A P A R s III. iri xx. Illum norant , opinione sanctum putari, piaq. Veneratione i colii eiu corpus in ecclesia sanctae Mariae Iesu loco recomis di, quod sacellum appellant beati Didaci nomine. V II. Constare item illum, multa aetate prouectum, die suum obijsse pridie Idus Decembris, anno a Christo nato

VIII. Omnium sermone, et praedicatione illum, dum in hoc saeculo fuit, sanctitatis nomine celebrari.

- monijs quam plurimorum,qui illum de facie norant, et q. . fere assidua via sunt consuetudine.

X. Testificari multa miracula, et beneficia diuinitus hominibus diversi generis et loci facta meritis et precibus beati Didaci, ΣΙ. Praecipua etiam, atque Gylaria miracula testata, et probata esse, praesertim, quou narratum est de serenissimo, Carolo, Hispaniarum Principe, et item de Maria Pinibla, paralytica H. . XII. Alia multa nota, et testata esse ex libro miraculorum

. quem mox commemoraui.

Haec Auditores Rotae iudices delegati ad Pontificem ordine retulerunt: tum quaecumque praeterea ad canonizationis actum pertinerent, recte ac legitime instructa parataq. in

omnia exposueruntia. De Cardinalibus, delegatis etiam iudicibin recognitionu actorum cause . VIII.

IIs omnibus auditis, Six Tvs Pontifex , quo maturius cuncta peragerentur , in consistorio, quod decimoCalem das Februarii anno M D x x C v II. habuit, amplissimis octo Cardinalibus , Alexandro Farnesio, Collegis Decano, ubscopo Ostiensi, Marco Antonio Columnae, Episcopo Praenestino, Michaeli Bonello Alexandrino tit. S. Mariae supra ML neruam, Iulio Antonio Santorio tit. S. Bartholomaei in Ins la , Antonio Carata iit. SS. Ioannis et Pauli, Constantio Samnano tit. S. Petri in monte aureo LPresbyteris, et Ferdinando Nessiceo, Diacono s. Mariae in via lata, Hieronymoq. Ma ia a theio,

87쪽

s. DIDA CI.CANONIZArro NIs Ac TAtheio, Diacono Istia sancti Adriani , id praecipue mandauit,

et delegauit,luthuae ab Auditoribus relata essent, omnia si gulaci. accuratissime cognoscerent : itidemq. per cerent, et eoasiderarent, quam diligentissime possent, quaecumque in negotii huius grauissimi rationibus considerari oporteret . Tum ij causam delegatam statim aggressi , ut viri sunt sumitia hemia, iudicioq. praestantissimo, in ea quemadmodum ceteris in rebus Elent, et religiose, et pie, et aequissime se gesserunt prkelara cum laude . Farnesius igitur Decanus, teristio Nonas Februari , congregationem delectorum Cardin lium habuit, in qua primum de re delegata agi coeptum est. Rotae Auditores, Rostius, et Robusterius, praesto fuerunt ad causam: de qua retulerunt, se illius acta vidisse, recognouis se, et perpencsisse omnia diligenter, prout summatim, de in re calionirationis, certis capitibus comprehensa , singula eontineri dixerunt . Haec breui cum coram exposuissent, actorum exemplaria Cardinalibus tradiderunt, et summam itidem capitum, quam ipsi consecerant. Postea vero quam illi abierunt, in eam deliberationem, matura consilitatione agitatam, Cardinales venerunt, ut et omnia illa acta denuo recognoscerentur ordine, quo Rotae Auditores usi erant, et singulae traeterea positiones, quas , inde desumpta , illi ait terant, Hudiose cum actis collatae , examinarenturia. Quarea tortim et summariorum exempla confici, singulisq. Caia, natibus tradi: eorum autem exemplar a Notario recte asse uari iussum est. De Congregatiombus eo nomine sabitu. I x. DE INDE statas alias congregationes deIegati iudices Cardinales habuerunt: quibus de tota causa ordine act im est. Fuerunt autem eae omnes numero tredecim, in quibus priaesertim nirisconsulti, grauitate et doctrina praecellentes , cum usi venit, praesto merunt ad consilium. Primum acta cause, in Hispanijs confesti, quae Auditores Rotae, ta, ad sidemq. faciendam idonea decreuerant, aliaq. ea dilia' genter recognita, et alia quaecumque id generis ad canon, rationis actum pertinentia, Cardinales cum rata, firma diu-

turnis

88쪽

turnis consultationibus habuissent, omnia maturissime coinprobarunta . Postea singulas positibnes illas, summatim exscriptas, et collectas, quas Auditores attulerant, etiam at e etiam cum aduocatis consultatas, ex omni parte recla constare decreuerunta . Tum varia miracula, de quibus diu comsultatum ac deliberatum est, cognita atque explorata usque adeo habuerunt, ut nihil deesse statuerint ad rem perficiem dam . Quare ultima congregatione decretum in sententiam

confecerunt, sequenti capite explicatam ν De visima congregatione et decreto comprobationuactorum. X.

