Dissertationes de admirandis mundi cataractis : supra & subterraneis, earumque principio, elementorum circulatione, ubi eadem occasione aestus maris reflui, vera ac genuina causa asseritur, nec non terrestri ac primigenio paradiso, locus situsque ver

발행: 1678년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

171쪽

Lib. 3 DISSERTATIO V. Cap. I. I i

Exstruere hi montes ad sidera summa parabant, Et magnum bello sollicitare Jovem.

Fulmina de coeli jaculatM Juppiter arce, Vertit in authores pondera vasta suos. s. Absurda haec regio est: quia intervallum a Terra usque ad Orbem Lunae, uti Ptolomaeus & Alphraganin docent, Terrae D 1ametrum septies ac decies ferme excedit. Ast quam vastum ac immensum hoc est spacium lIohannes Tostatus autem negat, Paradis,m pervenire Urue ad Orbem L nar ; excedere tamen ora nostri Aeris caliginosi, m in tertia regione Aeris esse locatum, celsioremque e se omnibus aliis Terrae Montibus viginti cubitis, ita ut Aquae Diluvii eum attingere non potuerint. Sed respondeo I. Huic somnio

Moses quasi illud in Spiritu S. jam tunc praevidisset, sic obviat, quando

AquM Diluvianus non tantum omnes operuisse Montes, sed insuper quindecim cubitis altius supra omnium Montium juga ascendiste tradit, Gen. 7, v. I9. Eo. Quod quidem certo DEI consilio factum est; tum, a. ut, ex decreto Sententiae ejus vindicis, omnis Caro interiret, nec ullus in Mon tium fastigiis locus relinqueretur, quo se homines aut bruta possent recipere. 2. Ut ne Arca Noachi, ad Montium aut petrarum cacumina aliis damnum pateretur, unaque cum animantibus inclusis, forte periclitaretur. Itaque, a. Tertia Aeris regio homini & animantibus, ob nimiam sic citatem, quodque nullum ibi Elementorum commercium instituitur, plane inconveniens atque inhabitabilis est. 3. Imo potius ideo Aquae Dium iquindecim cubitis altitudinem omnium Montium excesserunt, ut, etiamsi in suprema aut tertia esset Aeris regione situs, Paradis,m quoque iusto Dei iudicio Qbruerent ibidem, atque penitus everterent, ut jam dictum.

VI. Nonnulli, Paradisum in Americae alii in Insula Taprobanar ali

qui in insutis Fortunatis ponunt. Sunt etiam magnorum meritorum atque

dignitatum Viri, Aetiistinus, & Hiero mus in Ou . Hebr. ad Gen. v. Io. &c. qui sub GEquatore, loco maxime torrido ac intemperato, castra Paradiso metantur. Excellentissimus autem noster D. OLEARIUS, Insulam ZEILON Orientalem in Oceano Indico prope et quatorem sitam, cum odbardo Barbosa, Surio, Massaeo & Paulo Veneto, Paradiso in locum edecumat, ad lib. 2 Itinerarii Indici Mandessoviani, cap. Ι , ut seω

172쪽

der Marten Eden oder Par adcij qemesen. De nn so stiri cibet Hieronymus, in Quaestionibus Hebraicis ad Gen. a. v. Io. Dab dag iand Hevilae,

173쪽

Lib. 3 DISSERTATIO V. Cap. I. I 32fors Sehon, nisi nur dem Nilo in deghpten solidern a ' an derii Stroh

OLEARIUS noster. Quia vero de tanti Viri ea generositate, quae modeste dissentientem a se

amicum aequissimo ferat animo, dubitare, per tot ejus virtutum, &ssingulariter multa erga me GottorN humanitatis edita specimina, non licet; proinde, Indiam, & Gangem cum Paradiso commune quicquam habuisse, nego.

Dis1ensus modesti rationes istas propono. Peninsulam ZEILON ne quaquam fuisse Paradisi locum, I. Quia, etiamsi demus fuisse ante Diluvium junctam Continenti, nullum tamen ibi Flumen est, nec Fluminum partitio. a. Paradisum sub Zona Torrida constitutum fuisse, vero non est simile. 3. India procul dubio, tanquam vicina Paradiso, fuisset Terra

