Sancti Didaci Complutensis Canonizatio. Quam Sixtum 5. pont. opt. max. admiranda pietate, solemni ritu, frequentissimo cleri, populiq. conuentu, celebrauit 6. Nonas Iul. Anno 1588. A Pet. Galesinio prot. apostolico descripta, distinctaq. partibus tri

발행: 1588년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

so S. D IDACI MIRACULA.Lopezius En Zinas ex equo deciderat: quo casu brachium dextrum fractum ita exaruit, ut ad rem nullam eius stinctione ac munere uti deinceps posset. Miraculorum beati Didaci fama commotuS, magna erga eum Veneratione et spe exarsita.

Nocte quadam sibi ille in somnis adesse visus,ab co peti jt se ipsius apud Deum deprecatione, sanum fieri. Tum Didaciis, manu imposita, Abi, inquit, quia simus es. Somno expergefactus,cum somnium inane Putarct, tamen aliter euenit: pr pterea quod brachium prorsus validum et sanum diuinitus factum est, ut in posterum facile eo uteretur ad Omnia . Laurentius MartineZ, decem ipses annos brachio erat fiacto, beati Didaci sacellum cum pie adiret, ad integram illius restitutus cst valetudinem , magna omnium, qui eum n

rant, admiration .

Ioannes Martinea, de vico, quem Castillejo His nice vulgo dicunt , annorum duodecim spatio manibus mancus ac debilis, pedibusq. ob paralysim captus, ad sacellum beati viri iumento vectus,vigilias nouem ibi orando cum egisset, s nus factus,manuum, pedumq. vstim in posterum adhibuito Ioannes alter MartineZ, ab latercvno totus paralyticus, ac diu mutus, ad beati Didaci monumentum perductus , ubi primum vigilias duas in oratione egit, diuinitus est ab aegrotatione confirmatuS.

Ioanna, Catharinae Dieκ filia, omnibus fere membris c pia,Ore obtorto et deformi, lingua haesitanti: beati Didaci patrocinio a matre intime ac pie admodum commendata, membrorum usum, oris decori formam, locutionis naturale namnus statim recepi . Didactis de Guada lupe, morbo comitiali in dies singulos saepe quinquies, aliquando sexies gravissime eXagitabatur . Voto nuncupato ad beati viri sacellum dies nouem in orati ne evigilauit. Die autem nono longe grauius,quam antea, V Xatus,ab hac vita migrasse videbatur. Sed diuina ope ob illius viri beati merita factium est, ut in posterum nullam tam vehementis morbi molestiam vel leuissimam umquam senserit . Franciscus Fontius, vas testaceum, amplum ac ponderinsum, in cellam vinariam deorsum immittere cum vellet, ad hoc opus faciendum usus est opera Francisci cuiusdam Samchez s

62쪽

P Α χ s II. s Ichez, qui illud fune constrictum, et suspensum, extrinsecus

paulatim demitteret . Hic tam graue onus cum sustinere nequaquam posset: continuo ex illius manu vas lapsum, multis partibus infractum, Franciscum, qui subter erat, starsum spectantem,maximopere laesit. Ea igitur confiactione varie percussus, et animo 1ensiiq. omni consternatus, in lectulo quasi mortuus collocatur . In quo cum esset, se a daemonibus principitem per quosdam montes ferri, idq. illos triumphare, ac laetari vidit. Vbi ad summum montem tenebricosum tandem ventum est, cum ipsum praecipitare inde velle ij viderentur: tum beati Didaci, cui se commendauit, recordatione recre

tus,nihil aliud per visiim aspexit, nisi illustrem claritatem, auditioneq. vocem hominis accepit, iubentis eum bono sortiq. animo esse, ac sequi, quo ire . Tum Francisco visus est illum comitari usque ad vicum quendam, quem PoZuelo vocant ubi ille habitabat. Eo cum ambo venissent: tunc, Abi, ille inquit,domum tuam, et de mulieribus percunctare, quae earum a beato Didaco precum sitarum opem tibi implorauit. Id ab ijs cum quaesisset: mulier quaedam Μcncia respondit, Ego illi Dei viro te commendaui. Haec verba Franciscus ubi primum audire visus est, statim a morbo integer et sanus factus est, ac liber ab illa daemonum impression . Lopius, et Isabella, coniuges, Mantuae Carpetanorum in

