De nummis veterum hebraeorum, qui ab inscriptarum literarum forma Samaritani appellantur, dissertationes quinque : cum tabulis aeri inscriptis : accedit dissertatio de Marmoribus Arabicis Puteolanis

발행: 1709년

분량: 362페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

153쪽

1 Celeberrimo Viro

ADRIANO RELANDO

JO. BAPTISTA OTTIUS

SAL u TEM N conspectum tuum venisse observationes, quas tumultuarie in schedu- Iam conjeceram circa nu- mos quosdam, quoS Samaritanos appellant, ex humanissimis literis Tuis perspexi De quo argumento quum a me certior fieri desideres, salvo tuo aliorumque ju-i dicio, haec accipe. Sexennium est& quod excedit, ex quo Nobilissi mus Fromoni, exul Gallus, eX hu-i berrimo & rarissimo Musaeo suo m

154쪽

IoΗ. BAPT. OTTII EP. minus laesum Num. a. ad quos Oppido accesserunt duo alii ejusdem moduli, Num. 3. ac scire petenti , quae figurae, quae literae, quae significationes essent, id respondi quod

brevi epitome huc apponam. Ante omnia autem veniam praefatus , ne videar contradicendi oestro percitus ea scribere, quae tunc in chartaS conjiciebam , quum de isto Tuo pererudito Scripto nihil adhuc scire poteram , in quo etiamsi aliam senten.

tiam tuear , fateor tamen , tantum me in eo perspexissse ingenii acumen, tantam rei numismaticae priscae cum observationibus tuiS conneXionem:

ut nisi meum mihi, ut suum cuique pulcrum est , manibus pedibusque in tuam irem sententiam. Probe C nim mihi constat plus laboris, otii atque ingenii, fuisse opus, ad istuc principium ex illis ruderibus for mandum, quod Tu nobis non inconcinne propinas, quam postuletu ad nudam veritatem ex iis demonstran

155쪽

DE NUM is SAMARIT. SI strandam, quae oculo & coram cernuntur. Atque ut de Samaritanis, post eruditissimorum virorum lucubrationes, meum statim praejudicium deponam Argentei, qui Siclorum nomine veniunt , dubiam hactenus apud me fidem invenerunt : ex decem enim vel duodecim, quOS Oculis manibusque tractavi, vix Unus est , quem originalem , ut unt, indubie agnoscere possim. Si tamen sint, diversis temporibus cusos arbitror i neque enim notam temporis additam habent, neque aliquid jubet illos in unum coarctare temporiS articulum. Atineos , qui sine omni dubio novas eruditorum lucubrationes desiderant, atque ad historiam sacram , & Hebraeorum antia quitates plurimum lucis asserunt,

nescio qua opinione quam praejudicium appellavi b duchus , omnes

credo ad annos Simeonis Pontificis& Ducis, referri oportere. Non tamen, nisi examinatis aliorum judiciis

156쪽

- IOH. BAPT. OTTII E P. ad istam sententiam prolapsus sum ;sacile melioribus autem Praebiturus, cumprimis , si nobis in tabula aliqua ex diversis Musaeis communicarentur exactae & singulae talium Numismatum icones. Audio permultos Parisiis servari, plurimosque in Italia, Romae , Venetiisque delitescere prorsusque jacere : maximi enim quique illorum locorum antiquarii illis delectantur, quae multum artificii & coelaturae ostendunt; &, quod caput rei est, aut qui haec habent non intelligunt, aut qui intelligunt, non habent. Diu me decepit & in suas quasi partes traXitCbrisophorus Schraderus , qui nu-mum argenteum Ferdinandi Alberti, Ducis Brunsvicensis & Luneburgensis descripsit, quem eundem esse Puto cum eo qui in Illustris Ludolphi Epistolis Samaritanis, in Hottingericippis ad pag. I s. & in ipsis Tuis

