Paulini a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanæ Sapientiæ publici eloquentiæ professoris Orationes habitæ in eodem Archigymnasio

발행: 1727년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

divellere conahentur unus laesenta Omnium erat furor, eoquς communis spei abat improbitas, ut subdoIe eXle..ris gentibus persuaderent, Urbem Romam , Catalaicae olim Veritatis magistram, in suimna nunc literarum igno ratione, Versari , atque ibi omnia jam pm avaritia' ae libidine non aequo jure ac doctrina ut olim consuevisse

tradiari . Ac proinde , Urbe ipsi jam

omnino relicta , ad exteras nationes germanam ac Veram commigrasse

pietatem δε religionem; seque unos tum divinitus suisse oblatos sacrarum literarum magistros ac duces, qui in literarum ipsarum studio sere omnem traduxissent aetatem , qui sapientia ac multiplici eruditione florerent , qui denique omnium prope linguarum notitia maxime excellerent. Ut igitur impudentissima istiusmodi ora occluderet Leo, atque ii sidem

122쪽

dem armis , quibus in Apostolicae S dis existimationem ac dignitatem 11equissimi hostes impetum fecerant, incertamen descenderet , eosque quasi proprio ipsorum ense jugularet; non smodo suum esse duxiti, tales sibi deligere viros , qui doctrinae, &i eloquentiae partes pro ejusdem Sedis Apostolicae majestate gravissime sustinerent . sed starissimis quoquo undique accitis

bonarum artium professoribus, arcem hanc disciplinarum muniti1simam ex citavit . In his itaque castris stipendia mereri voluit gubernatricem Vitae ac

ducem Philosophiam , qua , ut praeclare Tullius, vir bonusυ fi sortis e scitur , quaque Plato nihil praestam . tius hominum generi a Diis immortalibus dari potuisse censebat . His sirin

missimum illud Catholicae religionis propugnaculum posuit Theologiam , qua nihil praeclarius . nihil divinius ct Hie

123쪽

Hie sic rarum literarum historIam , .utriusque juris doctrinam, linguarum sere omnium studium. Quonam vero

eVentu, quo auditorum numero, aut

quanta bonarum artium gloria , illud satis sit dicere , optimas disciplinas tantam hic brevi astequutas suisse celebritatem , ut, teste Paulo Jovio, Romanum hoc ipsum Gymnasium, neque Bononiensi, neque Patavino, vel doctorum praestantia, Vel auditorum

concursu concederet.

Quantum vero laudis Leoni X. apud omnes hinc accessisse putamus quod scilicet tam sapienti consilio pervulgatos improbissimorum hominum sermones abrupisset, constitutisque in hac Urbe optimis disciplinis, digniatatem Romanae Sedis , sacrarumque

scripturarum auctoritatem non Pr

pugnasset modo , sed etiam quodammodo restituisset Prosecto propter

unam

124쪽

imam hanc ipsam studiorum instaurationem communi omnium opinione

usque adeo de hac Urbe, de his templis atque aris fuit optime meritus, ut plurimi & gravissimi viri in ea sententia fuerint, illum iis omnibus praeserendum esse Romanis Pontificibus, qui multis ante annis tuendae amplificandaeque religionis gloria magnopere claruissent. Quod enim alii sanctissimas statuerint leges ad improborum secenandam audaciam , sive ad populorum utilitatem promoVendam; alii vero , ut rem Catholicam, si qua in parte nutaret, tempestive stabili-

Tent,aut stantem erectamque opportune firmarent, universorum Patrum ' concilium advocaVerint,in eoque mutita sapienter ac divinitus instituerint; quod denique alii propugnandae Christianae Reipublicae studio paraverint classes, copias instruxerint, ac sese in

125쪽

Principum Regumque foedera alum xerint, magnam reVera & sapientiae& religionis famam sibi compararunte di nemo usque eo perfrictae frontis erit, qui illos summa laude ac prae- ldicatione dignos esse minime sateatur. II amen si quis rem subtilius pergat inspicere, neminem istorum cum Leo, ne ob ejusmodi meritorum famam ullo pacto conferendum esse cognoscet. Nam praeterquam quod praeclara ejuscemodi saeta ad eos Romanos Pontifices non ita pertinent, ut cum Leoneis quoque communia non intercedant;

cum ipse dc plurimas & gravissimas

sanciverit leges , cum Lateranenseo .