Patriarcharum, quod asserere non licet: non enim Peninsulam Oceanus immensus, qui Zellon complectitur, sed Fluvius rigabat. Paradisum in extremo Indiarum Oriente collocantes, eo quod Moses doceat, Deum plantasse hortum in Oriente, nihil agunt. Nam vox Orientis non simpliciter, sed si' τὶ accipienda: quatenus Moses respectu Israelitarum in Deserto versantium haec scripsit. Sunt quidem Insulae Zellon totique Indiae suae opes ac deliciae cum paucis conferendae; sed non habet Poma Paradisi: delicias, inquam, & fortunas a DEO, ut ita loquar, privilegiatas. q. Tandem inventus est nonnullus, qui, nescio satui anus, an aegra mente, Paradisum Adamiticum, in oppido Belgarum Hedino collocat. Exegi ego in Belgio & Mitima Gallia fere triennium, adeoque multas mortalium animos mirifice afficientes amoenitates ibidem observavi, quia iisdem frui, qua sunt humanitate Belgae, asse uno atque altero dato, publice licet: scilicet, Amsterodami omnium rerum abundantiam: Lu ni foris & intra amoenitatem gratissimam: Hagae Comitis dignitatem. Sed Voluptas Paradisiaca non quaerenda est in pomariis, quae ibidem nulla, aut invito solo alicubi excitata sunt. Miror sane, Italos sibi Paradisi amoenitatem non

174쪽

1 Lib. 3 DE CATARACTIS PARADISIACIS Cap. r.

alteruisse. Item Gallos, alias gloriae privatae studiosissimos, aut Illustrissimum Tolosam Partamenti Praesidem GRAMONDUM, Hortum vere

regium atque magnificum A fontispetiarn m, non Paradito Domini, sed im- pharo Machometis Paradiso assimilasse, qua alias styli majestate res Galliarum Heros iste conscripsit. Et quia hic liber in paucorum versatur mani bus, quae de Horto nunc memorato, lib. I 2 Histor. Gall. pag. mihi s71. tradit, paucis adjiciam: Non in Gallia reliqua, non in E uropam kr, quam Natura ferax eo abundantius sexu ditaverat; nec satis ditasse multitudine, nise accederent venustaου oris, cultus amoenior, ingenium ultra sexum liberale , Drbana comitaου, in qua maxime valent garrulita vernaculo sale respersa: quo audit apud exteros Monspelii municipium.

VII. Verisimiliorem fovent sententiam, qui a Nesse Nomen pro prium Regionis sitae in Telasar: hoc est, in Superiori Chaldaeae parte; atque ita Paradiso in Isesopotamia , toto illo inter Euphratem & Tur

dem tractu, usque ad Montes Armeniae Armenia non exclusa cum B. Brochmando, qui docet, Eden vel partem Icesopotamiae, vel ei valde vi cinam fuisse, sedem constituunt. Incomparabilis Bochartus, videtur Paradisum in Gauranitide Issopotamiae collocare in Praefat. Geogr. Sacr.

quia primos homines circa Bab)lonem & Aboriam vixisse statuit Phalet

Iib. I, cap. q. Athanasius Nircherus, Din. Eotat. Diat. I, cap. 2 , Schol. 1, p. 87, juxta Mare Caspium in Montiuna Arar Onaccessis recessibus ponit ; qua tamen de re nobilissimus Montium illorum spectator OLEARIUS nihil certi scritit.

Rationes adducunt haud usque adeo contemnendas. I. Quia Armenia& Mesopoeamia sunt Regiones Palaestinae Orientales, quanquam Armsenia versus Plagam Septentrionalem nonnihil recedat. Jam autem Spiritus Sanctus per Mosen docet, quod Dominus plantaverit hortum in EDEN versus Orientem, vel rectius, A B ORIENTE, 2, v. 8. 2. Quia Mesopotamia Fluminibus in Sacro Codice Paradiso attributis, Euphrate dc Turide, alluitur, quae Flumina ex radicibus Montium Armeniae ortum trahunt. 3. Quia Palae stinae, Terrae Promissionis, vicina est. q. Arca Noe, mox a Cataclysmo, in Montibus Armeniae ARARAT non frustra substitit: nimirum volebat provida Dei misericordia Arcam eo loco subsidere, quo Aquis Diluvii clevata erat: volebat, inquam, pristinae Patriarcharum Regioni atque loco consueto restituere. s. Alii nituntur complexu & commerciis Provinciarum Haran, Chene, Edere, Soba, A sur, Chri ad , &c. de quibus Gen. q, v. I 6. 2 Reg. I9, P. I 2. a. 37,

gia instantia implicat: Poto, inquit, eadem appellatio Edenis duabu3 Re-

175쪽

e, Eden

e. Ego

s tamen

m, non convin-

177쪽

Lib. 3 DISSERTATIO V. Cap. I. I t

gionibus convenita, qAod non male Cajetanus urget. Nulla etiam consecutio, EDEN osse prope Haran in Mesopotamia, quia Haran, Chene, Eden

