장음표시 사용
161쪽
Lib. i. DISSERTATIO IV. Cap. p. 13
Sevulis interne & varie extantibus. Resp. Cur autem in Mari Sueeano, inter tot myriades Scopulorum, tum prominentium,. tum latentium, nullus Aquarum fit gyrus nec absorptio λ eadem enim ratione Voragines ibidem quoque atque Vortices formari possent. Dices : quia in Balthico Mari non datur Astus Maris. Insio. Cur autem in caeteris Norvegiae locis, eodem Insularum situ, nulla datur Charybdis, Omnia enim Norvegiae littora In sulis carminata & quasi praecincta sunt, ubi autem eis in Maris violentissimus est. Cur nec Anglia, e flui Marino undiquaque patens, intex ums varie praeruptas, nuspiam tamen Charybdes ciet Z Denique, qui fit, quod iΑ Freto Siculo Charybdis Aquas in Columnae formam in altum eructat, ubi tamen inter Scopulos prominentes nulla est aquarum Collisio Θ Hieresponde KIRCHERO & mihi, aut, si sapis, quisquis es, tace. XI. Est ergo Hiatus ac foramen in fundo Charybdis Norve licae, vel perpendiculare , vel obliquum in ipsis Insulae Mus a radicibus. Ratio 1. Quia
ibi est Aquarum ejectarum Eructatio, & super hiatum assult in vehemens, inque altum aerem porrectus,praesertim quando e stud incipit. Quaero enim, unde iste Fluctuum, in certo duntaxat moraginis loco, assultus Θ Et cur non per totum moraginis ambitum, sed in medio tantum Undarum assultus iste fiat λ Respondeo ad primum quaesitum, Aquas e Barathri subterraneiforaminibvi ibidem hiantibus tempore stato cum impetu evomi. Ad secundum: quia ea parte, qua Aquae sursum assultim feruntur, Foramina hiatusque subterranei, inter saxa latentia & scopulos in fundo Cha bdis confuse dispositos, sunt, qui aquas in e flum protrudunt, iterumque remitten te tu, una cum aere non sine sibilo fremituque horrendo, easdem
XII. Ratio 2. est Boatus fremitusque Aquarum horrendus. Unde enim sibilus, unde boatus, & illa Aquarum ejulatio fit, nisi ab aere una cum aquis ibidem dehiscente. Namque Aquarum per Graicem descendentium impetus, raptos secum spiritus in imum fundum sive Abyssum trahit, ibi diemque sit cat. Unde boatus quosdam Undarum navigantes audiunt, exterritique magnis pelagi desidentis vorticibus ut reputantundas, quas sorbentis . Estus Vorago illa conlidit. Similis sed immanior forsan, esse
fertur Char)bdis in Freto Siculo, de qua supra adducitias u stinus, Hist.
libr. I v, cap. I. Distinguendum ergo est inter murticem & Voraginem. Vora go quidem cum vortice conjuncta est; sed non omnis Viatex Vorago, nec ubi aquarum vortex, etiam ibidem Vorago est. Circumagit aquas suas
Rhenm ad Oppidum S. GOARI de quo in a videturque Vortex, sed
nullae ibi devorantur aquae, quin potius ex voragine illa rustu continuo
162쪽
t 34 Lib. 1 DE CATARACTIS MARINII Cap. 9.
