장음표시 사용
41쪽
31 petri salii Diversi in Avic
Cap. X. In curatione eius delirij, quod fit ratione bilis, quaecunque, & qualiscunque suerit, non meminit sectionis venae; quae tamen in hoc Cap. est necessaria, ad refrigerandum tum cerebrum; tum hepar. Cap. XI. Si Galen. audiuisset Avicennam dicentem. Et oportet, ut ex illis perueniatur ad excitandum cor. cum medicinis sibi proprijs, eius curandi modum derideret; cum affecto cerebro, habeat intentionem curandi cordis. Agit de Amentia, prout fit tantum cerebro per se assiecto. At si etiam aliquando per consensum ab ore ventriculi; ut docet Gal. Lib. s. de Loc. Aff. cap. s. ubi habet, aliquando amentiam generari, ob vitiosum humorem in
Cap. XII. Agens de corruptione memoriar, & adducens signa frigiditatis, inquit. Et si idiis fuerit pura frigiditas, erit sopor, O et eristo. Quae duo signata nec posita suere a Galeno, nec experientiae respondent; ubi enim sit frigiditas pura, alijs qualitatibus temperate se habentibus, nec stupor, nec vertigo, nisi quid aliud contingat, pi a ter intemperiem, accidunt. Eodem Cap. subiungit Et fortasse erit ex siccitate, cum caliditatri, δ' erit cum ea permistio sensus. Si intelligit Auic. posse memoriam per se labefactari ab intemperie calida, oppositum omnino eius, quod profitetur demonstrar Galen. proponit. Signum autem, quod cum ea sit permistio rationis, docet nos, talem assectum non posse dici memoriar laesionem; nam ex delirio, lardi
tur memoria, non per se, hac enim laesa per se, caeterae virtutes non laeduntur. Cap. XIV. Inquit . Superfuitas quoque migiliarum resoluitspiritum, di debilitae eum, δ' cum hoc, replet cerebrum maporibus. At immodica vigilia , ex Gal. Lib. I. Aph. I 8. non solum non replet cerebrum, sed etiam maxime exiccat, ita
ut ex hac immodica sccitate, possit convulsio, & despientia succedere. Cap. XV. Asserit Avicenna, maniam posse fieri ex cholera adusta, generata ex phlegmate. At quomodo phlegma adustum potest conuerti in bilem adusiam Θ illud certe in tophum, per adustionem, conuertitur; non vero in aliud humoris genu S.Cap. XVI. Maniae signa recensens, inter alia, hoc addit, quod si coagulatur sanguis in mamilla mulieris, maniam praenunciari ex hoc signo. In qua sen tentia animaduertendum est, Hipp. Lib. 1. Epid. in fine, dixisse, quod ire
miraque mamma et una crasa habetur , propter quam , maximam prudenti*partem habet . In ultimis autem verbis praedicti Lib. inqui t, quod quum quis serere, vel insanire incipit, signum hoc praecedit, quod ei in mammis sanguis colligitur. Hanc sententiam coarctauit Hipp. Lib. I. Aph. o. ad mulieres solas, dicens. uuibuscunque mulieribus sanguis ad mammas colligitur a furor significat. Rationem huius reddens Gal. in com . dicebat, hoc tunc contingere, cum seruidus, & redundans sanguis per totum labitur corpus , praecipue autem petit caput, in quo motu, quum etiam pars ad mammas deferatur , non tamen ab eis ad alteram naturam, tum propter seruorem; tum propter exuperantiam permutari potest. Ab his locis transcripsit Avicenna hoc signum; non tamen, nisi litera sit corrupta, rem persecth est assequutus; quoniam nec Hipp. nec Gal. dixerunt, sanguine in mammis coagulari,quod
nec fieri quidem potest, nisi a veneno; vel quum sanguis abundauerit excre
42쪽
Lib. III. Fen. I. Tract. IV. 33
mentis crudis, frigidis, & crassioribus, sicuti alias declaraui; sed tunc non
erit sanguis seruidus, cuius ratione inducitur inania. Quapropter legendum fuerit, si saluandus est Auic. non, coagulatur, sed colligitur. Cap. XVII. Mirum est, quod Avicenna, quum damnet prouocantia urinam, probet usum radicis, S seminis faeniculi; quum haec sint diu retica. Nisi sorsan, haec agere in mania, per quandam analogiam credat. Cap. XVIII. Inter eos, qui ad melancholiam prs parati sunt, recenset balbos, dicens. Ex eis rataero qui ad ipsam sunt praeparati,sunt Trauli,osyllabam multoties repetentes, antequam dictionem pro erant, naturam habent faeiliter i rascibilem . Ex quibus verbis, duo de balbis habemus; alterum, quod ad mel an choliam, ex propria natura parati sunt. Alterum , quod facile irascibiles existunt. At contra hanc sententiam habemus ex prellam Galeni doctrinam Lib. s. Aph. 32. quo loco declarans, multis de causis hominem balbutire, tandem proponit eos, qui seruato habitu naturali, balbutiunt, solius immo dicς humiditatis ratione, neruos irrigantis, balbutire. Talis autem humiditas immodica, est ratione cerebri humidioris, a quo, cum verisimile lit, etiam multas humiditates defluere, hinc lingus imbecillitas subsequitur, Scsimul in inseriorem ventrem superflue humiditatis delatio; ob quam, dictum erat ab Hippoc. Talbi, ab alui profuito maxime tentantur. Si autem bal bi, naturalem statum seruantes, sunt tales, ratio*e humiditatis copiost, quomodo pol sunt esse parati ad melancholiam, & faciles ad iram; cum illa sequatur siccam temperiem; hec vero calidae temperaturae succedat e Ad hoc
