Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

tur, eum haeretica conventicula cum aliis

Jansenistis celebrasse, is in quibus Romae, , ea libertatis audacia maledicebant Con- stitutioni Unigenitus , qua usi fuissent se Londini, aut Amstelodami. U Romae

tunc temporis D. Lassit leau negocia age-hat Regis Christianissimi, quare his de rebus apprime erat instructus: AC quoniam Frater Norbertus Capucinus discolus extitit, qui hoc calumniandi vitio verteret: idem denuo confirmavit in sua contra Norisberti Historiam Epistola Pastorali.Verum numquid aliquid passus unquam est D. Maigrot, cum Romae esset a Dominicanis ossicialibus Inquisitionis ξsum se purgare coactus est non dicam suspicione, sed evidentia Iansienismi , saltem Formularii Alexandrini subscriptione ξ Nihil horum

sane , quemadmodum neque ejus Procurator D. Charmor: Hoc iniquitatis pretium per Dominicanos S. Officii persolutum est Iansenistis; ut quoniam hi pro

Dominicanis pugnabant contra Jesultas in controversia Sinensi, vicissim a Dominicanis S. Ossicii in Iansentanis Erroribus contra Ecclesiam protegendis juvarentur. D. Maigroidum in Sinis esset auctor edicti contra ritus Sinenses, D. Charmot suum Procuratorem in Romana Curia delegit , quem primas partes in Controversia Si-

132쪽

nensi habuisse Romae notissimum est, jam vero D. Walloni Agens Romae Iansentitarum , Epistola s. Auguiti 1697. Ques-

/criis pour M. Barion , qui in clavi Jansentana est D. Charmot Procurator Controversiae Sinensis. Uides quam bene Jansenistae laborarent pro Controversia Domini cana contra Iesultas J In Epistola P. Delbecque Dominicani, quam Romae scripsit ad D. Brigode, qui erat Quesenello a secretis: quamque refert proccssus causae Quesnellianae, haec habet. M. Gbar-mot mya dit qu'il en Boit au desespois. Nque de semblabos Preces elorent trὸs- casta. bos de renuerser Ioates ies a tres de la Chiue , de la Hollande S de Louvain m/me. Uides conjunctum fuisse negocium Sinense cum Iansentano 3 Verum quam multa hanc in

rem essent asserenda, ex maximo omnium

authentico hac in re libro , qui Causa ueseelliana inscribitur, & ex alio cui titulus. Suite o veritabis Ε orit des nou-veaux Discipies de S. Augustin. Opus ex authenticis monumentis, atque ipsis Ian- senistarum Epistolis , Regia autoritate Comprehensis concinnatum ' Quam est indecorum Romanae Inquisitioni Dominicanos ejus Tribunalis ossiciales in caus

Sinensi ac Iansentana sunxisse s e Janseat

133쪽

stis, percussise foedus cum morte, tis eum inferno fecisse pactum Z Rident inter se his de rebus Jan senistae ipsi , & mutuo invicem

gratulantur. D. Cretis Ian senista Hollan - dus, socius Archiepiscopi Sebastheni ob Jan seni sinum Vicariatu Apostolico depositi sententia summi Pontificis , post iter

Patavinum Roma I 8. Decemb. I O .

Epistolam scripsit ad D. Brigode a Secretis Quesnelli, quae legitur P. I 2s.lom. q. OperiS. La Dite o veritabis 6 c. Lei. Serri nous a va a Padoue, U Lemoenases estimes pour M. de Fresne , o totire lafainte Famille. M. de Fresne e st in clavi Jan senistica ipse Quesnellus : La Dinte mille, est Ecclesia Jan senistarum. Atqui Serrius ex praecipuis fuit scriptoribus Contra ritus Sinenses. Verum quod pluris facio, quod D. Cretis in eadem Epistola scribit, se valde gavisum esse, quod invenerit Romae tot , tamque strenuos defensores causae yesu Christi. Scimus quid hoc sibi velit in homine Iansentano 3 quid autem aliud expectes , cum administri Inquisitionis arctam cum Sectariis , necessitudinem inierint 8 id cum recolo , nullo pacto miror de Pace Clementis lX., cum optimus Pontifex a Janlenianis adeo sede illusus est : nihil miror de Epistola Innocentii XI. ad Arnaidum, quem . . .