Iconibus ultimus conspicitur. Figuras quod attinet, ita arbitrabaro

157쪽

DE NUMIs SAMARIT. Min M. r. vas illud est seu urceus, in quo servabatur Manna, quod vasculum in argenteis Siclis Samaritano charactere insignitis videre est, quamvis in alio Siclorum genere , qui quadratum characterem habent incensorium potius sive thuribulumi conspiciatur; in iis enim ascendens sumus probe conspicitur. Vasculum hoc in majori numismate N. I. duplex apparet , ita ut punetula illa deciduam de coelo mannam quasi adumbrent. Consistunt bina penes intermediam palmam Phoeniciae cita Graeci Canaanaeam appellant nomen dantem, quae arbor I udaeae sy m-bolum, ubi ramus opobalsami Arabiae, quod ex Vespasiani & Titi numis notius est, quam ut moneri debeat. Unde etiam seu verae seu fabulosae avi , apud priscos & Ecclesiasticos & Profanos scriptores decantatae Phoenici suum nomen, juX-ta illud Lactantii,

158쪽

s 6 JoΗ. BAPT. OTTII E P. Cumque renascendi studio locasam cita reliquit,

Tunc petit hunc orbem, mors ubi regna tenet. Dirigit in S iam celeres longaeva volatus νPhoenicis nomen cui dedit ipsa

vetus.

Secretosque petit deserta per avia

Hic ubi per saltus fisa remota

Tum legit aeris 'blimem vertice PALMAM, 2π in gratum PHOENIX ex

ave nomen habet. Qua occasione mihi in mentem Venit non solum illustris Sabbatici Psalmi locus, Psa Xco Pustus ut Ualma florebit: sed quam maxime illa Israelitarum in Elim mansio, de

struit. Et venerunt filii Israel in Elim, ct illic duodecim fontes aqua-rVm s septuaginta palmae , atque i

159쪽

DE NUMIs SAMARIT. SI sic ad aquas casrametati sunt U bi

id memorabile, quod statim sequenti capite atque in proxima huic deserto Sin mansione murmur istud Israel irarum accidit, quo commotus ille, qui mirabilia facit solus, manna de coelo pluere fecit, ut collatis decimo quinto & decimo sexto capitibus Exodi, palmam dc vasculum Mannae duplex in eo numo conspici fingere queamus. Alterius partis figura N. I. & N. a. ut & in eo quod Schraderus & Ludolphus exhibent numismate putabatur fascis esse plurium virgarum, e quibus Una folio aut flore oblongo in summo est Conspectior, caeteriS arentibus, imo fasci adjacet deciduum amygdalum. designare ista videntur duodecim

Virgas , quas post populi Israelitici

contra Mosen & Aaronem rebellionem , a tribuum Israeliticarum duodecim principibus divino jussu acceptas atque uno fasce comprehensas Moses in sancto Tabernaculo re-

D s posuit,

160쪽

38 JoH. BAPT. OTTII E P. posuit , & postridie illuc reversus,

caeteras quidem nihil mutatas, illam autem quae tribus Leviticae erat &Αaronis nomine inscripta , reperit germinasse. Quo miraculo Aaroni& toti tribui Leviticae Sacerdotium

cum reliqua sacrorum cura fuit confirmatum , mandatumque ut in memoriam compressae rebellionis virga divinae hujus constitutionis index in arca foederis asservaretur. Historia extat in divino Mosis volumine, I.

Iv. c. X vis. Quae conjectatio cum eo convenit, quod sicli omnes, tam

Hebraei quam Samaritani, istam Aaronis Virgam germinantem eXhibent, sed solam. Hae inquam erant Primae circa illos numos cogitationes, quas dum ad aliorum sere ideam conceperam , mihimet ipsi satis facere nondum poteram , quod & figuram haec non satiS eXPrimere cernerem, & in majore Certe numΟ Ν. L.

non unum sed duplex utrobique vas conspiceretur, aut fasciculus. Alia

SEARCH

MENU NAVIGATION