Francisci Ferdinandii de Cordova cordubensis Didascalia multiplex. Nunc primum in lucem emissa. Cum quinque indicibus necessariis

발행: 1615년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 로마

81쪽

4o Didascaba

Sed licet tot, ac tantorum virorum authoritate, nam de Scriptura: sacrae tcstimoniis inferius fulcita videatur haec opinio, nos qui facrae nomededimus Philosophiae, non possumus non veritatem, cuius ipsa est indagatrix, exquirere:ad voluntate enim Dei, & miracula cofugere Anaxagoricum est , quod fieri non debere Diuus asseruit Augustinus de Genesi ad literam cap. i. his verbis Nec quisquam istos debet ita refellere,ut dicat fecundum omnipotentiam Dei, cui cuncta possibilia

sint, oportere nos credere quas etiam lagraues,quam nou Au, atque sentimus, etsi corpori, in quo simi dera,*pejusas. Nunc enim quemadmodum Deusinoruerit nasuras rerum secundum scripturas eius nos conuenit quaerere, non quid in eis vel ex eis ad mira culum seu potentiae velit operari. Philosophicis igitur freti, ac validissimis rationibus, nec non sanctorum Patium testimoniis veras, & naturales aquas nullo modo esse supra coelum affirmamus. Primo, quia cum sit aqua corpus crassius aere ,

esset contra naturalem rerum Ordinem non mo

do supra ipsum, sed supra octauum coelum,quod firmamenti nomine significari aiunt siquam proprie dicetur infra) positas esse aquas ; Quod si

contra suam,ut experientia patet, ibi locatae essessint naturam, eas ut violenter detentas, exiguo, ut nullo temporis interuallo illo in loco dura turas fuisse dicamus necesse est : neque Deum naturae auctorem tanto tempore eas ibi contra ri turam detinuisse verisimile est , cum pra ciPue . nullus earum futurus sit unquam usus ; posito enim neque concesso aquarum, quas iuxta hac sententiam

82쪽

multiplex. 4

sententiam supra coelos posuit Deus P uptione, . M in terram descensu Noeticam mundi inundationem factam , similem in posterum non futuram ex pollicitatione Dei Noe facta sui ex Genes.s.constat) certo scimus. Rationes vero, dccausas superius adductas huiusmodi aquarum sitra coelos collocationis, exiguam habere vim, ac pro inde parum urgere squod tantorum viroxum pace dixerim) quis non videt 3 Quod enim

attinet ad primam, ut scilicet coelum urgeatur deorsum, ne ventorum impulsu huc, illuc ferretur;Vnde quaeso oriri posset ventus ille, aut quisita aerem commouere, ut coelum huc,illuc illius flatibus, & impulsu agitaxetur Z Ventus certe ex

Aristotele in libro de Mundo , Nihil aliud est nisi Problemati

aer multus dluam,ct coactus; ves ut ipse alibi definit, vel a ris, vel redund antis humoris commotio. Quomodo ergo cum sit naturale agens, & intra sua: activitatis sphaeram agere debeat, relicta co- tra naturam propria, ac penetrata ignis clementaris regione in coelos agere possetλ sed esto, valeat agere: qui coelum huc, illuc tunc agitaretur vel enim tali agitatione comprimeret ; vel siu sum,deorsium,aut ad latus ferretur. Si comprimi Concedatur,& terrae magis propinquum fieri u

Iere iussa conaturali sibi circulari figura,& com primi etiam elementa,& quod peius est, dari vacuum,qua parte coelum recessit naturalis agentis vi,concedendum. Si sursum, aut deorsum ferri, aut ad latus dicatur, tunc vel dari alium locum extra coelu,in quo ipsum moueatur,vel in vacuo, vel spatio imaginario moueri, nec no dari vacua

83쪽

qua parte cecessit, proculdubio dicendum;aliena

prorsus omnia a natura & ratione, sed quae necessario ex tali emanat doctrina. Secuta veroaatio, quae potissima est in sententia aquas in cogo col- . locatium, ad refrigerandu nimirum, ac moderadum syderum ardorem,non maiorem habere videtur vim. Sydera enim si absurdis Heracliti, Leucippi, Anaxagorae, Pythagorae, Stoicorum,ac Platonis sententiis ulla adhibenda est fides ignea& calida erunt; si vero Aristoteli, ut par est,cr dendum ex ipso Meteorologicorum I .cap.4.ri que ignea in se, neque calida crunt, sicut neque alterius ex primis qualitatibus si enim illas sussciperent, & grauia, & corruptibilia etiam essent contra experientiam, & veritatem.) Si ergo neque calida sunt,neque ignea, aquarum refriger tione non indigebunt: quemadmodum, si cum Problemat. liquis diceremus , minus vere iuxta Aristotestist. iue pro- lem, frigida sua natura esse sydera.Caeterum caliable .iti da sint, & ignea sydera. At quanto satius fuisset,

