장음표시 사용
21쪽
u Petri Salii Diversi in 'Avici
secundum Loca, scribat, assectionem esse aegrh curabilem, idest, quae curari. licet cum dissicultate queat Praeterea, quod ibi dicat, patientes non restitui ad motum, & sensum; ergo nec dolere; hic autem, quod hinc dolor capitis inualescat, haec est differentia, quod in Apli. supponit lassionem tantum in cerebro, & quidem ingentem; hic vero addit & membranas, in quibus, si sat talis laesio, uonita lethalis est casus, ut ille cerebri ;&ideo illi possunt restitui, & dolere, hi autem nequaquam; cuiuS ratione, sub finem, dicebat;
Et periculum ingens, ac praeceps imminet. Periculum ingens quidem, ratione membranarum; praeceps autem, ratione cerebri; nam sicut ex illis periclitantur, ita ex his necessario percunt. Recensens causas Sodae, ex solutione continui, inquit, seri sodam hanc quandoque, ex solutione continui in substantia cerebri. Sed cum cerebrum non sit membrum senties, dissicile est imaginari, seri sodam a solutione continuitatis, facta in cerebro. Ex cuius quidem solutione, plurima mala lethalia subsequi possunt; sed quod ex eius continuitate soluta fiat Soda, cum sit
membrum indolens, non videtur fieri posse. Cap. IV. Reponit Lethargum inter apostemata Velaminum cerebris cum tamen in serius,doceat eundem fieri in substantia ipsius cerebri. Cap. V. Docens quomodo fiat Soda ab humoribus per accidens, monet, hoc fieri, cum ab ipsis inducitur oppilatio in capite; quam oppilationem inquit, quandoque fieri in substantia cerebri. Sed haec sententia habet eandem dissicultatem , quam notaui supra 3. Cap. N eo magis hoc est dubium, cum
ex oppilatione substantiae cerebri; potius Sopor, Apoplexia, & similes morbi sequantur, quam ullus dolor. Eodem Cap. docens signa doloris capitis a flatu, & distinguens signa fi
tuum pituitosorum, a melancholicis, inquit. Vspores, s mentositates phleg maticae sunt grauatiuae. At grauitas a materia, Vt ubique docet Galen. prouenit; qui etiam Lib. I. ad Glauc.& Lib. 2. de Compos Med. secundum Loca , Cap. de Cephalea, in fine, docebat, dolores capitis cum grauitate, fieri a multitudine materiae; quos, si cum tensione, ac citra grauitatem, ac pulsum fiant, spiritus crudi, & multitudinis flatuum sobolem esse monet; quod idem inferius assirmat Auic. Cap. T. dicens. In eventosa soda non est rauitas. Cap. VI. Loquens de Soda ex ebrietate, inquit. Ebrietas facit Sodam cum euaporatione ; cui subiungit. si ' melociter aduenit frigus, propter resolutionem partium
eius. Quae sententia quomodo sit intelligenda, dubium est; quoniam quod vinum saciat dolorem capitis, quia caput vaporibus repleat, ut docet Gal. in examine dictorum Apollonij, certum est; sed quod postea frigus ei supe ueniat, dissicile est conijcere; cum ex vino potius calefiat caput, ob vaporescius calidos ascendentes; vel ob humores calida intemperie praeditos, ut docet Cal. quani quod frigefiat. Nisi sorsan intelligat Auic. vel quod velociter ei adueniat frigus, propter resolutionem partium eius; quoniam donior ex ebrietate facile soluitur, soluta ebrietate, ob resolutionem vaporum vini; vel quoniam ex nimia ebrietate refrigeratur cerebrum; cum vinum supra modum asumptum morbos frigidos pariat, ut docet Gal. Lib.de Morb. Caus. Cap. 3. his Verbis. Iuxta ero secundam causam, aut morbum attonitum a
22쪽
Lib. III. Fen. I. Tract. II. 13
aut comitialem, aut motus, sensus e usionem ex ebrietate aliquis subjt, quanquam minum modic. haustum, mi quod proprium alimentumst natimum, calorem adauget; μ, ct optimi cibi, qui plurimum animanti asserunt nutrimentum, supra modum ag- sumpti, morbos frigidos generant. Cap. VII. Distinguens dolores internos ab externis, inquit. Si nocumentum fuerit in panniculo extrinseco , non peruenit dolor ad oculos, sed cutis capitis incla dolet . Quod ultimum signum a Galeno positum non tuit, cum fallax sit, nec semper in externis doloribus cutis tacta doleat.
