Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

atque eminentior dignitate, a quovis Critico antiquario judicaretur. Eo itaque rerum perventum est, ut magis, ac magis a tenuibus initiis amplificata dignitari te, Modicus lapis ιn montem excreverιt, at que in Librorum Censura, atque editione Frater Dominicanus, Romanos ipsos Praesules, ac Cardinales sibi paulatim, Urbe, atque Orbe stupente, subjeCerit. Reliquum esset. , ut Pontificem Romanum aliqua sibi ratione Dominicam subjicerent. Quod tentatum esse sub Leone X. ex BZovio Spondanus ad ann. I s. I 6. n. I 6, Absoluto enim Lateranensi Concilio, in quo Episcopi. ad Regulares frae nandos, plura petierant, nec impetraverant : Leo, ut & ad manum Regulares

unitos haberet Verba sunt ipsius BZovii per Spondanum relati Qui Pomm tificum auctoritatem, & majestatem, ,, seque ipsos etiam unanimiter adversus is Episcopos tuerentur , edito super ea ,, re diplomate, Corpus quoddam, seu ,, Congregationem Regularium in Urbe M instituit, quorum Superiores ad Cce- ,, nobium Minervae, quod est primarium in Urbe Fratrum Dominicanorum ,

,, toties quoties necesse haberent in gravaminibus, etiam a summo Pontifce illa is iis vel inferendis , convenirent, delibera-

182쪽

rem, & in Commune decernerent r,, praesidente coetui Supremo Dominiis canorum Magi liro , qui moderator consilior im esset. Ita BZovius, Bul tamque i in Archivio Minervae exrare ait. His recitatis subdit Spondanus Episcopus se Quod, si verum sit . profecto ip-',, sam quoque Sedem Apostolicam Leo D Xι ι Regularibus. obnoxiam , subje- , , ctamque voluit. Sed viderint Ponis,, tificesέ viderint Episcopi : Regulares o san8 acerrime vident re rebus suis ,, argutissime provident. V. Hactenus Spondanus loc. citi Cum ergo eonsueverint Regulares , ac Dominicani praecipue dilatare in hunc modum Fimbrias , si Potianeria sua, ecquis prudentior sp rare potest, quod Dominicanus S Jossis eii Commissarius commutaturus sit vete rem agendii rationem, a Fratribus sui s in vectam atque ita se gerat, ut non sibi , suoque Dominicano ordini totus regnet, sed plurimum tribuat Cleri Secularis , aliorumque Regularium , atque extero rum virorum consiliis 3 Acute in rem

hanc perspexit Alexander VII. qui acturus de Conceptione B. Mariae in Coningregatione S. Officii, Dominicanus Cominmissarius, aliique ejusdem ordinis Fratres, iussit ne interessent: iisque absenti-

183쪽

hus, in Conceptionis favorem Bellam edidit celeberrimam. Rem fuse narrat StroZeti in Hiitoria Conceptionis ι dignus proinde . qui per Dominicanos in Indicem Librorum vetitae sidionis reserretur, Utinam Alex ndri VII. Successoribus ea-dςmialutis consiliq immittat Spiritus verita ii , qui Epii copos cum Saeculari Clexo posuit regere Ecclesiam Dei , Regulares autem SSι Benedicti, Dominici , Francisci, Cajetani y Ignatii. posuit ad clesiae Subsidium, Mn ad Imperrum. At grit, qui dicat . . Num tu sapientior Patribus , qui postietioribus quinque seculis extitere, quique in Haereticos, Schisematicos, Turcas , Concionatoribus Catholicis non auscultantes, vix alio remedio, quam aut bella, aut Censurarumstveritate uti sumi, quemadmodum auri

stera , atque aspera knquisitorum consilia suadere consueverunt i Imo vero , si quod judico, hoc L me facerem. Sed cum severitate Regularium Inquisitorum unice Censuris, Carceribus, vel etiam Bellis utentium; non modo orientis Schisimatici ad Ecplesiam non redierint i sed tot Septentrionis Regiones abscissae sint a Romanae Cathedrae unitate, nulla spoper severa consilia proficiendi ; quid re-ilat aliud, quam ut suaviorem, di sapien

