Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

Audi jam rem plane incredibilem paucis post annis , nempe I 668. Conten innius Dominicanus immiscuit late Theologiae defensionem Innocentianae Constitutionis contra quinque Propositiones peculiari dissertatione : quo in loco non paucis verbis, sed columnis integris eundem errorem longe clarioribus, atque audacioribus verbis defendit : Nihil tamen hactenus in illum a Romanis Domini canis animadversum est r Quin imo apud Dominicanos non audit, nisi doctissimus, ac piissimus Conten sonius, inoffenso pede de- Currendus , veluti de Hilario scripsit Hieronymus , eo Dominicani ordinis fructu, ut innumeri ex eo coetu in Gallia contra Constitutionem Unigenitus rebellaverint , magnumque Collegium Dominicanum Parisiense, ad quod adolescentes Ordinis ex universa Gallia confluunt studii Theologici gratia, anno ITI . omni bus juris formulis ad futurum Concilium contra Clementem XI. appellaverit, ViX-que quatuordecim , aut quindecim Conventus ejusdem ordinis in tota Gallia ab ea Jansentana , ac Quesnelliana peste immunes fuerint. Idem Contensonius lib. s. dissert. Praeambula cap. 2. Corall. 2. docet , , , nec Pontifices , nec Concilia in I dissert. V. L 3.

122쪽

,, discernendis librorum damnatorum senis, , sibus Judicium habere infallibile. Nihil dicam de Ioanne Baptista Goneto, quem ipsemet Natalis Alexander in sua

Historia, ubi de Pelagianis erroribus agit, vocat defensorem perspicuum quintae Jan senianae Propositionis. Quis itaque miretur, Romanis Dominicanis in hujusmodi libros nequaquam pro potestate insurgentibus, Jansentanos errores inter Gallos Dominicanos eo radices suas fixisse, ut Reverendissimus Ripoli ab omnibus ejus Regni Prioribus , Provincialibus, a C Capitulis extorquere non potuerit, ut Ale X an drino formulario , ac Constitutioni Unigenitus universi subscriberent. Legantur,les Supplemens des nouvelles Feri aliiques , quae passim scatent monumentis Dominicam per Galliam Jan senismi. In clavi Jansenistarum , quam refert Causa auesnelliana , Commissarius S. Onficii vocatur M. Prevosi : Iam vero cum anno I 697. damnata Romae ab Inqui11-tione fuisset quaedam Apologia Historica, quae opus Quemelli fuerat : D. du Vaucet; seu Wallonus, qui Romae versabatur Agens, ut loquuntur, Ian senistarum notissimus , scripsit ad Que ellum , se ex Commissario , sive M. Prevosi , scivisse

arcanas causas damnationis , quod nemo

123쪽

nescit esse contra arctissimum S. Ossicii secretum. On a Da de M. is Prevost , quere qu'on a te plus trouM a redire dans P A.

pologie Historique , c'es eo qui est dit, Uc. Vides foedus Commissarii S. Ossicii cum Iansienistis pSupplices inter Libellos, quos Iesu i-tae obtulerunt Congregationi S. Ossicii, dum Romae ageretur de Controversi, Rituum Sinensium , oblatus est unus anno ITOo. hoc titulo : Informationes P P. Societatis. Extat hic Libellus proculdubio in Tabulario S. Ossicii in Actis, ut aiunt, Positionis Sinensis, & alia praeterea Ty-pis vulgata exemplaria in Bibliothecis pluribus : n. 2. haec Conqueruntur , , Scri P ,, ta haec pendente etiam nunc, & inde-

, , cisa hac Causa, Amstelodami Typis, , edita sunt & quidem inter illa scripta,

si Guardam nobis legentibus occurrerunt, ,, α satis prolixa, ec momenti maximi, is jam tum ab anno praeterito Eminen- , , t iis Vestris, ut quidem editum ibi le- gitur, oblata 2 quibus responsa nostra ,, ideo non potuimus opponere , quia nonis prius ad nostram pervenere notitiam ,

is quam ab H preticis Hollandis Iatis nillis, qui anae lita cognoverunt, quam ,, de iis quidquam audissemus : publicaris luci data, atque in omnium oculis po-

124쪽

o sita sunt. V Quo in loco oro , atque obsecro Romanae Curiae prudentissimos Praesules, ac Cardinales, ut taciti secum ipsi meditentur pro ea, qua sunt probi. Iate, ac sapientia, num naturalis aequitatis legibus consonum fuerit, quatuor Sinarum