inter Tyri negotiatores ab Ezechiele numerantur. Nisi forte placet Cartha ginenses Tubal, quos Hispanos volunt, tu Graeciam transcribere, vel Lihas Persis Jungere, quia eosdem Ezechiel eodem capite digessit in ea dem negotiatorum CV militum seriem. Haec Heid gerus rectissime. Ego puto, 1. distinguendum esse inter Regionem EDEN ante diluvianam, quam incolebant Patriarcharum Coloniae, haud ita procul ab Horro Paradisiaco, unde Protoplastae expulsi sunt, sitarri: & inter EDENn Di-

Iuvianam, cujus appellatio, ex mente Cayetarii, pluribus locis atque provinciis variarum gentium competere poterat. Alias Regio EDENIS Pa radisiaca, Actsis temporc non amplius erat cognita. Hophinsonius tamen

in sua Θnopsi Paradisi, Regionem EDEN, ut luo ieculo cognitam, a Afose propositam esse, assirmare non dubitat. Sed Resp. I. Si Regionem EDEN, ut vulgo cognitam, tradidit; cur erῆo de Paradiso tacet, quo in locositus fuerit. r. Ubi quaeso, Flumina Gehon & Phisen illo seculo fuerunt, si vulgo nota erant Θ namque GANGEM & NILUM ea ipsa fuisse nemo, nisi absurdus aut aegra ratione, affrmaverit. Ergo PMoses EDENEM 3c Paradisum describit, quales ante Diluvium, non vero quales post Dil

vium suo seculo erant. VIII. Verum in tam abdito mysterio adstruere sententiam certam, non immerito tergiversor, utpote demonstrationibus apodi nicis & convincentibus destitutus. Quia ergo cognitio Paradisi Adamitici aenigma est obscurissimum; idcirco, quantum per Dei gratiam in me crit, intuitu Libri Scripturae, Naturae, & Geographia Sacrae, de eo cum aliis Viris doctis idivinabo, si bia Menti Divinae visum fucrit, AEnigma hoc forsan

tandem solvam. Duplicem autem Sacrae literae Paradiso Adamitico sta

tuunt locum , Communem & Proprium ; qui Philolophice Sufetium QUOD, & SubjecEum QUO: id est, Locus remotus scu totalis, &proximus seu partialis: item Generalis, & Specialis dicitur. I. Locus communis Paradis remotus & generalis est D ', quod vocabulum Vulgatus Interpre s per voluptatem, & per Hortum Voluptatis, errore opinionis, Homium Paradis atque E DENEM cadem esse, deceptus, perperam & incautus vertit. Namque BE EDEN in voluptate, dura admodum est versio, qualis enim hic tensus est: e r Fluvius egrediebatur ex voluptate Et quanquam haud dissitear, vocem Ποῦ voluptatem significare; attamen esse ideo Nomen appellativum Voluptatu nego: 1ed distincte definio: EDEN est Nomen proprium Regionis, a voluptate dcrivatae. Longe i taque melius flaccrunt LXXInterpretes, qui vocem EDEN, tanquam Nomen Ρroprium non verte' T runt

178쪽

1 s Lib. 3 DE CATARACTIS PARADICIACIS Cap. 1.

runt in Graecum idioma, sed in suis literis Hebraicis reliquere, E; 'Ε ,. Et hoe ipsum cum B. Brochmando B. Gerhardus , Disp. 22 Isagog. p. 8I8. & Ri- vetus, Comm.fV. cap. 3 Gen. Exercit. q9,f. I99. Regionem EDEN partem fuisse Babloniae affirmant. Cum vero Bab lonia sit Pars Mesopota miae Inferior, eoque inter Euphratem dc Tigridem angustior; exist1mo, Bahloniam solam longe fuisse minorem, quam ut EDEN IS amplitudini sufficeret; ut taceam, partem Babylamia multo minus eam constituere potuisse. Hoc enim absonum esse probo inde: quia α. Horim Paradisiacus continebatur Regione EDEN; iam autem Gratii ius fuit Hortus amplissisi uias, quod mox paullo inserius probatum dabimus. Geographi dividunt communiter Babylonem in I. Auranitidem Euphrati conterminam, unde ι eadem regio Avianito , & tandem aa, in ec, mutatis, Ederitu ipsis dicitur. r. Medianam, quae est Chaldaea illa ad Arabiam Desertam. 3. Infimam, quae alias Amordacia dicitur, ad Sinum Persicum sita, ubi Euphrates cum Tigride sese exonerant. Sed existimo cum Hop insohnio vim fieri Eumologiae , ex voce Auranitis, aut, Ut dochaiam eam effert, Gauranitis, derivare nomen Adenitu: & vereor, ut ne forte in literis ' error sit. M gnae sanae auctoritatis Viri Auranitidem rectius dici Edenitidem existimant: sed, quod fecisse debebant, sola contenti opinione, nihil quicquam probant. Dolemus autem summi illius Bochardi tractatum de Paradiso Tese restri, quem toties in suae Geographiae S. Phaleg, allegat, aut nondum vidisse lucem, aut ad manus nostras, quacunque data opera, non pervenisse. Haberemus procul dubio dexteriorem longe vocum istarum Etymologiam.