sciendum est, balbutiem duplicem esse; aliam, qus fit, siue homines tarde, siue velociter loquantur, & in omni sermonis modo, dum proserunt literas quasdam, inter quas potissimum recensetur, r. Alia autem fit in his, qui velociter, & citissime loquendo, in sermone tape prohibentur, quominus perfectam locutionem possint obire. Prima balbuties sequitur pituitosos; cum haec proueniat ratione superfluae humiditatis cerebri, linguae neruos irrigantis, & debilitantis; secunda vero sequitur biliosos, ex quibus aliqui sunt celeri lingua, velociter loquentes, & tanquam ex impetu sermonem proserentes; ex qua velocitate, & impetu fit ut haereant sepe, N impediantur in locutione . Haec velocitas, & hic impetus fit in his, ex irritante bile, & ex celeri imaginatiua; cuius merito dicebat Hipp. Lib. 2. Epid. Sedi 6 Tex I. Sι caput magnum, dr oculi parui, basi, iracundi. Ratio est, quoniam ex magnitudine capitis, colligimus copiosam cerebri substantiam; ex oculorum paruitate, eam non absumptam esse in generatione partium aliarum. Quare imaginatio erit fortis; balbuties autem addita, quae non ex humiditate , sedex calore partes irritante prouenit, clare indicat, hos iracundos esse. Quoniam autem in biliolis, & iracundis, saepe ex ira, & calore, & similibus causis aduruntur humores, unde melancholici sunt, dicebat Tec tertio. Talbi , celeri lingua, melancholici, bilios, inconuenienter a picientes, iracundi. Cur vero adura tur in his humores, explicabat Tex. 2α dicens uorum pectora ardentia sunt, Mibi,furentes, calui. Cum enim ira sit sanguinis circa cor accensio, in his, quorum pectora sunt ardentia, scilicet, quorum thoracis viscera calidiori sunt temperie, facile sanguis accenditur, di torretur; ex qua adustione quum
43쪽
34 Petri Salii Divers in Avic.
generetur, non amplius succus melancholicus naturalis , sed atra bilis; hinc
Lib. eodem, Sect. 3. Tex. s. dicebat. Morbos talent, balbus, aut calmus, aut Iracili evoce, aut hirsutus e menter, atrabitarius. In his enim omnibus summa
siccitas arguitur, cui si insuper accedat calida temperies, facile inde humorum exustio succedit. Quare concludo, balbutiem, non eam quae pituitosos; sed eam quae biliosos sequitur, duo haec parere, scilicet praeparationem ad melancholiam, S facilitatem ad iram; qua mente, sentio hanc sententiam ab Aui c. velut ab Hipp. transcriptam, prolatam fuisse. Adducens differentias melancholiae, cerebro per se affecto, aliam dicit esse ab intemperie frigida, & sicca sine materia ; aliam cum materia. At quod detur melancholia a pura intemperie sine materia, est praeter Galenimentem, caeterorumque Auctorum opinionem, qui Omnes docuere, mela
chol iam semper fieri a materia melancholica, si fiat per se cerebro assecto; a vapore autem melancholico, si fiat per consensum a membris inferioribus. Nec videtur verisimile, quod a sola intemperie frigida & sicca quis possit fieri melancholicus; quoniam a pura intemperie frigida non potes h fieri deliarium, ut pluries, & pluribus locis docuit Gal. A siccitate autem immodica, licet aliqua desipientia, ut habet 7. Aph. I 8. fieri pollit, non tamen melancholica accidentia; quae enim sunt propria melancholicis, vel humoribus, vel evaporationibus succedent. Si tamen Auic. sententia ullo modo sit probanda, ea tantum ratione fuerit, non quia pura intemperies frigida, & sicca, immediate, sed mediate tantum producendo melancholicum humorem , possit melancholiam procreare. Exponens causas cius melancholiae, quae fit a Digiditate, & siccitate sine, thiateria, inquit. βuod eius causa est malitia complexionis melancholicae in torde,cum materia, aut ne mataria, cui communicat in ipsa cerebrum; quoniam sipiritus animalis
continuus est spiritui vitali, di ex substantia ipsius. At ubi rediguntur spiritus
