De nummis veterum hebraeorum, qui ab inscriptarum literarum forma Samaritani appellantur, dissertationes quinque : cum tabulis aeri inscriptis : accedit dissertatio de Marmoribus Arabicis Puteolanis

발행: 1709년

분량: 362페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

tria. RV Nachman inquit, Tempore exilii solebant anni numerari ab imperio Graecorum. Additque idem,

hunc morem numerandi tempora ab aera Contractuum Viguisse apud Judaeos ultra decem tacula. Et constat inter Eruditos aeram a Mundo Condito, qua hodie utuntUr, nonnisi post absolutionem corpori S GC- marici usitatam fuisse. Leve esset testimonium Gangit, nisi id firmari posset auctoritate Scriptorum & antiquiorum & maximi nominis apud suoS, quales sunt Auctor vetustissimi Chronici Seder Olam Rabba, pag. edit. Meyerian. 9Ι. R. Abr ham Zacuth in Iuchasin fol. 3 col. 6. edit. Constant. & alii. Eandem hanc

aeram vel certe non multum ab ea di-

Versiam usurpari in Libris Maccabaeorum vulgo dictis videmus, eamque aP'pellari aeram regni Graecorum, quo nomine aera contractuum apud Judaeos quoque indicari solet. Non eo insicias differentiam aliqualem esse

inter

42쪽

inter aeram Contractuum Judaicam& eam qua utitur scriptor Librorum Maccabaicorum, quum haec illam sex

annorum spatio aliquando praevertat. Matiathiam enim,quem Hebraei anno aerae Contractuum 1 o. obiisse scribunt, anno aerae suae I 6. defunctum esse tradit Auctor l. I. Mac. 2. 69. Ratio hujus discrepantiae inde originem ducit,quod Judaei aeram Contradicium inchoent a sexto anno Imperii Alexandri , quo in Palaestinam venisse creditur & cum Simeone Justo, Pontifice Maximo , collocutus fuisse s Scriptor vero Librorum Maccabai-

Corum aeram suam a primo anno Imperii Alexandri ordiatur, unde liquet inter initium hujus aerae de illius sex

annorum intervallum intercedere. Quae pro vera aera Contractuum

haberi debeat, an illa quae a primo an quae a sexto Alexandri anno capit exordium , nunc non disputabimus, quum exigua utriusque differentia nullam in explicatione huius Numismatis

43쪽

DE NUMMIS SAMARIT. I 3matis creare possit dissicultatem. Confusionem harum aerarum facile induceret commune nomen, quo utraque dicitur Aera Alexandri, licet sex annorum sipatio videantur esse si unctis. Quia ' quod praeter has tertia sit epocha, quae aera Alexandri fuit appellata & circa eadem tempora originem habuit, notior tamen illa vulgari nomine serae Seleucidarum, quae a primo anno Seleuci Nicatoris cepit exordium & in Nummis Regum Syriae notata saepe le

lapsis autem duodecim anDis a mora

44쪽

14. A. RELAND. DISSERT.te Alexandri pervenit regnum sic.)ad Seleucum dirarum Nicatora, idest,

Victorem Notabis is παροδω nomen Urbis celeberrimae Alcairo, quae Ca dem vox Arabica est sed taminina, significare nectricem n εκ l) Regem missis se totius Parthiae vel Chaldaeae , haec enim & illa cis vocabantur , altera quidem -- il , altera Choro sanae sid est, Bactrianae, quae male apud Ptolomaeum Xοροάνη legitur usque ad Indiam. A primo anno imperii jusoa incipit, quae vulgo dicitur Aera Alexandri, is qua utuntur Sstri is Hebraei. Hanc aeram Seleucidarum esse eandem cum aera I udaica Contractuum clarissimi nominis Chronologus D. Petavius opinatur in Ra

tionar. Tempor. P. 2. lib. III. C. 13.

Quamvis Iudaei aeram suam contractuum a sexto anno Alexandri inchoent uicquid sit; sive illa aera, quae a Primo Alexandri anno, sive quae a seXto, sive quae a primo Seleuci

45쪽

DE NUMMIS SAMARIT. I Fleuci anno, incipit, habenda sit pro aera Contractuum apud Judaeos usitata, incidit tamen annus cus rumhorum numismatum in tempora Chasmonaeorum. MalumUS autem sequi scriptores Hebraicos & initium aerae Contractuum adsignare in anno sexto imperii Alexandri. Erunt tamen forte nonnulli qui sibi persuadebunt seram hanc Contractuum in usu non fuisse regnante Jannaeo , quum haec verba in

no cente mo is septuagestimo ablatam fuit jugum quod Gentes impos erant Idrae itis. Coepitque populus Israeliticus in f yngraphis O . tabulis contra-cituum ita scribere o Anno primo Simonis Pontificis Maximi, Ducis is