Episcopos, Christi Fidelcs Sinenses fere

ad trecenta millia cum pluribus Missionariis : tum Jesultis , quorum erat uberior numerus ; lum aliorum etiam ordinum, litem Romae agitare contra Dominica.

nos, idque in Tribunali Dominicanorum . nempe S. Officii; in quo universa aperta,rcserata, ac perspicua Dominicanis sunt: scripta omnia, Libelli, Epitiolae, consilia, ac negociorum arcana , dubia , fusi picionesque omnes, in quo Dominicani praecipue cum Cardinalibus, Praesulibus, Consultoribus loqui possunt de Rebus

controversis, rationes exponere, dubita-xiones, atque objecta excipere, ac solvere: Episcopi vero quatuor, trecenta Christianorum Sinensium millia pro suis ritibus in quae itione meri facti pugnantia', un cum tot Missionariis , ne ipsos quidem Libellos , Cardinalibus oblatos, si ve , ut aiunt Scripturas, habere potuerint ad objecta diluenda : donec ea ab Haereticis acceperint Z Num is agendi modus ad

Reges, ac Principes, eorumque Admim

125쪽

stros delatus per exteras Provincias fama vulgante diffusus, Sinensibus ipsis persi pectus , debitam Romanae Curiae existimationem, reverentiam, obsequium, benevolentiam , amorem, conciliet 8 Haec si meridiani luce illustriora sunt, ii videant , quorum roseri Romanae Curiat decus , honorem , famam servare, atque amplificare , num tanta malorum Lerna exscindenda sit, & Clero Seculari Romana Inquisitio secundum PAULI III. Constitutionem concedenda. Uerum, quod hujus Capitis praecipuum argumentum est, illud velim animadvertatur : Jan senistas in Hollandia arcana scripta ex Inquisitione Romana obtinuise se : non nisi eorum culpa, quorum auto ritate Inquisitio administratur, icto cum Jan senistis foedere.

Pergit Libellus Supplex, quem supra retuli , atque ista subjicit: ,, Ab eodem is malevolentiae, & partium studio pro-- fectum existimari potest, quod in Ga-- sulis Belgicis . Leodiensibus, Batavi- Cis, divulgata sunt ea, quae Romae hicis in causa agebantur, etiam quae gere se bantur in iecretis, privatisque Congre- gationibus : ita ut aliquoties designa- , , rentur, non modo quotquot adessent,

is sed res etiam, quae disceptabantur, dc

126쪽

singulorum Vota, ac Sententiae nota s, rentur, atque ita, quod nobis Romae a gentibus ignotum , atque incompers, tum manebat, in Belgium atque Hollanis diam immediate transvolabat. V Nemini

pe ubi erat factio Jansentana cum suo Duce Queinctio , haec omnia transvolain hant : Nimirum Opera M. Du Uaucet, si ve Walloni , M. Hennebel : qui erant negocii Jansentani Gestores, ac similium, quod utique exequi non poterant, nisi benevolum sibi habercnt M. D Pr vost, sive Commissarium S. Ossicii , alio Dque ejusdem ordinis , quae Omnia ,

num conducant ad Romanae Inquisitionis honorem , atque autoritatem vindi- Candam , an vero imminuendam , judicent prudentiores.

Norunt Theologi , proscriptis per Innocentium X. quinque Jansenti Propositionibus, Iansentitas omnes sese ab iis

alienos declarasse, eat umdemque proscrip tioni subscribere se libenter paratos 3 at illud pertinaces homines addidere: eas quidem Propositiones in sensu obvio falsas, atque haereticas esse s caeterum illas in Jan senio non reperiri: quare se eas clam

nare non posse in Ian senii sensu : Atqui eas in Jansentani tibi i sensu damnatas, atque damnandas peculiari Bulla edixit At

127쪽

xander VII. idemque posteriores Pontifices confirmarunt, idque non obsequioso tantum silentio faciendum, ac juranduli sed sincere, atque eX animo; quemadmodum etiam cum aliis Pontificibus sanxie Clemens XI. in Bulla Vineam Domini Sabaoth. Atque huc recidit ab Innocentii X. Temporibus tota lis Haereseos Jan senianae , ad hos exterminandos erroressormularium suum Alexander VII. vulgavit. Jam vero D. Charmot in Controversia Sinensi Procurator, pro D. Mai-grot, cum quo simul in Sinis fuerat; &pro Ρatribus Domini canis contra Jesuitas Romae librum edidit, dum ea causa agebatur. Titulus erat: Historia Culim Si-nesiam; cum autem D. Maigrot Uica. rius Apostolicus in Sinis , qui edictum contra ritus Sinenses ab Alexandro VII. permississ, & Jesultas vulgaverat, & hua jus Controversiae Princeps erat : ad Romanum Pontificem scribens quereretur

se ab Jesuitis Haereticum Jansienistam appellatum jam, & deinceps appellandum,

eodemque nomine apud Papam accusandum fore : Ecce tibi quam belle respondet Adversario suo pag. I 66. D. Charinmot libri Autor, nempe acriter repro bat docentes,, eum , qui famosas quin

