Dissertationes de admirandis mundi cataractis : supra & subterraneis, earumque principio, elementorum circulatione, ubi eadem occasione aestus maris reflui, vera ac genuina causa asseritur, nec non terrestri ac primigenio paradiso, locus situsque ver

발행: 1678년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

191쪽

Lib.

DISSERTATIO V.

illi spurio ludaeisque ejus relinquimus. Tertio ergo Die creatum esse Para dfum , cum celeberrimo Lirchma ero l. c. statuo: Terrestris enim erat, quapropter etiam eo ipso die prodiit, quo Terra ex Aquis eminuit. In eandemientcntiam nobiscum cunt Abulensis, malabius, Oleaster, a Lapide, Fonfre-rius, Aretius, stiliana, Suared, Arrieta, Torniellus, Spondanus, Salianus, Mahenda Cr Scherlogus, qui hac in re edisserenda occupatissimus est,tis.

2, Dig. 3, S Z. 3,f. 3 2 2. Optimc ergo nunc laudatus Lirchmarer in suo Paradiso deliciatur ita argumentando: uuocumque tempore pro duritae smi Platuae specierum omnium, Herbae frilicet, Flores, Arboresque omnis generis, eo ipso die etiam fatilus Paradisu est. Iam vero Die tertio producta smi haec omnia. Eodem igitur die creatus etiam est Pararis sis. Major hac basi firmissime innititur : quia Paradis us aliud nihil erat, quam Locus Herbarum, Florum, Arborum fructiferarum, mirabili gratia concinnatus. Minor est ipsissima verbi

Divini veritaS.

XX. Neque uuantitaου Paradisi eadem omnibus est. Ephrem Syrus, Basilii

coaetaneus, Paradis m ambire Terram universiain dicit quidem, sed nec quicquam probat. Asors Barcepha, Paradisi magnitudinem Fluvii ejusdem amplitudine metitur, atque ita insert: si Fluvius Paradisi magnus, tum & ipse Paradisus erit vastus. Hophinsonius negat Majoris consequentiam, Non enim, inquit, i. c. Fluvii amplitudinem exaequabat magnitudo Paradisi,1 d parte tantum fluvii cingebatur, rigabaturque. Respondeo, Hop insonius petit princi pium , falsam hancce hypothesin praesupponendo, quod Paradisus, non toto fluvio, sed parte duntaxat ejus irrigatus fuerit: irrigare enim hortum, non est cingere aut ambire, sed alluvione quadam inundare. Fluxit Fluvius ille per medium Paradis υm ; non secus atque Maeander Fluvius per medium Cori Vivarium Celaenis fluebat, de quo Xenophon lib. I Anabas, quo loco Regiam

Cyri magnificam describit. Sed de hoe Maeandro & Catarrhacla ejus paulo latius evagabimur. Scribit

tes erumpunt, in alterius Fluvii Maeandro non minoris Catarrhaetae nomine,

qui ex ipso Celaenarum foro scaturiens in Maeandrum infuit. B. Maeander per medium Cyri Vivarium fluxit0Mars aes autem Fluvius ex fonte ad Celaenas, ubi olim ori erat Regia, haud procul a Maeandri Fontibus sub Arca oricias, urbe Celaenarum salutata, in Maeandrum illabitur. Curtius lib. 3. Ad urbem Celaenas exercitum admovit. Alexander . Media illa tempestate maenia in ierfuriat

192쪽

16o Lib. 3. DE CATARACTIS PARADISIACIS Cap. 1.

terfluebat Marsya amnis, fabulosis Graecorum carminibu inclytus. Fons vus ex summo Montis cacumine excurrens in fu eciam petram maino strepitu aquarum cadit. Plinius lib. 3 I, cap. 2. Theophrastus Marsyae Fontem scribit, in Phruia ad Celaenarum Oppidum saxa Cerere. Cataractam Maeandriam eleganter describit Ovidius Metam. lib. 8, Fab. 2, uti sequitur: Non secus ac liquidis Phrygius Maeander in undis Ludit, in ambiguo lapsu refuitque fuitque: occurrensque sibi venturas aspicit undas, Et nunc ad fontes, nunc ad Mare vers s apertum

certas exercet aquo.