vitales ad naturam melancholiar, ratione cordis, hoc contingit; vel ration caliditatis in eo existentis, & adurentis; & tunc, si ex his inficitur cerebrum, non si hoc per intemperiem frigidam, & siccam; sed propter naturam ill rum spiritu uin melancholicorum, & per vapores eiusdem naturae ad cere-hrum tendentes; vel ratione frigiditatis ,& siccitatis cordis, & tunc, quomodo possit in his, ratione spirituum , itali uin, infici cerebrum, non facile est explicare; cum vitales, per ulteriorem alterationem, animales evadant. Quare, quomodo hic consensus adeo celebratus ab Avicenna, sit verus, non est facile explicare, nisi his, qui cum Aristotele, contra Galen. sentiunt, i corde omnes Virtutes, sedem , de originem habere. Huius autem sententiae fuisse Auic. indicant subsequentia verba, dum vult docere, hunc eundem aD sectum posse ab alijs causis refrigerantibus, & cxiccantibus fieri, ubi haec habet. Cam tmen non si possibile, ut at absque communitate cordis; immo fortasse, magnitudo catisae in ipso , erit ex corde; in propter hoc nece rium est, ut consequatur
cura cordis, cum cura cerebri, in hac uritudine, & caetera, quae sequuntur.
Subiungit Auic. Et scias, quod quando cordis sanguis est tersus, subtilis, clarus, laetificans , ressit corruptioni cerebri, rectificat ipsum; immo non est mirum, sest,
secundum plurimum,principium illius ex corde; licet non confirmetur hic aegritudo, nisi in
44쪽
Lib. III. Fen. I. Tracta IV. 3 s
is cerebro. Sed haec sententia contradicit Galeno, & experientiar. Galeno quidem, quia semper docuit, solo affecto cerebro,non corde, virtutes rectri ces laedi posse. Experientiae autem, quoniam in ea melancholia, quae producitur ab humore nigro, tantum cerebrum Occupante, spiritus vitalis, licet persectissimus, ta nec ullo modo laesus sit, nequaquam tamen resistit laesionicerebri. Nec verum est, hanc affectionem, ut plurimum, habere principium ex corde; immo rarissimum hoc est, quum tamen, ut plurimum fiat a solo cerebro , ex melancholia, vel illud solum occupante; vel in toto corporis ambitu exuperante; vel a vapore melancholico, eleuato ab hypochondriorum partibus, ut in hypochondriaca melancholia clarissime apparet. Declarans inferius, materiam facientem melancholiam, dicit Quandoque hanc esse phlegma , cum conuertitur in choleram nigram , propter spissitud nem ; aut propter aliquam adustionem. Quam sententiam nisi nouissem ab excellentiss. viris iam falsam declaratam esse, exponerem, quomodo a phleg .mate per se, quamuis crassillimo, ta adusto, non possit melancholicus affectus introduci.
Explicans, quae melancholia si magis salubris, ait , quod est ea, quae fit ex faece sanguinis , bdi cum quastgaudium. Sed dissicile est explicare , quomodo in melancholia sit gaudium; quum in ca debeat esse perseverans timor, ac moestitia, iuxta mentem Hipp.&Galen. Paratos in melancholiam dicit esse eos, qui valde rubicundas facies habent , vel brunos, pilosor. At praeter hirsutos, & nigros, addebat Galen. ruso colore homines primo, post hos, flavos affatim quandoque in melancholicam intemperiem incidere. Ait. Ex melancholicis quidam rident, proprie ij, quorum melancholia est sanguinea ; quoniam imaginantur quod placet, gr delectat eos. At dissicile est imagianari risum, & delectationem,cum timore,& msstitia continua,quae sunt characterismus huius morbi . Praeterea, quid per melancholiam sanguineam intelligat, est declarandum; nam alterum horum intelligendum est, scilicet vel sanguis crassior, qui tamen non est sub forma melancholiar, a quo desipientia, non melancholia inducitur; vel sex sanguinis, & ab hac omnia accidentia melancholica, cum timore, & msstitia, non cum risu, & delectatione dependent. Quod si Hipp. Lib. 6. Aph. 13. meminerit desipientiae cum risu, nequaquam tamen meminit melancholiar cum risu s nisi melancholia largius, & non proprii sumatur ab Auic. videlicet, ut omne delirij genus includit ; vel nisi intelligat affectum compositum ex melancholia, & desipientia, ut in fine Capitis videtur asserere, dicens. Et dicimus, quod cholera nigra acienx melancholiam, cum est a sanguine, est cum gaudio, s risu, non concomitatur ipsam
Cap. XIX. Paulus, Aetius, & Antiquiores Medici docuerunt, in melancholiae curatione maximum habere usum acetum acerrimum, & praecipud scylliticum, contra Hipp. mentem, qui in a flectibus melancholicis hoc damna-tiexat. Hunc usum reprobat, nisi, inquit ,sit fiducia, quod materis sit generata ex cholera adusta; quoniam est calida. Sed tunc casus non est melancholiar, sed insaniae; ut habetur ex Gal. Lib. 3. de Loc. Aff. Cap. I. Cap.
