Syphilis ... libri tres. Vita ejus, eodemque res gestae a Dre. A. Cattaneo descriptae

발행: 1825년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

41쪽

LIBER SECUNDUS. I9

Solus saxa inter depastas ruminat herbas. Sed neque, quae StagniS VolucreS, quaeque amnibus altis

Degere amant, liquidisque cibum perquirere in undis, Laudarim: tibi pinguis anas, tibi crudior anser Vitetur, potiusque vigil Capitolia servet

Viteturque gravi coturnix tarda Sagina. Tu teneros lacteS, tu pandae abdomina porcae, Porcae, heu, terga fuge, et lumbiS ne Vescere aprinis , Venatu quamvis toties Cons CeriS aprOS. Quin neque te crudus CucumiS, non tubera Captent, Neve famem cinara, bulbisve Salacibus exple. Non placeat mihi lactis amor, non USUS RCOti, Non sumosa mero spumantia pocula Baccho,

Qualia Cyrnaei colles, campique Falerni

Et Pucinus ages mittunt; aut qualia nostris Rhaetica dat parvo de collibuS uva raeemo. Nempe Sabina magis placeant, dilutaque tellus Quae tulit , et multo domuerunt Najades amne At, tibi si ex horto victus, menSaeque Deorum Sunt animo, atque olerum Simplex et inempta voluptaS , Non mentae virides, non laeta sisymbria desunt, Inlybaque, et toto florentes frigore sonchi, Et si a fontanis semper gaudentia ri Vi S, Et thymbrae suaves, et odoriferae calaminthae Laeta meli phylla, et riguo buglossus ab horto Carpantur, plenisque ferax erucula palmiS, Atque olus, atque rumex, et Sal Si gramina erithmi.

Ιspa lupum dumeta serent: hinc collige primos Asparagos, albae Asparagos hinc collige vitis,

Cum nondum explicuit ramos, umbraeula nondum Texuit, et virides jussit pendere CorymboS. Singula sed longum eSt, nec percenSere neCOSSO, Iamque aliud vocor ad munus, juVat in noVa musas Naturae nemora Aoniis deducere ab umbris: Unde mihi si non e lauro intexere fronti Serta volent, tantaque Caput CinXiSSe corona,

42쪽

At saltem, ob servata hominum tot millia, dignum Censuerint querna redimiri tempora fronde. Vero noVo, Si quem morbus tenet, aut et in ipso Autumno, si firma aetas, si sanguis abundat, Regalem, mediamve lacerti incidere venam

Proderit, atque extra foedatum haurire cruorem. Praeterea, quocumque habeat te tempore peSti S Corruptum humorem, et contagem educere turpem

Ne pigeat, facilique luem deponere ab alvo

Ante tamen ducenda para, ConCreta reSolVe, Et Crassa attenua, et lentore tenacia si ange.

Ergo Coryciumque thymum Sit cura, thymum que Pamphylium, thymbrae similis qui durior exit, Prima tibi coxisse, lupique Volubile gramen, Foeniculumque, apium que , et amari germina Capni. His polyporum hirtos imitata silicula cirros Additur, et Lymphis tangi renuens adiantus

Ilis sterile asplenum, his pictam phyllitida junge.

Quorum ubi decoctum permultis ante diebus

Ebiberis, crudumque humorem incoxeriS omnem , Tum scilla medicare acri, et Colocynthide amara, Helleboroque gravi. necnon quae: in litore SurgenS. Qua ludit maris unda, ter eVariata Colorem, Ter flores mutata die , rem nomine Signat, Herba potens radice, suum cui gingiber adde Addo etiam anguineum cucumin, Nabathaeaque thura

Myrrhamque bdelamque ammoniacique liquorem Et lachrymam panaceam, et dulci colchica bulbo. His actis, si sorte tibi frigentia corda, Et molles animi fuerint, nec acerba placebit In primis tentare, breVique eXtinguere peStem , Sed placidis agere , et per tempora lenibus uti

Tum superest tibi cura animum ad somenta relicta Vertere, contagiSque ad tenuia Semina CaECae,

illa quidem consueta modis inserpere miris Prosuerint igitur, quaeque exsiccantia, quaeque

43쪽

LIBER SECUNDUS. a I

Marcori resinosa solent obSiStere putri. Tales sunt myrrhae lachrymae, Sunt talia thura, Cedrusque, aspalathia Sque, immortaliSque CupreSSUS Et bene cum calamo spirans redolente CyperuS. Ergo nec desint casiae , nec deSit amomum, lacer e, a gallocum e tibi, nec Cinnama odora.

Est etiam in pratis illud, juxtaque paludes

Scordiori, omnigenis quod tantum obStare venenis, Contagique solet, parvo quaerenda labore Ι orba tibi: viret ipsa comis imitata Chamaedrim, .

