Francisci Ferdinandii de Cordova cordubensis Didascalia multiplex. Nunc primum in lucem emissa. Cum quinque indicibus necessariis

발행: 1615년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 로마

381쪽

338 Didascalia

Manca lixisse Garciam Lassiim dico non ex eo, quod nunc est, sed ex eo, quod fuit nimirum ex puellae attributo, sicut & illud Gorgiae laudatum ab Aristotele,quod supra retulimus, cum hirundinem sorde, ut puellam Philomelam fecisse dixitin haec de Prognes,ac Philomelae fabula. Si perest de Heliadum metamorphosi pro nostrae

propositionis meta nunc agere. Sororum Phaethotis Heliadum sic a Sole patre dictarum nota est omnibus transformatio in arbores ex Ouidij Metamorphoseon secundo libro; de nomine e rum aliqua est inter interpretes dissensio , Ouidius trium ibi mentionem fecit, verum duarum duntaxat exposuit nomina,Phaetuse, scilicet, &Lampetiar harum tantum meminit Seruius, nisi quod pro Lampetia Lampetusam posuit; Arethusam, & Lampetusam eas nominauit Fulgentius; Burcardus Pylades in Theogonia Lampetuita, Phaleluia,Lampetiaeque mentionem fecit; Nicolaus Eritreus Phoebem , Phaetusam Lampetiem nominatas dicit. , Plures eas fuisse,& aliis nominibus dictas, Meropem nimirum, A glem, He-In 1. Lucani liem,Petrein,Phoebem,Chaerem, Diosippem au-

l. I.

libr. ib I. Vide Diod.

tor est Lambertus Hortensius; Sed hac missa ut nullius momenti quaestione, in quas fuerint illa mutatae arbores non minima est dissicultas. Naionanque loco praedicto quas in arbores certe non declarat, in libris tamen de Ponto in populos mutatas dicit. 2 οι quoque felices quartam clamantia fratrem . .

. Cortice velavit populus ora nouo. . .

Lucanus idem siniit,de Eridano aseno.

382쪽

multiplex

-hunc fabula primum

Pepuleafluuium ripas umbrasse correa. . Ex recentioribus clarissimus utroque idiomate poeta Sanazarus in sua Arcadia. Er euui conpiu Prosa 1. Heu fronda res bero diche Hercole coronares oleua, . nes cui pe dati te misere liuole di Climcnc Dr β i i Metam. formate,Anguis a. '

ueste arimo is donne e quelis Uumi. Mutationis quoque huius mentionem fecere Catullus, Statius, & Aurelius Nemesanus, licet . quas in arbores illa fuerit facta, ex ipsis non li- l

Vbi tamen Muretus populos exponit, & repcV n ndum feta. pro lenta, asscrip Iosephus Scaliger, nullius exemplaris ope:s fente, dixisset lagedum, annuissem forsita, atque apposite dictum secun- dum fabulam faterer. Caeterum a quibus fietae, Heliadesὶ a Clymene duntaxat matre ; infirmum: revexa emendationis fundamentum. Dispeream In Asinaria. ii si meminit Scaliger, dum illa commentaretur, c lentam dici frequenter a Poetis arborem, ac si Belog . fiebilem, ac si teneram dicant: lentas ulmeas vim AEneid.: o. gas, dixit Plautus: lenta viburna, Vergilius, lentas AEne id T. vites, lentam salicem, lentos ramos, lentas hastas, lenta 6 φ δ . P0- hastilia enta licula: hederam lentis braehus, Hora- ouidi Mestius i hastile lenium dixit in Heroidibus Ouidius. tam. ii. radicem lentam alibi: lentam vitem, Tibullus: quid Tibull. l. .

383쪽

In Nuptiis

Honor.&Mariae.