β. Fluvi s ex Horto egressus nihilominus in Regione EDEN procedebat, donec divisus, quatuor distinctis, iisque majoribus alveis, in diversas oras concederet. Jam, quantum Terrae quatuor ista Flumina occupaverint, divinare Geographiae peritus potest facillime. Sunt, qui EDEN fuisse Regionem Damasci in Syria, Hortumque in ea plantatum, ubi postea oppidum a priscis auctoribus Paradisus appellatum est, affirmare cum Iudaeunon dubitant. Haud sane ita absurde, mea quidem sententia. Statuo itaque EDEN Vestibulum Paradisi circulare, Regionem fuisse amplissimam, ambituque suo ab Oriente & Mari Caspio Asrriam: a Septentrione Aremeniam & Cappadociam: ab Occidente a Mari Mediterraneo Palaestinam: a Meridie Arabiam usque ad Mare Rubrum, & Chaldaeam e prope Ha- vitam Auriferam, hoc est, Arabiam Felicem, usque ad Sinum Persicum complexam fuisse. Hinc qui respectu Judaeae Syriam, Arabiam, Armeniam, Mesopotamiam & Persiclem incolebant, vulgo, emp 'aa fili Orientis, in Sacris Literis appellantur. Facio autem hac 1n re cum magno illo, inque

omnibus Academiis atque Ecclesiis Orthodoxis celebratimmo Theologo,

179쪽

Lib. 3 DIs SERTATIO V. Cap. I. I

R. Brochmando, in θ'. Theol. Artic. 9, cap. I, Sect. 6. EDEN, in quit, proprie hic locum denotare plurima sunt, quae evincunt. Nam primo, Hortus hic plantatus dicitur α pa PD 9 hoc est, ut recte vertunt L XXInterpretes, αν τολμε , ab Oriente: quod quanquam proprietatem tam loci, quam tempor 1 signiscat, contextu tamen satu docet, commodius de loco, quam tempore, hic explicari. Secundo: meminit planissimis verbis Moses cap. 2 Gen. v. Io Fluvii egredientis ex Eden ad irrigandum hortum, quod est documento certismo, Voce Eden, locum certum significari. Tertio: collocatio SS. literarum Gen. q, V. I 6. EZech. 27, V. 23. Asa. 37, v. L 2.2 Reg. I9, v. 12. evidentissime evincit, voce Eden locum proprie di- m indigitari. Hactenus Brochmandus naster. Hop insonus Anglus, in

Θnoo Paradisi , miratur, Beroaldum EDENEM GYDOriae cum EDΚ-NE Chaldaeae confundere, eo quod longissime a se distent. Resp. Sed nullam ego hic video oriαξώω: fecit enim hoc Beroaldus, ea mente atque animo,

ut doceret, Beth-Edenem Coelestriae, de quo Amos I. v. s. EDENIS Paradisiaci Regione contineri: quod ipsum & ego nunc assero. IX. s.) Locum ergo Paradiso proprium, genuinum & specialem restituo, cum magnae auctoritatis atque eruditionis viris, praecipue verbcum Cl. Heideuero, loc. cit. quanquam, quod incolumi humanitate omnibus licet, in quibusdam nonnihil ab iis distideam.) Statuoque Paradisum fuisse eam Terrae partem, quae postea Terra Canaan, Palaestina, & Terra Sancta dicia est, in EDENIS Regione Occidentaliore sita. Ante autem,quam