46쪽

16 A. REL AND. DISSER Τ. Praefecti Ddaeorum. Opportune heic, dum ab hoc argumento distractus aliud ago, incido in locum huic non absimilem in Talmude, ubi in Gemara Cod. Rosin Haschana C. I. ex antiquissimo Libro Megillat Taanith quem cave confundaS cum recentiori, qui una cum Chronico

Templi Secundi & Historia R. Α-brahami ben Dior, aliisque libellis

non magnae molis excusiuS est aliquo

quando Regem Graeciae Ι. e. Syriae, ut mox demonstrabitur; Pudaeis

pronunciationem nominis Divini, Hamonaeos vero, praevalerent,

constitui se ut etiam in formulis cou- tractuam id scriberetur, ido

47쪽

DE NUMMIS SAMARIT. II tempore hanc fui se consuetudinem annos numerandi : Anno hoc vel ligo

hannis, Pontificis Maximi, qui Sacerdos es Dei alti mi. Verum

sit ad ipsa Verba propiuS animum advertant, deprehendent non dici, seram usitatam abolitam fuisse, sed ab eo tempore consuevisse Judaeos nomen Ducis sui adnotare in formulis Contractuum . Utrumque autem sieri potuit, & nomen Ducis, & aera Graecorum, signari, quod certe ab eo tempore factum fuit. Nam in desuetudinem non abiisse aeram Grae- Corum ex eo liquet, quod biennio

post illud tempus, quo hunc morem apud Judaeos invaluisse Scriptor affirmat, aera Graecorum adhuc in tabulis publicis, quae columniS in monte Sion assigre legebantur, usitata fuerit, addito tamen nomine Ducis aut

Pontificis Maximi. Legitur id

48쪽

μωνος Αρχι ςεως. Die decimo se octavo mensis Elul, anno centesimo, δε-ptuagesimosecundo, qui es terti- Simonis Pontificis Maximi. Confer

que nobis est Aeram regni Graecorum, silve a primo sive sexto Alexandri anno computari debeat, quod nobis in hoc argumento occupatis perinde est, obtinuisse inter Iudaeos tempore Chasimonaeorum. Quae cum ita sint, non dubitamus annum in

Nummo nostro signatum fluxisse sub imperio Regis Jannaei : aptissimo tCmpore, quo libertas populi Judaici restituta potestatem fecit illi qui rerum potiebatur, NummOS C dendi. Adde quod ista aetate moSinvaluerat apud Syros , & AEgyptios, gentes Judaeis nimium vicinas

cognitasque , numerum anni, quocusi essen t, ex vulgari numerandi ratione nummis inscribere. Quam consuetudinem , quum Numismata Antiochi, Demetrii, Alexandri, PtOlomaei,

49쪽

DE NUMMIS SAMARIT. Ιylomaei, aliorumque quae Tuum Ci-meliarchium continet Plurima) abun- deTe docere possint,ego pluribuS non confirmabo. Ad exemplum harum Gentium Hasmonaeos aeram inscripsisse Nummis suis, vel plerisque vel omnibus, mihi admodum fit vero simile. Scrupulum forte alicui injiciet, quod dixerim No. Auncim significare, quum Hebraice se vel natν Annus dici soleat. Quod quidem non infiteor ; sed diale tum eo tempore in Judaea usitatissimam puram Hebraeam fu isse pernego. Chaldaicae enim & Syriacae voces quae linguae characterum forma magis quam ulla alia in re diversae sunt post reditum exulum Judaeorum e BabylOnia adeo fuerunt usu communi tritae,

ut avita illa & purior lingua Hebraica in desuetudinem fere abierit, &Lex Divina a populo intelligi ViX potuerit, nisi in sermonem Chaldaeum

tranSferretur a unde natae Videntur

Paraphrases illae Chaldaicae, quae in

50쪽

zo A. RELAND. DISSERTO manibus nostris Versantur. Ex quo

linguae patriae neglectu & mixtura cum aliis linguis nova quasi dialectus Hierosolymitana dicta, traxit originem. Eo autem tempore, cum Sospitator noster humana carne indutuS in his terris versaretur, ita invaluerat haec consuetudo, ut Voces Pur Syriacas magno numero non Protulerint passim, sed & Hebraicas illas appellaverint, quod adeo ipsis familiares einent; ut videmus JΟh. I9. 13.17. Ach. I. 19. & alibi. Quae cum ita se habeant , quis nescit Syros annum iisdem literis ' ais rerudi dicere, Chaldaeos autem, absentia literae Nun per Dages compensata, Quamvis autem fatear animo meo non obversari exemplum aliquod vocis re di scriptae a Chaldaeis ob defectum librorum ea aetate Conscriptorum, fieri tamen id per genium linguae potuisse, & factum fuisse aliquando , ex zo colligo, quod Chal-

SEARCH

MENU NAVIGATION