In Eliaeis.

tis lorores, non in populos, sed in alnos mutatas

retulit: euius opinionis videtur fuisse Claudi nus,dum ait. Et Padus elem feris i, moduletur alnis. Electum nanque sudare arbores, in quas ad Padi ripam conueri, sunt Heliades,poeti serE omnes fabulati atque ad Padi ripam illud inueniri test itus est Paulanias;quod tamen salsum esse apertE . probat Dioscoridis scholiastes Laguna. Huius , quoque opinionis fuit ex iunioribus Pontanus, qui Eridanorum primo pluridus in locis id re- ifert. Sed iam de diuino poeta: Certe ille in Sti

leno Graecorum accedens opinioni sic ait; rum Phaethontiades musico circumdat a me Corti is atque seu proceras erigit alnos. PHuic sententiar,nec non sibi ipsi contrarius vid tur Seruius, de interpretibus aliis,dum est AE - dos decimo: Populeas inter frondecumbram is cm quasi tunc in populos dixerit conuersas, cum umbram ibi appontiue legant omnes. Hispani rum magister Nebrissensis Vergilij autoritate imotus, vel ut hanc in eo tolleret, aut saltem minorem redderςt apparentem contrarietatem,Po

pulum

384쪽

multiplex. 34

palum nigram, & Alnum eandem esse arborem dixit. Quod si ita esset,cessaret maxima ex parte dissicultas, cum vox haec Populus, nigrae, & albae sit communis, licet frequentius pro alba supponat populo i, sicque conciliari facilὸ possent au-s tores,qui in alnos, & qui in populos mutatas di- cunt sorores;Sed fallitur doctissimus alioqui vir. α tres nanque esse arborum diuersas species, Alnu, : populum albam, & populum nigram, autor est - Theophrastus de plantis. Palladius de iis sic. Populus Oraque,ctsalix, ilia insculpturis necessaria, De re rusti. alnus fabrica inutilis. Haec ille: eandem memorat ea l. idiuersitatem Plinius libro decimo sexto cap. I 8. xy a . & aliis. Vitruvius. Populas alba, ct nigra, i Lear. κ, ii salix,tilia vitex ignis,or aeris satiata, atque hu-

moris temperata, parum terreni habentes, leuiori tem-- peramra comparata, egregiam habere videntur in usu rigiditatem. Ergo cum non simi dura erreni mixtione propter raritate sunt cansda, ct insculpturis commodam praestant tractabilitatem. Alnus autem, qua proxima minum ripis procreatur, Ur minime materies utilis videtur, habet in se egregias rationes, etenim aere est,ct igni plurimo remperata,humore paulo,&c. Diuersae ergo sunt arbores populus alba& nigra

pulus pro alba duntaxat accipienda crit testibus Thomaso Porcaccio,Nicolao E itreo, ac Hieronymo Ruscelli, qui id etiam addit hanc arborem pro pioppo, corrupte a Neapolitanis hodie Chiup-

385쪽

ni tamen, opis diuersae sint arbores sicut & ab alno, quantiis speciei diuersae, alamosinostras arbores dictas,ex vocum similitudine patet nisi serte nomen sit Atabicum,cuius Idiom

s quam plurima sunt apud nos, id enim ac articuludi Arabum videtur ostendere. Sed ad Vergilium redeamus,aliam nanque excusationis tuti,

Georgic. 2.

rem viam inueniamus necesse est. Dico ergo ibi umbramiserorum ,riori appositiuδpositam a Vergilio, ita ut sensus sit, dum canit inter frondes populeas umbram serorum,quod elici potest vel exilla coniunctione que, cuius vis, ac natura estiuiuersa coniungere; sed setisum esse, dum canit inter populeas frondes, & interVmbram, seu in umbra serorum, cum omnes Padi ripae p6pulis,& alnis,aliisque arboribus consitae sint, ut ex Ph-riij libro tertio capite decimo quinto, Pontanoque in Eridanis constat,nec non de alnorum fie-quentia illo in loco ipsemet fecit mentionem Vergilius.

leuis innatat alnus

2. de raptu.

Missa Pado.

quem imitatus Claudianus, - missami, Pado qui remigat alaunet. Verum de his hactenus, patrono enim non indiget inculpatissimus poeta. .

386쪽

a id sit Nobilitas, unde dictainobi

lem pro noto, igNobilem pro ignoto Antiquos Usurpa s. CAP vae XLIII.