Utque Paradisum repetamus, Tostatus etiam perticam Paradio admovet, ejus longitudinem circiter Ir , ambitum vero 3 6 vel qo milliarium fuisse ,incertum quo autore, & argumento, tradens. Nec pauciores amplitudinem Paradiso negant eo, quia Hortus dicitur. Sed fallunturi siquidem dicere Hortum, non est dicere parvum hortum. Quamvis igitur Paradisum definire decempeda atque emetiri nequeamus, cum in Sacro Codice alium hac de re sit silentium; attamen, Paradis mfuisse Hortum amplissimum statuo, idque sequentibus demonstro rationibus. I. Fluvii rigantis magnitudo : non enim amnis, sed Flumen sane, magnis spatiis inundandis , & quatuor magnis Fluminibus aliis constituendis, sum ciens erat; adeoque argumentum Mosis Barcephae manet. 2. uia Paradis s non Adamo & Gavae solummodo, sed infinitis etiam posteris ex lumbis eorum descensuris, ad inhabitandum & colendum a Deo datus erat, si Protoplastae in primaeva integritate perstitissent. 3. Hortus ille omnibus etiam speciebus Brutorum recipiendis atque sustentandis sufficere debebat: quandoquidem eodem jussu Creatoris omnia Animalia, tanquam ad Comitia initiatoria, ad Adamum regem coaeta erant, Gen. I, v. I9, 2 O. XXI. Formam Paradisi ex antedicitis ita cum Damasceno lib. 2 de Fide Orthod. cap. II , definire lubet: Paradisus, inquit, est locus iei manibus in EDENad Orientem mirabiliter consitus, omnis Laetitiae ac Gluptatis promptuarium , optima Temperie Caeli, Aeresubtilissimo in purissimo, Plantis semper virentibus suavissimumque Odorem spirantibus, plenus Lumine, univers. sensibilis venustatis in pulchritudinis excellens intelligentiam. Divinus profecito locus optime primi Hominis dignitati congruens: in quo, ut si ribit Basilius, nulla erat immodica Ventorum vis , nullae tempestatum Procellae, nullus H emis horror, non nimia Veris humiditiis, non torrens e flatis ardor, non molestia noxia Autumni siccitcs; sed temperata in pacifica omnium temporum inter se Consonant 1a: ita, ut, quod in quaqκe Anni tempestate optimum ' lucundissimum est, in se haberet, scilicet meris amoenitatem, ubertatem Silatis, Autumni hilaritatem, 'emis otium in quietem: Mus terra pinguis erat in mollis, omniumque bonorum . voluptatum fertilis. XXII. Lu-

193쪽

Lib. 3 - DISSERTATIO V. Cap. 2. IGIXXII. Lubet porro ex occasione quaerere: Uuamdiu Adamus in Paradiso regnaverit . Eheul quam brevi momento: quippe, vix degustatis ejusdem deliciis, in exilium ire propria culpa justus est. Multi magni nominis ac meritorum Theologi , Die sexto creatum, eodemque e Paradiso ejectum esse Adamum contendunt. Sed ego, gravissimis motus argumen iis, ab eorum sententia modeste discedo: quia multitudo rerum gestarum obstat, evmcitque Adamum eodem, quo creatus erat die, e Paradiso di missum nequaquam eue. Vide, quaeso, & expende, an tot gesta ac momenta rerum uno die expediri potuerint. I. Creatio Adami. 2. Nomen elatura Animantium ab Adamo facta. 3. Creatio Evae. q. Conjugium.

Lapsus. 6. Judicium DEI, & introductio Filii DEI Mediatoris in Mun

dum iterata, Hebr. cap. I, V. 6. 7 .Exilium Adami, &c. Statuo igitur cum CL scirchmayero Adamum aut die septimo Sabbathi, aut mox a Sabbatholapsum, e Paradiso exulasse. Ita autem ille in Deliciis Paradisi loc. cit. Sexto, inquit, Creationis die creatin ex terrae limo est Adamus. Septimo solenne Sabbathum DEO Hominique grato ad quietem feriaου relinquit. Pol id tempus a uesa omnium generum Animalia a Cosmoplaste Genitori primo funt, ut Nomina naturis. ad amussim apta imponeret unicuique. Non id intra vel trihorium vel diem unicum quanquam miraculosa fere Animalium coacervatio vider, queat propter tot Reptilium Volatiliumque ac Gne1Psilium omnium generum myriadas, expediri ab Adamo potuit. Inde in altis yimum soporem adtin Adam, pol quam evigila set iterum, Sociam juxta se deprehendit pariter in agnovit stiam. Non haec unica absolvit lux adia, aue nox una forte. oportet spacium concedamus aliquod , at illud tamen per breve: atilutum enim insequebatur Lapsus.

