Paulini a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanæ Sapientiæ publici eloquentiæ professoris Orationes habitæ in eodem Archigymnasio

발행: 1727년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

nova quaedam & Inusitata magnitu do virtutum quae specie plane Ins lita vim omnem superant eloquentiae, Hae vero tametsi in Leone plurimae sint, & omnes de principatu inter se Certare Videantur , illud tamen ', de quo nos praecipue hujus amplitudo lo ci & communis officii ratio opportune admonent, & quod , nobis tacen tibus, haec4psa saxa ac parieteSquo dammodo praedicant', illud , 4nquam,

Romani hujusce Archigyinnasii egregium ac prope diVinum opus. Quo quidem sapientissimus Pontifex hor modo apud populum Romanum, sed

apud exteras quoque nationes sibi no minis imῶ6rtalitatem comparavit iAd hoc igitur unum tam praeclarum ac maxinium Leonis X. beneficium , quantum &. angustia temporis &in genii mediocritas patitur, accurate

designandum &quasi Per. partes eta

112쪽

plicandum aggrediar. Cuius ut tota quanta est, luculentius magnitudo dignoscatur , longitudinem in eo , lati tudinem. ac profundum perscrutari& quodammodo dimetiri conabor Ut nimirum celeberrima haz triplici Geometriae dimensione . ex qua rei erilislibet magnitudo desumitur , tum vos , Patres amplissimi, tum i populus Romanus, tum eXterae gente3 im

telligarit , quam magnum ex omni parte illud sit, qiuod a Leone X. in hoc uno beneficio acceperint, & quantum pro hoc ipso ab omnibus ei potissi-

. Nemo tamen sit,' qui in praeceptis . . institutisque Philosephiae adeo me n 'Vum putet ac rudem, ut nondum satis perceperim, quid intercedat distri minis inter magnitudinem molis a . que Virtutis Quamobrem temere & inani quodam , conatu ad Geometriae

113쪽

normam & regulam ea dirigere vertim , quae cum partibus, dimetiendis revera careant, in longum, latum , aut prosundum magna esse , aut dici minime possunt. Novi prosecto , noVialiam esse virtutis menturam; neque unquam ex circini ratione clarissim rum hominum magnitudinem des mendam esse putavi. Quia vero babet quoque sua spatia virtus; dc nonnumquam rerum gestarum magnitudine ita eXcrescit , atque in amplitudinem jextenditur, ut longitudinis, latitudinis ae profundi aliquod praeseserat

argumentum e cui alienum & virtutis ipsius naturos parum consentaneum esse videatur,ad geometricam normam eam, quam nobis exhibet virtus, m gnitudinem quodammodo revocare p

Magnum itaque sive in longum, sive in latum , sive in i prosundum illud contemplari libeat , suisse , dico, Leo '

114쪽

nis X. benescium , Romano hoc A ςbigymnasiatm sapienter splendae

que restituto . Ab eo tamen .. quod geometrico more .postremo loco deberet inquiri, ordium video neces sario mini esse ducendum . Non enim tam facile de reliqui tanti operis magnitudine dijudicari posset, nisi primo

quod quantumque in eo sit prosin dum, liquido appareat . Profecto non nullis, qui per hos dies. hoc ipsum Archigymnasium extrinsecus longeque circunspiciunt , illud evenire, silet, quod pueris , tum etiam imperitis hominibus, dum oculos in solem , ' aut fidisa conjiciunt quotidie evenit. Cum enim neque sensu , nemque scientia percipiant, quam vastium ac prosundum illud sit spatium , quo clarissima' eadem caeli lumina a nobis longissime distant, inepte prorsus stuti teque de eorum anagni sine ac mola

115쪽

ratiocinantur: . Neque leἀ- In aniamum sibi inducere ullo paci o positat,)compluribus stellarum. globis terrae magnitudinem vinci; plusquam

millies & septingenties, imo plus quam vigintis ties millies solem esse

terra majorem . Quod tamen eae accuratiori fecentissimoruin astro. omo- ruri industria ac calculo satis liquido constat. Haud dissimili sere ratione , non desunt , qui tam praeclariMiperis magnitudinem capere, aut complecti animo nequeunt mo vero de illo impudenter ac temere disserunt , quod quam prosundum fuerit hujusce, rei institutum, minime intelligant. Quoacerte intelligerent, si eorum temporum , non tam annalibus , quam luctuosa malorum , quae tunc nobis imminebant, iliade sibi proposita, ani madVerterent , in qua rerum fortuna