Eodem Cap. ponit Auic. signa Soda: a partibus inferioribus, secundum diuersitatem partium capitis dolentium. Sed pro hac sententia , uti S superius notaui, legantur Galeni verba Lib. 6. Epid. Seet. I. Com. I. Doloris a materia pendentis signum commune est, narium humiditas, inquit Auic.Sed adde, ut iam dictum est in praecedenti Trach. Cap. 7. niu quid subsit impedimento; nam retineri possint hae humiditates, si vel obstructio, vel debilitas virtutis expulsivae adsit.
Cum materia frigida multiplicatur,inquit,' cogitatio corrupta. Si per corruptam, intelligit imminutam, recte habet, si deprauatam, nequaquam; cum t acultates rectrices,a frigore, vel imminuantur, vel tollantur; a calore autem cor
Cap. VIII. Ponit signa suturae Sodar in aegritudinibus, quae signa duo sint; alterum est urina limilis iumentorum urinae; alterum est albedo, & subtilitas eiusdem. At sciendum est, quod licet haec duo dolorem futurum significare queant, non tamen ubi adsit, vel suturus est capitis dolor, tales necestario esse urinae debent; ut notat Gai. q. Aph. TO. cap. IX. Paucitatem comestionis,& potus laudat in omni capitis dolor , praeterquam in eo, qui fit a causa calida . At Galenus non ita indistincte loquutus est; sed specialiter loquens de dolore capitis calido, haec duo dicit,
scilicet, quod si fiat per consensum a ventriculo, ratione acris humoris, tolerare famem est malum, quia hinc acrior redditur humor; si autem a bilioso humore, simpliciter inedia mala est. Animaduertatur autem, Galenum dixisse, inediam , non paucitatem cibi: inedia enim, quae est omnimoda abstinentia, acuit humores biliosos; at paucitas,si sint cibaria boni siicci, in multis biliosis casibus conuenire potest; ut si copia materiae abundet, Vel aeger febricitet, vel materia inflammationem pariat. Cap. X. In ea Soda, cui rheumati semus associatur, non declines, inquit, ad inseris iandum caput. At si rheumatismus, idest destillatio, & pariter dolor pendeant
ex intemperie calida, cur non erit procedendum refrigerantibus Θ immo nisi talia administrentur, curatio in castum tentabitur. Quare sententia haec im- Persecta est; nisi forsan intelligas, non statim refrigerandum esse, sed eua. Cuationem, & revulsionein praemittendam. Curationem in pueris, eius Sods,ex qua commisibrae aperiuntur, tradens, notat, sarinam auenae, cum oleo misceo, praemissa capitis ablutione per aquam falsam, tanquam medicamentum adstringens, & exiccans, conueni-' rc. At hoc remedium locale, parum praestabit, nisi tollatur causa. Ad hoc autem ego consulo, ut fiat cauterium in occipite; per hoc enim, revulsa pec-B cante
23쪽
cante materia, poterunt remedia localia prodesse; quibus pefactis , si sin, tioni aliquis suerit locus, sperari haec poterit. In Soda, quae sit in capitis parte posteriore, praemittendam esse phleb tomiae purgationem docet. At hic ordo est praeposterus, nisi per phlebotomiam , intelligamus particularem, non uniuersalem, eam scilicet, quae fit secta vena frontis, iuxta mentem Hippoc. Lib. I. Aph. 69. dicentis. Dolenti partem capitis posteriorent in seronte recta mena incisa prodest. Quam sententiam limitans Gal. in diuturnis affectibus, innuere potest, uniuersalia praemissa, &iam administrata esse. Cap. XIII. Comestio alborum, inquit Auic. est etiam ex eis,quae conferunt Sodae frigidas . At contra hanc sententiam videtur facere Tex. 9o. Lib. q. Reg. Acut. in quo habetur, allium, capitis grauitatem facere, & si quispiam dolor ante, ex consuetudine infesta uerit, irritare. Quem textum licet Gala parvipendat, in eoque nonnulla corrigat, non tamen in praedictis sentent ijs eum rei jcere debemus; nam experientia testatur, allium plures evaporationes ad caput efferre, indeque in his, qui sunt debilioris cerebri, vel dolorem, vel grauitatem inducere, licet corpus non sit, nec plethoricum, nec, ut animaduertit Gal. cacochymum. Qui autem aliquibus doloribus , dummodo a flatibus non pendeant, ex consuetudine in se stari solent, ex altiorum comestione val. de molestantur; quia fundunt materias, qus postea ad locum a tactum,& d lentem fluunt; hinc dictum est, allium consuetos dolores irritare; quae sententia, sicuti non fuit examinata a Galeno; ita nec corrigenda erat. Quapropter in dolore capitis, licet ab intemperie frigida, non possum alliorum usum probare , nisi patiens robusti fuerit cerebri , nec assuetus huiusmodi dolori. Cap. XVI. Illa verba, QT fortassesccitas facueuenire ins Astantiam cerAra diminutionem manifestam, forsitan alludunt ad dictum Hipp. Lib. 6. Epid.Sect. I.