45쪽
36' Petri Salii Diversi in Avici
Cap. XX. Nulli dubium, quod in hoc Cap. Auic. agat de Lycanthropia,idei de Lupina Infama, licet dicat, hunc affectum apud Arabes, nona lupo, sedi
quadam bestiola, diuersis motibus super aquam sne ordine,'innatante, nomen habuisse ; nam sere ad verbum, omnia de hoc assectu transcribit ab Aetio,& Paulo,ex Capite de Lupina Insania; quae inde fit, quoniam, quum mores animi corporis temperaturam sequantur, permuteturque in hoc morbo hominis temperatura, in lupi temperaturam, ob atrae bilis in toto corpore abundantiam, hac de causa etiam hominis more S in lupinos conuerti necesse est; unde fit, ut S noctu Vagentur, d cadauera venentur, & sepulchra circumeant, ac omnia, ut lupi, faciant.
Cap. XXI. Iuxta mentem Aet ij, & Pauli, qui haec ex Marcello transcripsere, secat venam usque ad animi deliquium. Sed quae potest esse huius ratio PNam, non videtur in his talis conuenire euacuatio; cum isti sint emaciati, cauos oculos habentes, exiccati; & tandem undequaque extenuati, in quibus a vene sectione cauendum esse docet Gal. Lib. I. ad Glauc. Cap. de Cura Febr. cum accidentibus, haec habens. Eodem modo, si T quicumlue supra modum crassiJunt, O macilenti; nam his et raram incidere cauendum est, alioq; euacuationes integras vereri oportet. Hoc idem innuebat Lib. 2. de Elementis Cap. 7. dicens. auodsi medicinae purganter , sola ratione uacuattoms, tu ant, cur non secamus mas omnium hominum , uesnit tenues, siue crassi, me morbo regio ,sue atra bile laborent ' Sed horum quidem plurimis , qui sincienter hunt extenuati , non parum pr0uit noxij humoris euacuatio ; si quis mero his sanguinem auferretenta sit , tim occidisset. Si autem in extenuatis, Gal. tam suspecta, &tam periculosa est sanguinis missio,cur in Lycanthropia, in qua patietes sunt valdhemaciati, & valde extenuati, non solum secant venam, seὸ etiam mittunt sanguinem usque ad animi deliquium P Faciunt hoc, meo quidem iudicio, propter magnitudinem naorbi, videlicet, ut corpus inde suscipiat maximam mutationen, imulque 'tuniuersus habitus, a succo atra bilari, qui in venis abundans , cerebrum inficit, expurgetur. Nec obstat, quod in extenuatis prohibeat Galen. sanguinis missionem; quoniam de sebrientibus, oui vi caloris ignei facile dissolui possunt, loquebatur; Lupina autem Insania detenti,non febriunt. PraTerea, in extenuatis illis non conuenit sanguinis missio, in quibus est extenuatio corporis, cum proportione humorum in venis existentium; ita ut, sicuti corporis membra sunt emaciata,ita pariter Ve- me sint exinanitae; in illis autem extenuatis, in quibus talis non est proportio, sed solum membra sunt extenuata, venae autem sint sanguine resertae, in his, non tantum sanguinis missio non prohibetur, verum etiam laudatur. Nam cum in his non sequatur extenuatio, nisi ex debilitata carnosi generis facultate, una cum vitioso in arter ijs, venisque abundante sanguine, cuius vitiosi sanguinis ratione, non fit a natura, nec attractio, nec recta nutriti O , non modo non est dimittenda eiusdem euacuatio; verum etiam copiose administranda venit , cuius merito Galen. non sine ratione, in ea muliercula , cuius meminit Lib. 6. Epid. Sedi. 3 Com. 29. licet extenuatissima, cum vitioso huiusmodi sanguine, ob mensium retentionem, abundaret, non solum
secuit venam, sed etia nisit sanguinem copiosissime, ultra quatuor libras , tribus
46쪽
tribus diebus. Quod quum in his, qui lupina insania detenti sunt, locum habeat videlicet, quod in his,cum corporis extenuatione, non sit proportionata sanguinis moles, cum plurimus adsit in venis, atra bilarius,non solum conuenit in his sanguinem mittere, sed etiam copiosh; quod usque ad animi deliquium agendum erit, ubi vires constent, ad inducendam in corpore maximam permutationem; ut inde facilius per lato habitu, &educto sanguine peccante, resipiscant. Siccitas autem, quae timeri potest ex venae sectione, recta victus ratione postea administrata, corrigenda fuerit.
