Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

stros, aliosque, quos , ut ait Erasmus Epist. 384. hodie mundus smui, ta mendicos aut , cst tolerar Urannos. Satis est testem adhibere Lutherum ipsum , qui scribens ad Erasmum anno Isa . Epist. quae inter Erasmicas est 726. M Illi, in-M quit, Lutheranae causae fautores mor-

,, siones tuas iniquius ferunt, quod hu- , , mana infirmitas cogitat, & male meis tuunt autoritatem , & nomen Erasmi, ,, ut longe aliud sit ab Erasmo semel esse,a morsum , quam ab omnibus Papillis ,, semel esse commolitum. V Agnoverunt haec Romani etiam Pontifices, inter quos Adrianus VI. in Epist. ad Erasmum Is 22. quae inter Erasmicas est 639. hortatur illum ad scribendum contra Lutherum.

,, Inest enim , inquit , tibi magna in-M genii vis , varia cruditio , scribendi

,, promptitudo , quanta nostra memo. ,, ria paucissimis aliis , ne dicamus nul- ,, lis : Praeterea vero apud eas nationes, ,, unde hoc malum ortum est, summa auri toritas , & gratia. V Hinc eum Erasismus primum in Lutherum scripsisset , iCarolus V. in Epist. ad Erasmum gratulatus est Lutheranorum insaniam declinare : Pergit Carolus V. Non tam ,, nos tibi debemus, quam universa Resiis publica Christiana, cum per te unum

112쪽

is id assequuta sit , quod per Caesares ,

Pontifices, Principes, Academias, at- ,, que per tot Viros erudit issimos hacte-

nus obtinere non valuit. V Extat haec

Epist. inter Erat micas gis. Hinc Lut berus , qui nihil responderat ad Hieronymum Emserum, Cochlaeum , Rosaeum, Romensem , Chlito vatum , Longlium , dc ex Haereticis Luthero adversantibus Z vinglium , Capitonem , Eccolam pa-dium : omnibus dimissis , Erasmo respondit, ejusque Diatribae de libero arbitrio , ut testatur idem Erasmus lib. I. Hyperaspistes contra Lutherum. M Haec, ,, inquit, cum ita sint, demiror, quo,, Consilio ad omnes obmutescens, nostrae, , Diatribae respondendum putaris. V Plura scripsisset contra Lutherum Erasmus, sed deterrebat illum livor Inquisitorum , qui omnia carpebant.

Hac de causa se saepius a scribendo eXcusavit , praecipue apud Adrianum VI. Patet Epist. 64 I. & 669. D Romae, ,, inquit traducor furiosis, ac plusquam ,, famosis libellis. . . . Nihil non ca se lumniantur : Sub omni lapide, quod , , aiunt, cubat Scorpius : Hoc suspe- ctum , hoc scandalosum , hoc irreve-- renter dictum Et Epist.7s2. Hoc secuti lonec bene scribere tutum est, nec male

113쪽

,, & mira est Rabinorum conspiratio. Verum non modo a scribendo in Lutherum deterruerunt, sed in Lutherani Gmum , quantum in ipsis fuit, impulere tantum , tamque celebrem hominem : id-

sue invidia praecipue ejus nominis quod

ibi Erasmus comparaverat, quemadmo dum optime agnovit Adrianus VI. Epist. inter Erasmicas 639., qua eum Consolatur tristem,ac dolentem,de plurium in se odiis, ac susurrationibus : Uiros , inquit , , , Adrianus VI., quanto scimus eXCellen- ,, tiore doctrina praeditos, tanto videmus, , esse invidiae morbus magis obnoxios.' Inter.hos invidos erat Hocnstratus In quisitor Dominicanus, quem Erasmus Furiam appellabat , dc ad eum scripsit longam Epistolam expostulatoriam : Legenda Erasmi Epistola s66. data Lova nio, ubi etiam Hoch stratus morabatur , data autem est ann. Is 2I. Ego Do- mini canorum conviciis lapidor quoti-- die in publicis etiam Concionibus, quaeri si paterer pro negotio Fidei, non cesia serim vel ipsi Protomartyri Stephano. , , Semel ille lapidatus finem invenit ma - lis , manibus , & saxis ille dumtaxat ,, impetitus est , ego nec uno loco, nec semel lapidor mendaciis & conviciis is lethali veneno tinctis. V Nec praetermis mittendum

114쪽

mittendum quod habet alia Epist. data Basilea i s22. ι & est Epist. 629. ,, Ego ,