Regno Toletano nati,filium habebant,annos circiter octo natum , ex febri biennio laborantem, ventrisq. tumore languescentenui . Pater votum nuncupauit de eo ad beati Didaci sacellum perducendo. Vbi primum vovit, tum puer statim bestiolas duas euomuit instar testudinum, et magnam simul copiam anguinis emisit, usque adeo ut vitam vix ducere posse videretur.Tantam pestem posteaquam ex intestinis foras proiecit, ad hominis Dei monumentum allatus, ab omni morbo mirifice quatridui spatio conualui .

Nphonsiis Cardero, bello Nauarriensi, hasta in facie vultineratus , luculentas etiam duas plagas in eadem accepit: quubus adductus est in mortis discrimeno. Vbi autem menses octo et amplius ob vulnerum curationem domi se continuit: nihilominus tamen vultu erat deformato, quia cicatrices obductae

cum os contraxerant, tum oculum alterum peruerterantia.

63쪽

sa S. D ID A cI MIRACvLA. Ea oris,vultus, ct ocesi distortione, foede affectus, ad beati DLdaci sacellum ex votopic peregrinatus, posteaquam vigilias nouem precando inisset, ilico integra forma,pristinaq. 1pccie

fuit et oris, et oculi: quo utroque prae cicatricibus distorto, et peruersb antea utebatu P. Petrus Arze de Auila, quattuor abhinc annos oculis coptus,atque omnibus corporis membris debilitatus dolorumq. cruciatu aegre affectus, nulla umquam cura sanatus, res Didaci Mati mirificas , cunctorum vocibus celebratas, cum primum audiuit,ad illius sacellum se perduci voluit. De aspectu ocul rum , et valetudine recuperanda ob eius merita Deum deuote, humiliterq. deprecatus, nocte quadam, dum semnum capiebat , se consanescere sensit. Quo sensu expergefactus, lampadis quae in sacello praelucebat, lumen oculis aspexit.. Ei rci mirabilitate obstupefactus ingentes Deo gratias agere non - desij . Alij duo homines, ad Didaci corpus venerant . Quorum

alter eX manuum corporiSq. tremore ita vehementer laborabat , ut neque cibum, neque potum sumere possetis. Altermedio latere mancus et debilis, aegre vexabatur . Ambo ad iutius corpus proxime admoti, continuo sanati statis. Pater quidam, ex oppido, quod Tamajon Hispanice umcant, ad beati viri sacellum filium adduxit: qui, sextum annum agens,crus habebat altero breuius, et contractius digitis tribus. Dies septem cum in oratione euigilasset: octauo tandem die, voti compos,filium ilico vidit sanum, pedibusq. suis

recte incedententa.

Petrus Gonzalius, loci de Vaeda, sacerdos Capellanus, qui sanctorum martyrum Iusti et Pastoris ecclesiae cura praeerat, lumborum dolore aegre affectus, dies quindecim in lecto i cuit. Miraculorum, quae Didaci beati meritis Deus efficiebat, magnitudine ac multitudine audita, cum iacebat, ad eius sacellum se aduehi voluit. Quo postquam venit,illud a Deo supplex humiliter petijt, ut sibi in tanto cruciatu illius viri beati meritis succurreret. Id deuote aliquantisper precatus,eiuS m anu sibi in dorse signum crucis fieri voluit: quo factum est, Vt a lumborum dolore sit diuinitus liberatus in perpetuum . Alphonius, pagi de Hontanar ex dolore laborabat, quem