CAPUT II.

DE PAR AD ISI ACIS FLUVII S.

I. Aput argumentorum, Paradisum in Terra Canaan situm olim fulse , probantium, Fluvis Paradisiaci in quatuor partes divisio esse mihi debet. Sed video, parum aut nihil in eo esse opis: nam que si Agappvi hodiernae Paustinae aspicias, Librosque aut Antiquitates udaeorum hac de re evolvas; aut somnia Rabbinica, at l, si quae ibi veri 1pecies, manca & falsa esse omnia comperies. Quin imo hoc 1psum multos in partes egit, Ubi olim Amnis Paradisiacus scaturierit ' Quo in loco in quatuor Fluvios divisim sit λ Cornelius a Lapide statuit, non con stare, quinam sint Fluvii Pischon in Gichon; exstare tamen cos adhuc pa-

194쪽

161 Lib. 3 DE CATARACTIS Cap. r.

lam esse ex Dracide cap. 26, 3 3, 36, 37. Quod autem falsum est: namque Ecclesiasticus non docet Pifchonem & Guhonem exstare adhuc, sed trahit cos in comparationem ad Sapientiam; adeoque allegat partim praeteritorum fluviorum, Pischonis δή Gichonis, partim praesentium, ut Tigridis, Euphratis in Jordanis, hi fuere Fluvii Paradisi ac Edenis) irrigationem,inundationem ac foecunditatem ad proventus Sapientiae. Denique quo gentium Fluvii P fohon & Gichon devenerint, necdum est compertum. Hinc, opera inquirendi conclamata, Paradisum absurdo, aliqui ridiculo situ collocarunt. Nonnulli ipsum Aquis Diluvii penitus sublatum, nec exstare ullum amplius ejusdem vestigium, affirmare non dubitabant. Hinc D. Kirchm ι- ruue Prosessor mittebergensis celeberrimus, in libello, cui titulus, DEL

CIAE . ESTICAE DE PA RADISO, Disert. I, Cap. 3, y non deesse

se hic dubia, quae cupido veritatis animo figere crucem quodam modo videntur, haud injuria queritur. Nos tamen implorato Spictus S. auxilio, Fluvios istos Paradisiacos penitius investigare studebimus.

II. Ante omnia vero offert sese nobis expendendus I. Fons Fluoii Pa-

Vadisiaci, de cujus Nomine in Gens altum silentium. Egressium quidem

amnem ex Restione EDEN fluxisse in Hortum ad irrigandum eum S. Scriptura tradit; unde vero Ortum duxerit, in dubio relinquit: adeoque Fon

rem Fluvii paradisiaci non fuisse scaturigines illas, J OR & D AN, sed

alibi ultra Libanum eum scaturiisse, existimo. Quod enim Iordanes duplici scaturigine e Montibus Libani, Euphrates vero ex Montibus Armeniae prodire hodie traduntur, ad Fontem Fluvii Paradisiaci originalis nihil quicquam facit, cum eum naturalis Situ6 d visionis in quatuor Flumina plane non referat. Demonstro hoc ad oculum: I. Jordanes, caput& pater, scaturit e Libano; Euphrates & Tigris, filii, ex Armeniae Montibus e rediuntur, supra paternos Libinii fontes fere 6 gradibus: hoc est so militiaribus Germanicis: adeoque Euphrates & Tigris hodierni, tanquam partes, altiores sunt toto; flumina derivativa primitivo, S: filii prio