Tex. I. ubi dicit. Cerebri consumptio; qua e , ikr caluities, instrumentorum attritis. Per quam cerebri consumptionem, intelligit eam, quae ex decursu aetatis fit, in senectute', dum imminuitur , nec inde caluariae ossa contingere potens,
subsidet, in suamque ipsius basin depressus cadit. Hanc imminutionem sorsan intelligit Auic. fieri ex immodica cerebri siccitate sicut enim illa fit ex
decursu aetatis, eodem arescente; ita haec fieri ex morbosa causa potest Cap. XVIII. Maturantia oppilationes, sunt ea , quae ιncidunt, abstergunt,QQeriunt. At ista non ita tuta sunt a principio, nisi materia minuatur. Quare, nostin fine, sed a principio, minoratiuo utendum erit. Cap. XIX. Ad prohibendos vapores , a ventriculo ad cerebrum ascendentes , exhibet I cibo coriandrum siccum. At hoc cum sit vaporosum, Sex Dioscorid. cerebro infestum, sui natura sit, quomodo potest vapores ipsos prohibere Θ nisi forsan hoc siccum iaciat, quia eos discutiat, non quod ascendere prohibeat. Cap. XXI. Assirmat, limosos vapores, ut plurimum esse calidos, quos conferre, praeter rationem, supcrius in calida intemperie dicebat. Cap. XXIV. Cruditatibus, & crapula, & ebrietate praesente , fluere cum hi
ra, confortata cumsammonea, non est tutum, cum scammonium a toto ambitae
24쪽
Lib. III. Fen. I. Tract. II. is
corporis evacuet; hic autem solus ventriculus exonerandus sit. Cap XXVI Ob percussionem, effluente sanguine ex cerebro, monet, exhi- henda esse in potu, cerebella Gallinarum. Sed qua ratione haec prodesse possunt; nulla sane. Quare credo, literam esse corruptam; cum hoc sorsan trai scripserit a Dioscorid. Lib. 2 ap. q3. ubi habetur, cerebella pullorum, firmare sanguinem, ex membranis Vulneratis egredietem; quod ,non potatum, sed applicatum loco affecto, sacere, ob suam Visciditatem, potest. Cap XXVII. Quae in hoc loco reseruntur. tanquam ab Hippoc.&Galeno
transcripta, nusquam explicata reperiuntur. Cap. XXXIII. In curatione sodae, per communitatem a ventriculo, ratione
humorum in ipso existentium, si humores sint phlegmatici, & crudi, S euacuationi per vomitum reluctentur, monet, exhibendas hieras magnas, cum decoctione Epithymi . At hi erae magnae recipiunt validiora medicamen ta; S quae a toto ambitu evacuent, non videntur conuenire, ubi solus sit affectus ventriculus, tum ratione loci affecti; tum etiam, quia ad locum primario assectum, a toto corpore fieret attractio excrementorum. Subdit, pro curatione sodae, factae per communitatem ventriculi,& aliorum viscerum. Et ad illud quidem, immi incisio duarum arteriarum temporis; aut duo cauteria leui uper tempora. Haec procurantur, ut facta incisione, aut cauteri ratione illorum vasor im, materia, aut Vapor ad cerebrum ascendere nequeat; quod in unico conuenit casu, scilicet, ubi materia per Vasa exteriora ad cerebrum perueniat; si enim hoc contingeret per vasa interna, frustra talis curandi ratio administraretur ; ut in simili docuit Gal. Lib. 3. de Loc. Aff. Cap. 8. agens de vertigine. Cap. XXXV. Sub oui nomine, agens de cephalea, inquit, secundum Galen. duas esse, ex parte cerebri causas, scilicet, vel eius debilitatem; vel sortitudinem sensus. De prima agit Lib. 3. de Loc. Aff. Cap. p. N Lib. 2. de Cona p. Med. secundum Loc. proprio Cap. de secunda nusquam; quoniam quod Valde doleant, & quod ex leui causa molestentur, non est, ratione forti S sen lus; sed ratione insignis, ac intensae imbecillitatis; cuius ratione, dicebat Gal. in cephalea maiorem, quam in cephalalgia esse capitis debilitatem. Cap. XXXIX. Inquit Auic. AEgritudo autem, cuius tempus prolongatum est, frigida est ,secundum Omnem dispositionem.'Vt ostendat scit . in omni hemicrania antiquata, materiam peccantem esse frigidam, S ideo indigere resolutione, Ec his, quae valenter calefaciant. Quam sententiam potuit transcribere a Gal. Lib. 2. Aph. 39. dicente, omnes morbos diuturnos esse frigidos; ad quem sensum sorsan etiam dictum est ab Hipp. Lib. 6. Epid. Sect. I. ex .7. in Cra-none, dolores antiqui, frigidi, noui, calidi, intelligente, per dolores, dispositiones morbum facientes, ut intelligebat Gal. Lib. 2. Aph. 6. At contra hanc sententiam est ipsemet Galenus, & experientia ipsa. Galenus quidem , dum docet, cephaleam esse morbum antiquatum, simul doces, eam fieri polleta a calida, & a frigida causa, unde utriusque, tum Lib. 2. de Comp. Med. Secundum Loc. tum Lib. 3. de Loc. Aff. Cap. s. tradit distincta fgna; hoc idem assirmans de hemicrania. Cephaleam etiam, S hemicraniam, calidam dari affirmabat, Lib. G. Epid. Sect. 1.Com. G. quo loco explicans, qui morbi num B a triti
25쪽
tis Petri Salij Diversi in Avie.