,, α hic, di isthic partim dictis, partimis Epistolis, multos abalienavi a factione se Lutherana uenec ulla res magis dejecitis Lutheranorum animos 3 quam quod pa-- lam editis libris declaravi me adhae ἀδε rere Pontifici Romano, &Lutheri ne- gocium improbare. Quod si favissem ,, Luthero, non defuissent Praesidia Prinis Cipum .... Sunt hic Basileae plusquam se centum hominum millia, qui oderunt , Sedem Romanam, & Lutherum ma- ,, gna en parte probant . . . quod ad me attinet, scio, quid agant Monachi, Cu- is perent me protrudere vel nolentem in fa-- istionem Lutheranam: id quod nunquam si essicient. V Cum itaque haec aliaque Permulta ex vulgatis Erasmi Epi1tolis de Hochitrato Inquisitore, ac hujusce modi hominibus, notissima Romae essent,& PAULO III. praecipue, uti patet ex Literis in forma Brevis ad Erasmum datis

ann. I s f., quas supra recitavi : mirum

non est, quod Romanam Inquisitionem constituturus is PontifeX ,lSecularem Clerum Regularibus praetulerit. Nolim tamen quod calumniam mihi quispiam struat de maledicentia in Regulares. Non ego illum improbum modo,

115쪽

atque impium, sed stultissimum etiam judico , qui minus bene de Sanctitate Religio ibrum ordinum sentiat, eorumque maxima in Ecclesiam utilitate. At oportet, ut unusquisque in ea vocatione, in

qua vocatus est maneat. Divisiones enim gratiarum sunt. Episcopos una cum Seculari Clero Presbyterorum posuit Spiritus S. regere Ecclesiam Dei : Excitavit autem identidem sanctissimos Religiosorum ordines, ut in Catholica Ecclesia, in qua Deo servite, regnare est; ad Prae latorum ministerium segregati in Evangelium

Dei famularentur, non imperarenI. Cum

id praestitere Benedictini, Cisteretenses , Dominicani , Franciscant, Carmelitae , Augustiniani, Theatini, Regulares denique omnes, nihil hujusmodi Regularibus sanctius, nihil utilius Dei Ecclesiae fuit, nihil etiam sanctius, ac utilius erit quan docunque id praestabunt. Quod si Eccle. siasticarum dignitatum honore, si pote

statis Ecclesia1ticae usu, ad negociorum curas, ac turbas devolvantur , & cadu carum rerum sollicitudine, ac cupiditate implicentur : sane oportebit non omnia prospere, ac feliciter evenire, ac per Inis

quisitorum , Episcoporum , aliosque honorificos gradus regulari simplicitate vitiata , ac Dominationis appetitu inva

116쪽

lescente; respicere incipient in vanitates,& insanias falsas , humiles , ac pauperes Claustrorum habitatores. Hac sane de Causa omnem omnino Ecclesiasticam dignitatem , ac Dominationem veluti peristem suorum ordinum, abominati sunt coram Cardinali Ostiensi sanctissimi Pa triarchae Dominicus, ac Franciscus , ut testantur Sacra eorum ordinum Chro nica. Qua de re alias. Interim nihil mirandum esse aio de sanctissimo , ac sapientissimo D. Domi nici Ordine : Quantum enim eX Cognitis , atque exploratis licet homini inferre incognita , certissimum mihi est futurum , ut nihilo meliora agerent , nec minus gravem , ac' superbam Tyrannidem eXerceient Franciscant , Augustiniani , Benedictini, Carmelitae , Servitae , Jesultae, Theatini , & alii quicunque piissimi , ac doctissimi Regulares

Coetus : si praeter , aut potius contra optima ipsorum instituta, libenter post habita , aut saltem in secundum locumrejecta cura Concionum, Catechesium , Confessionum , Confraternitatum, No- Comiorum , Carcerum , scholarum et in Inquisitorum fere plusquam Episcopale nomen, ejusque dominationem , accommoda totis animis inhiarent.