XIII. Deinde Voraginis naturam absolvunt I. Aquarum concursus oppositus, collisio, atque in Vertiginem cochlearem actio. 2. Earundem
una cum rebus injectis absorptio. 3. Sibilus, boatus, aut, ut loquitur Justinus, latratin undarum, qui fit, uti jam dictum est, ab Aere ab Aqui; ad ima attracto, atque cum iis sub Terram descendente. Unde quibusdamnata est de Anima Mundi opinio, si sano sensu accipiatur, haud usque adeo Aserda. Nimirum Mundus recte dici potest Animatus materialiter, ob
Respirationis cujusdam analogiam: hoc est, ob Aeris, extra & intra Ter- ram, Circulationem atque motum reciprocum; non vero Mundus est animatus formaliter quatenus ei insit verus Vivendi actus, hoc enim est αλογν. Spirat mundus α) Aere Terram motu systematico continuo & universali vel interrupto, circumeunte; β) Aere, per rictus Voraginum aquearum, vel per rimas cavernasque Montium ἈδSolicas, Terram subeunte, ibidemque ultro citroque commeante; γ) Aere e Terra exspirante, iterumque motu quasi refluo aut reciproco eam ingrediente. Argumentor igitur. Cuicunque competunt omnia morag nis requisita, illud est Vorago vera: Sed Vortici Mos oestrom Norvegicae competunt omnia Voraginis requisita: Ergo Vortex Norvegicus est Horago vera. Major est universalis, aveoque extra controversiam. Minor supra jam probata est. XIV. Constat jam, non Terram duntaxat in genere, sed singulariter totam Scandinaviam Regionem sub terra es e cavernosam. Probant hoc α)Occultum Sinus Bothnici & Maris Albi Moscovitarum lingua More Petor e dicitur) Aquarum cum Mari Norvegico commercium, quod fere ad oculum patet, si modo quispiam rationem sanam adhibere velit. Ita, cum incomparabili Viro A. Lirchero, ego,in Septentrione,toto Jam quinquennio, Maribus & Fretis toties transmissis sentio: nam profecto inexperto hac in re sapere non licet. Levinus Algotius Histor. regi On. Septentr. Observatum,m-quit, est a peritu harum partium ultro citroque commeantibin Viris , ostquam Norvegicus Vortex aquas absorpserit, alterum in Bothnico Mari vorticem denuό evi per Subterraneum Sinum Norvegicum ad evomendM, quas absorps
rat, aquas cogere. Quod si totam Scandinaviam esse cavernosam verum
est, quid prohibet, quo minus inter latentia Charybdis Musicanae sexa, Foramina in Abyssum subterraneam, per occultam Naturae ingluviem, Aquas trahentia, atque iterum inde eructantia dentur, hoc ipsum enim sana ratio & ἀcis demonstrat. β) Idem comprobat, horrib1lis littorum Sinu Bothnici & Finnonici, tum etiam Lacuum meneri, ac metieri Sonitus, quem quibusdam in locis tantum esse scribit Olain, ut homines propius accedentes silrdos S veluti attonitos stupefactosque, subinde etiam exa'nimes reddat, nisi tempestive sese a funestis Charontis antris subduxerint.
163쪽
Lib. 1 DISSERTATIO IV. Cap. 9. I 33Imo & sub glaciebus Septentrionalibus meneri, metieri ac Meleri, horrendi mugitus, Vaccarum instar audiuntur, qui proculdubio a Cataduparum subterranearum motu fiunt. Profecto experientia ocularis in tam recondi tis Naturae rebus, magistra est optima. Idem Olans, lib. 2. Hsor. Septent r. cap. 6, tradit, Sinum Bothnicum innumeris Scopulis intricatum, Montibusque altissimis perpetua nive candentibus circumdatum, intra quorum radices , Mare per immensas moragines cum horribili ac intolerabili Sono, nunc absorbetur, nunc iterum revomitur. Sed de Cbarybdi Norvetica haec sufficiant.
164쪽
Ubi, occasione Cataractarum, '
Contra vexatam hactenus communem in torum, Indianorum, Armeniorum, Mesopota rum aliorumque Opinionem , in Palassina, Terra Sancta asseritur ac restituitur.