134쪽

ac ter venerabilem Doctorem appellat s illum scilicet, qui iniquitatis filius ab Ale-Xandro VII. fuerat appellatus. Nihil mirabitur Hispana Inquisitio, quod anno I 692. Henricus Noris tertio delatus , a quinque deputatis per Romanam , hoCest Dominicanam Inquisitionem Theologis absolutus sit, imo etiam novis di

gnitatibus auctus. i

Αgmen horum claudat narratio de Quesnello. Anno I 69 I. in lucem prodiit prima editio Observationum Moraliam uesnelli : Anno I 6s . iterum prodiit, sed auctior , & in majorem molem: fuit, qui Librum denunciaret Inquisitioni Romanae. Responsum est , non esse dandam Fidem delatoribus , audiendum esse Auctorem , eique delationes communicandas , ita nempe actum est , utique Dominicano Commissario , aliisque Dominicanis Auctoribus 3 per quos res Theologicae in eo Tribunali discutiuntur. Ita actum est in favorem Sumneia , quem publica jam fama pervicacem , atque Ecclesiae inobedientem vulgaverat; qui, quod noluisset subscribere Formulario AleXandrino, in Belgium aufugerat. Num hujusmodi benignitate uti solent Dominicam cum Catholicis Scriptoribus 8 Sciunt

Franciscant , sciunt Iesu itae , aliique :

135쪽

Haec cum certissima sint, atque ab Εωpiscopo Lassiteau in Historia Constitutionis Unigenitus lib. I. fusius exponantur , mirabimur Regulares stomachari hanc agendi rationem, atque in recentioribus turbis , aut Florentinis, aut Neapolitanis contra Inquisitionem excitatis , eos.nec favisse , nec severe , nec fauturos sanctissimo caeteroquin Tribunali , de quo profecto sic sentiunt , sic loquuntur , illud esse Arcem Dominicanae Potentiae, quo ad RegulareS aemu los subigendos , calcandosque abutuntur : interdum etiam ad errores fovendos , non extirpandos. Mundus totus nones bestia , ait barbare quidem , sed ver8Raynaudus in Diatribis de immunitate

Cyriacorum 3 ratione ducuntur rationales homines, cognitione , intelligentia, sequum inter atque iniquum scilint quid intersit , universo orbi aliquandiu illuditur , at non semper ; sese ipsam detegit veritas , atque illustrat. Restant graviora quae dicantur. Archiepiscopus Mechliniensis anno I7 2. iterum denunciavit Romanae Inquisitioni Questelli Librum ad proscriptionem,& damnationem , sed frustra cecidit labor omnis , ac conatus Archiepiscopi.

Quid enim , ut Dominicam Inquisitio.

136쪽

nis Romanae contra Quesnelium , & Ian

senistas insurgerent , quos eo ipso tempore adeo bencvolos sentiebant contra Ie

suitas Sinenses p Ecquis erit paulo peritior , qui id sibi persuadeat. Arctissimo vinculo colligabantur. Les as ires de laChine, de is mitande. Ubi erat Ques-nellus ) de Lo in ubi erant Quesnelliani.) Quemadmodum ex Sententia D. Charmot scripsit Ρ. Delbecque Dominicanus, di Assistens sui Generalis ad Brigode , a secretis Que elli. in Epistola,

quam supra retuli. Fecunia, autoritate ,

Scriptis , ac Libris laborabant Maigroi, Charmot, du Vaucet, seu Walloni pro Causa Dominicana , Domini ex Parisiensi Seminario Missionarii , ex quo

Maigroi, & Charmot erant , quemadmodum P. Basset simul cum MaigrotMissionarius apud Sinas , imo etiam DD. de Leone , de Cice, Brisacier , aliique , DD. inquam , Parisiensis Seminarii ad Pontificem contra Iesu itas Sinenses scripserant : An non Dominiis cani mutuam vicem rependerent in Jan- senistis propugnandis. Quare exquisitis artificiis avertebant mentem Papae , ac Cardinalium ab Europaeo Jansmismo ad Idololatrias Sinicas , ut illi quidem vocabant , contra quos contraversos Ritus

137쪽

Decretum Inquisitionis editum est , an

At quoniam plures adhuc ex Galli clamores exaudiebantur ab Anti janse. nianis Episcopis, Clericis, Regularibus, tandem anno I7o8. post tam multas querelas eXterorum , prodiit Breve Clementis XI. quo proscribitur liber Quesnelli tanto post tempore, ac tam multa, tamque diuturna animarum strage percelebris sipsos enim 37. annos lectus est impune , frustra clamantibusCatholicis ad Apostolicam Sedem, Romanis autem Dominicariis cum DD. du Uaucet, Hennebel , Charmot, Maigrot, alio artificiose avocantibus Pontificias curas , Exitus ostendit, inquit, Episcopus Lassitieau , si liber, ille satim proscriptus fuisset, tum Ee-elesiam, tum Galliat habituras fuisse pacem: Ita in Hist. Constit. lib. I. Tot malis illud etiam accessit, quod sive fraude, sive inscitia Dominicanorum Inquisitionis Romanae alterum enim ex his necesse est intercessisse ) Apostolicum illud Breve receptum nequaquam in Galliis fuit ex quadam videlicet clausula , qua Liber ad ignem imperio Pontificio damnabatur : Hoc autem Iuris in Galliis una Civilis potestas sibi vindicat. Sin minus id dixero fraude id contigisse, ut

