Paulini a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanæ Sapientiæ publici eloquentiæ professoris Orationes habitæ in eodem Archigymnasio

발행: 1727년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

die me potisiimum suscepisse profiteor,

dum praeproperam quorundam in studiis festinationem . oppugnare aggre dior. Hanc enim Vos veluti ingeni rum pestem ac pernicem sugiendam esse, quemadmodum spero, facile intelligetis At vero dum in ipse orationis aditu immaturam & plus. aequo seliina' tam studiorum rationem reprehendere instituo, nemo vestrum sibi per1uadeat, eorum mihi probari consilium qui in levioribus itudiis adolescentes diutissime detinent, ut ad unam latinae linguae institutionem complures anni, immo integra hominis aetas vix satis esse videatur. Tantum abest , ut ist rum sententiam laudem, quin illam potius nullo modo serendam esse judico. Nam ut de ipsius latinae Grammaticae rudimentis exemplum sit, quid est per vestram fidem immensa illa ref

282쪽

gularum , appendicum , sch.lio unc,

monitorumque farrago, quam ad torquenda puerorum ingenia usque adeo exaggeravit cerebrosa ista grammati corum natio λ Quid tot ambages ac subtiliores observationes, quae non latinae Iinguae castitatem , sed tricas de apinas bene longas continent, in quibus miseri adolescentes potissimam aetatis partem traducere coguntur pAmputetur aliquando tot luκuriantibus ramis abundans ipsamet latine loquendi ars ; puerisque tradatur angustis ut olim, finibus circunscriptae . Grammaticae facultatis institutio : nae ego amens sim,nisi minoriaeura & pe brevi tempore pueri ipsi latinum seria monem integrum ac purum eκpedite

loquantur ; quos hodie post tot labores atque aetate grandiori adhuc balbutientes audimus. Quod quidem de to

gloribus grammaticorum commenta

283쪽

tionibus sie dictum volo , ut de Dialecticis pariter, de Physicis, de Theologicis aliisque gravissimis facultatiabus non minus intelligatur . Quandoquidem ingeniorum luXuries tantam

in singulas disciplinas propaginem stibtilitatum invexit, ut sapientissimi cujusque judicio nihil jam utilius magisque necessarium esse videatur,quam eas circuncidere & quasi ad vivum resecare . Quamobrem ego nunquam eos bonarum artium proselibres lauda

Verim, qui nimia quadam docendi i temperantia dueti tagula quaeque student subtilius copioseque enucleare , ut nihil praeterea supersit dicendum , Vel cogitandum ; quique non id quaerunt , ut ad doctrinam veram & sol dam juventuti facem praeserant, sed illud potius , ut rerum ubertate & dicendi copia magnam sui moveant audientibus admirationem . Qui si glo-

284쪽

riolam istam pluris quam juventutis ab se recte in studiis instituendae laudem faciunt,certe sunt reprehendendi. Verum ut aliquando, unde digreseia est , revocetur oratio Hea si quisserte . putet , . cum unam vel alteram disciplinam a me hominari audiat , le-Ve aliquid , aut parvi negotii provinciam dictus vehementer errat. Quemadmodum enim maXimorum montium altitudo procul intuentibus mumus conspicua esse solet ubi vero ab ea propius absumus , tum apparet quanta demum illa sit, de quam in su- Alime assurgat i ita sere nemo prospi--Cit quam Jexcelsum atque i arduum sit

cujusque doctrinae fastigrum, nisi illud

Cominus; contempletur, & quam pra-ἄime ad ipsum accedat, Piaestat ita que , liberalium: artium naturam ea--rumque altitudinem atque profundum

285쪽

loco de studiis eloquentiae dicam , n nostra 'magnificentius; extolleret, aut quae in me multa desunt, ab aliis exquirere velle videari Novunt multi, qui me audiunt, quam late pateant hujuτ generis studia. Norunt cujusmodi laboris sit , oratori, personam pro Virili partei ac, dignitate susanere. Praeterea in oculis omnium Extanta quae

multa M.,Tullius , Fabius Quintilianus 3c: Dionysius Longinus ad persectam abiblutamque dicendi rationem es e maxime necessaria doectissimis monumentis itradiderunt ι At' vero Philosophia , quae . primo vobis occuuit, in quantam, Deus aismortalis , latitudinem se se eκplicatalla quot partes ac membra vel uti magnum doctrinae corpus distributam videmus , quae sin--gula mulciplicemi eruditionem CD-:prehetiduno p Nam 3 ut' Dialecticae farμtem,quae sane scias habet subtilitates di