buit gratiam, ut ejus Nomen pleraeque a sua vernacula Lingua derivatum voluerint. Et quidem I. LXX. Bibdiorum Interpretes hortum EDEN, cui Deus Adamum recens creatum praefecerat, Graece reddiderunt; quem Suidas deducit, ase, & verbo futuro δεύσω, rigabor unde Πή- . & per 3 εὼ λαξιν τ ν, in ι, Alii aliter. Hoc quidem certum est, Platoni, Homero, Herodoto , Xenophonti,
aliisque Gracis Paradisum fuisse non ignotum, teste Eusebio. r.)vocem hanc apud se natam volunt, quam etiam in ipsorum Lingua promi-stuam suisse, &ex consuetudine Persca fluxisse invium Graecorum, scripta Herodoti & Xenophontis tradunt. Unde Julim Pollux, lib. citante' cum Viro Clarissimo Heid gero, in Libro recens edito, Rafehe Abath, Exercit. IV, tb. 39, imid Graecis non vernaculum, sed β
165쪽
Lib. 3 DISSERTATIO V. Cap. I. I;
- Πιρπιω vocat. 3 Latini, praeter nescio quos Campos Elysos, de
Vadiso nihil compertum habebant. Aulim Gellius quidem, lib. 2, cap. 2 o. Graece nominari Paradisos, quae suo tempore vulgo dicebantur vivaria, scribit. . Alii volunt, quod divina haec vox, Paradisin, incunabula sua matri communi Hebraeae Lingua debeat, dicaturque a d ta, quae vox Cant. q,υ. I 3 , expresse legitur. In quam sententiam Judaeus Aben Erura, & nunc Iaudatus Heideuerm, egregie scripserunt: & ego quoque cum ipsis facerem lubenter, si modo mihi liceret per Regulam Hebraeorum docentium. quod Nomina quatuor diversarum literarum, non ex Hebraeis fontibus fluant, sed aliunde in Sanctum hoc Idioma inverea , prors- peregrina flut. Adeoque vocem Paradisi esse origine Hebraeam, dubito. Alias Hebeat communiter duo duntaxat agnoscunt vocabula, quibus hortum efferunt, a ris & P. Quicquid sit, Paradisum tamen fuisse hortum Dei, locumque amoenisse simum, publice jam in confesso est, qui Paradisin G raecis Veteribus voce veniebat, teste Illustri Cl. Salmam, in Exercit. Plinian. p. 121 s. Est autem atrium, vel porticus, ante Ba silicam ad deambulandum facta. II. Situm Paradisi Adamitici certum qui nobis commonstraret hacnentis, Demo tam divinus, tamque subducta fuit ratione. Hic sane fastus Ingenii cristas ponere, conclamataque in hanc rem opera commentans, fateri ignorantiam ac dicere, Non liquet, cogitur. Ne tamen nihil agere videar,
quia mihi sese Catara Fae aliquot in Dria & quidem in Regione Paradisiaca EDEN aperiunt, operae me pretium existimo facturum, si1 de Situ 3c Fluviu Paradisiacis, pro gratia Dei, & mea tenuitate, aliquanto fusius
III. Ponunt autem Avolores Paradisi Locum seu situm I. Quidam nullum , a. Alii falsum, 3. Aliqui ridiculum, A. Plerique verissimiliorem; s. Nos verum ac genuinum. Ι.)Qui nullum Paradiso situm ponunt, α. I norantiam praetendunt, adeoque despcrantes cum Iudaeis, Paradisi & reliquorum Creationis operum descriptionem esse inexplicabilem, conqueruntur. Sic enim secretioris Theologiae Judaicae Magistri Cabalistae, citante eos Hophinsonio Anglo, in sua Θnops de Paradiso, decernunt: m nran,
ita γ Explicare virtutem sive potentiam Operum Bere-
schilli Carni Sanguini impossibile est. Ambrosius quoque initio libri
sui de Paradiso, circumactis ultro citroque pro & contra pugnantibus rationibus, tandem explicari poste desperat. Sed non est, quod ob difficultatam rei parmam omnino ab iciamus atque animum. Non enim frustra aut
riuito Sapientia Dei in descriptione Paradisi laboravit, sed, ut de eo aliquo modo erudiamur: siqvijdem, quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, Rom. I , v. q. Ergo etiam ad aliquam intelligentiam, S & ca -