184쪽

tiorem Cleri Saecularis in Inquisitionis negocio, administrationem experiamur Cujus Cleri prudentia trahantur ad Chri-1tum oves errantes in funiculis Charita tis, non inutili Censurarum, ac Comminationum 1trepitu. Inutili, inquam , sicubi agatur, non de subditis in ossicio continendis, quod unum praestat Hispana Inquisitio : sed de liberis Populis, ac Principibus ab Idaeresi, & Schismate ad Fidei unitatem revocandis, quod munus est Romanae , atque Universalis Inquisitionis : ut Fides Catholica ubique soreret, Naugeretur; omnis Hoetica pravitas pellere-3ur , Seducti, ad gremium, S unitatem Eecissae reducerentur, inquit PAULUS III. in sua Constitutione. Caeterum, quae indicavi de importuna in Liberos Populos severitate non nova sunt, imo vetustissimar qua de re nonnul la dicam, cum id mirifice faciat ad Dominicanum Commissarium , Cum Saeculari Praelato commutandum. In editione Conciliorum Petri Crabbe Franciscant. Opusculium extat tripartitum Anonymi A uctoris, circa medium seculi XIII. Nam parte prima Cap. XXIV. mentionem facit de Rege Aragonum auferente a Mauris Valentiam, & Regnum Majoricarum: de Rege Castellae, auferente Re-

185쪽

gnum, ac Civitatem Sibiliae . siv8 Hispa

lis. Haec autem Contigere anu. IZ 3.

scriptor autem de his meminit veluti de

rebus novis.

Jam vero Z. pari. agit de Graecorum Schismate , & cap. I. Quaerit , quae fuerit causa, cae fit adhuc Schismatis Graecorum s inter alia haec habet. ,, Ε lesia Romana in suis subditis multa exercet, quae homines reputant multum gravia: sicut sunt exadtiones ali quae, Missio, Legatorum , & Nunciorum multorum, Statuta multa & poenae in transgressoribus t haec gravia fuere saeculo XIII ex facultatibus Regularium Inquisitorum , quas interdum non sine saevitia exercebant ε, quod os tendunt posteriora jura canonica , in corpore juris inclusa : sub tit. de Haereis ricis Ipsi etiam Latini Domini terreni solent in multis subditos gravare,& duram in eis tyrannidem exercere. Praeterea ipsi etiam Latini inferiores

solent multum Contemnere Graecos ,& exasperando eosdem , modo vocando eos canes, modo trahentes eos per

barbam , & aliis modis variis exasperantes eosdem. Et ideo possibile fuit, quod Graeci, propter gravamina Ecclesa, Romanae, S Dominorum Latinoram, &

186쪽

is ipsorum Latinorum Inseriorum, dispo- ,, uti fuerint ad refugiendam subjectio-- nem Latinorum, tam in temporalibus, is quam in spiritualibus. Nec mirum : duinis ritia enim Roboam, quam Filiis Israelis minabatur, dicens: Pater meus cecidit se vos flagellis, ego cedam vos Scorpio- nibus , Induxit decem tribus ad sub α,, trahendum se ab ejus imperio. . . Et sieis patet, quod varietas ex parte utro .

., rumque in ritibus & exasperatio exri parte Latinorum , superbia ex parteri Graecorum, fuerint dispositiones ad il-- lud Schisma Multa sunt, propteris quae Schisma istud durat, & non accio pit finem : unum est dispositio supra si dicta, quae adhuc durat: secundum est

,, Consuetudo . . . . Quartum est defectus,, tractatorum : Etsi enim aliquando mitis,, tit Ecclesia Romana aliquos ad tra, ctandum cum eis , vel ipsi ad Papam ,, eadem de Causa : tamen raro sit hoc,

,, ω quod incipitur , vix perducitur adis finem. . Capite XIII. Exponit Auctor malum hujus Schismatis. se Grandis, inquit, ecis turpis detruncatio, quod Corpus Ec- clesiae unicum , quod solebat extendi ,, usque in Orientem , sic detruncatum

is est per schisma: quod omnes fere, qui

187쪽

se subesse solent Patriarchae Constantiis nopolitano , & Antiocheno , di Aleis Xandrino, & etiam Hierosolymitano , is sint ab i ito corpore praescisi : ita ut si vix medietas sui corporis remanserit

si Ecclesiae. ε . .

Cap. XV. Agit, stuanta cura προ- nenda st a Latinis , ut Graci Latinis reis concilientur , di haec inter alia sequuntur. Notandum quod sint multi Latini Lis qui licet non dent occasionem huic se scandalo, tamen cum parum, vel nisi hil curent de malo statu Graecorum ι- isti sunt sicut Sacerdos, & Levita, se qui videntes fratrem suum vulnera- tum invia,lpertransierunt, nihil de illo

is curantes .