res patre. Ast quaenam haec naturae esset ατα α, cum Deus omnia, ordine cuique naturae conveniciati, fecerit Z 2. Euphrates & Tigris ante Diluvium non scaturiebant ex propriis fontibus, sed derivabantur iis Amne Paradsi, qui in eos scindebatur. Atqui Euphrates & Tigri, mox a Diluvio ex propriis Fontibus scaturiere, suntque hodienum per se,& primitivi, non derivati aliunde. Concludo ergo hinc: nec Libanum Fluvii EDENO- Paradi iaci, neque Armeniam Euphratis atque Tigridu fuisse olim ante Diluvium origines, nec Fluvios istos duos fuisse originales, sed derivatos. III. Fluviiu EDENIUS trifariam considerandus' est. I. Ut e l Origi

nalis, a scaturigine sua in E D E N, in ipso Paradis vestibulo sive atrio

195쪽

Lib. 3. DISSERTATIO V. Cap. r. rs

ortus; de cujus autem scaturigine prisca non amplius constat. Hoc tame ocertum est, eum haud procul Paradiso in Eden parte aliqua Septentriona-liore , vi magnae Cata dia Subterraneae ascendentis , ea aquarum ejecta xum copia scaturiisse, quae tot vastis Fluminibvi semper suffceret. Fluvius autem iste, ante, & in Horto, unus, totus, continuus & anonymus est, cum Sacra Literae nullam Nominis ejusdem faciant montionem l Non omnino tamen caret nomine: dicitur enim Fluvius EDEN, Iaar Eden, et ii denominatione sumpta a Subiecto Loci sive Regionis, ex qua oritur, quae denominatio Fluviorum haud insolens, nec infrequens est. IV. r. Fluvium EDEN considero, quatenus continuo traditu. Hortu traiicit, strepitu gratissimo, irrigationeque seu eluvio fertilissimo, atque ita nobis Paradisiacus dicitur. Hujus Flavii amoenitatem Moses una duntaxat voce irrigationis exprimit; alias assequi eam aut describere, cum Hortis ille cum nullis aliis conferendus fuerit, non datur. Vestigia tamen ejusdem in Calle Sodomorum ante Excidium observabantur, Geri. I J, V. IO.

ubi Vallu illa, s ο-ς Θίου, non sine opinione F aradisi prisci, codem quoque loco ante Diluvium plantati. Item Psalm. q6, v. s. Flamen , & rivi ejin laeti cant civitatem Dei. Quod dictum Cantici pie meditantibus Paradis Antediluoiani ideam offert felicissime. V. 3. Fluvim iste extra pomoeria Paradisi clapsus esto nobis Expara disiacim) mox ab ipsis Horti sepimentis, in quatuor capita scinditur: scilicet in Phisonem , Gichonem, Chidde elum in Euphratem. Adscribam

textum sacrum, Gen. 2, v. IO, II, I 2, 13,Iq. Fluviusque e grediebatur ex

Eden, ad irrigandum hortum illum: inde dividebatur, eratque in qua tuor capita. Nomen unim Phison: ipse eis qui circuit totam Terram Ha- vitali: ubi essi aurum. Et aurum Terrae illius optimum: ibi est Bedelium, e

Lapis onychinus. Nomen vero secundi Fluvii, Gihon: ipse circuit omnem Terram Chus. Porro nomen Pluvii tertii Hiddehel: ipse es t qui pergit ad Orientalem plagam ante Assur. Et Flumen quartum ent Phrath. De PHI SO N E, Ataetores varie & opinionibus contrariis sentiunt atque disson tiunt. Nos distincte, I. epaid Non fuerit Phlon, & r. quid fuerit, odi se seremus. Et quidem PHISON, non fuit Ganges Indiae fluvius, uti putat Iosephus, lib. I. Antiquit. Jud. cap. a. & cum aliis pluribus celeberri mus Vir D n. Kirchmayer, in Trael. supra allegato, 3 3. Per Philon, inquit, Gangem Indiae Fluvium intelligi oportere, inter Historicos Geogra phosque fere convenit. Probat opinionem hanc ab adjunctis Terrae deliciis ac thesauris. Idque adductus accuratissimi Geographi Cluverit, Introd. Geograph. lib. s , cap. 7. allistoritate, contra diversum sentientes adstruit.