168쪽
138 Lib. 3 DE CATARACTIS PARADISIACIS Cap. 1.
3c captum nostrum, uti recte Hophinsonius loco citato infert. c. Rationes adferunt I. quia Hortus Paradisi aquis Diluvii submersus, corruptus tempestate, aggestisque arenis obrutus, atque adeo ex conspectu hominum sublatus est. Censeo autem distinguendum esse inter Subjectum Jc Adjunctum. Adjunctum est facies seu forma ex terna Paradisi, quam universali illo Cataclysmo sublatam non inscior; sed Subjectum, sive locum Paradisi, neutiquam evanuisse, rationes, vestigia & documenta quaedam in S. Scriptura abunde docent. Terra enim Diluvio periit, non subediive, ut loquuntur Philosophi, sed objective, Gen. 7,ω. 23. Potuit sane facies Paradisi variis casibus immutari , quia ea est Hortorum natura, ut facile squalescant; sed, Locum ejus, aut sedem propriam non exstare amplius, falsum est. Ego puto, Paradisum mox a Sententia Dei Judicis, qua Terram Maledictionis fulmine percussit, de pulchritudine 1ua remisisse, adeoque cito incultum ac informem jacuisse. Ratio a. quia Deus ob Lapsum Hominis toti Terrae maledixit. Ergo etiam Paradiso Terrestri. c. Coli ab homine debebat Paradisus, atque in nativa venustate contervari. Ergo, ejectis inde hominibus, incultus mansit, & sic, squalescens ante Diluvium adhuc, gratiam omnem atque formam perdidit. Quin imo tantum abest, ut Paradisus omnino perierit, ut potius mox a Diluvio habitari iterum a Noacho ejusque posteris coeperit. Patet hoc inde, quia Arca Noe, in vastissimis Armeniae Montibus ARARAT, quorum litum & delineationem, Dei gratia & Magnifici nostri Dn. OLEARII industria atque experientia, in Itinerario ejus Persiano, habemus jam exactissimam, requievit. Atqui Armenia aut est contigua Paradisi, aut locus ipse Paradis; aut pars Edenis Regionis: Ergo. H die vero proh dolori impiis Saracenis in rapinam cestit atque ludibrium. χ) Altera ratio negans ParadiDm Terrenum est, quia duo Flumina, Phi-
on de Gichon non amplius exstant. Resp. A parte ad totum non Valet consequentia. Cur enim Phison & Gichon hodie non exstent, infra docebitur. Facit nobiscum quadantenus Clarissimus Jesulta, CASPAR SCHOI TUS. Alii, inquit, cum oleastro, Eugubino, Catharino, Pererio, Jansenio, Francisco Suarer, Viega, Cornelio a Lapide, Saliano CV aliis multis censent, in forte probabilius, usque ad Diluvium retinuisse Paradisum
primaevam suam amoenitatem; quia constat, cum Deus expulit ex eo Adamum,
posse se ante eum Cherubinum pro custodia, ut prohiberet introitum hominibus; nulla autem necessivi fuisset custodiar, si propter Scopulose m Montium coronam inaccessus foret. Verum in Diluvio cens ni isdem , perdidisse amoenitatem illam suam, quoniam Aqwae per annum integrum, totam Terram atque adeo in locum Paradisi occupίrant. Credo equidem facile, esse alicubi in
169쪽
Lib. 3 DISSERTATIO V. Cap. I. I 39
an, intra illa Paradisum fuisse, aut, si fuit, adhuc in amaenitate sua pers .e re, minimὸ credo ; quis enim id vidit, s inaccessas ni loea 'IV. r) Falsum locum assignantes fuere inter Iudaeos Rabbi X ehi, iii
Iib. 2 Reg. 2, v. I, & alii, qui Paradisum Terrestrem, Animarum post mortem a corpore separatarum sedem, inque ea septem habitationes, gradus, aut palatia esse amoenissima riebant ; quam opinionem omne Iudaeorum vulgus fovet. Postea error iste occupavit Irenaeum, lib. s Contra haereses, cap. s. nec non Sixtum Senensem, qui Bibliothec. lib. 3, annot. , Dicere, inquit, Enochum in Eliam non esse transatos in Paradisum illum terrestrem, inibique versari, en contra Scripturam; m a recta Fidei regula exorbitat. Item Procopius Gazaeus, in Genes. IV. Praeceptum, ait, DOMINI diligenter conservavit Enoch; quapropter ingressus ea in Paradisum, unde Adam fertur expulsus. Ejusdem Opinionis erroneae est celeberrimus Kir- cherus, qui ultra Verbi Divini praescriptum, animas Sanctorum a corpore separatas Terrestri Paradiso includit, in Itin. Ecstat. Diat. I, Cap. 2, Schol, 3, p. 87. Nemo, inquit, adhuc mortalium eam Plagam scilice rope Mare Caspium) ob inaccessa scopulosorum Montium praecipitia in coronam quas coordinata, penetravit, neque voluntas Dei e F, ut is locus, nisi temporibus novissimis, reveletur. Hunc, sub initium Mundi conditi, Protoplasti omni felicitate beati incoluerunt, ac demum per peccatum expulsi, locum mortali-bm inaccesum reliquerunt; in hunc posteris temporibus Henoch Elias tranfati, beati, in ab omnibus caducitatis humanae miseriis liberam vitam, rerum divinarum contemplatione, usque ad eonstitutum ipsis a Deo tempu transigunt, circ. Feuardentius, lib. q. in Irenaeum pluribus hancce Pontificiorum sententiam exponit. Cui fundamento, satis quidem lubrico, alium superstruunt errorem, asserentes, Enochum & Eliam in Terrestri Paradiso morari usque ad adventum Anti-Christi, quo tempore illos ex eodem prodituros ad certamen cum Anti-Christo, primum dubio, mox certo Marte cernendum. 3. Origenes, Philo Judaeus, in loco, ubi de Planti, disserit: Item Strabus, Rabanus, & cum eis Seleuciani, Paradisum insem Fbilem, & in Caelo ipso collocatum, adeoDe non verum, sed allegoricum
duntaxat esse contendebant. Orig. l. q. V neminem fore, ait, quem'
quam adeo stupidum, ut Deum putet agricolam fuisse, in arbores plantasse in Paradiso. Allegorice potius per Paradisum illud Pauli Gymnasium, in quo Theologiam suam edoctin ipse fuerat, intelligendum esse: per Flumina
supracoelestes aqua : per Arbores vero virtutes Angelicaw. Cui autem Epi' pnanius respondet egregie. Apponam verba ejus ex Graeco textu in Lati
num conversa: Si, inquit, Paradisus non e F sensibilis; Non esu fons, non esu Flumen. Si non est flumen , Non funt quatuor principia, non Pison, non S 1 Geon,
170쪽
iho Lib. DE CATARACTIS PARADISIACIS Cap. 1.