acerbum

64쪽

acerbum in crure dextero sentiebat. Ad quem multa medicamenta usque adeo adhibuit, ut plaga quaedam sese aperuerit rcuius etiam dolorem cum lenire non posset,ad beati viri sepulcrum venit. Tum illius manu vulnus contactum, ubi sanguinem emisit, ilico obductum est: neque postea Alphonis vi quam dolorem ullum sensitis. Mulier quaedam Hispaniensis, octo et decem annos muta, cum sanari medicamentis non posset, ad beati Didaci facet-lum perducta est. Tum F. Ioannes Tolosanus, ordinis Min rum, qui praesens aderat, mulieri manum beati viri admouit,

simul q. cum nesciret, ex quo praecipuo malo laboraret, ab ea quaesiuit, quo morbo assiceretur: mox alia mulier praesens respondit, illam iam diu mutam esses./Id ubi Tolosanus audia

int, mutae dixit: pronuncia salutationem Angelicam, Aue Maria: quam totam pronunciauit, itidem ordine orationem

Dominicam,symbolum Apostolorum et praecepta fidei. Sicq. deinceps linguae munere usa est ad omnem loquendi fuim

Ferdinandus Martinea, triennium sinistro et dextro brachio , et crure debilitatus , auditis beati Didaci miraculis, quoniam incedere non poterat, baculis nixus, ad eius sepulcrum venio. Deum de valetudinis recuperatione humiliter deprecatus, sudariolum fratri cuidam ordinis Minorum tradidit , quo beati viri corpus attrectareo. Ille pie obsecutus, tum sudariolum restituit, quo manum Ferdinandus arescescentem ubi hiuoluit, statim consanescere sensit : itidem crus meliuscule habuit, usque adeo ut inde omni morbo liberatus abieri .

Longum nimis esset,singulos narrado percensere, qui mo his varie assecti, humiliter ac deuote a1 beati viri sacellum prosecti, sperantes in eo, qui sanat contritos corde, per illius

nominis Dei merita ad integram restituti flant valetudinem . Iam vero ex ijs,quae breuiter commemorata sunt, perspicuum fit, omnes quacumque vel aegrotatione languescentes, vel Periculo expositos, illius precibus et meritis a malis omnibus, etiam e mortis faucibus ereptos, sensisse,vel potius sentire praesentem virtutem Domini nostri Iesu Christi. Ad tanti viri anctitatem praeterea magis atque magis col

65쪽

Iustrandam accedunt etiam miracula, non ea scilicet tantum, quae ad eius sepulcrum narraui, sed quae ex eius vestitu , cingulo, sepulcri terra, externaq. eius re alia Deus cxtare volui . Ex tunica vestibusq. sancti Martini admirandas virtutes prodijsse, narrat Sulpitius Seuerus. Ex beati Hilarionis rebus externis aut monumentis miracula extitisse ictatur sanctus Hieronymus, qui illius vitam litteris mandauit . Rursiis ex sancti Hieronymi sacco res mirificas diuinitus consecutas esse, vitae illius annales loquuntur. Nolo ceteros,qui innumeri simi. Iam nunc, cum eXempli causa eos tantum tres meminerim, dicendum mihi est de twato Didaco, e cuius rebus, etiam e

ternis , miracula eminentia.

Mulier quaedam Vaciensis, quam urbem vulgo Baesa discunt,erat: quae pietatis causa fratres ordinis Minorum hospiti rgratis excipiebat . Haec filiam habuit,annos circiter octo natam : quae tanto morbi cruciatu assiciebatur, ut obrisescentibus membris, moreretur. Ad filiae autem morbum Ipellem dum mater eXperta omne medicamentum, tandem piorum

