장음표시 사용
171쪽
eorum Gentem , veterum laudum memoria gloriosiorem, inimico esse a Latinis animo ; scio a Lutheri, Calvini, Zwin. glii Sectatoribus jactata in nos maledicta : Haec atque alia scio, ac doleo , At Charitas operit multitudinem peccato. Tum, cum ejus Patris filii sumus, qui pluit super justos, & injustos . . . . Liquet ex eisdem Augustini verbis, per Epistolas agi consuevisse ab Episcopis . Cum Haereticis, ac Paganis: nec valdo Augustinus curabat, quod illi parum officiose Epistolis non responderent: Fere. bat hanc injuriam Episcopus Apostolo. rum Successor ε, qui non sua quaerebat , sed quae Jesu - Christi. Illa quoque alia ex
Epist. olim 6 I. ad Honoratum Donatiosam Episcopum me valde movent: dignare, inquit, rescribere nobis. Hac nimirum verborum lenitate, ac veluti deprecatione , ferocientem Donati stam emolliebat
Augustinus, memor Magistri sui Christi Iesu, qui ad pedes proditoris abjecit sese,
ejus animam Ρatri, sibique lucraturus 3 si per eum non stetisset : Nec dubito Augustinum ea Dei, ac proximi charitate succensum, qua omnibus omnia Apostolus olim fiebat, ut omnes Christo lucri faceret : si , nostra hac aetate degeret ἐ
five Pontifex, sive Cardin iis, sive Epise
172쪽
copus esset, daturum operam, ut Haeretici, Schismatici, Turcae : seu Epistolis , seu Nunciis, seu aliis deliniti beneficiis, sive ad Fidem adducerentur , sive Religioni Catholicae magis aequi ac benevolinerent, sacrosque ejus ritus majori , aucpatientia, aut dissimulatione in suis ditionibus tolerarent.
Prosequitur Augustinus ea d. Ep. I 62. ad Episcopos Donatistas statim post illa, quae de Epistolis suis ad Haereticos commemoraverat, Ubi, inquit se Nobis satis is visum est implevisse nos officium cha- ,, ritatis, quam non solum nostris , sed ,, & omnibus nos debere sanctu, Spiri- , , tus docet , qui nobis ait per Aposto- ,, tum , Vos autem Dominus multipli- δε Cet, & abundare faciat in charitate in ,, inVicem, & in omnes. Monet etiam se alio loco, in modestia corripiendos di- A versa sentientes : ne sorte , inquit , ,, det illis Deus poenitentiam ad cognos- Cendam veritatem , & resipiscant de
a Diaboli laqueis captivati ab ipso in ipsius voluntatem.
Putat itaque Augustinus non solum posse , sed etiam debere Ecclesiam sive per Epistolas, sive quibuscunque modis, laborare in Haereticorum , aliorum qua Infidelium salutem , quod nunquam Dς si
173쪽
eX parte, neque ex toto riet 3 donec Ecclesiae Praelati, sive per se, sive per amicos, tum verborum, librorumque, tum etiam factorum dulcedine , ad benevolentiam Haereticorum, Schismaticorum, Turcarum sibi ac Romano Pontifici conciliandam , strenue non laboraverint. Haec prolocutus sum, subdit Augustinus is ne quis me existimet impudentius
is vobis s Donastis Episcopis) quam pru- ,, dentius scripta misisse , dc hoc modo,, vobiscum de negotio animae vestrae ali- ,, quid agere voluisse, quia nostrae Comin,, munionis non estis : cum tamen si deis negocio fundi, aut alicujus pecuniari riae litis dirimendae vobis aliquid scri- berem , nemo fortasse reprehenderet. se Usque. adeo charus est hic mundus ho- is minibus, ut sibimet ipsis viluerint. Eritia ergo mihi ad defensionem testis haecis Epistola in Iudicio Dei, qui novit quo,, animo fecerim, &qui dixit, Beati pa-- cifici, quoniam Filii Dei vocabuntur. Hactentis Augustinus, qui egregiam rationem indicat. Quid enim p Ubi negocium fundi, pecuniae, belli, pacisque postulat, Christiani Populi, ac Principes cum Haereticis, Schii maticis , Turcis