Geon, non Tigris, non Euphrates, non est Ficus, non Folia: non comedia Eva arbore: non e st Adam, non sunt mmiues ; sed Verito jam fabula est,
in omnia ad Allegoriam revocantur. In eandem sententiam &Dionysius
Alexandraeus argumentatur: Si, inquit, in Coelo esset Paradisus, quomodo Terrenum hominem Deus illuc introduxisset ' Uuomodo ibi Animantes Volucresque e Terra creasset s Ubi Vir in Mulier ' Ubi Lignum fuit θανα - , in Serpens deceptor ' quae quidem in Coelo esse non possunt. Halluci natus hoc loco est Origenes haud leviter, sed errorem hunc luit poena longe graviori, a D. Augustino dc Hieronymo, qui eum ideo haereseos damnarunt stomacho plus justo aestuante. Ego existimo, Origenem hunc er rorem non ex se ipso habuisse, sed deceptum ab Esdra illo apocrypho, lib. q, cap. 3, v. 6, ubi Esdras ille: Induxisti, ait, Adamum in Paradisum,
quem plantaverat dextera tua, antequam Cerra adventaret. q. Aliqui, totum Orbem esse Paradisum, somniantes, proprio nomine suppresso, IO-fepho opinionem istam affingunt; sed injuria, & mala fide. Perleat ego libri primi Antiquit. iudaicarum cap. I, 2, CV 3, & Graece & Latine, sed ne quidem ibi hac de re; quod sane viri boni non est, tam vetustos ac bene meritos Au Zores erroris postulare, de quo ne per febrim illi quidem somniarunt quicquam. Quia tamen opinio haec speciem quandam veris militudinis praefert, refellenda erit. Quicunque α. Orbem terrarum, c. ROgionem EDEN in orbe terrarum sitam, &γ. Hortum, seu Paradisum in .Regione EDEN plantatum distinxit, ille totum Orbem terrarum esse Paradisum noluit: Sed Spiritus S. haec tria distinxit: Ergo, totum terrarum Orbem Paradisum esse noluit. Nec video, quid hic in contrariam afferri partem possit. V. 3. Ephremus apud Barcepham, & cum eo Sulpitius Severus, P
radisum in alio Orbe collocant, quem ego quidem nominari vellem. Georgius Bron, in Theatro Urbium putat, quod DEUS Paradisum Terrestrem, a pristina sede translatum, sub Polo Arctico constituerit, humanis vestigiis impervium. Quae sententia rationi sanae non congruit. Quidam docent, Paradisum fuisse positum in Monte altissimo, qui Orbi Lunae pro ximus est. Quae sane fabula haud usque adeo illepida est. . . Ubi enim Monsiste Giganteus est ρ nisi eos intelligas Montes, ex quibus fratres olim Coelum oppugnantes, iovem sede coelesti movere, commento list co, olim conabantur, Ovid. Fastor. lib. s. Terra feros parties, immania monstra , Gigantes Edidit, ausuros in Jovis ire domum. Mille mam illis dedit, in pro cruribin angues, Atque ait, in magnos bolla movete Deus.