117쪽

Utilem, ac necesariam PAULIIII. Constitutionem osendunt Ecclesias,ca monumenta de Haeres Passeniana , quae utrique Potestati Pontisciae , ac Regiae adeo adversatur. N Sque vero si Romana Inquisitio Seiaculari Clero, non Dominicanis demandaretur , consonum illud tantummodo esset primaevae institutioni, id enim Vero quam maxime conduceret ad Ha

reses extirpandas , ac Fidem Catholi-Cam augendam , uberius , atque amplificandam. Quotusquisque nesciat progressiones Iansentanae , ac Quesnellianae Haereseos , quae praeter haeretica Dogmata de Christiana Redemptione , ac libertate adeo Romanam Cathedram op pugnat , Curiam Romanam cum iu is Cardinalibus , ac Praelatis lacerat , ac deridet, Regum autoritatem conculcat,&c. Accipe jam , quam gravissima haec mala quorumdam Regularium vitio ver tenda sint , dum Romanam Inquisitionem haud admodum feliciter moderantur.

118쪽

Cum tempore Innocentii X. Romae de quinque Jansenti propositionibus configendis ageretur , non clanculum , sed aperto marte pro Jansenio pugnάrunt Commissarius S. Ossicii , ac Magister Sac. Palatii coram ipso Romano Pontifice , qui Romanas ea de re Congregationes praesentia sua honestabat : Vidisses praecipuos illos Dominicanos , qui nobilissimum sibi locum vindicant in sancto Romano ossicio , tanto studio ,

Zelo , contentione pro Iansenio agere , ut non modo cum Legatis Jansenisi arum de re bene gerenda arcana consilia miscerent, iisque in omnibus pro virili parte operam navarent diligentissimam , verum etiam in Romanis Congregationibus coram Pontifice, Cardinalibus, Consultoribus suum ut votum pro Jansenio de genu, ' quod vix credet Po steritas, recitarent , ac passim lamentarentur, Augustinum ipsum Ecclesiae Doctorem Iprensis Jansenti nomine fore damnan dum. Quid putas eos facturos in arcana Inquisitionis Congregatione , ubi Dominicam dominantur , ctian in publica luce peculiaris Congregationis , in quaeX omni praecipuorum Regularium Or-

119쪽

dine egregii assidebant , haec facere , a

dicere non erubuerint 3 neque commO- uerentur aliorum clamoribus , qui cum

blasphemam Jansenti defensionem audirent , in eas voces identidem erumpebant. A PHeretique , is l'Hererique , qua de re Historia quinque Propositionum legenda , quam ex authenticis monu mentis , earundemque qui aderant testimoniis collectam , nemo unus erudito. rum dubitavit: Magistro S. Palatii, α S. Ossicii Commissario adhaesere alii ex Consultoribus Regularibus duo ue neque enim hoc postremum est malorum , quae Romae sentiuntur ex Dominicana S. ORficii administratione , aliisque muneribus , quae Dominic no ordini addicta sunt ι magnamque habent iuvandi nocendique potestatem e nimirum eX omnium fere Regularium ordinibus sibi Clientes devinciunt , paratos in eorum verba jurare , ut ipsorum benevolentia honorificos quosdam gradus conscen

dant.

Huc enim vero respiciebat Quesnellus, qui in eo scripto, quod Consecit, vulgavitque ad conquirendas Censorum approbationes pro historia de Auxiliis consicripta a F. Serri , quodque recitat liber Proce ει Mutiniensis coηyra aeue ellum ,

120쪽

dictus, Causa stuesnelliana, in eo inquam scripto Regulares inflammabat Quei et lus, ut strenue se gererent pro Serriana historia ; futurum enim, uι Romae defendantaris Religioso ordine praegrandi, atque potenti,

nempe Dominicam.

Utinam non saepd defensionem hanc , Romae, Jansentana Doctrina sibi habuisset lAlexander VII. in Brevi Apostolico dato primo Augusti i66 I. ad magnos Uicarios Parisienses, Cardinalis de Retet, ejus Civiratis Archiepiscopi , quodque legitur in Appendice Historiae quinque propositionum, mirum est, quam acriter eos objurget , quod docuissent damnandas quidem Jansentanas quinque propositiones, utrum autem is fuerit Jansentani libri sensus de

hoc non curasse Innocentium X. vocat hanc Alexander is non miniis mendacem,ri quam temerariam narrationem . . . . falis sum , patensque mendacium , eosdem ,, Vicarios Parisienses appellat ubique mglorum ZiZaniorum in agro Domini- cano Seminatores , Ecclesiae Catholicara, perturbatores , & quod in vobis est , is auctores, inquit, turpissimi Schismatis ,, esse deprehendimini Protervia in is vobis esse dignoscitur, cavillationibus, is subdolis, & circuitibus obviam eundisi Ecclesiae definitionibua. Τ' . .

SEARCH

MENU NAVIGATION