rit , in senibus, per coctionem soluantur, enumerat cephaleam, & hereiicraniam calidam; de preter hos, inter antiquos morbos,qui per coctionem in sepibus sol uniatur, enumerat renum calidos affectiis, & articulares dolores, ex valde calida causa ortum habentes . Hoc idem, quod de dictis morbis sensit Gal. quotidiana testatur experientia, scit. multos morbos, ex calidis, pinere narratos, antiquari; quales sunt dest illationes salsae, ex cerebri intemperie
calida pendentes, urinae ardores a bile, S a pituita salsa, hepatici assecuis, ex intemperie calidiori hepatis , alijque plurimi huiusmodi . Quarta
non simpliciter videtur affirmandum esse, Omne S morbos, cuius tempus prolongatur, frigidos esse. Ad hoc sciendum est, ex morbis, alios per se in aliqua fieri parte; alios per consensum, transmissa aliunde materia. Et alios ex his, qui fiunt per se, fieri ex simplici intemper te; alios autem ex intemperiesum materia. Qui fiunt per se in aliqua parte, & non ex simplici intemperie,
sed addita materia, Omnes cum protrahuntur, quoniam materiae peccantis:
partes calidiores,ex progressu morbi, resolvuntur, redduntur frigidi,si pendeant a causa calida, si a frigida, tanto magis; & ideo in his, cum prolon'gantur, magis, quam in illis, resoluentium,& calidorum necessarius usus est; quoniam in his, materia, & frigidior, & viscidior inest; qua ratione omnes morbi in fine, resoluentibus, & calefacientibus egent medicamentis; & ad hunc sensum possumus dicere, antiquatos morbos omnes frigidos esse. At ubi morbi in aliqua part per consentum fiunt, Vel per se, ex simplici intemperie, pollunt calidi diutissim h perdurare; nam in illis, aliunde semper noua affluere potest materia calida,quae calidum affectum fouensgum diu calidum. protrahere potest. Talis potest esse cephalea,& hemicrania ex influxu, vel humorum; vel vaporum calidorum, qui antiquari possunt; quoniam a partitibus inferioribus, semper noua fluere potest copia calidi, aut humoris, aut vaporis . In his autem, Vigente intemperie, quae diu durare, immo & simul commori, cum aegrotante saepe consueuit, simul etiam persistit & morbus ,
qui ubi in calida intemperie consistat, semper calidus persistit, nisi frigidis
auxilijs, aut decursu. aetatis minuatur, aut tollatur. Tales possunt esse renum calidi affectus, cerebri, & hepatis, aliorumque membrorum intemperies calidae, quae diu protrahi pol sunt, nisi intemperies tollatur, vel ope medica; vel naturae beneficio, ut fit in senescentibus; quemadmodum ab Hippo. & Gal. Lib. s. Epid.Sin. I. Tex. 6. proditum. Eiusdem notae etiam Poteli esse cephalea, & hemicrania, si capitis debilitas, ex intemperie calida ortum habeat ; haec enim intemperies, senescente homine, quoniam hinc corpus tO- tum refrigeratur, aut minuitur, aut tollitur, cum prius tamen per longa tempora, ob stabilem intemperiem perdurauerit. Cum autem Cal. Lib. 2. Aph 39. affirmat , omnes antiquos morbos frigidos esse, non ad hunc loquitum sensum; sed habita ad tempora morborum consideratione: nam cum ex morbis grauibus, alij sint acuti, alij chronici, Acuti, potissmum fiant a bile, M calidioribus humoribus; chronici autem a frigidoribus, hinc dictum est ab eo, omnes antiquos, idest chronicos morbos, esse frigidos, non quod sint antiqui, quia diu protrahantur; sed quia propria natura sint chronici, qui
dependentes a materia frigida, omnino frigidi esse debent. Unde qui sint hi
26쪽
morbi, recensens, Com. sequenti, cum plurimos ex his enumerasset, tandem concludens, ait. Demum, quaecunque alia modorum genera ex frigidis ortum
habent, quae in quibusdam iume=ubus, nedum in senibus di ulter concoquuntur. Cum vero Hipp. Lib. 6. Epid. Sect. I. Tex. 7. inquit. In Cranone et teres dolores frigidi , recentes, calidi, non sententiam Aphor isticam, & uniuersalem profert ;sed particularem, in particulari loco obseruatam, scilicet in Cranone ipso, in quo dolores recentes, in memoriae subsidium , notauit calidos fuisse ; iicuti, qui veteres, friaidos; recentes quidem eos appellans, non qui noui fierent , sed qui non inueterascerent; & veteres, non qui diu durassent, sed qui numquam breues forent; ita ut eius haec sit sententia. In Cranone, dolores, qui breui soluebantur, erant calidi; qui aute diu protrahebantur, erant frigidi;
quodprster rationem non erat, quoniam illi poterant esse ex acutis, hi autem ex chronicis morbis. Qua propicr concludo , hanc Avicennae sententiam , non simpliciter, sed additis praenarratis, proserendam cste, dictisque Ψensibus solum probari posse.