tantum duntaxat, neque maiorem calorem triabuere unicuique syderi,quantum uniuersi postu laret conseruatio, quam immoderatum ipsis Iargiri calorem, ad quem lcmperandum adeo Violento aquarum remedio opus deinceps fovet ξDeinde quia, si aqua illa refrigerando ardorem minuit syderum,id fieri sine alteratione non Posset,remissio enim unius contrarij, non nisi CS alterius admixtione pendet, secundum Philosophum: quamobrem perpetuo sydera alterarentur,& quodammodo corrumperentur,& certe iri illis aliqua notabilis variatio euenisset, Pt et

. meri

84쪽

multiplex. 43

, men adhuc ab orbe condito visa non fuit. Am- plius cum syderum vis, & potestas calefaciendii, ex ipsorum luce emanet,ut haec remitteretur vis, i minui etiam pariter vim dc copiam lucis necesselo esset quam tamen omni aeuo eandem,& inuaria ii bilem permansisse fatentur omnes.Denique quia 2 inter contraria mutua est pugna,actio nimirum, ii ει reactio: aquae igitur illae moderatrices calorisia cyderum eorum vicissim adore calescerent, sal- tum in superficie, quod in marinis cxperimur;

. Tunc ergo vel minuerentur,ac tandem interirent,

illarumque interitus irritum Dei propositum . xedderet, conseruandi videlicet aquas ibi vel ad ἱ refrigerationem, vel ad aliquid aliud, dc locum,t aquae corruptae relinqueret vacuum; aut aliquid e recens creatum in eius locum sussici deberet: aut ad syderum incrementum earum proficeret interitus , & insignis aliqua syderibus fieret accessio: vel certὰ semel calefactae illa: vix, aut ne vix quidem, cum tantopere distent per ipsos, Solis ardorem in haec inferiora agentem possent miti - gare. Alij aquas illas collocatas ibi fuisse dicunt reprimendum ardorem ignis clementaris orbi. Lunae subiecti qui cum sit mole amplissimus potentiaque efficacissimus, ni esset ita repressus, omnia calore suo conficeret, atque consumeret. Verum & ratio haec nullius est momenti, nam

nuque ille ignis, cum sit in materia tenuissima, magnam habet calefaciendi vim, & ei, quanta cunque ipsa sit, reprimendae tum media regio, aeris frigidissima, tum immensa terrestriu aquarum copia abundὰ sufficit.Neque etiam illa posset coelestis

85쪽

CDidascalia

coelestis aqua ad elementum ignis stigus suum transmittere,cum enim per ipsos, supra octauum sit coelum impedita, certe esset octo coelestium orbium interpositu,qui cum sint incorruptibiles, frigoris capaces minime sunt, neque alterius exprimis qualitatibus, ut iam diximus, quae ullam corrumpendi vim habeant.Hae sunt,quae nos mouent philosophicae rationes, ut nullas in coelo assiseramus aquas, aliter namque si dicamus, quam plura quae demonstrata sunt, rationi, sensibus, ac doctorum hominum obseruationibus contraria inde sequantur,necesse est. Neque est cur Lusita soleaster,aliique eruditi recentiores tantopere invehantur in eos, qui philosophicis ducti rationibus scripturae sacrae fidem abrogantes aquas in coelo negent esse: absit enim a nobis Catholicae , ac veracis Romanae Fidei Ecclesiae sectatori bus tale facinus,nauci enim ficimus vel philosophiam totam prae unico sacrae paginae tota; At vero ne aquas in coelo concedamus,& suadet ratio,& scripturae nequaquam dissuadet autoritas. ILlud namque Genesis i. intelligendum ita est , ut nomine firmamenti, spatium illud intelligatur, quod est expansum inter coetu,& terram, inqua- tu scilicet oculis usquequaque videri potest;quod multis probatur,Hebraeum enim R,AΚΙ ΑΚ, significat ut Hebraice periti dicunt expansionem, atque ita ubi nostra habet vulgata;Fias amentum in medio aquarum Natablica vertit, Fiat expansio in medio aquarum , ct Ludat inter aqua . Oaquas ct fecit Deus expansionem istam,s diuisit inter aquin sitis expissiove,2 inter aquin supra expansione,