DEMVbi rebus omnibus agitatis , cum nihil dubij rei,

quum esse videretur, in congregatione, quae ob eam causam ultima apud Farnesium decimo Calendas Iulij anno millesimo, quingentesimo, octuagesimo octauo habita est, Cardinales censuerunt, nihil omnino obstare, quominus iam ctissimus D. N. SIx Tvs Qv INΤvs vltra progrederetur ad canoni rationis achium , . Itaque magna consensione, im timaq. animi laetitia de re tota deliberarunt in hanc sente tiam . Diligenter perspectis attestationibus , probationibus et actis omnibus, de beati Didaci canonizatione confectis, accurateq. recognita scripturarum fide, et consideratis Aud, torum Rotae politionibus, cognita etiam illa constanti deum tione, ac veneratione, quam beato patri Didam centum et

viginti abhinc annis omnes Hilaniae populi votis, vigilijs, donarijs, omnibusq. pietatis ossicijs perpetuo tribuunt: Nos illius fidei puritatem et integritatem, vitae sanctitatem, egrugias virtutes, praeclara miracula ratime probata comperimus . Quocirca uno animi assensu decernimus ob clarissisma eius merita Sanctissimum D. N. si eius sanetitati pitcuerit, cuius correctioni et iudicio omnia sibijcimus , posse ad illius canonieandi actum ultra progredi, ruet eundem in sanctorum numero ascribem .

89쪽

RE a Cardinalibus ita explicaraia , optimus Pontifex

SIxΤvs Qv INTus, ut religiosissimo desiderio exa descens, ita attentissimus et diligentissimus ad rem perficiem dam , consistorium secretum quam primum habere voluit :quod duodecimo Calendas Iulii habuit si equentissimo Card, natium conuentu , Erat unus, ut dixi, e Cardioalibus delingatis iudicibus, Marcus Antonius Columna: qui, a collegis delectus, mirifice causam peroravit graui et illustii oratione vereq. digna alii piissimo Cardinate . Eam huic comment

rio adiungam ad extremam partem . Sed magna omnium attentione eum auditus esset: tum a Pontifice in primis attenditissime, qui id negotium,quod totum Dei est, summa pietate

amplexus, et luculentissima oratione dicentis, et cogitati Re meditationeq. rerum, quae praeclarae ac diuinae narrabam

tur, magnopere delectatus, intimum animi gaudium vultu atque adeo lacrymis ostenditis . Erat enim oratio plena olicijs pietatis, referta exemplis sanctitatis, et Olendescens lumine illustrium miraculorum, quibus vir Dei Didacus maxime claruit . Iis omnibus auditis Cardinales, sententias roga-υ, canoniZationi suffragati sunt magna pietatis significati ni . Tum Pontifex, ae eorum consilio, et assensu omnia rite recteq. acta, et gesta, ac legitime probata esse decreuit: et pergere iussit ad reliqua, quibus canonizationis actus omni-Dus partibus abselueretuo . Septimo igitur Calendas Iulij, Ae sabbato consistorium publicum fuit. In eo PontifeX, ut in selemni id generis actu moris ritusq. est, amictu Pontificio rubro, et mitra pretiosa ornatus, solio praecelse sub umbella eiusdem coloris sedit, magno Cardinalium consessu , magnaq. Antistitum frequentia, et celebri virorum omnis Osedinis multitudin . Tum Pompeius Arrigonius, Adum tus consistorialis , et regius , iuris scientiae, atque eloquemtiae laude florens, oratione Latina, et in omnibus partibus clegantissima , primum exposuit augustissimum perpctuumq. Philippi Regis catholici desiderium, quo tamdiu maxime e arsit ad beati Didaci canonizationem: deinde ordine narro.

90쪽

hit et iisdem viri beati integritatem fidei, sanctimoniam,et simplicitatem vitae, admirabiles virtutum progressiones, et mira,cula aliqua praesertim insignia: tum demum peroravit. In qua peroratione cum in primis eiusdem Philippi Serenissimi Max, mi q. Regis, tum vero Toletanae ecclesiae, uniuersitatis Com. Plutensis, et denique totius Hispaniae nomine Sanctissimum D. N. Sixtum, quam maxime potuit, id rogauit, atque obsecrauit, ut, qua est ardentissima pietate, beatum illum virum , i in domo Domini tot meritorum splendore elucentem , in famctorum numero referre velit. Haec Arrigonius cum dixit: tum Antonius Buccapadultus, Secretarius Apostolicus, vir domu et eruditus, non modo ad eloquentiam, lad ad omnes liberales

ingenua'. disciplinas, ex praescripto Pontificis apposite, nate, splendide, ac grauissime respondit . Pietatis namque regiae stuchium, diuturnamq. rei tam piae ristulationem, praeclare

commendauit: canonizationis actus rite solemniterq. consciendi voluntate summi Pontificis propensam ostendit, eamq. ardentius inflammatam narratione vitae sanctissimae, virtutu, et miraculorum, quae Arrigonius Advocatus dilucide explic uit: sed ob rei grauitatem dixit, Pontificem velle diutius dei, I berare: interea Deum in primis orare id omnes oportere,ut d, uino lumine mentem illustret Sanctitatis sus,quo rectius acti nem grauissimam dirigat cum ad Dei ipsius gloriam, tum ad ecclesiae amplitudinem, Christianaeq. pietatis fructius uberrimos. Sed, ut res tota tamquam Ob oculos posita, planius ce natur, et responsum hoc, et orationem commentario in exue

' ma parte ascribam. De consistorio, quod eius rei causa poseremo habitum ess, ac de prae-Mntissima Pontificis concione. XII., V o NIA M res agebatur maxima, semper aliquid rei, quum fuit,quod in consultationem,ac deliberationem

venit. Sed praeterea ritus ratio id postulabat, ut postremo consistorium haberetur, in quo causa tota, non tum Car dinaltu, id quod in more positum est,sed Patriarcharum etiam,Archiepiscoporum,aliorumq. Antistitum, qui praesentes adessent,sus. Dagijs permittia et . Dubitatum est, an Cardinales simul, et

SEARCH

MENU NAVIGATION