Cap. I. T Larabitus quandoque soluitur per haemorrhoidas , cum fluant, inquit Auic. quasi quod fluxus sanguinis per eas, sit phrenitidis propria solutio, ut videtur sensisse Hippoc. Lib. 6. Aph. 21. dum inquit. In infamenti bus, si marices, mel haemorrhoides superueniant, insaniae solutio. At Gal. in Com. declarauit, per insaniam eo loco, non furorem, qui est a bile, sed melancholicam assectionem intelligendam esse. Cum inquit, phrenitidem quandoque permutari ad hecticam, non intelligatur de febre hectica , sed de phrenitide hectica ; de qua Lib. I. Prorrh.
Cap. II. Loquens de pulsu phreniticorum, inquit. Et cum sua ferrinitate, novi euacuatur ab undostatequadam quoniam cerebrum ess substantia humida . At cum potius phrenitis sequatur me nyngum, potissimum tenuis inflammationem, quam ipsius cerebri, ut docet Gal. Aetius, & Paulus, quae inflammatio potissimum a bile gignitur , tum ratione partis affectae; tum ratione materi pecc*ntis, necessario in pulsu durities contingit. Pulsus autem durus vix undosus esse potest; & ideo, licet Gal. Lib. de Pulf ad Tyrones, dixerit; habet
praeterea nonnihil undos, hoc non intelligatur perpetuo, ex Auic. sed rarissime hoc posse contingere animaduertatur. Quod explicans Cal. Lib. q. de Caus Puls. Cap. de Pulsu phreniticorum, in haec verba scripsit. Porro ut rip u- . monicus pulsus,dycretussi, quod nihilprorsus habeat duritiei se phreniticus raris timeundosui incitur; propterea quod etiam hic plane macet mollitie. Eodem Cap. ponens disserentiam inter phrenitidem factam per communionem membrorum aliorum; S per essentiam in cerebro, inquit, quods Stam per commii tatem segnificat euentus eius subito; cum fit autem in cerebro, a cidit paulatim paulatim. At hoc salsum; quoniam contingunt aliquando nonnulls phrenitides, qus subito fiunt ,& tales acutissim s sunt; citius exemplum habetur Lib. 3. Epid. sect. 3. Tex. 77. apud Hippocratem.
27쪽
ir petri Salii Diversi in Av c.