86쪽

lau a

s sar

multiplex. As

si febat ita ; arae auiis Deus expansionem erium.&c. Sed melius confirmat hoc Diuus Hieronymus. Inter coelum s inquit ) ct terram medium extruitur firmamentum , ct iuxta Hebraici fer monis e mologiam coelum, id est, Samium, ex aquis finitur vocabulum.Magnus Basilius. Scripturae vero familiare est robustum 2 non remittens firmamentum disere, ut etiam de aere condensato saepe voce hac a sit, luti cum dicit, qui lamat tonitis. &c. Sanctus Augustinus. Et quoniam caelum firmamentum vocauit, non absurde inteIigitur quicquid insta aethereum coelum est, in quo pacata, atque firmata sunt, mutabiabiu esse 2 di solabilius,&c. Hanc etiam sentetiam valde probabilem existimant Sanctus Thomas, Durandus, Rupertus Abbas, Caietanus,& scholastici sere omnes.Nomine item coeli saepe voca ri in Scriptura aerem voce Hebraea, Salmaim, id est , ibi aquae ex Diuo Hieronymo ubi supra,& aliis , de quibus inferius, satis constat ; hoc enim optimὰ conuenit aeri,qui propter maximas pluuias videtur este receptaculum omnium aqua- ruit 1;dicit ergo Scriptura, Firmamentum esse interpositum inter aquas superiores, & inferiores, quia secundum hanc partem inferiorem aeris habet aquas infra, & supra, supra quidem unde descendunt pluuiae, infra vero ubi existunt maria,fontes, & flumina. Quo etiam sensu intelligi debet Scriptura in omnibus citatis locis, cum dicit aquas esse supra coelum. Neque mirum esse debet nomine plurali vocari illis in locis coelum, quia secundum phrasin Hebraeae linguae nomen coeli singulari caret, & ita in plurali dicitur, nsyracusae,

Oeeanum.

De Genes ad liter. im perf

ba sup. dicta

Genes.

87쪽

4c Didascalia

Syracusae Venetiae, Athenae, Burgi, Gades, & alia huiusmodi; ita Pererius, qui de hoc nostrae pro pugnator sententiae late disputat in locum Geneζs dictiam, quod sumptum videtur ex sancto orthodox et Damasceno,ita enim ille. Consuetudo autem ct in

fidei l. i. e. 6. voce Hebraica, corium, plurative vocare, coelos. quod Ι- Ω- etiam D. Augustini authoritate potest corroborari , ita enim ille in libris de Ciuitate super illa Diui Petri verba, quia caeli erant olim, ct terra de aqua,&c. Nam est illo tempore perii se dixit, qui tune

erat, mundum: nec solum orbem terra, verum etiam coelos,quos utique istos aereos intesistimus, quorum lo- eum, aclyatium tunc aqua crescendo seuperauerat; ergo totus,aut pene totus aer iste ventosus, quod coelum, mel

potius coelos vocat: sed istos utique imos non illis supre- . mos, ubi Sol, est Luna, est dera constituta sunt, con, uersus fuerat in humidam qualitatem. Eleganter etiam hac de re Valabius , seu quisquis autor in annotationum in illam versionem in praedimam Genesis locum. V1κ Hebraea Rahia D signi ai e tensionem est expansionem, ut Psalmo Io 3. extendens

currum sicut pellem,quidam infusionem significare d

cum, atque ita vertunt, sit diffusium quoddam corpus inter aquas siupemas, di infernas. nam de aere intelli gumserni autem duplices aquae,alia marinae, di uim tiles, aliae sunt in media regione aeris, quaesiunt nubes, quas dicit diuidi ab istis inferioribus per aerem, conuertit enim Deus aquas ilias, quae cisundatam te ram. corpus isi extensium quod est inter coctum Oterram,id est vertit in aerem.Hic coelum accipitur pro eo corpore, quod est inter terram. est corium, nempe Pro aere, est aethere,vt in Psalmo 8. 2 volucres coeli, id est

arris.

88쪽

. aeris. Adhuc ille. quam etiam sententiam referunt, nec improbant Conimbricenses in primi de Coelo caput et . quaestione s. articulo 3. in fine.' Freque ter autemvocari acrem nomine coeli tam

in sacris, quam in prophanis literis satis constat, Min seriptura quidem sacra pastis,in Genesi le

gitur. Volucres coeli, volatilia coeli, aperta sunt, claussiret cataracta coeli, & in libro etiam Psalmorum; lucres caeli: denique in libris tam veteris, quam noui testamenti, adeo ut superuacanelim sit tot hic loca afferre. In prophanis vero autoribus idem stape siniscare coedum multis probatur.