hominum consilio vestem eius collo imposuit beati Didaci Quo facto mirabiliter confestim puella sanata est. Ioannes Fernandea, intolerabili lateris dolore cruciabatur: ad cuius curationem cum remedia multa conquisisset, hoc unum diuinitus inuenit, quod cinguli, quo beatus Didacus Vsus erat, fragmentum quoddam ubi primum lateri, doloris acerbitate perculsis, admouit, plane conualuita . A monasterio Complutens homo quidam religiosiis ordis nis Minorum, Idubedam, ubi aliud coenobium est, cum iter instituisset: relicta veste, qua diu usiis erat, alteram mundam induit. Diuinitus factum est, ut ea esset, quam beatus Didacus olim vestierat. Idubedae is vir religiosus dum morabatur: imterea ciuis quidam Idube densis graue ac mortiferum vulnus in aluo accepit, unde intestina emuebant. Huic,animam prope agenti, mater, femina praeclarae pietatis,ab illius conticam tus fratribus vestitum seraphici ordinis petijt: quo vestitu amictus filius moreretur, et humaretur . Sed nimirum Deus cffccit, ut eam ipsam vestem traderent,qui Compluto proxime ablata cra . Illam ubi aes rotus induit, praeter omnium Opini

66쪽

nem meliustule se habere incoepit,atque adeo ex vulnere conualuit . Cum autem cognitum atque eXploratum est, illam mille tunicam, quam beatus Didacus olim induerat, Omnes miraculum tam magnum eius meritis Virtutiq. acceptum

retuleruntis .

Ioanna GomeZ, cariis rabiosi morsu percussa furentet usque adeo insa niit, ut vijs publicis praeceps rabie ab omnibus, qui obuiam ei fierent, prorsus vitaretur. Tanto furore cum mulier horribilem in modum aestuaret: illius sanandae homo quidam valde cupidus, aliquid pusillum terrae e beati Didaci sepulcro ad eam asportauit. Propius ad eam accedere metuit: propterea quod capillis horridis et diuulsis, oreq. spumanti rabiem et crudelitatem prae se ferret. Terram vero sacerdoti cuidam tradidit, qui aderat . Is illam partim aqua liquefactam, mulieri propinauit: partim aridam, panno i

uolutam, collo eius alligauit. Tum vero confestim ad memtis sanitatem rediitia . Ioannes quidam,corpore toto tumesces, praesertimq. tibijs: ita tumens, ut incedere non posset: ad beati Didaci septiucrum delatus, paululum terrae ex eo ad collum cum adhibuisiset, tumore depul , valetudinem diuinituS recuperauit 1.

Maria Alphonsa , Roderici Alphonsi uxor, dioecesis Toletanae , ex gulae inflatione laborans, pectore turgens, hum ris, collo, facieq. tumescens, ita ut oculorum aspectu non cerneret, ac prae tumore non posset neque cibum, neque potum sumere: eius commiseratione motus Didactis parochus,

intra cuius parochiae fines illa habitabat, ad remedium ei attulit paululum fragmenti vestis, et exiguum aliquid terrae s pulcri beati Didaci. Vtrumque Mariae, quae beati illius viripietate exardescebat, collo admotum, et alligatum, quam inde pie expetebat, valetudinem integram statim attulit. In singulos fere annos, serui sui Didaci, posteaquam is ex hoc etiam taculo migrauit, merita sempiterna Deus, glori sus in sanctis suis testata esse voluit miraculis: quorum duo . paucis ab hinc annis praeclare edita, maxime insignia sunt, ut in praesenti exponam r. JAnno a Christo nato millesimo, quingentesimo, quinqua-

sesimo quinto , Maria de Pinilla, virgo Hispaniensis, paralysi

67쪽

s6 S. D IDACI MIRACvLAralysi et morbo comitiali simul grauiter usque adeo assiciebatur , ut horas duas, aut tres interdum sensuum expers esset. Omnium . Acri assidum. capitis dolore cruciabatur: febribus nimis admodum molestis aestuabat: ex quodam lateris

cruciatu vehementer torquebatur . Aliquando autem vis r selutionis neruorum ita illam inuasit, ut, cum multarum corporis partium usum amisisset, aspectum prae se ferret foedissinae deformatum. Aliam ei similem medici testantur se vidisi