Muamuis quaestio illa, an virtutes Rectrices loco distinguantur, si potius logica,& parum ad Artem faciens; quoniam in harum laesionibus, sat est no
uisie, cerebrum aflectum esse, quo casu, semper ad eundem locum, videlicet ad suturam coronalem remedia applicanda sunt; tamen hoc notasse volui, Galenum in contraria esse sententia, qui opinatur, cerebrum haec munia obi re, mediantibus spiritibus, qui in i pilus ventriculis, maximeque postremo continentur; quamuis non sit contemnendus medius ventriculus, perinde quali non valentissimus sit, ut docet Lib. 3. de Loc. Aste t. Cap. 3. Vnde con
cludens,ait. Multis enim ration:bus inducimur, ut hunc amplectamur, duos . Dero an
teriores deseramus. Ex quibus patet, Galenum eius este sententiae, ut hae virtutes, mediante spiritu, qui in postremo ventriculo reconditur, perficiantur, & in unico loco omnes contineantur. Signa phrenitidis verae recensens, febrem continuam, & fixam in primis, enumerat. At de phreneticorum sebre hoκ aduertendum est, quod quamuis ab omnibus sere Scriptoribus, inter ligna, necessario phrenitim consequentia recenseatur febris, aut vehemens, aut acuta, qualem forsan intellexit Auic. pcr ea verba. Ni Llominus sciendum es quod phrenitis quandoque cum modica febre generatum, ut habetur ab Hippocrate, & Gal. Lib. 3. Epid. Sect. 3. Tex. &Com. 88. nam Hippoc. de Vxore Dealcis phrenitica loquens, dicebat. F Des ad manum tenues. Gal. autem in Com. Jed nunc quidem h.GIebricitans acute,
ad Digesimum primi ni diem se sis tauit, quia modi G febricitaret; perinde ac infimaret hoc, sicripsit, in hac una agi a te res ad manum tenues. Haec Gai. Ex quibusl iquet, in phrenitide febrem non semper acutam esse . . Et abominatio loquelae, st pigritia ab ea, inquit Auic. sunt phrenitidis signa. At oppositum experientia testatur, plures phreniticos plurimum loqui. Hoc idem testimonio Hipp. probatur, qui Lib. 3. Epid Sect. 3. Tex. 86. loquens de Apollonio Abderita, dii in recenteret statum decimae quartae diei, addebat Perturbatio, multa taeria. & Tex 'b8. de Uxore Dealcis, phrςnitica, sub snem historiae, colligens aegrotantis statum, dicebat. Aut multum loquebatur, aut tacebat perpetui'. catrare, iaon erit signum phrenitidis certum, abominatio loquelae, ut inquit Auic. quod tamen non negatur posse accidere; ut euenit mulieri Cy Eici, de qua loco citato Tex. 87. habetur. Insomnis, ab initio, tacita, se tetrica . Sed haec taciturnitas, & loquelae abominatio contingit his phreniticis,qui simul cum bile,succo melancholico abundent; nam ex huiusmodi delirio, moerent, timent, S tacent, ut ex Gal. in praedictis locis haberi potest Addit Auic. Et permistio intellectus. Quod signit sicuti est pathognomonicum, & necessarium, quoniam sine delirio phreissitis esse nequaquam potest , nec phrenitis quid aliud est, quam delirium cum subre, ita ut conueniat inter Omnes Scriptorcs, debere elle perpetuit, delirium enim continuum , cum febre,est phrenitis; nam, quae fi ut deliria in vigore febrium, non constituunt phrenitidem, licet sint cum sebre; quoniam declinante febre, cessant, ta non durant. A t oppositum experientia docet, in phrenitide, deliri j intermissionem, ut plurimum adesse. Imo testor egq, qui plurimos curaui phreniticos,
rarissimum esse, phreniticos deliri j intermissionem aliquam non habere; hoc
28쪽
.nim vidi tantummodo, nullum habuisse intermissionem, in his . quae peracutae, & valde lethales a principio apparuissent; quarum tamen etiam non nul li intermissionem habuerunt. Hanc delirij in phreniticis intermissionem, pariter testatur Hipp. pluribus in locis , praecipue autem Lib. 3. Epid. Sect. 2.
Tex. 9. ubi loquens de Occctae uxore phrenitica, dicebat. uuinto ex omni grauiora, multum delirauit, satinetque ad mente edyt, sitis, migiliae . de Lib. 3.
Epid. Sect. 3. Tex. Sq. de Apollonio Abderita, phrenitico dicebat. Ad diem
mi hesmum quartum leuius habuit, caetero nihil est immutatum, al:quantulum mentis
fuit compos. Et sequenti textu, loquens de muliere Cyχici, dicebat. undecimum insanyt, rursum ad mentem redijt. Proa imo etiam Tex. narrans historiam uxoris De alcis phreniticae, dicebat. Vigesimo multum es loquuta, redijtque ad mentem. Sed si delirium in phreniticis, ut ex praedictis patet, potest interminsonem habere, quomodo ab omnibus constituitur perpetuum, S continuum in phrenitide esse ξ Dicitur continuum, quia continuo perseuerat, nullam, intermissionem ex statis periodis certam habens , sicuti habent febrium ardentium deliria; sed continuo affligit per totum sere morbi decursum; intermittit autem, quoniam in euasuris . ex robore naturae, morbus aliquam habet remistionem ; in perituris autem , quia natura ad intelitum raro progreditur,quin aliquem conatum faciat,& salubre aliquod signum inde ostendat.