Cap. I. TErtigo, est imaginatio, quod omnia exteriora,&ipse etiam pa-V tiens an gyrum circunuoluantur. Haec imaginationis lassio inis de prouenit, quoniam spiritus animales, in ventriculis cerebri contenti, i aequali, & inordinato agitantur motu, ob spiritum flatuosum, ipsos spiritus inaequaliter, & inordinate commouentem. Huius spiritus flatuosi generatio, quandoque est in cerebro ipso, vel propter eius intemperiem inaequalem, vel propter praesentiam materiae flatuoste; quandoque est in membris inferiori-hus, quibus ad cerebrum attollitur. Quare, hoc ordine causarum siet ver tigo , ut prius generetur hic spiritus flatuosus, vel in partibus inferioribus; vel in cerebro ipso. Hic spiritus flatuosus, receptus in ventriculis cerebri, inaequaliter, & inordinate spiritus animales commouet, & conturbat y ad hanc commotionem, & conturbationem, sequitur pratia haec imaginatio, quod omnia in gyrum circunuoluantur, eodem pacto, & eadem omninb ratione , qua ab alijs sensibus omnia talia iudicantur, qualia in ipsis sensorijs
deprehenduntur, ut in cornea, ante pupillam, citrina existente, omnia visus citrina videat; humore dulci lingua delibuta, omnia dulcis saporis censentur, succo laetido odoratus instrumentis imbutis, omnia foetida sentiuntur; aere externo in sensu auditus incluso, sonus similis exterioribus persentitur. Quod idem in vertigine ipsa contingit: nam cum imaginatio recta fiat, existentibus bene dispositis spiritibusanimalibus, spiritus enim sunt primum,& praecipuum animae instrumentum, si male hi disponuntur, rationem eorum dispositionis sequitur imaginatio; unde, cum in vertigine, in gyrum circun- volvantur, & turbulento motu, a spiritu flatuoso agitentur; ita pariter imaginatio censet omnia in gyrum circunuolui , & turbulento motu moveri. H.nc imaginatio est symptoma in laesione virtutis rectricis imaginatiuar; qugladio, cum sit symptoma, debet habere morbum, a quo pendeat, & cui cur lio debeatur. Quis igitur erit morbus iste, a quo talis imaginatio induciatur ' anne obstructio, vel inaequalis intemperies, vel repleta cauita S, ut quia dam sensere Minime verb; quoniam obstructio non concurrit ad hunc assectum producendum, nisi tanquam causa prohibens evaporationem spiritus fatuosi, nec inaequalis temperies concurrit, nisi tanquam causa generans spiaritum flatuosum; repleta vero cauitas, si sit respectu circunstantium viarum,co incidit cum obstructione; si autem respectu ventriculorum, non est sus- ciens causa;quoniam licet ventriculi cerebri repleantur spiritu flatuoso, non D tamen
47쪽
3s Petri Salii Divers in Avici
tamen sequitur vertigo, nisi, cum actu, spiritus ille flatuosus spiritum animalem conturbat, & in gyrum commouet. Si autem in ordine harum causarum nulla est, quae vertiginis affectum constituat, nisi illa animalis spiritus conia turbatio , S inordinatus motus, non abs re videtur constituendus, ut alias scripsi, huius symptomatis morbus, malus spirituum animalium situs, & dispositio. At contra hanc sentertiam duo maximξ facere videntur. Primo quod talis spirituum situs, S dispositio, non habet permanentiam; morbus' autem est assectus praeter naturam, permanentiam habens. Secundo, quod spiritus animalis non sunt partes corporis nostri viventis, & ideo in his non
potest esse morbus. Ad primum, sciendum est, illum allectum in corpor nostro morbum dici, ut declarat Gal. Lib. de Sympl. Diff. & Lib. 2. Meth& alibi, qui primo, & per se, idest immediate actionem Vitiat; quae hunc precedunt, non morbum, sed morbi causis; quae vero succedunt, symptomata diei. Cum talis autem sit malus spirituum animalium , in verti ine, situs , qui primo scilicet, & immediate actionem virtutis imaginatiuae vitiet, nul li dubium, quin hic sit morbus, & quae hunc praecedunt, sint omnia, causae; ipsa autem imaginationis laesio,sit symptoma. Si autem iste situs est morbus; igitur, dices, debet permanentiam habere;quoniam,sicuti sanitas,quae morbo est contraria, est affectio per se stabilis ; ita pariter & morbus debet esse affectus per se stabilis. At sciendum, permanentiam, respectu morbi, non