agant, Epistolas dent, ultro citroque, Nuncios, ac Legatos mittant: contra
174쪽
vero Romani Pontifices, ac Praelati Ecclesialtici nihil tale audeant cum Angliae, Daniae, Borussiae Regibus, cum Republica Batavica, Helvetica, Geneven si ,
cum Turcarum Imperatore 3 ut tant rum Principum animis mansuescentibus,
verbum dulce, ut est in Sacris Paginis , multiplicet amicos, ου mitiget inimicos. Hujusmodi furoris Spiritum potius , quam Charitatis zelum ignoravit Ecclesia per priora duodecim secula, integram Ecclesiasticam Iurisdictionem administrante Seculari Clero : donec Ecclesia Regularibus Inquisitoribus, in Fidei negocio se regendam permisit,quorum opera factum est, ut non modo Catholicos in Haeresim labentes aversaretur, sed Populos ipsos, Regesque sui juris, omni pror
sus Cum eis Communicatione negocio
rum, atque ossiciorum intercisa, plus quam Publicanos , atque Ethnicos reputaret. Non enim Pontifices abnuunt ab Epistolis , ac Nunciis ad Ethnicos Principes dirigendis, quemadmodum olim Seculari Clero Christianam Rempublicam mode rante, cum Arrianis Principibus usurpabatur : Idem autem, ac praeterea etiam alia prudentium judicio opportuna fient, ut sperare licet , cum nostri temporis
Haereticis, Schisciaticis, Turcis, si am
175쪽
tis Regularium praejudiciis, una cum Reingulari Dominicano Com missario , Fidei
negocium per Secularem Clerum administrabitur. Tenacissimi sunt Regulares suarum consuetudinum, nec unquam Dominicam committent, donec in eo Tribunali locum prae aliis habebunt, ut in tam gravi re errasse deprehendantur; cum primum de nova praxi invehenda in S. Ussicii Congregatione discutietur, vix alium prae Dominicanis, acrius repugnaturum iuspicor.
Accedit: descriptam praxim toto Coelo ab hactenus Consueta diversam, non posse ad nostrum morem, usumque transetferri: nisi Commissarium S: Ossicii cir-vum stent selectissimi viri ex omni gradu, ordine, & natione , quorum prudentia ,& in publicis negociis gerendis peritia in consilium adhibeatur. Hinc Alexander VII. ut in ejus viti testatur Continuator Ciacconii, idemque repetit Palatius invitis Ρontificum , ad Fidei negocia. exinpedienda Coetum virorum eX omni natione selictum , instituere meditabatur 3 n que enim, quae ad eXteras Gentes, ac Ρrovincias pertinent, nisi ab externorum m rum peritis tractari sapienter, atque utiliter possunt. Jam vero' fieri utique potest, Praelatum S. ossicii Commissarium
176쪽
consilia exquirere, atque audire a Coetu Consultorum, Saecularium, ac Regularium praecipuarum Nationum. At Dominicanum Commissarium plurimum tribuere Clero Saeculari, Regularibus aliorum ordinum , exterarum Nationum Uiris . nae ille Romanorum rerum minus peritus est, qui sibi hoc suaserit. Anno Is 87.i Sixtus V. in Bulla M. mensi aeterni Dei, constituit XU. Car. dinalium Congregationes, inter quaS num meratur Congregatio S. Ossicii jam erecta a PAULO Ill. Congregatio Indicis Librorum prohibitorum, aliaeque : In dein claratione facultatum adnexa ad. Bullae finem n. I. Et quoniam, inquit, Di- vinis oraculi si admonemur, ubi multa ,, consilia , ibi salutem adesse.: eaedemm Congregationes. , pro earum arbitrio Uiros Sac. Theologiae , Pootificii , is Caesareique Iuris peritos , & rerum ,, gerendlirum usai pollentes in Consul ἀ itationibus advocent, atque adhibeant, ,, ut causis , quaestionibus , & negociis is quam optime diseussis, quae Dei glo- riae, animarumque saluti, & juititiae,
is atque aequitati consentanea maxime ,, erunt, decernantur. V Ubi autem to
quitur de septima Congregatione, quae est pro Indice Librorum prohibitorum .