se numquam . Multis alijs amictabatur aegrotationibus :quibus menses undecim pene confecta et consumpta, ubi exquisitissimis remedijs sanari nullo modo potuergi, ad beati Didaci sepulcrum aduecta, eius precibus ac meritis continuo salutem a Deo impetrauit: qui omnem illius morbum depulit, ac suam cuique membro vim restituit . Cuius beneficii memor suam Deo virginitatem vovit, virginalemq. vitam in monasterio sancti Ioannis, quod de la Penitentia vulgo nominant , egit sanctissim .: Anno M D L X II. Hispaniarum Princeps, Carolus, Philippi i I. filius, Caroli v. Imp. nepos, patris auiq. amor

et delitiae, Compluti in Regia cum luderet, e scalisbuibus

tam supinus cecidit , . Quo casu tam vehementer ostendit, ut letiferum in capite vulnus acciperet . Graue id vulnus ac mortiferum etiam medici putarunt: cumq. propterea Princiapis potentissimi, amplissimorum regnorum heredis futuri, ac .summa indole pueri salus ageretur: non potuit Phili reus pater non esse ingenti ac summa animi solicitudine de filio,

quem singularem unice amabat, et in oculis ferebat. Quare nihil non attigit, nihil non egit, nihil non intentauit, ut in tanto vitae periculo adiumentum Carolo filio charissimo afferret. Medicos peritissimos atque optimos ad pueri cinrationem undique adduci iubet. Medicamenta , quaecumque excogitari, et.conquiri selertissime poterant, vulneri Praesto fuerunta . Verum omnia exquisitissima remedia vicerat morbi vis et grauitas: nisi Regem Catholicum, et cx, mium catholicae religionis non modo cultorem, sed propugnatorem maximum , ac singularem , de filio maestum et

maerentem Deus pater misericordiarum, et Deus totius comsolationis respexisset. Desperata igitur a medicis, et ab alijs

68쪽

res cum esset, pater Rex secessit. Tum vestes lugubres, -- ni ad Palatij vestitum funebres, funestaq. apparantur omnia: et exequiae denique, tanto Principe dignae, diligentissime curantur . Dum in eam funeris curam incumbitur: ilico extitit a Deo salutare conlilium, auxilium, ct gaudium . Repente enim viri quidam, qui in luctu et maerore erant, caelelii aliquo et diuino instinctu ad beatum Didacum mentem conue terunt. Postulatumq. tunc summopere est, ut eius corpus ad Principis cubiculum qua rimum adueheretur , et prope eum collocaretur . Quod singulari pietate , celeritateq. im

credibili factum est . Corpus ad se pia veneratione delatui Princeps, qui, morbo ingrauescens, et quasi spiritum agens, per se non poterat, ab alijs subleuatus , humiliter deuote' veneratus tetigit: sincera in primis et maxima fide Deum ob illius beati viri merita intime de valetudinis recuperation precatus . Itaque eo ipse momento, quo Principem medici ex hac vita migraturum praedixerant, meliuscule se habere incoepit: tum, paucis horis elapsis, mirabiliter sancti eius viri precibus sanatus est, silmma Philippi patris laetitia, et maxima omnis Hispaniae gratulationeia . Nec pr. eterea silentio praetereundum est, quod etiam ad beati Didaci sanctitatem spectat, eius corpus , quamquam

centum ante annis et amplius insepulturam traditum erat, tamen quo tempore ad Principem aduectum est, totum, eX-cepta naris particula quadam, incorruptum atque integrum usquequaque conseruabatur: eamq. ipsam, quam antea, odin ris silauitatem iucundissimam retinebat.

Iam demum res illius mirifice diuineq. gestas scribendi Gnem faciam hoc praeclaro miraculo: quod, tabulis publicis obsignatum, uniuerseeq. Hispaniae praedicatione celebratum, Princeps etiam, dum in hac vita fuit, gratissimi animi piet te testatissimum secit: palamq. et litteris, et nuncijs, et Uincibus , tanto Principe vere dignis, professiis est, se illius viri Dei precibus ac meritis salutem atque incolumitatem esse consecutum . Reliqua autem, quae ante , et post hoc maxume illustre miraculum, facta sunt, ad posteritatem annales Ordinis Minorum , et Hispanice, et Italice produnt: praese