dicere diuturnitatem; sed essentiam, ad cuiuS confirmationem,& permanentiam, corrumpitur actio,ita ut, tandiu actio vitietur, quandiu morbus durat,
. quo remoto, actio in pristinum statum restituitur; quod tempus, siue longu
siue breue, siue momentaneum existat, non facit, nec tollit morbi essentiam; cuius ratione scriptum a Gal. Lib. 2. Metb. Cap. 3. Nam contrarium sanitati, a sectum, a quo Lai actionem dicimus , morbum tantum appellamus, siue diuturnus
hic, siue breuis sit, siue momento duret. Quare, in vertigine, dico, malum illum spirituum situm, permanentiam habere, non quia sit diuturnus, & diuturno tempore duret; sed quia, dum durat, vitiat actionem, habens essentiam in facto esse, non in fieri: nam spiritus flatuosus, dum commouet, & excitat spiritum animalem, ad motum illum inordinatum, est causa agens, cuius esentia est in fieri; post motus tamen excitationem, dum per illum motum male collocantur spiritus in cerebri ventriculis, non amplius res est in fieri, sed in facto esse; cum ratione motus, non anapi ius moueantur, sed moti sint; moti autem ex naturali statu, in statu praeter naturam collocantur , qui situs habetiationem facti, & ideo dicitur morbus; sicuti in epilepsita contingit, in qua, dum fit accessio, obstruuntur ventriculi cerebri; quae obstructio, licet aliqua-do si momentanea, dicitur tamen morbus; quia tandiu durat accessio, quandiu durat obstructio, quae habet essentiam in facto esse; quia licet ab alia causa excitetur, tamen firmata in ventriculis, non amplius habet esse in fieri; &ideo morbus iure dici, licet momentaneus, potest. Ad secundum dico, quod spiritus, corporis nostri partes sunt, si non sentientes, tamen principales; si non solidae, saltem spirituosae; quae spirituosae partes, inter principales co poris nostri recensentur ab Hipp. Lib. a. Epid. Sect. 8. dum has tres esse,
. cqnstituit, Continentia, scilicet, Contenta, & Impetum facientia, quae sunt,spia
48쪽
spiritus ipsi. Si igitur spiritus sunt partes corporis nostri principales , &praeterea primum animae, ut sepius monet Gal. instrumentum, quid prohibet , his laesis, eisdem inhaerere morbos ξ Scio hoc dissicile persuaderi posse; quoniam nusquam hoc Gal. expresse docuit; cuius nihilominus si dicta perpendamus, credo hoc facile, ex eius dictis conijci posse; cum,modo laesiones
spirituum. statuat causas symptomatum, modo spiritus pati alterationes, modo, diueisitatem substantiar, modo in qualitate, & numero diminui do-Cet 3 quae omnia, praeter ea, qua ratione causae sunt, ad morbos reducuntur. In quam rem, videas Gal. Lib. I a. Meth. Cap. 3. qui dum syncopes causas immediatas explicat, alteram inquit esse, dum spiritus, vel imminuuntur, vel alterantur. Quare imminutio, vel alteratio spiritus, erit syncopes causa, ac proinde morbus , quoniam morbus est ille affectus, a quo primum, &per se actio laeditur; quae autem imminuunt, & alterant spiritus, ut expresse docet Gal. sunt morbi causae, non morbus ipse. Cum igitur in syncope, habeamus symptoma, quod est virili praeceps lapsus; symptoma vero sequatur morbum, quem praecedit causa, non est negandum, quod imminutio, & alteratio spiritus sit morbus, quae sunt causae syncopes. Quae autem imminuunt,
vel alterant spiritus, omnia in genere causarum, non morborum recensenda
De quo consulatur etiam Gal. Lib. f. de Sympi. Caus. Cap. I. quo loco, causam diuersitatis in visione, resert in spiritum, qui pro varietate ipsorum est causa, ut modo Iongius, modo propius, modo perfecte , quandoque impe sectius videat homo. Haec autem causa, est affectuq permanens, qui modo est morbus, modo est sanitas. Experientia etiam compertum est, spiritu animali exinanito, ut habetur ex codem Gal. Lib. . de Placit. Hipp. & Pl. Cap. s. stupidum reddi animal, motu, & sensu erepto tantisper, quoad iterum collectus restituatur. Si autem hoc ; igitur huius symptomatis causa, erit haec