286쪽

16Ianfractus bene multos, praeteream ;quanti ingenii, ad laboris est , rerum omnium, quas oculis intuemur , quaeque in terris vel in aqua gignuntur, siseve in aere ex elementorum conflictu Procreantur ,, Caussas. penitus rabditas Tetrusasque perquireret Quot prose'cto in hac una naturae contemplatione arcana latent, de quibus & veterum

philosophorum placita consulenda dc

experimenta ἡecentiorum id inamensaepius func revocandat Ψquidem nemo hactenus suit, qui certo definire, aut satis explicare potuerit & magne lici lapidis ad caelestem polum Conversiones & originem sontium & ad --irandata fulminum , celeritatem &Vim ac seXcenta ejus generis alia . Tu vero vita auditis' aliquot de materia δε serma Epinionibus ivlκ nonnullis de caussarum fi mero. atque ordine

quaestiunculis delibatis , te continuo

287쪽

physicum praedicas & universae naturae interpretem sapientissimum Z O stultos Democritos , stultos Platones a que Aristotcies , qui tot annos perti naci industria assiduisque vigiliis i Philosophiae studio desudastis . Ecce adolescentes nostri paucis mensibus diquasi per ludum omne id assequuntur , ad quod integram diuturnamque aetatem Vos nequaquam sussicere posse putabatis . Certe Themistocles ille philosophus cum centum & septem annos, quibus vixit , in Philosophiae con templatione sere omnes consumpsisset, morti proximus dixisse sertur di se dolere , quod tum de Vita egrederetur

quando iti Philosophiae studiis progres

sum. aliquem erat facturus At vero prosundiorem . inquiunt, .naturae notitiam iis ivltro relinquimus,

quibus per omnem vitam in ejusmodi studiis otiari vacat . Nobis autem , qui

288쪽

a εα ad gravissimas facultates , adJurispra' dentiam, ad Medicinam, vel ad Theologiam properamus , abunde est primoribus labris isthaec degustasse Zeextremis, ut dicitur, digitis attigisse. P raeclare quidem ι 'At Μetaphysicae studium, quod viri sapientes tanti secerunt , atque Ethica , quae disciplina

morum Vitaeque civilis magistra habita semper suit, omnino superfluunt 1

Quid multa ξ Honestissimas siquidem ejus generis disciplinas quas1 otiosas

Occupationes aestimant,& tanquam figmenta a male seriatis hominibus ex . cogitata negligunt atque praetereunt. Noni erat ergo, cur tam multa sapie tissimus Socrates de virtutibus ac Vitiis disputaret. Non erat, cur Plato a

que Aristoteles tam ampla de singulis Philosophiae partibus scripta posteritam ii relinquerent, si in illis nihil excellens , .nihil egregium, nihil denique a

289쪽

bonae frugis inveniretur . Age Veroad medicorum scholas advolent Cursores isti studiorum Graecas , credo, literas, quibus ipsa medendi ars principium sane debet & incrementum ,

intime norunt. At vereor , ne latinas

quidem satis intelligant . Caelestium corporum motus , opinor, & quam in haec nostra inferiora vim habent, probe tenent . Quid' ad medicum, in quiunt sidera Nos morborum originem eosque depellendi rationem , non stellarum ortus & occasus inquirismus . Atqui Hippocrates & Galenus medicorum principes . hanc ipsa

astrbrum scientiam ad morborum curationes suscipiendas, aut etiam prae termittendas, ad cris es internoscendas ad exitus bonos Vel malos, praenun-elahdos esse maxime necesiariam aiur mant . Et Vero paucis explicari non . potest, quam multipliceia rerum no

290쪽

titiam postulet ars ceterarum omnium periculosisima . Quis enim ignorat quam intimam arctamque habeat medendi facultas cum Anatomia, Cum Boianica , cum Optica, cum Mechanica aliisque bonis artibus societatem Quae si forte negligantur , nullum majus reipublicae malum , aut luctuosius communi saluti periculum accidere potest Hinc enim sit, ut homines nullis, ejusmodi studiis .informati ad usum atque exercitationem ejus artis temere irrumpant, quae cum per se sit maxime periculosa , nisi recte adhu beatur , evadit longe omnium pernisciosissimae. Et mirabitur quisquam, si

id temporis in tanta quidem medic rum turba unum plerique omnes medicum quaerant λ Verum plura dixi , quam volueram, de isto hominum genere,quo cum dimicationem suscipere

est valde periculosum. Illud mihi se'

SEARCH

MENU NAVIGATION