Horti ipsius terminos circumsepiamus, evincendum est, Terram Canaan, sive Palaestinam, Paradisi fuisse locum verum ac proprium. Probant hoc argumenta Sacra, Experientia , & magni momenti Conjecturae. Quae argumenta non quidem Apodultica, vero tamen similiora longe sunt quam quidem ea quae pro suo Paradiso Indi, aut Mesopotamii, afferunt. Iudica, Lector pie docte, & expende probe, qnae sequuntur. X. RATIONES suppeditant is. Nominum GENESAR CV ZOR-D AN, notatio Eumologica. V , GENESAR, recte annotantemideuero, composita est ex N hortus, & id princeps: quasi dicas, Hortus primu , princeps, principalis ; vel Horim principis. Vox enim Gene-Zar, cum sit nomen , esse derivativum necesse est. Quae Eumologia sane otiosa non est; neque casu aut fortuito, sed consilio certo veteres Accolae eundem Lacum Genesar, aut Genesareth appellarunt: Sc

procul omni dubio eo, quod Adamus, tanquam primus generis humani Princeps, in Illustri illa Convalle habitaverit, ibidemque cum uxore lapsus sit. Tum qu*pe ante Diluvium nullus ibi Lacus, sed trajectus solummodo ac effluvium Iordanis crat. Sed dixerit forsan aliquis Locum & L T 1 cum

180쪽

1 8 Lib. 3 DE CATARACTIS PARADISIACIS Cap. t

cum Genesareth ideo fuisse dicta, quia ibi Urbs Tiberias, adeoque R Homti, honori ac mcmoriar Imperatoris Romanorum II BERII, exstructi fuere, aut, quod semper ad locum illum Mainates sedes habuerint. Sed voiacem hanc, Genesar, vetustissimam esse, ipsum ejusdem Eumon per se in nuit. Oppidum vcro Tiberias, demum ab excessu Augusti, in honorem Tiberii, ab Herode in Caesaris amicitiam recepto ad oram Lacus illius creetum esse, Josephin Antiquit. Judaic. lib. I 8, cap. 2, testis eLI. Nihil autem Eumologiae nostrae officiunt vocis GENES AR appellationes variae, ut: Ceneret, Ceneroth, Chenereth, Chennereth, Chinereth, in Tinereth, Num. 3 q. Deut. 3. Jos. II. I 2. I 3. Joh. 6. Luc. s. Sed I Macchab. II, La cus Galilaeae Genesar ac Genesarites dicitur. Quod attineti ad vocem l ARDEN: Etymologiam ejus vulgo petunt a primitivis Fontium eius nominibus: scaturit enim nunc fordanes in ipsis radicibus Montium Libant,e duobus Fontibus, quorum Orientalis JOR, Occidentalis D AN, a Geographis recte quidem collocatur ac denominatur. Caeterum altiori indagine huic Etymologiae opus est: nam si, cum Nicolao Abra-mο,Jesulta Mustipontano, in Pharo Vet. Test. lib. 2, memb. 16Jol. 6. nec non

cum Heideggero l. cit. Jordanem a JAAR Fluvius, & EDEN , deriv veris ; tum feor Eden erit Fluvius locum Voluptatis interfluens, & sic mysteriam Paradis in Jordane prodibit. Frustra huic sententiae reclamat claris

simus Kirchme er in Deliciis Paradisi, ubi negat, Iordanem Paradis fuisse FIuvium, L improbat Nicolai Abrami Jesultae Hospontani, & nostram nunc quoque vocis fordan etymologiam. Quibus rationibus λ 1. Nova, inquit, in inaudita hactenus est opinio. Sed haec ratio non sufficit ad improbandum rem suis argumentis consistentem. Improbamus falsa &mala, non autem nova nobis, & inaudita. 2. Elymologiam fordanis a=EOR & EDEN rejicit: quia, inquit, a Nominum altationibus vel nulla, vel imbecilles ducuntur rationes. Resp. Recte: nisi scilicet Notatio palam demonstret naturam Notati. 3. Nemo, pergit Vir Clarissimus, saniorum unquam ex Jordane cardinalia i Fhaec Flumina derivare ausus est. At hoe circa Paradisi Flumen oportebat factum. Resp. Nec opus est inlania adstatuendum, Iordanem fuisse fluvium Paradisi. Non ideo Auctores saniores non posuerunt in suis scriptis notationem Iordanis a Dar in Eden, quia non ausi sunt, sed quia ipsis id facere non erat animus, neque propositum; aut quia forsan ipsis aqua haerebat. Ego, quia mihi Notatio Jeor Eden exhaurit, & oculis meis proponit naturam Notati Jardenis, quidni fretus a pumento id audeam. q. Non facere ad rhombum, ait, quod Jordanes in

Mare Mortuum, sive Lacum Asphaltitem exoneretur. R. α. Olim non erat

siς: namque ante Diluvium, imo recentius, ante Excidium Sodomorum nullus

SEARCH

MENU NAVIGATION