Capite XUI. uod haec cura maxi me incumbit Pontisci summo , scilicer Romano. ,, Christus, inquit, descendit de se Coelo, ut faceret utraque unum, sci-- licet Iudaeos , & Gentiles 3 unum ,, ovile de his , & de illis : & ideo is non deberet renuere Uicarius ejus, si A sit necesse , descendere etiam itu Groe-- ciam, si spes esset, quod per hoc pose,, set Graecos & Latinos unire. Capite XVII. Enumerat remedia ad reconciliationem Schismaticorum : Ac post aliqua remedia Librorum , dic.

188쪽

,, Aliud, inquit, est frequens Missio so-

,, lemnium Nunciorum, exemplo Domi- ni: qui Prophetas magnos saepe misit M .ad Filios Israel. . . . Probabile enim vi is detur, quod Ecelesia Romana, si mi- sisset frequentius Nuncios solemnes , ,, viros virtutum, & prudentes, cum san-- ctitate & familia honestissima 3 quae , in omnibus se sciret habere prudenter: A & locuti fuissent de pace, & a Grae. cis nihil reciperent , sed propriis eXa, pensis uterentur. . . . quod non fuissent

,, ista sine fructu . . .: Quare autem Ro- mana Ecclesia , et si quandoque miseri rit simplices Nuncios, hujusmodi au- tem Nuncios non miserit, nescio : Sis, dicatur, quod essent superbiores, forteis ex hac Latina humilitate eorum super

. Aliud est Missici Exploratorum, nempe is ut explicat, Mercatorum, Negociato-D rum , &C. qui animos , 'velut aliud M agendo, Conciliarent. Aliud, inquit, est exhibitio Reverentiae ad eorum Nuncios. Aliud est attractio aliquorum sapientium Graecorum ad amorem, moram s& cohabitationem cum Latinis. Aliud est cessatio Latinorum, a stan dalizando eos.

189쪽

Aliud est charitativa obsequia , & servitia ad Graecorum Magnates.

Aliud est depositio dissidentiae, quam habent Latini de reversione Graecorum. Pluribus quoque inculcat , si revertiri vellent, relinquendos ritibus suis, nec ,, multitudine Pontificiarum Legum op a, primendos. . Vides, Lector, sensum virorum sapientissimorum saeculo XIII ; cum nondum radices suas altius defixerat severitas Regularium Inquisitorum, unice ad censuras ,& carceres intenta : cum adhuc deletae non essent reliquiae gubernationis per Clerum Saecularem XII. fere Seculis usurpatae : quo tempore illud Augustini vigebat Epist. olim 64. - Non ergo asperes,, quantum eXistimo, non duriter, non ,, modo imperioso ista tollantur : tollan- ,, tur magis docendo , quam jubendo ss, magis monendo, quam minando e sica, enim agendum est cum multitudine,, peccantium; severitas autem exerCendas, est in peccata paucorum. Et si quid ,s minamur, cum dolore fiat, de Scrip-s, turis Comminando vindictam futus, ram , ne nos ipsi in nostra potestate, ,, sed Deus in nostro sermone timeatur. Cum tamen Regulares in sua pote state, si quando eam habant, timeri

190쪽

velint. Cum autem nostro Seculo non Graeci selum , sed tot Septentrionis Mispuli , ac Principes a Catholica unitate diis vulii sint , similia usurpari deberent in eorum procurando salutem. An id expectari a Dominicano Commissario pomi ε& ea tellantur, quae pluribus dixi, re id confirmat quod jam refero. Anno I s 8O. ex Helvetiis Haereticis Legatus ad Gubernatorem Mediolanensem pervenit, qui nonnulla quereretur, de aliquibus legibus per S. Carolum Boromaeum constitutis,adspirituale regimen Pagorum quorumdam, quorum civile imperium Haeretici sibi vindicant. Legati adventus ad Inquisitoris Dominicani aures pervenit 3 quid autem putabis consilii cepisset Rem quam

maxime vis absonam cogita, vincet eX-pectationem imprudentis Dominicani auri steritas. Praesto est ad Legati Domum Ιnquisitor, eumque in vincula conjectum, ad Inquisitionis carceres adduxit. Factum detestatus Gubernator Mediolanensis, dimissionem Inquisitori statim imperat: id

autem volens nolens eXecutus est, magno

Cardinalis Borromei bono 3 quem Helveti pari jure utentes, in carcerem conjeincissent, ut jus Gentium caesum ulciscetarentur. Quid iis hominibus facias , qui nihil aliud sonant, quam Censuras, dica

SEARCH

MENU NAVIGATION