,, que Propositiones in sensu obvio ,

128쪽

,, quem ipsemet verba propositionum se prae se ferunt damnaret, fore sempor Haereticum Ians enistam , nisi etiam ,, credat, ac jurare paratus sit, hunc ip- ,, sum sensum Ian senii, seu quem Jan- ,, senius in libro suo , cui titulus, Au-m gustinus tenuit , ac docuit : V Docentes inquam hanc Catholicam veritatem a Sede Apostolica definitam cumrotius Ecclesiae assensu reprobat D. Charmot , imo appellare audet pacis inimicos , & Innocentii XII. Contemptores.

se Quod quid aliud est , inquit , quam

se Apostolicum Breve iunctissimi D. N. eludere , praescriptasque ab eo stabi- , , liendae paci Regulas floccisacere. '' Ecce tibi synopsim dilucidam , ac perspicuam totius hodiernae Haereseos Ian- senianae , si unum hoc detur , quinque Propositiones in Jansenti libro non reperiri , neque hunc librum ea dicere, quae docentur in iis quinque Propositionibus, Iansenti liber salvus , ac in tuto est :Uerbis autem relatis non modo D. Charmot Procurator in Romana Urbe Causae Sinensis nomine D. Maigrot, non amo

vel a se , & ab eodem D. Maigrot , qui Iansenismi accusabatur , hunc Crassum errorem : quin etiam eundem diisserte , ac palam in publica Urbis luce ,

129쪽

imo Orbis ipsius , Libro typis edito

profitetur , atque etiam qui haereticalem hujusmodi errorem rejiciat , eum D. Charmot , Contemptoribus Apostolici Brevis audacissime recenset; quo auten tempore , quo Pontifice, haec in Urbe , atque ab Orbe vulgabat D. Charmot knimirum postquam Innocentius XII. Literis in forma Brevis datis 24. Novem bris I 6p6. declaraverat aliud suum Breve pessima fide acceptum , ac declaram tum a Iansenistis fuisse : se omnino coninfirmare Formularium Alexandri VII. &quinque famosas Propositiones in sensu

Pan enii damnatas , atque damnandas :Hoc inquam , tempore, hoc ipso Pontifice D. Charmot scribit errorem contradictorium , ut cum Logicis loquar :neque Dominicani S. Ossicii aliquid con-

Ira clamant , Catholicis errorem indi- Cantibus non auscultant, Liber non proscribitur , ea saltem pagina corrigi non jubetur , Liber divenditur , di strahitur , evulgatur , Libri Autor Charmotde Fide non interrogatur , imo perho norifice excipitur ab Ossicialibus Romanae Inquisitionis , ejusdemque hominis

accusetiones contra Sinensium Episcopos , & Missionarios audiuntur. Haec

Docti sciant , cxteri peritiores legant , dc

130쪽

dc probent, hunc agendi modum aequum putent, ac justum. Scio haec non Ro . manis Pontificibus , ac Cardinalibus esse tribuenda, sed Domini canis in sancti si1-mo Inquilitionis Tiibunali pro libidine

dominantibus. Scio ac profiteor, neque alia de causa rejectis ab hoc munere Re gularibus , Seculari Clero concedendum

Pronuncio.

Quamquam nullum mihi aliud superesset argumentum judicandi de Iani enisi mo D. Maigrot Vicarii Apostolici Fochiensis , qui celeberrimum edictum edidit contra ritus Sinenses : unum hoc satis mihi superque esset, quod D. Charmot, qui ex eodem Parisiensi Seminario cum D. Maigrot fuerat; qui cum eodem Missonarius in Sinis, qui ab eodem suus contra Iesu itas Procurator electus fuerat, qui que proinde ejus sensus optime noverat, Janscnismi accusationem a D. Maigrotdepellat : Qua ratione ξ evulgando nimiis rum typis publicis satis esse ad Ianseni Gmum evitandum proscribere, ac damnare quinque Propositiones in sensu obvio: non praeterea postulandum esse, ut damnentur

in sensu Pansenti : Quod tamen repetitis Bullis Pontifices postularunt. Caeterum clarissimus Episcopus D. Laistieau in Historia Constitutionis Unigenitus testa-

SEARCH

MENU NAVIGATION