praua spirituum dispositio ; quae sicuti horum symptomatum est causa, per
inanitionem;ita etiam per eorundem regenerationem, iterum animal, & sensus, & motus operationes obire potest. Eadem mente possent alia Calc-ni loca deduci. Sed haec lassiciant in praesens, cum hoc mihi abunde facere , ad declarandum, posse in spiritibus residere morbos, videatur; ad cuius similitudinem, dixi, in vertigine, causam laesae imaginationis, qua Opinantur Patientes omnia circumuolui, esse pravum, di malum situm spiritus animalis, ex flatuoso illo spiritu , in cerebro eum commouente ν adeo ut causa morbi , sit spiritus ille flatuosus, dum commouet spiritum animalem y Morbus, mala spirituum dispositio,& situs; Symploma verb, praua, & corrupta illa imaginatio. Quaecunque autem praecedunt illum vaporem,& spiritum flatuosum, non in genere morbi, sed causae recensentur; quoniam hoc casu, non ut mor/hi, sed ut generant spiritum illum flatuosum, concurrunt y quorum omnium Concursus, nunquam vertiginem parerent, nisi subsequeretur malus ille spirituum situs, quo posito, ponitur vertigo,& quo remoto, remouetur; & ideo cum immediath ab hoc pendeat, morbus erit. Nec est quod dicas, hunc de prauatum spiritus animalis situm , est e symptoma , ab illis praecedentibus Caulis dependens y quoniam, cum tria sint tantummodo symptomatum genera, vel in actione laesa scilicet . vel in excretorum, aut retentorum excessu;. i D a vel
49쪽
46 petri Salii Diversi in Avicii i
vel in qualitatibus immutatis, ad nullum horum reduci potest. Non enim iste . stus est in genere actionis liste, sed eius est causa. Nec est in genere excre
torum, vel retentorum ; quoniam ex hoc situ, nihil prster naturae ordinem , vel excernitur, vel retinetur. Non in genere qualitatis immutatae, quoniam talis situs sub nullum sensorium cadit. Qnare, si non est symptoma, & si aD sectus, primo, & per se actionem virtutis imaginatricis vitians, nulli dubiu, talem spirituum situm, esse morbum, & quidem in situ. At, quomodo dicitur morbus in situ, num morbus ipsius spiritus tantum Nequaquam; quoniam si spiritus sunt primum animae instrumentum, non sunt anima ipsa, ratione cuius, corpus,mediantibus spiritibus operatur; operatio enim est corporis cum anima, mediante spiritu , unde, in virtutum rectricum operati
ne, cerebrum est id , quod dum vivescit ab anima, mediantibus spiritibus operatur. Operatur autem per propriam substantiam, tum recte disposta est, tum quoad partem similarem,tum quoad organicam; ad quam rectam dispositionem, requiritur etiam iusta spirituum quantitas, qualitas, & situs; ex ruibus si unum deficiat, omnia etiam in suo opere deficere necesse est. Vne S ad malam temperiem, & ad malam formationem, S ad spirituum, vel quantitatem non proportionatam,Vel malam qualitatem,vel pravum situm, semper virtutes rectrices vitiantur. Quapropter concludo, quod licet di- Iceri vertiginem esse morbum insitu,spectantem ad spirituum dispositione; non tamen assero, morbum hunc solius spiritus; sed esse morbum cerebri in suis operationibus, ob malum spiritus animantis situm, vitiati. Et ideo hic morbus tandem erit in parte sentiente, sed consequens ad Iarsionem in spi
Declarans vertiginis essentiam ait, quodsi, cum cereseam, er corpus mertiaginosi resol untur. Quare subiungit, non regit se ita, ut firmetur, immo cadit. Circa quod, annotandum est, quod casus,in Vertiginosis, non est signum patho- gnomonicum; cum plurimis accidat vertigo, absque eo quod decidanis, sed hoc est indicium vehementis vertiginis: in hac enim obtenebrantur oculi,& cadunt pgrotantes, quod in priori non contingit cuius ratione, differt vertigo simpliciter dicta, a vertigine tenebricosa appellata. Cap. II. Et scias, inquit, Auic. in fine huius capitis, quod Scotomia, hest mertigo, cum prolongatur, tunc aegritudo est fragida. At iam declarauimus, non simplliciter verum esse, omnem antiquatum morbum, frigidum esse. Quod idem assero de vertigine; nam si vertigo fit a sanguine, antiquari potest , & tamen mo