Anc disputationem vel attingere superuacaneu esset, cum de illa tot scripserint eruditi viri,Philo Iudaeorum doctissimus, S. Thomas pluribus in locis, Bartolus,& alij iuris interpretes,Cassaneus, & integros tactatus Tira-quellus& Otalora. scd quia sesenecessaria mihi obtulit occasio, imgam tamen breuissime. Ex Aristotele igitur ι Nobilitas est quadam maiorum claritas alibi etiam ipse de ea. Insuper consentaneum est ex melioribus ortos esse meliores, est enim generis virtus nobilitas. hoc etiam sensisse visus est Cicero. nes boni inquit semper nobilitati fau mus, ct quia utile est Reipublicae nobiles esse homines

dignos maioribus suis, quia valet aptianos clarorum hominum,ct bene de Republica meritorum memoria. Plutarchus. bilitaου res est honesta quidem,at maiorum bonum Quam etiam definitionem ex Iunioribus sequutus est immortalis memoriar vir TOrquatus Tassias ira enim iste. Nobilia e virtu disi Latia, ct honoreuole Ea de maggiori. Multo aliter eam definiuit Bariolus in tractatu de nobilitate

Cassan. in Catalogo gloriae mu-di. I. Rhetoric.

3. Politicor Pro Sextiin In libell. de instituendis liberis. In Dialogo Forno de la

387쪽

ad legem,Si ut proponitis. C de dignitat: L et2. quae statis est Nobilitaι est qualitas ilia per principatum i nentem,qua quis ultra honestis plebeios acceptus osten- liHtur. Alij nobilitatem solam esse virtutem assi

marunt.Inuenalis. Tota licet veteres exornent undique cera Atria,nobilitas sola est,atque unica virtus.

Ad quod pertinet Ouidianum illud. Nam genus,stproauos, est qua non fecimus ipsi

Vix ea nostra voco.

Vnde Diuus Ambrosius & primam, & vltimam, amplexus opinionem diuinistime ait. Probari enim viri genus virtutis prosapia est; quia sicut hominum genus homines, ita animarum genus virtutes sunt. Etenim familia hominum splendore generis no- , bilitantur, animarum autem clari atur gratias lem jdore virtutis. Sed & vltimam hanc & Barioli opis nionem procedere duntaxat puto in ea nobilitate , quam unusquisque sibi vel apud Principes gratia, vel armorum laude, vel literarum praestantia, vel insigni aliqua operatione acquisiuit, non vero in illa, quam communiter nos NobL 'litatis nomine intelligimus, quae nimirum in generis claritate consistit. Cum enim nobilitas ex Rhetor. Ioc. Aristotele inter ea recenseatur bona ,quae dicun-

tib Itur Fortunae, nullo modo potest in insigni ope ratione consistere, iam enim tunc non ex Fortunae, sed ex animi potius bonis esset ; Quod Herodiani confirmatur autoritate. Nam quo, ait ille obsecro, nobilitas ipsa nisi morum benignitas adsit, ct humanitas ' siquidem Fortunae munera etiam p. rum dignos exornant, animi virtim propriam cuique gloriam

388쪽

multiplex. 3 3

1briam conciliat, sir claritas quidem generis , disia tisi, atque id genus reliqua , rasi beatorum propria tentur, minime in ipsis, ut pote ab aliis tradita, laudantur. Adhuc Herodianus. Illud quidem tam verum est quam quod verissimum, insignibus operationibus gloriam, & nobilitatem haereditariam & conseruari mehus, & augeri illustrius,ut quotidie videmus. Dicta est autem Nobilitas, ut noster vult Isidorus, quasi non vilitas: sed communior est sententia, quam ex omnibus fere refert, ac tenet Andreas Tiraquellus, Nobilitatem dictam esse quasi noscibilitate, & nobilem,quasi noscibilem, quod vel ipse Diuus Isidorus fatetur , dum ait. Nobilis non vilis, cuius o nomen rgenus scitur. Certe apud Romanos ij duntaxat Nobiles dicebantur,quorum patres, aut maiores magistratum gessissent curulem, ita afirmante Hotomano. Vnde & nobilis pro noto saepe usserpabatur ab antiquis. Vergilius . Est locus Italia medio sub montibus altis Nobilis.