Cum inquit. Oplurimum horum circa quartum diem; nisi alludat ad sententiam Galeni, Lib. a.de Diebus Crit. in fine, ubi habetur, phreniticos,a prima die non adeo seri Ged vel in primo quaternario, Vel alia die, quo tempor morbus acutiem recipit, ex quo potest phrenitis ultra I q. diem produci, non ita vero consona erit eius sententia ; quoniam quamprimum fit phrenitis, subito etiam praedicta succedunt accidentia. Signum illud. Ex extremorum reus ,-agitatis , non est perpetuum, sed tantum in illis euenit phreniticis, qui pessime habent, & ad interitum properant y cum frigiditas extremorum in acutis morbis sit lethalis. Addit aliud signum, clara interpretatione dignum, cum inquit. Et tremor membrorum cum ipso. Alia litera habet. Et iectigatio membrarum cum ipso. De tremore prius, postea deiectigatione agam. Quod tremores fiant in phreniticis , habemus ex pluribus locis; nam in Prorrh. I ib. I. Tex. s. haec habentur. Phrenitica Aementer trementia niuntur. Inserius , Tex. I 6. habet. Phrenitici modico utentes potu , 'epitum tentantes, tremorem incurrunt. In fine autem libri Tex. 3 3. habetur. Tremulae, obscurae, blandeque,Vcontrectabiles impientiae, malaephreniticae. His similes sententias habemus Lib. de Coacis Praenotionibus , quo in loco haec habentur. Phrenitici partim bibentes, strepitum Valde fercipientes, tremuli, aut con ipsum. In malae; reniticis, tremores lethales fisit. In phreniticis alba alui egestis, rigor, tremores, mali. Hreniticae me menter assectiones tremulae de uni. Habemus etiam historiam Phrenitici in Lib. 7. Epid. qui tremores patiebatur, his verbis. Fullo, qui in Syro, phreniticus, cum ustione autem tremulus. Ex quibus locis clare habemus, tremores phreniticis
accidere; quod idem testatus est Gal. in Com. Lib.cit. Prorrh. dum praedicta loca eXpoueret. Sed nulli intelligere debcmus,per tremores hos,ad mentem
29쪽
15 petri salo D versi in Arie.
Cal. motus illos tremulos, qui fiunt ob virtutis languorem 3 dicebat en Inc
Lib. I. Prorrh. Cona. 9. Exoluta autem ui tute , tum Tilijs , tum motionibus
multis, simul et ero, si ν neruissupramodum arefactis, tremores fiunt. Non dixerim Gal. haud recte sensisse, fieri tremores in phreniticis, cum virtus in eis exoluitur; quoniam ubi languor sit virium animalium, quae & ex vigili)s, &ex motionibus pluribus, & neruorum exiccatione, ac intemperantia, in his D.
cile exolvuntur, omnino corpus tremorem incurrere potest; dixerim tamen, Calenum sorsan mentem aut horis non attigisse; quoniam per tremorem, non intellexit Auctor verum tremorem dictum, sed motum convulsivum, qui in phreniticis male habentibus, soler,exiccatis supra modum membranis cerebri, ac neruis, superuenire; qui motus vulgaribus, & parum peritis Medicis, videtur, & dicitur proprio nomine tremor; quia sicut per tremorem, partes
trementes no volutario mouentur, nec firmari possunt; ita per hunc motum, necessario concutiuntur, & agitantur. Hic autem motus a tremore differt ;quoniam in trem Ore, partes trementes, dum decumbunt, nec attolluntur, quiescunt, & non mouentur; in motu autem convulsitio, licet decumbant, de non attollantur, mouentur, & concutiuntur. In hunc motum solent ut plurimum terminari phrenitides, quae ad interitum adducunt aegrotantes; quo niam ex his, admodum re siccatis neruis, & membranis, incipiunt contrahi; ex qua contractione dum ea omnino non sunt exiccata, fit motus iste, relu-bante adhuc natura ipsi morbo; si autem exiccatio adhuc intendatur, ac in totum partes illas apprehendat, succedit convulsio; cuius merito dicitur, in Lib. de Coac. praenot. Phrenitici parum bibentes, strepitum malis persentientes, tremuli, aut conmul psiunt. Tremuli enim fiunt, si non in totum sint exiccatae partes illae; convulsi autem, ubi magis exiccatae fuerint. Sed cur strepitum valde sentientes, aut tremuli , aux convulsi evadunt ρ Non sane, quia hinc timeant; quoniam si his mens aegrotat, horribilia, ac detes abilia distin-' guere nequeunt. sed quia strepitus,& voces magnae, ac repentinae, & ingentes , auditum serientes, faciunt et uare , ut habet Auic. Cap. a. huius libri,
cerebrum mersus cranium, in qua eleuatione, & extensione, cum membra