elarissimi hujus inserit dignitis, Ro

116쪽

97manae Eeclesae jura ac Christianae totius Reipublicae salus versaretur. Viaderent scilicet tristissimam Italiae fa ciem undequaque fulgore armorum ac strepitu perturbatam . Viderent disseminatas multis in locis perditissis morum hominum opiniones, pr Vi cias ab auistoritate Romani Pontificis improbe discedentes, surgentes undiaque ac per omnia propemodum Christiani nominis regna pervadentes impiorum dogmatum pestes ; umque verbo, res nostras in illud adductas

suisse discrimen, ut non jam de proserendis imperii finibus , sed de Italiae ipsius possessione , de nostris hisce aris 4ocisque certaretur. Quid igitur con-ilii Leo X. capiendum sibi esse duce-etet, qui in maXimis ejusmodi turbinibus ac periculosis fluetibus Ecelesiae naVim gubernaret 8 Quam salubrio-

.rem, aut probatam magis tam muti

117쪽

tis gravissiriisque vulneribus mediet isnam afferret Nulla profecto visa suid

opportunior, quam bonas artes ubique tune sere jacentes erigere . Hanc unam proximam & quasi compendiariam censuit fore viam ad tuendam templorum religionem & Ecclesiae dignitatem vindicandam: his telis at que armis improborum hominum coonatus ac Vim nefariam infringi posse ac repelli. Et quidem non modo Vetus est.

1apientum omnium firmata judicio; sed cum ipsis pene literis nata opinio, maximam esse in Republica vim lit Tarum; neque aliud quicquam prae ter literas ad tuendam populorum selicitatem plus habere momenti . Quod praeclare olim cum Mitylenari intelligerent , eas , quas semel armis subegissent gentes , nulla alia , ut a dior est Alianus, mulctabant poena.

118쪽

9 nisi ut liberos suos orimino arcerent aliterist omne illis praesidium se sustulisse rati, ubi tantum literas sustulis. sent. Quorum consilio certe haud minus improbe ac malitiose secit nefarius ille Christiani nominis proditor atque desertor insestissimus Julianus Imperator , qui quo certiorem sibi ad Christianam religionem funditus

evertendam muniret viam, iis, qui Christianae eidem religioni sacramen,

tum dixissent, literarum studia gravissimorum suppliciorum, metu inter dixit. Noverat quippe homo apprime callidus ac vafer in optimis disciplinis situm esse firmamentum religionillae Christianae rei propugnaculum quandiu vero ea studia florerent, religionem ipsam oppugnari minime posse, aut labefactari. Εκ quo jam probe intelligitis, Auditores, quid sibi proposuerit sapientissimeque cogitaverit N a Leo

119쪽

Leo X. , cum in maxima nusmodi perturbatione summoque Christiana Reipublicae tempore bonarum artium studia jam tum profligata ac prope deposita ab interitu vindicare atque illis sedem 6c domicilium in hac Urbe , potissimum restituere aggressus suit

Non inane aut .vulgare aliquod, sed gravissimum suscepit negotium, Cum de inserendo nefariis hominibus acri ac perpetuo bello, cum de tuenda. Romanae Sedis auctoritate,de propugnanda sacrorum religione negotium suscepit . Quae quidem omnia cum bonarum artium studio ac dignitate cum maxime conjuncta esse intelligeret, ea se satis feliciter consequuturum speradivit, ubi ipsemet studia in hanc amplissimam imperii sedem atque Umbem omnium principem revocasset: Ne cui vero haec ad augendam bona-xum artium existimationem de indu-

120쪽

stria a me dicta. esse videantur ; cogitate mecum, Auditores ι qui tum Romanae Sedis hostes,& quibus praeci darmis nefarium Ecclesiae bellum intu-

lissent: homines scilicet qui in Graecis, Hebraicis Latinisque literis maxime versati atque omni eruditionis genere summopere instructi, non mianus ipsis bonis artibus , . quam audacia ac furore armati ,: ad omnia tum humana, tum divina sursum deorsum pro libidine pertrahendas impudentia plane singulari abutebantur . Quorum partim cum perversis distortisque sententiis sacrarum literarum sensum au- storitatemque perturbarent; partim pestilentissimis editis commentariis populorum animis perniciosas inser rent opiniones; partim denique conmcionum impudentissimarum vi & frequentia urbes ac provincias ab ipsius

Romanae Ecclesiae: sinu completauque

SEARCH

MENU NAVIGATION