196쪽

16 Lib. 3 DE CATARACTIS Cap. 1

Ego, pace Cluverit, cujus fama in honore meritorum publicorum storeat in perpetuum ) Phis onem Exparadisiacia fuisse, aut esse adhuc , Gangem Indiae Fluvium ex horridis antris CaucHerumpenterra, impetrata a Viro Clarissimo modeste ab eo dissidendi venia, plane ncgo. Ratio 1. Ab Absurdo naturae de si1tus. Si enim Phison Ganges fuisset Indicus e Fluvio Paradi eo derivatus, ascendendum ei fuisset, contra Naturae ingenium versus Orientem, inter juga altissimorum montium, per colles gibbosque Terrarum As iae, Parthiae, Persiae, perque media Tauri juga, ab Elevat. Poli Armeniae ubi Euphrates Zc Tigris scaturiunt, usque ad Caucasi locum, unde Ganges nunc egreditur Grad. so. latitud. adeoque decem Gradibus, hoc est 1ueo

milliaribus German. versus Septentrionalem Plagam ascenderet, quod natura locorum illorum versus Orientem continuo tractu ascendentium, ne

quaquam admittit: hinc, quod notandum probe est, ab ipsa A lyria per Thraciam de Persiam , inter scare Caspium & Sinum Persicum, usque ad

Caucasum nulli Fontes ab Oct idente versus Orientem scaturiunt; nec ulli amnes aut flumina ad Caucasum, hospitem parum humanum, fluunt. 2.1mmensa locorum, Euphratem inter & Gangem, intercapedo Gangem ab in cunabulis P adisi longe removet atque prohibet. Intercedere amplius LXX. Grad. Longit. hoc est, quatuor millibus & trecentis milliaribus Ital. spacium computat D n. Kirchmver i. cit. cum. Scher Iogio; ubi autem erro

rem, adjectis calculo duobus denariis XX. numeri Typographus commisisse, adeoque pro so, posuisse IO, Gradus videtur: non enim To, sed ueo , Gradibus, hoc est, tantum 7so milliaria German. plus minus, Euphratem

inter & Gangem intercedunt. Sed, cujuscunque ut quantitatis, ingens s ne, eaque locorum haec est intercapedo, ut nulla ratione Ganges e collegio

Fluminum Exparadisiacorum prodiisse possit, neque id Spiritus S. uspiam

tradidit. V I. Sed ad vocem - 4n communiter sese recipiunt. Piscator Comm. in Genesin, cap. 2, & alii Susianam volunt esse, docentque Indiam esse illam mvilam Auri Gemmarumque feracissimam. Forsan deceptus est Para

phrasi Ionathani, dc Hieros,lymitana, qui errore pudendo Gavilam esse Indiam reddidere: quasi Ditio Ismaelitarum, qui in Havila, mox a D spersione Babel, sedes suas fixerant, tam late patuerit quam olim Regnum Assyriorum. Absurdum hoc vel cogitare est. Verus ergo Gavilae Regionis situs non in India, sed in Arabia quaerendus est, qui nobis, singulari Dei beneficio, ab incomparabili Geographo ac Philologo Samuele Eo- chario, in sua Geographia sacra Phaleg, felicissime, & ad oculum, apertus

est. Fuerunt autem duae Gavilae. Prima erat, hodieque est, in Arabia Felice , & quidem in Terra Chauian, in extremis Cassanitis prope Sabaos occiden

197쪽

Lib. 3 DISSERTATIO V. Cap. r.

cidentales ad Mare Rubrum, quod observavit probe Geographus Nubiensis Arabs Atrabius, Climate 2, pari. s. Alter Chauilae locus Babyloniae proximus erat, in ipso Arabiae Felicis limine, Arabiae Desertae contermino. Probatur hoc: quia Spiritus S. in verbo Dei docet α. Desertum SUR, quod est prope e gyptum, opponi e diametro Gavila: tanquam si SUROω- dentatu, Gavila vero Regio Orientalis, termini essent sibi oppositi, vide Adrichomium hac de re, suo loco. c. Ismaelitae olim, mox a Dispersione

