Paulini a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanæ Sapientiæ publici eloquentiæ professoris Orationes habitæ in eodem Archigymnasio

발행: 1727년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

minime video. Imo a plerisque summis caussarum patronis animadverti calliditatis plurimum & industriae adcommovendas judicum mentes haud raro usurpari . Quorsum enim spectant illae de adversariorum fraudibus querimoniae ξ Quorsum tam multi de mala ipserum fide clamores Cur judices tam enixe orant atque obtesta

tur, ut honestissimae familiae, de qua

res est , rationem licteant, ut domus paupertatem, ut rei familiaris angustiam, ut liberorum multitudinem, ut duriorem fortunam dc iniquissimam . conditionem mature cogitent atque perpendant Non haec praecipua animorum concitandorum ratio ξ. Non is hinc locus patet, ubi magna Visel quentiae Versetur Z Age porro, conticuit Romanum serum, multaque ex parte florentissima oratorum gloria ab-1blevit vetustate ac vicissitudine tem-

252쪽

porum: n6n ita tamen obsolevit, ut maXimam adhuc partem sibi in jure dicundo non Vindicet. Sed antequam rem propius attingamus , alteram mihi Video convellendam esse opinionem, falsam quidem non minus & absurdam , quae tamen multorum studia longe a nobis abducit. Putant nonnulli hominem eloquentem eum tandem esse ac dici debere, qui plena ac perenni quasi flumen oratione redundat; eumque ad Demosthenem , aut M. Tullium proxime accedere , qui ceteris hominibus Verborum pompa & sermonis granditate antecellit. At Vero quis tam rudis ingenio, aut in literis tam noVuS ,

qui non intelligat, plura quidem esse dicendi genera, & ad Rhetoricae facultatem orationem amplam & copiosam non magis quam pressam & modice temperatam pertinere i Alioquin

253쪽

234 neque Isocrates , neque Plato. in amplissimum oratorum ordinem Cooptarentur , quod eoruHorati , ut Cicero animadvertit, mollis erat ac temperata , nihil iratum habens , nihil invidum , nihil atrox,s nihil unflatum dc grandiloquum, sed castae & verecunda quasi Virgo. Illum itaque dicendi arte praestantem Voco, qui bene,

idest qui luculenten ornateque oratio nem tum ad res, tum ad perionas, tum etiam ad tempora satis accomodatam

adhibeat. Sit robustum dicendi genus: sit gracile , sit maVis , atque eXile , non impedio . Mirum profecto , quam Varia & multiplex sit eloquentia. Quemadmodum in infinita hominum multitudine unum alteri ore ac Vultu ceterisque lineamentis persimilem omnino non Videas; . ita ne duo quiden

Oratores eodem prorsus inter se stylo eademque dicendi forma conVeniunt. Alia

254쪽

Alter . quidem acuto ac subtili magis quam amplo ac. Vehementi delectatur: alter gravis incedit & majestate verisborum ti dignitate sententiarum : alii

vero ita medium tenuere , ut Volue

rint illis quidem ornatiores , his autem submissiores Videri; ut propterea, si vera fateri volumus , quot suerunt olim viri eloquentiae splendore claris. simi , . totidem plane dicendi sermas expresserint. id quod alias atque alias scribendi rationes multiplices prope, dicam ipsius Mouuentiae:Scies in uno eodemque homine intueri fas est ρ Quanta enim mehercule In uno M. Tullio: dicendi varietas Quam

ampi um& multipleκ scribendi genus

Modo humile ac mediocre , Laodo augustum atque excelsum Videas ; jam , asperum atque acerbum, jam suave ac lene fluens , ut nimirum & Iocus &tempus, aut res postulare Videbantur.

255쪽

236 Cum enim sapientissimus atque Immortalis vir nunc in soro, nunc in

curia diceret, & jam oratorem jam philosbphum jam Veio consulem ,

aut imperatorem tutoremque reipublicae ageret , ita opportune loco ac tempori orationem accomodabat, seque ad rerum dicendarum sermas ita 'traducere solebat, ut grandia elate ac magnifice , media temperate ac mediocriter, parva tenuiter pertra staret.

Quae cum ita sint, quid est , quod rabulae quidam de sero jus civile cum eloquentia jam pridem divortium se

cisse contendant Z An quod praesens judiciorum status ubertatem illam orationis & dicendi Ornamenta non recipit , sed sincerum potius lene ac temperatum loquendi genus, proscribendane erit continuol atque e sero exterminanda dicendi facultas to Quasi vero sublata veteri forensium actionum sem

256쪽

a 37ma , omnis pariter suadendi ratio e judiciis sublata esse videatur. Quo paci oautem sperant homines peracuti, se . quicquam de jure recte statuere ac judicibus persuadere posse,si ejus facultatis praesidio careant, quae una suadendi vim praecipue nervosque ministrat 3 Ego sane nihil video a rect a r tione magis alienum, quodque magis consilio repugnet.