Cap. I II. Quamuis Auic. sorsan, ob dissicultatem operationis, eligat potius
venarum, quam arteriarum post aures sectionem s attamen de modo secti nis arteriarum, ad Galeni, & Graecorum mentem, ut magis utilis, cum per arterias potius, quam per Venas, spiritus, & vapores permeent, animaduerto , triplici modo ab eis consueuisse hanc operationem administrari. Alias enim scindebant arterias, alias discindebant; alias exscindebant. Differt autem , scindere, discindere,& exscindere; quoniam scindere, est simpliciter phlebotomare arterias x discindere, est transuersum totum corpus arteritis secare , quo casu , retrahuntur arteriarum sectarum partes , nec amplius
50쪽
sanguis per eas potest deserri; exscindere vero, est in medio scindere. Qui tres modi utiles sunt, sed dissiciles; quoniam periculum est, si minister non sit
admodum peritus, ne ad ane urisma, vel ad gangraenam, locus, ex arteriae sectione, deueniat; cuius periculi ratione, potuit Auic. ab ea abstinere. Pro curatione vertiginis, factae a sanguine, aut humore contento in corpore, inquit, primo secandam esse cephalicam; secando eam venam quietam, quae est post aurem. Quietam autem hanc appellat, forsan, ad diffcrentiam arteriae, quae nunquam quiescit; non enim videtur Auic. velle in hoc conse tire Galeno, licet hunc modum curandi ab eo transcripserit; cum Galenus, arteriarum post aures, quoniam arterias spiritus copiosior,& facilius, quam
Venas permeat, non Venarum sectionem eligat; Auic. autem venarum, non
arteriarum sectionem probet; cuius diuersitatis sorsan suit haec causa, quod dissicillima est haec sectionis arteriarum operatio, & multo tutior, quam ea, quae in venis administratur. Subiungit, optimam esse sectionem huius venae quietae, in curatione Omnium specierum vertiginis materialium, & inquit, quod quandocunque haec
vena cauteri tur, gr proprie in ea, cuius causa es ascenseo evaporum ex corpore, qua-eunque via eleuantur. In hac etiam sententia discrepat Auic. a Galeni mente,
qui Lib. 3. de Loc. AT Cap. 8. docuit, sectionem va rum post aures, prodesse tantum posse, ubi spiritus per exteriores arterias sursum seratu quod si . hic spiritus per internas feratur , ex tali sectione nullum praestari iuvamentum testatur;& ideo inquit, non omnes ex hac sectione sanantum, quoniam non omnia bus,per exteriores partes sursum ad cerebrum spiritus fertur. Cap. IV. Agit de pandiculatione; licet Interpres, qui in hoc errauit, pro, pandiculatione, traduxerit,palpitatio; huiusque curationem ponens, inquit. Oportet euacuari humorem sanguineum, ct cholericum. At cum dupliciter pandiculatio contingat, scilicet, vel in principijs febrium; vel sine febre. Prima, curationem febris, non propriam curam requirit; secunda autem , cum ex halituosis excrementis, Ut docet Gal. Lib. 2. de Caus. Sympl. Cap. I. pendeat, taliaque consueuit natura, sponte per illum motum excernere, S dissoluere, ut apparet in puerili, & iuvenili aetate continuo fieri, non est, quod pro eius curatione , ad sectionem venae, & ad corporis purgationem, quae sunt remedia m morbis magnis requisita, descendamus y nisi sorsan casuphrenitidis, cuius ratione, non autem pandiculationis gratia, talia remedia
Cap. V. Agens de Incubo, inquit, ipsum praenunciare, Vel Apoplex iam, vel Epilepsiam, vel Maniam. Quod intelligendum est, nisi sit causa praecedente, sicuti a crapula, P comessatione, a nimia ventriculi repletione; ab his enim, nisi affectus perseueret, nihil mali impendet; sicuti videmus continuo hoc fieri in pueris inordinate viventibus. Cap. VI. Inquit, Incubum quandoque fieri ratione frigiditatis externae, &constringentis cerebrum ipsum, cuius ratione, impediatur transitus spiria tui animali. At si frigiditas hoc apta esset facere, imprimeretur in cerebro; impressa verb non posset facile remoueri . At Incubus statim fit, Sebreuissimo tempore soluitur intemperies autem non ita subito introduci,