Lucretius. .

Casu qui dicitur aer. Vergilius. -- varium coel, praedicere morem. ubi Seruius,coeli,id est aeris.Idem. Tenuia nec lanae per caelum vellera ferri. ii Sin diuino opere. Daedalim,vifama est fugiens Minoia regna, it Praepetibus pennis ausus se credere coelo. . Naso cie eodem Daedalo. Restat iter caeli,caelo tentabimu ire. . Et inferius. 3 Territus a summo destexit in aequora caelo. Sc alibi de eodemmet Daedalo. -Terras licet,inquis,2 undas 1 Obstruat,at coelum certe patet ibimus istac. &, -coeli quoque nubila vexat. de de clementorum locatione agens in Fastis. coelum leuitas in loca summa tulit.

lib. . Georgic. I. ibidem lib. 2.de Arte.

Maiam. s. Metam. It

89쪽

c Didascalia

Syracuse Venetiae, Athenae, Burgi, Gades, de alia huiusmodi; ita Pererius, qui de hoc nostrae propugnator sententiae late disputat in locum Genesis dictum, quod sumptum videtur ex sancto Orthodoli Damasceno,ita enim ille. Consuetudo autem ct in

fidei l. x.e. 6. voce Hebraica, coelum, plurat tue vocare, coelos. quod

Ι- Ο etiam D. Augustini authoritate potest corroborari , ita enim ille in libris de Ciuitate super illa Diui Petri verba, quia caeli erant olim, ct terra de aqua,&c. Nam ct isto tempore periisse dixit, qui tune

erat, mundum: nec solum orbem terrae, verum etiam caelos,quos utique istos aereos intelligimus, quorum locum, a patium tunc aqua crescendo puperauerat; ergo totus,aut pene totus aer iste ventosus, quod coelum, vel

potius caelos vocat: sed istos utique imos. non illis supre- mos, ubi Sol, or Luna, O Odera constituta sunt, conuersus fuerat in humidam qualitatem. Eleganter etiam hac de re Valabius , seu quisquis autor est annotationum in illam versionern in praedictum Genesis locum. Vox Hebraea Rahiδε significat e

tensionem,or expansionem, ut Psalmo IO3. extendens

coelum sicut pellem,quidam infusionem significare d

cunt, atque ita vertunt, sit diffusium quoddam corpus inter aquassu emas ct infernas. nam de aere intelli gunt fiunt autem duplices aquae,alia marinae, fluui, tiles, aliae sunt in media regione aeris, quaesiunt nubes, qui ditis diuidi ab istis inferioribus per aerem , conuertit enim Deus aquas idas, quae circundabam te ram. corpus istud extens ιm. quoὰ est inter coelum es terram,id est vertit in aerem.Hic coelum accipitur pro eo corpore, quod est inter terram, coelum, nempe Pro aere, ct aer rendit in Psalmo 8 . st volucres coeli, id est

aeris.

90쪽

multiplex. 47

aem. Adhuc ille. quam etiam sententiam referunt , nec improbant Conimbricenses in primide Coelo caput et . quaestione s. articulo 3. in fine. Freque ter autemvocari acrem nomine coeli tam insacris, quam in prophanis literis satis constat,&in scriptura quidem sacra passim ii Genesi legitur. Volucres coeli, volatilia caeli, aperta sunt, clausὰ sunt cara cla caeli, dc in libro etiam Psalmorum; lacres coeli: denique in libris tam veteris, quam noui testamenti, adeo ut superuacane im sit tot hic loca afferre. In prophanis vero. autoribus Hem sepe fgnificare coelum multis probatur.

Lucretius. . .

Coris qui dicitur aer. Vergilius. --or varium coeli praedicere morem ubi Seruius,coeli,id est aeris.Idem. Tenuia nec lanae per caelum vectera freri.&in diuino opere. Daedalus,utfama est fugiens Minoia regna, Praepetibus pennis ausus se credere coelo. . Naso cie eodem Daedalo. Restat iter coeli, elo tentabimis ire. Et inferius. Terris in a summo destexit in aequora caelo. Se alibi de eodemmet Daedalo. erras licet,inquilinundas Obstruat,at coelum certe patet ibimus iliac. , -coeli quoque nubila vexat. Ec de clementorum locatione agens in Fastis. At caelum leuitas in loca summa tulit. plurimis aliis in locis.Plinius cita Et hoc caelum

lib. 4. Georgic. I. Ibidem. lib. c. 2.de Arte.

Maiam. s. Metam. It

SEARCH

MENU NAVIGATION