Concilium a Julio II. indictum atque inchoatum sapienter prosequutus fuerit & feliciter fausteque compleverit; cum denique ad propugnandam tum Beelesiae tum Italiae libertatem , non modo frequenter potentis timorum: Re-

126쪽

Regum amicitias sibi comparaVerit, sed pertinacis quoque ingenii Princia pes,quique dicto minus audientes suissent, omni prorsus imperii jure abdi,

caverit. Id tamen quo reliquis palmam eripuit, & quo ei prae ceteris haec Urbs, haec moenia ac religio tribuere plurimum debent, sine contromversia tuit optimarum artium studia tu hac ipsa Urbe amplissime restituisse. Nam quae tanta vis ad servandam amplificandamque religionem sive in is gibus, quas tempore saepe abrogari videmus, sive in armis, quae saepe irrito , saepe etiam poenitendo inseruntur

CVentu, continetur, quanta ea est, quae in bonarum artium institutione ac disciplina ponitur 3 Εae siquidem sunt, quae nos de ipso prope nutricis sinu

acceptos sapientiae lacte nutriunt ac fovent. Eae sunt, quae puerilem aetatem ad humanitatem & honestatis re . O a . gum

127쪽

gulam informant. Eae quanta sit in virtute dignitas ac splendor, quanta in vitiis labes & turpitudo edocent. Eae denique veram ei ga Deum pietatem , rebus divinis reverentiam,religionem templis, principibus fidem atque observantiam constantissime habendam esse ostendunt. Quae sane si quis semel cum prima Vitalis aurae particula ac pene cum lacte ipso penitus imbibe Tit, tam recte sapienterque reliquum

vitae conficit spatium , uti ad virtutis naturam non tam saetus , quam natus esse videatur. Haec itaque mens , hoc

prope divinum suit maximi Pontificis consilium: honestissimas disciplinas in antiquum Urbis hujus domicilium

unde per acerbissimas rerum vices tanquam de sede sua deturbatae suerant , revocare, quo una cum illis integritatem , justitiam , fidem, omnem denique virtutem postliminio revoca-

128쪽

ret. Hujus quidem sapientissimi instituti rationem postea Tridentini Patres non modo communi omniun, consensione probarunt ό sed nihil eo visum , fuit opportunius, quodque ad Veterem instaurandam adeo tum collapsam BC clesiasticam disciplinam magis esset acc*mmodatum Ac proinde, ut tam arduum ac periculosae plenues aleae negotium auspicato susciperent, non aliunde omen,quam ab ipsa studiorum instauratione ubique gentium utiliter instituenda, quaeri oportere duxerunt.

Quambbrem hac de re primo & in

ipso rerum agendarum limine tanquam de caussa omnium madcima prae cipue cogitandum esse putarunt aCtempestive iaccurateque statuendum .

Ex quo satis liquido constat quam grave tum fuerit de hujusmodi studiis jampridem in hac Urbe a Leone instauratis hominum 1 pie'ntissimorum

129쪽

judicium, & quam profundum illud

aestimari debeat opus, in quo religionis praesidium innocentiam vitae &Beelesiasticae disciplinae dignitatem Tridentini Senatus auctoritas usque eo positam esse judicauit . Jam vero ne longius, quam p rest, protrahatur oratio, quanta sit prae-

clarissimi ejusdem beneficii latitudo. diligenter attendite . Equidem si reliqua Urbis gymnasia, quotcunque illa

sint, cum hoc omnium principe con serantur ; quodnam quano esst , quod scientiarum multitudine, quod varie late linguarum, quod denique rerum omnium humanarum divinarumque universitate quadam ampliorem prae

seserat latitudinem p Multis quidem aliis in scholis tum Philosophiae, tum I heologiae studia doiste ac perite per tractantur. Ubi vero plura Theologorum subsellia , plures Patrum sem

130쪽

I II

tentiae atque aut toritas p Ubi in tot distributa classes Philosophia unive fa 3 Quid vero dicam de Mathematicis diseiplinis 3 Quid de tanta linguarum multitudine,cum praeter duas illas c terarum facile principes, Graecam scilicet ac Latinam. Hebraicis quoque , Arabicis ac Syriacis vocibus domicilii hujus parietes quotidie personent pIllud vero, quod majorem Academiae hujus amplitudinem facit, quodque ei singulare omnino tribuitur ac proprium , procul dubio est tum juris hegumque disciplina , tum medendi saeuitas et quae quidem duo quantam, Deus immortalis, universae Reipublicae utilitatem afferunt, & quam amplissime per omnia humana ac divina pervagantur p. Εκ tanto autem ac tam splendido disciplinarum omnium apparatu , o tanta scientiarum turba

SEARCH

MENU NAVIGATION