Babel, habitabant a Chavila usque 'd SUR e regione AEgypti, Genes. Σ3, v. 18. γ. Quia Saul Rex jussu Dei percussit fugavitque Amalevitas, a Cha vita, donec venias ad SUR Desertum, quod est e regione εχ γpti. Quod autem duae istae Gavilaeae Regiones in Arabiae Felicis duobus locis distin

quantur, duosque constiterant Populos, Bocharιm, nodum hunc scites olvens, hanc dat rationem: quia Genes. cap. IO, vers. 7,δc 29. duo viri memorantur nomine Chauilae. Prior Havilah erat filius alter natu Chusi,

nepos vero Chami , v. 6, 7. Alter Havi h erat filius fodianis, nepos Eberie itirpe Semi, v. DI, 29. quibus duabus Familiis Chabitaeis, distinctae in Arabia sedes assignantur, v. 3 o. Qui populi postea cum Ismaelitis & Ma

dianitis commixti, Arabes , dc alio deinde nomine Saraceni, a voce Sara a, quod significat latrocinari, non vero a SARA uxore Abrahami, uti vulgo cr-rant, appellabantur, Gen. 2 s,V. 18. &cap. 37, V. 28. Cl. I bc--, Geogr. Sacr. lib. 2, cap. 28. Quin & R. Nim hi tradit, Ismaelitas, Madianitri MChusitis simul habitasse, ex Ps. 87, v. q. Ecce Palaestina in Trrus cum Ε-

VII. Quo igitur, quaeso, argumento Viri quidam Doetissimi a nobis dis

sentientes probabunt, Havilah illam, quam Moses adeo commendat, fitissa Indiam 3 Nullo sane alio, praeterquam, quod ab adjunctis Terrae Indicae doti bus ac thesauris desumi potest, eo quod Auro optimo, Unionibus, aliisque rebus pretiosis abundet. Sed committunt Elenchum Proprii, cum ea Adiae soli propria faciant, quae N Arabiae Vicinae sunt communia; quippe ea pars, quae dicitur Arabia Felix, ob ingentem Auri obryzi aliarumque rerum. pretiosissimarum, copiam Indiae Orientali, bonitate naturae, atque rerum pre tio, nequaquam cedit. Si India dat Aurum obryrum, vulgo Ophir certe non minori copia idem Arabia Felix profert. Ophir enim idem est, quod Arabicum auphar, Bochart. l. c. id est, locus opulentissimus, affluens Auro, Aromatibus, Lapidibus pretiosis. Legenti Geographos obscurum non est, quam purum, quantaque copia facile ibidem Aurum effodiatur, vilique pretio divendatur.

VIII. Alias OPHIRA, unde Aurum OPHIR, duplex est: prima Arabi ea , sita in parte Arabiae Felicis occidentali, in Cassanitis, Ptolomaei & Ste-X a Phani,

198쪽

166 Lib. 3 DE CATARACTIS Cap. g.

pham, Diodorus Populos istos Iasandus vocat prope Sabaeoι, ubi Aurum

c naturalibus Terrae cuniculis in magna copia colligitur: non quidem ex ramentis scite liquefactum, sed sua sponte natum, quod aurum LXX. απυρον, Theodoretus απεφθον nominanti Esa. I 3 ,v. I 2,co,quod incoctum. eaque sit integritate ac puritate, ut, quamprimum apparet, solo aspectu,

probitatis suae, sine Ignis examine, fidem faciat, Basilius iuper t. c. a. 1 3. Hinc aurum OPHIR, sive Ophiridum Graecis alia Etymologia ευρυζον vel οβρυζον, unde Latine ob eum, clicitur, quod saepius in experimento Ignis despumatum & excoctum est. Hiero min in Epist. ad Rusticum agonachum scribit, in Regione C H A VI L EE Montes aureos esse, quos

adire per Gryphos, Dracones, aliaque monstra, nemini liceat: ut osten datur nobis, quales custodes habeat Avaritia. Ea vero copia & quantitate aurum απυρον Arabia Felix praebebat, ut incolis Sabaeis dc Casanitu vili admodum cs et in pretio, & mercatores vendentes His triplo auro, Ferrum duplo, Argentum decuplo pensarent , quas Arabiae divitias aureis fuse admodum D n. BOCHARDUS, Geogr. Sacr. Phaleg. lib. 2,cap. 27, descri bit. Quidam, apud Hop infohnium, ex Deut. I , v. I. trans Jordanem in