138쪽

Clementis XI. Breve in Quesnellum inuistile fieret, at certe inscitia saltem id evenisse dicam. Quod ipsum satis ostendit, Commissarios in S. Officio Regulares

ineptos esse: quod etiam Raynaudus cum aliis animadverterat 3 cum Regnorum consuetudines ignorent, quibus ignoratis plura decreta ab exteris non recipi necesse e st. Plurima ommitto , quae Dominicanis faventibus Roma derivarunt in commodum Iansentimi, ut jam Gallis, ac Belgis , tum Catholicis , tum Jansenistis

loco Adagii sit x nullum Iansentanis Sectariis frmiorem Clipeum Iuppetere, contra

Pontifices , quam Romanos Domimcanos Icra grand Otare puissant a Rome. Aiebat Quesnellus in Scripto, quod recitat Meyer in Praefatione Historiae de Auxiliis. Quo etiam in loco, ac prioribus quoque Capitibus Vindiciarum Historia eiusdem Vendit Quam belle mutuam sibi operam praestiterini Jans enistae, ac Romani Dominicam in edenda Panopita Lemos, Actis ejusdem Lemos, opere Reginaldi, aliis

At praestat silere tandem de hoc argumento ne infinitus sim, ac Libellus in Tomum excrescat : quod facillime fieri posset, etiam authenticis, atque ut aiunt

139쪽

originalibus documentis in medium productis : Satis ea sint, quae recitaVi, ac indicavi levissime : Nonnulla fortasse in Appendicem rejiciam, ne nimium hic ab instituto deflectam. Mirabitur autem aetas omnis, ac posteritas : qui fieri potuerit, ut Pontifices , ac Cardinales Tribunal contra haereticam pravitatem institutum non auferant ab eorum Regularium admini stratione, quos perspicue constar, eo usque Beneficiorum a S. Sede Apostoli- ea sibi collatorum oblitos, ut non modo in Galli is rebellaverint maximo numero RConstitutione Unigenitas, & ad futurum Concilium, integris eorum Conventibus suffragantibus appellaverint 3 Formulario Alexandrino subscribere in ipso Capitulorum Provincialium conspectu detrecta erint : verum etiam in ipsa Romani

Urbe ab ossicio suo deflectentes, pro dita Pontificia causa sint turpissime praevaricati : Quotusquisque Regum , t ac Principum Civilem Iurisdictionem hominibus tanta non dicam suspicione , sed evidentia laborantibus impartiretur Z Anno I74o. & I7 I. Dominicani, Inquisitionis in Ditione Avehionensi constitutae, non clancullim , sed apertὰ Jansentana scripta typis vulgarunt, eademque

disseminarunt longe latEque, Massiliensi

140쪽

Episeopo, ac Carpentoratensi e tempotis , ea audacia, ac Petulantia quae deneribitur in Libello cui titulus, LetiresaaR. P. Robert. ann. I74 I. 3 omnia autemper Notarios descripta fuere , ne qua falsa suspicio subesset. Nec tamen haec satis erunt, ut videat ac judicet Romana Curia Inquisitionis Tribunal odium

maximum apud Haereticos comparanis quod certo certius est. Si pii etiam Catholici non admodum amice, ac benevole sentiant de ejus administratione squis ejus fructus existet, atque utilitas quae in Romanam Ecclesiam Populorum reverentia Z Denique hoc maxime infixum vellem Praelatis omnibus, ac Cardinalibus Romanae Curiae: Olim Inquisitionis, cura praecipua contra Haereses sit, easque maxime , quae inter Catholicos occulte grasi santur ι harum autem maxima, ac pestilentior ea sit, quae Iansentana dicitur rmalo consilio nunc temporis Inquisitio committitur Dominicanis Fratribus, qui

Thomistica placita de Gratia per se essi-

caci propugnant cum suo BanneE, & AlvareZ. Breviter enim dicam, Thomisticam sententiam de Gratia per se essicaci , ansentanam esse, si quis dicat : Blasphemum est , impium est, temerarium est,

di maxime injuriosum Scholae optimae ,

SEARCH

MENU NAVIGATION