Ut caussae fidem, inquiunt, dicendo iacias , & non opinione solum, sed etiam ad veritatem judicibus persuadeas, non praecepta rhetorum, aut

eloquentiae myrothecia, sed juris adeundi sunt sontes & peritissimi legum interpretes consulendi. Ita prosetio.

Ecce tibi ante oculos immensa rerum ac verborum copia ex iis, quae caussae maxime favere videntur. SeXCenta habes tum ex Romano , tum ex Ponti. sicio, tum etiam ex statutario jure argu-

257쪽

gumenta, quae in medium afferas. Quinetiam innumeri do flores & legum interpretes , tot controversiarum &consiliorum scriptores praebent tibi ad scribendum segetem uberrima TLis atque amplissimam . Qius vero Oedipus , aut quod tibi de caelo numen assulgebit, ne tanta actam Varia rerum multitudine obrutus de charta in papyrum scribas verba sunt eruditisΙimi Polyhstoris Germani) inepta , tu tilia , supervacanea , thesin ipsam Vel parum, vel nihil attingentia enim moris est vulgo, inquit, apud jurisconsultos . Quis , inquam, te doceat singula loco suo scite disponere ,

di communes argumentorum locos i dustria quadam rectoque ordine per tractare , ut perspicue & ornate , tum etiam breviter quae ad causiam pertinentia sunt, explices atque eXpedias tQuotidianus , opinor, usus eXercita

258쪽

troque forensis . Itane vero Sed unde 11eri dicendum est quod homines aetate jam matura & in foro exerci tati quam qui maXime, praepostere, tamen ac perverse sine ordine ac sine ,

delectu de jure s cribant Θ Quid caussae

tandem est , quod in tanta exercit

tione usuque ibrensi,nihil aliud praeter putidos & male sutos centones farciant, qui viris dos his & eruditis stomachum movent ὶ Nonne quia illotis, ut unt, manibus. ad sacrosanctas , quasi ipsi Vocant leges, pe tractandas ausi sint

accedere Nonne quia bonarum artium& eloquentiae alumenta hon habent, unde orationis filum apte perteXere svaleant Equidem negari non potest , elegantiorum literarum studia opimum esse landum, cui inaedificari debet omnis civilis prudentiae doctrinarquo qui careant, nunquam Veram so rensium laborum gloriam assequenm

. . tur . Diuitiaco by Cooste

259쪽

tur . Accipite quaeso testimonium non caussidici alicujus de trivio , sed vi-aei doctissimi & de omni juris scientia optime meriti Hugonis Grotii , qui Gallos , ad quos disertissimam scribit

epistolam, ita graviter admonet. Jure- consulti munus , inquit, Virum magnum non faciet, nisi eloquentia accedat . Equidem magno sui experimento didicerat homo in juris prudentia maxime exercitatus, quantum ab eloquentia ceterisque bonis artibus praesidii habeant , qui in foro aliqua cum laude versari cupiunt , cum ipse non alia ratione in iis , quae de jure belli &pacis elegantissime tradidit, veterum jureconsultorum in dicendo gloriam

aequaverit.

Age vero homines plerique de sero ita ingenio ac judicio polleant, ut inutilibus amputatis , non modo quae solida sunt atque optima consectentur,

260쪽

sed sintula quoque In ordinem digerant ac satis bene disponant. Video 'me plus nimio de meojure concedere . Fac tamen ita esse omnino. An propterea ob ejusmodi ingenii vim eloquentiae studia ad forum minus pertinere 1 censenda erunt 3: Quid enim ista non inelegans dispositio. atque ordo, si praeterea nullus adsit verboruis clate-Ztus, nulla elegantia Vocum, nulla denique germanae latinitatis imago pPoteritne mehercule ejusmodi lectio mulcere legentium animos & suavitate aliqua allicere, ut attente libentique animo tota quanta est perlegatur ZLectio enim , ut optime ait Cicero,

sine dele statione negligitur. Quid sileetio bene nonga, aut de rebus per se injucundis, vel etiam subtilibus & scuris ξ Τunc sane dilucidam puramque diistionem , quae rebus istiusmodi

SEARCH

MENU NAVIGATION