campestribus ZMoab, inter Tophel & Haseroth, Auri fuisse plurimum,

putant; quo vero auctore vel argumento, nihil quicquam memorant. Et haec cst prima Ophir Arabica. Altera Ophira est Indica, alio nomine Salomonea, eo quod inde Salomon cum Rege 'ramo Aurum & alias pretiosas merces classe asportaverit, I. Reg. 9. Ubi vero, aut qua Indiae par

te Ophira haec Regio sita sit, incertum, novaque hic iterum disquisitione opus est. Insulas, ZEILON aut TA PROBANAM, Hisse haud absurde aliqui statuunt. Qua igitur ratione Paradisus Indiae attribui possit, divin

IX. Porro, si Divitiis de Paradiso certandum est, Arabiae peninsula in

Regione Sabaeorum Adramitarum non minori copia, praeter Aurum Argento caret profert etiam α. Thus, quod sane non ex India, neque cxis thiopia, aut ex Libano S riae affertur. Indiae Thus negat Garriis, lib. I Aromat. Indic. cap. 6. In ε thiopia quidem Strabo lib. I s. regiones thuriferas ponit; sed ea de re cum praeter Strabonem nemo quicquam tradat, suspectum hoc Bochario nostro est. Qui thus provenire e Montibus Libani volunt, allusione vocis λιβανον aegerrime nituntur. Gratias igitur devotas Spiritui Sancto agimus, qui Aromatis istius incunabula locumque in Terra Sabaeorum Arabiae Felicis nobis in verbo suo demonstravit, Esse. 6o. v. s. Omneέ de Saba venient, aurum CV thus afferent. Et Icr. 6, v. 26. Ouorsum mihi thus de Saba veniet, calamus suaveolens e terra longi qua ' Cui divinae sententiae calculum suum plerique veterum, Strabo, Dio-

199쪽

dorus, Virgilim Plinires, addunt, qui Sabaeos propter Thura clarissimos esse, imo cibos etiam Thuris & Myrrhae lignis coquere tradit, lib. 6, cap. 28. . lib. Q, cap. Ι7. Hinci Virgilius Georg. lib. I. - lles sua thura Sabaei.

Item Georg. 2.-- solis est thurea virga Sabaeis. quo profecto nomine nulla alia orbis regio uspiam commendatur. Prae ter Thus autem OPHIR A nostra Arabica Myrrham , Casam de Cinnamomum progignit, Theophrasto, ejusque commentatore Cl. Salmasio testibus. Imo, quod observandum maxime nobis commenaat Bochari s evincitque, etiam Balsamum sola Arabia in ora maritima Sabaeorum abunde suppedi tat; ita ut Ralsamum Sabaea Regionis planta sit indigena, non vero MEthio pum, aut Iudaeorum juxta illud falso vulgatum:

Balsama Judaeae tamum nas cntia genti. -

Adeoque Judaeis Balsamum aliunde, scilicet ex HaviIah Sabaeorum ob tigit: namque Regina sabae plantam Balsami Regi Salomoni, dono secum attulisse, adeoque in Iudaea quoque ab eo tempore propagatum fuisse Balsamum, cujus postea erat feracissima, praeter Scripturam Sacram Ι. Reg. 1 o. rosephin Antiqv. Jud. lib. 8, cap. 6, testis est. X. Demonstrato igitur , Havitam non fuiste, nec esse Indiam, sequi tur, quod nocue Phison EDENIUS sit Ganges Indicus; secus ac quidem communiter Geographici & Historici, & cum iis Cl. Kirchma erus, loc.