nae distrahantur, & simul cerebrum, tanquam percussum moueatur, omnino, pro ratione dispositionis, ex distractione , & convulsione illorum membrorum exiccatorum, euadent patientes, aut tremuli, aut convulsi, idest aut motum convulsivum,aut convulsionem ipsam incurrent. Tremulae aute dicuntur I ex. 3 3. hecticae phrenitides, non quia phrenitici stantes tremant; quoniam prae summo languore decumbunt, nec stare, nec membra eleuare possunt; sed quia, ob summam membranarum, S neruoru exiccationem,motu convulsiva
tentantur, qui sicuti non est validus, quia parum natura reluctatur; ita nullam suscipit intermistionem; quia morbus altius iaciens radices, in habitu factus est. Hic autem motus, qui ab Auctore Lib. Prorrh. & pariter in Lib. de Coac Praenot.& ab Auic. tremor vocatur,non potest esse phrenitidis, aut patho gnomonicii, ant proprium signum; quoniam,ut ex praedictis liquet, non
phrenitidis simpliciter, sed saeuae, ac lethalis signum existit. Et lisc de tremore, secundum primam literam. Si autem legatur, Iectigatio , eadem, quae de tremore dicta sunt,de iectigatione intelligantur; nam lectigatio, quae a Lat,
30쪽
nis magis erudith palpitatio dicitur, eadem ratione fit in phreniticis, videlicet per motum convulsivum: nam sicuti in Vera palpitatione, ad tactum, corpus palpitans mouetur; ita in motu isto, ad tactum, sensus palpitantis corporis persentitur. Quod intellexit Hipp. dum Lib. 3. Epid. Secl. 3. Tex. 77. agens de acuti silina illa phrenitide, dicebat. Toto palpitabat corpore, idest in
toto corpore motum conVulsiVum Patiebatur ; non enim potuit in tam calido, S acuto morbo,copia flatus crudioris, veram palpitationem inducentis, abundare; sed fuit motus convulsivus , qui postea, inualescente morbo, in veram convulsionem permutatus est. Unde subiungebat. Nocte contractus est, tertio die cuncta ingrauescebant. In hoc eodem sensu usurpauit palpitationis nomen Auctor Lib. Prorrh.Lib. I .Tex. ultimo, cum dicebat. Circa umbilicum dolores palpitantes, quod mentis perturbationem ostendat, quippiam habent. Nam inflammato septo transuerso , vel visceribus illis internis , & vasis spina in perreptantibus, saepe fiunt, & apparent motus convulsivi in partibus illis, quae nomine palpitationis dictae sunt ab Antiquis, cum proprie essent motus convulsui. Quare non erat, cur Gal. quaereret, quomodo a causa frigida fieret talis palpitatio, cum suspicione delirij. Quapropter concludo, siti
legatur, tremor , siue palpιtatio, per utramque vocem , motum convulsivum
intelligendum esse, qui non est proprium phrenitidis signum, sed prauas, &lethales phrenitides tantum sequitur. Adducens signa praecedentia phrenitidem, dum inquit, ct praecedunt δε- rabitus, obbuio rei propinquae, fg r tristitiasne causa, & caetera, multa transcribit a Galeno, & caeteris, unum praetermittens, cuius Hipp. bis Lib. G. Epid. meminit, scit. Sech. 3. Tex. 36. & Sect. G. Tex. ao. in primo loco inquit. Sputa rotunda delirium indicant, ut in Sileno. In secundo autem haec habet. Sputa rotunda delirium significant, ut illi, qui in Plinthio. Quare ex Hipp. in legitimo opere,clare habemus, sputa rotunda delirium praenunciare. Sed contra hanc sententiam duo facere videntur; primo, quoniam Gal. laborans in declaratione, quomodo sputa rotunda possint delirium praenunciare, postquam causas sputi rotundi declarauit, hanc sententiam re ijcit, dicens, hoc futuri delirij signum idoneum non esse. Secundo, quoniam Hipp. Lib. 2. Progia. Tex. 66. sputa rotunda non mala, mala autem essent, si delirium portenderent, sed inutilia esse asserit. At sciendum est, per sputa rotunda, in illis locis, inteli igere Hipp. non ea, quae figura rotunda sunt, sicuti opinatus est Gai quopiam talia, licet non bona, non tamen sunt praua ; verum tantummodo inutilia, ut dicebat Hipp. de his sermonem habens loc. cit. Lib. 2. Progn. Tex. 6. nam haec sputa, solum indicant excerni materiam pituitosam, vi calori S concretam, quaecum sui natura frigida sit, non potest delirium indicare; sed per sputa rotunda, intelligit Hippoc. quod non aduertit Galenus, ea sputa , quae rotundo ore expuuntur ; talia autem praecipue solent expui a phreniticis, & delirantibus, ut experientia ipsa testatur. Cur autem talia, & tali mOdo expuantur a phreniticis, & delirantibus, haec sorsan causa est; quoniam vi inflammationis , aliqua exprimitur ad fauces serosa humiditas, qualis ex oculis instam malis fluere solet, quam per screatum educere, sed sine rationet tentant; quoniam autem talis expressio fit ex valida, & ingenti inflammatio-