Et eadem de causa quicquid vel virtute, vel sc 'lere notum erat, nobile dicebatur. Plautus. Quiscelere nobiles feri volunt. Hinc etiam fit ut ignobilis pro ignoto sumatur. Achius. Ego me Argos referme nam hic sum ignobilis.

Plautus.

Peregrina facies videtur hominis, atque ignobilis. Apuleius. iamque aderar ignobilis marisiu, ct thorum imsienderati illud adnotatum velim , sicut &igno-

ubi supra.

rum Iuris, verbo No biles.

In Pseudo.

389쪽

c aliabilis per g, scribitur, ita & nobilis antiquis perg, scribi solere. Liuius Andronicus. Ornatu incedunt gnobili ignobiles. Verum de re adeo trita iam nimis multa.

Voniam a multis tam Italis , quam Hispanis dubitari sepe vidi, quid vulgo Leucae nomine intelligi deberet , ideo nunc exponam euiter.

est Galliarum: exinde non millenis passius ,sed Acis itinera metiuntur. Cui adstipulatur Isidorus ueex quibus alij assirmauere recentiores. Quo posito plane suspicor a Leucis illam Galliae popi lis di nomen, & originem sumpsisse. Leuci porro inter Belgas antiquis, Caesari, Ptolemaeo,PE-nio , Tacito, quin & Cordubensi nostro Lu

dquidsit Leuca , Κ inde dicta si dori

locus restitutus ; Regia lex Gyartita rum declarata. ' . .

Leuca ergo men urae viarum genus sna de Leuca morbo , de qua Rhodi nus, illedicis tractationem relinquemus ) Gallicum quidcin nomen est teste Ammiano. qui locus inquit ille in exordiu timus excusso Leucus, Rhemusique Lacerto. Ij nimirum, qui hodie Lotharingi,vulgo Loren fes

390쪽

multiplex. 347

sis Martiano , Hestensio, & Ortello, nec non Mart. Ias iam Calvete de Stella: eorum quippe ciuita- Caesarem. ira Tullum, quae hodie nomen retinet Episco- Horr. in

cis curia.Finitimi Lingonibus,qui nunc Lota es Thesauro. Sequabis, qui Burgundi, Metensibus, qui Metα Calvete euri Lorena, dc Prouinciae Treuerensi. At vero 't et vi e dei iij apud Hortensium credunt)udera cum his, P incipς qui Luxemburgenses hodie dicuntur. Quod in muta parum quidem mihi probatur, nihil enim eorum, quae apud Leucos fucr reperio apud Lu- cmburgenses, quos Ptolemaeo Romanduos, &ciuitatem eorum Augustam Romanduorum di ' In annot. inctam asserit Maginus, atque ante ipsum 'ropi- Ptolem. nor) Aldus: licet hi Lotharingis, qua Luxem burgensis Ducatus ad Meridiem Qectat, conter

mini sint. Leucam porro apud Gallos mille Aquingentis passibus terminari exAmmiano didicimus. que vallum sest) Barbaricum quarta signabatur leuca, ct decima id est et i ct viginti mi is passuum. A quo deinde sumpsere recentio' . xe , Rhodiginus, Alciatus, Ambrosius de Mota Rhodig, ubi rates : Vnde manifeste deprehenditur aliquibus ;h LEtymologiarum Isidori Codicibus mendu ines' mille F D se, dum habent; Leuca siniturpassibus quingen- sus,ris non enim ab eo, qui hanc dimensionem D. de verb-

Gallicam esse dixit, numerus p uum, Gallicae 2' '

leucae passibus adeo impar computandus eser. Hisp. Mille itaque addas necesse est , ita ut legatur; Leuca finitur passibus mi is quingentis. A Gallis

deinde mutuum accepere leucae nomen nationes

aliae, ut itali, Hispaui; Italis certe familiarius est

leucae

SEARCH

MENU NAVIGATION