tim cum non selum populi Hispani vocibus in vulgus dicam H tura

69쪽

s. DIDACI CANONIZATIONI s ACTA tur, sed sermonibus, piisq. officijs celebrentur Principum virorum : qui maximo concursu beati illius viri sacellum pie in

omni aetate frequentarunt: quiq. voti compotes facti, dona. ma, auro,argento Gaelata, Vestes serico et item auro intextas aliaq. eius Seneris opere pretiose ornamenta , ibi quasi impressa ad sempiternam memoriam caltare voluerunt, tamquam publica monumenta miraculorum, quae ipsi iam eX- perti scierunt, et viderunt. Multa autem miracula tam invita, quam in morte bea-

idacum edidisse , amplissimus Cardinalis, Episcopus

Praene1tinus , Himima laude dignissimus , Marcus Antonius Columna scribit luculenta grauissimaq. in relatione sua , ,

quam ad S I x T v bi in I N T v M , Pontificem sapientissimum et religiosissimum , magna Cardinalium frequentia, habuit. Ex ijs pauca quaedam se de amplissimorum collegarum assensu selegisse ostendit: ita tamen ut, quae, Hispaniensibus monumentis obsignata, inde Romam ad Pontificem missa sunt, centum ac triginta esse, eaq. probari affirmetis . Oratione item, quam Ponat ius Arigonius, Advocatus Comsistorialis, iurisconsultus disertus, et legiam inii egregie peristus publico in iis orio dixit, ex iis miraculis non la r censuit: quorum vix milesimam partem se attigisse fateatur. Itaque ea longe plura ego complexus,cum illorum auctoritatem, quae mihi fuit maximo usiti atque adiumento , secutus sum: tum certissima et clarissima habeo testimonia, non statum publicis litteris, publicis votorum tabulis, publicisq. d cumentis instructa, sed perpetuo firmata consensu omnium pene populorum Hispaniensium . Quare quae de beati Di-daci miraculis ad posteritatem prodidi, ea, ut dixi, luculentissime testificata, cum certo sciam, nihil habere, quod G Π, quod commentitium, quod apocryphum sit, ea spem utilia, grata, iucunda, ac salutaria sere omnibus, de fide catholica bene sentientibus . Nunc tandem ad beati Didaci

Canonizationis acta venio.

70쪽

DE BEATI DIDA CICANO NITATIONI s

A N TI . tamq. singularis ac diuini beneficii

magnitudinem Philippus Hispaniarum Rex Catholicus, Caroli pater, grata piaq. memo ria prosecutus, iam inde ab eo tempore, quo illud beati Didaci meritis a Deo acceperat, summum Pontificem rogare non destitit: viis, cuius sanctitas uno omnium ore iamdiu celebraretur, et indicijs non obscuris, sed clarissimis miraculis in dies illustrior fieret, rite de more matris ecclesiae in sanctorum numero asscribereturis . Id tum primum a Pio Quarto, deinde a Pio Quinto, qui successit, post a Gregorio Decimotertio, demum a Six T O I N Τ o , Pontificibus Maximis, tum litteris, tum nuncijs etiam atque etiam maximopere supplex petijt, vi rem totam infia mox ordine enarrabo . Est 1apientis sti iuptoris, ad recte scribendi studium diligentissimi, qui praese tim de Regibus, etPrincipibus aliquid habet, quod comm morabile, nomineq. dignissimum, litteris mandet: accur tissime perpendere non modo illud totum uniuerse, sed sp ciatim ungula eius momenta . .,Ita enim fiet, ut, quarum virtutum exempla ad alios, ac potissimum ad posteros imit tione dimanare utiliter possunt, earum nihil quidquam non modo tacitum relinquat, sed luculenta admiatim oratione celebretis . Nimc igitur locus postulare, vel potius emasitare videtur, ut depraestantissima Philippi Regis vere Catholici pietate dicatur: quae quoniam cum perpetua rei propositae

RSI I I.

SEARCH

MENU NAVIGATION