177쪽
. haec statuit. ,, Universitatum Parisien. se Bononien . Salmanticen. Lovanien . s,, aliarumque probatarum studia, ad Li- is brorum eXpurgationem , di corre is ctionem excitent; earumque diligenis tem operam , & industriam requi- ,, rant. V Quaeso autem hoc loco, num S. Officii Commissarius, num Secretarius Indicis uterque Dominicanus, his Ponistificiis votis obsecundaverit, an uterqu
potius Regnum sibi, suoque ordini ex
imposito munere constituerit, atqueCon
stabiliverit 7 Sane Commissarius S. Osficii ad usque Innocentium XIII. non alios Consultores Theologos adesse passus est, secum , quam socium suum Dominicanum Fratrem, denique Fratrum omnium Dominicanorum compendium 3 Magistrum scilicet Generalem Dominicanorum : vix uno eX externis admisso, Minorita. Conventualis cui de Potestatis plenitudine locum detulit Sixtus V. ex eo dem Ordine : Ab Innocentio XIII. vix unus, aut alter ex aliis Regularibus inter
Consultores Theologos sedet. Quid dicam de Congregatione Indicis p Cum Cardinalibus non nisi Dominicanus S cretarius, & alter Dominicanus, Magi ster Sac. Palatii in Aula sedent. Qui nomine potius quam re Consultores Indicis di
178쪽
Cuntur , ne advocantur' quidem ad sacram Indicis Congregationem , cum in Quirinali Palatio habetur. Nullum fovintasse ejus, quod dico, luculentius exemplum est; quam in Magistro S. Palatii. Cum S. Dominicus Aulicos otiantes in Pontificio Palatio animadverteret, ac do. Ieret, Honorio III. Auctor fuit, ut eos
Uerbi Divini pabulo, statis temporibus refici juberet: ac praecipue cum Cardinalium etiam Aulici, ad Pontificis Palatium accederent: id autem oneris ex Honorii III. voluntate suscepit Sanctissimus Patriarcha, Apostoli Ρauli Epi stolas commentaturus, quod alii post ipsum ex eodem ordine praestit Ere. Munus hoc Conincionatoris, in Magistrum Scholarum Sac. Palatii excrevit : Hinc Durandus in Prae fatione Commentariorum dicit , se docuimveritatem S. Scripturae in Scholis S. Palarii, in quibus alii etiam docebant, praecipue ex ordine Minorum eodem XIV. seculo, quo floruit Durandus. Vide Inis dicem Wadingi, multos invenies Franciscanos , S. Palatii Lectores. Donec Dominicanus reliquos rejecit , suique muneris dignitatem usque auxit, & amplificavit, tum tempore Eugenii IU. seculo XV. cujus Pontificis Breve Apostolicum ad Turrecrematam legitur in Bul
179쪽
Iario Dominicano , tum adhuc uberius consequentibus temporibus . Nam Silvester Magister S. Palatii sub Leone X. dixit se Lutheri Pudicem ex ipso Osscio, dc
non solum , quia simul cum Curiae Romanae Praesule delegatus a Pontifice fuerat. In eo enim libro quem inscripsit Eserata & Argumenta Lutheri recitrara, dein tecta, repulsa,*copiosi 8 Irita Cap. XI. Haec habet. ,,Quia Adversarius a me Coninis judice ex Commissione spectui,& aliasse etiam ex ipso osscio appellavir Quod si
Lutheri J udex ex Osscio erat , idem I uris in
similibus causis vindicare sibi debuit, in alios cujuscunque Regni in universo Orbe Catholico. Neque hactenus satis : Eo dem Leone X. Pontifice obtinuit Magister S. Palatii, ut ab ipso in Lateranensi Synodo statueretur Librorum in Urbe imprimendorum Censor, & Approbator , una cum Vicario Pontificis: quemadmodum extra Urbem Inquisitor cum Episcopo : cum haec autem spectent ad Ordinariam authoritatem Vicarii in Urbe, & Episcoporum extra Urbem, ma gnum vulnus inflimam fuit ordinariorum authoritati, decreto illis Socio Regulari in Librorum censura : Quare Tridentinum in Decreto de Librorum impressione,
non nisi Ordinariis eam facult tem tribuit.
180쪽
At Magister S. Palatii, quemadmodum& Inquisitores, Decretum Leonis X. re stitui curarunt in Homulgatione Indiω
cis Librorum prohibitorum , quae facta est per Pii IV. Bullam , abrogata Lege
Tridentina. Neque hi adhuc terminis steterunt Magistri S. Palatii : qui enim Vicario Urbis dati fuerant in Socios, quoniam Regnum non capit duos , jam soli regnant, re Librorum Censuram, facuntatemque ad Libros Typis vulgandos sibi
arrogarunt : vel enim nullo pacto facultas petitur a Vicario Urbis, vel id ad speciem fit, & fucum faciendum. Cum inque aequius esset, ut Frater Dominica nus scriberet. Imprimatur , si videbitur Eminentissimo meastio Urbis, iliud potius a Vicario, aut ejus Vices gerente scribitui hoc pacto imprimatur, β videbitur Magi-sro S. Palatii. San8 nemo non videt squam indecorum sit 3 ut etiam S. Roma 4nae Ecclesiae Cardinalis librum aliquem typis editurus: non ab Eminentissimo Vr-his Uieario, qui unum eumRomano Epis copo Tribunal habet; sed a Fratre Dominicano facultatem, ac licentiam petat robtentamque in impresso libro prae se ferat. Fac quidpiam hujusmodi in antiquis Codicibus reperiri r Qui legeretur facultatem alteri dedisse, is altero auctior ,