cit. sentiunt, quam opinionem aut a Judaeis, aut ex Historicorum traditione conceperunt. Credunt alias Indi , Gangem e Paradiso trahere origi' nem, atque hanc ob causam, magna religione ab iis colitur ac frequentatur, qui eo lavandi gratia conssuunt: quippe, ea lotione a Peccatorum se sordibus Iustrari, persuadent sibi aliisque. Quin etiam Mortuorum cada-Vera genu tenus demergunt, ut inde recta ad beatas Paradisi sedes demigrent. Adscribam Lectori curioso, quae de alio Sinarum Flumine ex supra allegato Geographo Nubiensi Arabe, Climate II, pari. IO , habeo: Flumen, inquit, C H A MD A N Sinicum maximum est, in habitationibus ad a centibus non infrequens. In hoc memorat Auctor Libri Mirabilium esse Arborem ingentem si blimem, quae ex ferro constare dicitur, vocatam Lingua Indica Bars civi, fabricatam , firmatamque in profundo Fluminis, elevatam ab aqua decem fere cubitis em pim cubito latam, tres habentem in summitiste ramos crassos acuminatos, cin quo ad ignem acutos. Prope ipsam θ' det homo quidam legens librum, ac Fluvium compellans hu verbis: O plene benedititionum, Semita Paradisi i Tu emanis e Fontibus Paradisi, quem hominibus ostendis. Beatus, qui hanc Arborem conscenderit, seque s

200쪽

168 Lib. 3 DE CATARACTIS Cap. r.

per columnam istam dederit praecipitem l Hisce sermoni bin aliquis, vel aliquot ex a Zantibuου commoti conscendunt Arborem, seque super columnam projicientes incidunt in Flumen necantur; in qui ibi circumstant homines deprecantur illu beatitudinem, assecutionem Paradisi gaudia aeterna. Phisonem Hop insonius Anglin derivat ab excrescendo in fertilitatem aut abundantiam: abundare enim eum piscibus & anguillu triginta pedum longitudinis Plinim autor est. Plures e mologias tradit ibidem; haec autem omnium perquam lepida est, Pisionem derivari ex voce Syriaca dinobis: putatque rectius legi danubu, unde Visionem significare Danubium conjicit; quanquam id mox absurdum esse fateatur. Quid non deberes mihi, o Germania, si ego ex Horto Paradisi Danubium tuum deducerem Θ Abeat ergo Ganges ad suos Barbaros: Danubiusque nobilis impetu generoso Portam Ottomannicam petat atque junctis cum Sc sthene Polono viribus, tandem convellat. Noster sane Philon CHAVILAM Arabiae, Auri. Thuris, Myrrhae, Casiae, Cinnamomi, Balsami & Margaritarum feracissimae Regiones vere olim lambebat & alluebat. Audiamus quae Seiritus Sanctus de Sabaeorum opibus, In-d amου semper conferendis, & forsan praeferendis, referat: Deditque Regina Sabae Regi Salomoni, centum in viginti talenta auri, in aromata multa Me, tar' lapides pretiosos. Non sunt advecta hujusmodi aromata amplius tanta multitudine, quanta dedit Regista Sabae Regi Salomoni I Reg. Io. v. Io Quin ea in Sinu Persico Margarita m est copia, ut earumdem piscationes in

littoribus Arabiae Felicis,ad Insulam Paranda, observante id D. OLEARIO in Tabula Persae, & Nubiens Arabe, Clim. 1, pari.I. frequenter, statoque tempore, instituantur. Relinquitur ergo, Havium, quam commendat Molos, Philonque olim alluebat, non fuisse Indiam immenso intem vallo remotam; nec Susianam a SVan Persarum Regia dictam, uti vult Franciscin fumus, sed Arabiam. Piscatori, loc. cit. Phison est βαmλει σπιαμος, Historicis Fluvius Basilius dicitur, quod vero ipsi probare incumbit.

XI. Alter, filius Patris JEOR EDEN, a Fluvio Paradisiaco ortus Fluvius , crat G I C H O N. Et hic Authoribius incerta sede vagatur. Et

quemadmodum Phisonem ab Indis, ita Gichonem ultra ipsos Garamantes vulgo ex Africa arcessunt. Sunt autem diversa de eo sentientium Autorum classes tres. 1. Aben Erra, Gichonem Exparadisiacum pro Gichone Hierosolymitano accipit, de quo I Reg. 1, v. 3 3. ubi David aetate gravis, de Salomone in Regem ungendo mandat: Ducite, inquit, eum in Gichon: qui Gichon Fluvius Civitatem Davidis alluebat. Sed huic Amniculo deest Terra CPIUS CH, quam alluat. Pererim In hac est opini Me, I hoonem dc

Glehonem fuisse Fluvios ex ipso Tigri vel Euphrate deductos ac derivatos,

SEARCH

MENU NAVIGATION