Flore rubens, referensque alii Liam VOCe Saporem. Aurora nascente hujuS frondemque comantem

Radicesque coque, atque hauStu te prolue largo. Sed neque carminibus neglecta Silebere noStriS Hesperi sum decus, et Medarum gloria citre Sylvarum Si forte sacriS Cantata poetiS, Parte quoque hac medicam non dedignabere musam. Sic tibi sit semper viridi S coma, Semper opaca, Semper flore novo redolenS Si S Semper onusta Per viridem pomis sylvam pendentibus aureis. Ergo , ubi nitendum est caeciS te opponere morbi Seminibus, vi mira arbor cithereia praeStat.

Quippe illam Citherea, suum dum plorat ADONIM ,

Munere donavit multo , et VirtutibuS auxit. Quorumdam inventum est, Vitrei intra ConcaVa VaSiS, Cui collum oblongum est, Venter turgeScit in orbem,

Aut hederae solia, aut Ida mittente maniplos Dictamni, illyricamve irim rhamniVe nigrantem

Radicem, aut inulas coquere: in sublime solutus Effertur vapor, et tenuis vacua omnia complet

Ast, ubi frigenti occursavit ab aere vitro, Cogitur, et rorem liquidus densatur in udum, Decurritque VagiS per aperta Canalia HViS. Distillantis aquae cyathum sub lumina prima Luciferi potare jubent, Stratisque parare Sudorem: nec certe ab re vis utilis olli ost

44쪽

Reliquias morbi tenues dispergere in auras. Interea, si membra dolor convulsa malignus Torqueat, CeSypo propera lenire dolorem, Mastichinoque oleo : lentum quibuS anSeriS unguen, Emulsumque potes lini de semine mucum, Narcissumque, inulamque, liquentiaque addere mella

Coryciumque crocum et Vilem Componere ImUI Cum .

At, fauces atque ora malus si eroSerit herpeS, Tange nitro , et viridi medicata aerugine lympha Semina inure mala, et Serpentem interfice peStem. Verum ipsos ope non alia ConSumere achoreS,

Urentum quam Vi, poteris, quibus addere debes Pingue aliquid, quod secum intus Siccantia portet.

Haec eadem, et miseros artus Si qua ulcera paScunt, Tollere, concretosque Valebunt solvere callos.

Si vero aut haec nequicquam tentaSSe Videbis, Aut vires animique Valent ad sortia quaeque, Nec disserre cupis, quin te committere acerbis Festines, diramque brevi consumere peStem, Hinc alia inventa expediam, quae triStia quanto Sunt magis, hoc tanto citius finire labores rumnasque mali pothrunt quippe essera labes Inter prima tenax, et multo somite Vivax Nedum se haud vinci placidis et mitibus, at nec

Tractari sinit, et mansueScere dura repugnat. Sunt igitur styracem in primis qui, cinnabarimque, Et minium, et stymmi agglomerant, et thura minuta Quorum sus situ pertingunt CorpuS aCerbo, Absumuntque luem miseram , et contagia dira. At vero et partim durum est medicamen, et acre, Partim etiam sallax, quo saucibus angit in ipsis Spiritus, eluctansque animam vix continet aegram. Quocirca totum ad corpus nemo audeat uti Judice me: certis sortasse erit utile membriS , Quae papulae insormes Chironiaque ulcera paSCunt. Argento melius persolvunt omnia Vivo

45쪽

LIBER SECU US.

Pars major miranda etenim vis insita in illo est Sive quod id natum est subito frigusque caloremque Excipere, unde in Se noStrum cito contrahit ignem, Quodque est condensum, humores dissolvit, agitque

Fortius, ut candens ferrum flamma acrius urit Sive acres, unde id con Stat compagine mira, Particulae nexuque suo Vinclisque Solutae Introrsum, ut potuere SeorSum in Corpora serri Colliquant concreta, et Semina pestis inurunt

Sive aliam vim fata illi, et natura dedere Cujus et inventum medicamen munere Divum Digressus reseram. Quis enim admiranda Deorum Munera praetereat 3 Syriae nam sorte sub altis Vallibus, umbrosi nemora inter glauca Salicti, Callirhoe qua sonte sonans decurrit amoeno, Fama est cultorem Diis sacri agrestibus horti,

Cultorem nemorum, Sectatoremque serarum,

ILcΕΑ labe gravem tanta, dum molle cyperum, Et casiam, et sylvam late fragrantis amomi Irrigat, haec orasse Deos, et talia satum

Dii, quos ipse diu colui, tuque optima tristes

CALLIBHOE , quae Sancta soles depellere morbos, Cui nuper ramosa serens ego Cornua CerVi

Aeria victor fixi capita horrida quercu: Dii mihi crudelem misero si tollere peStem Hanc dabitis, quae me afflictat noctesque diesque, Ipse ego purpureas, ipse albas veris et horti Ρrimitias, vobis violas, ego lilia vobis Alba legam, primasque rosas, primosque hiacynthos ,

Vestraque odoratis onerabo altaria SertiS.

Gramen erat juxta viridans. Sic fatus, ut aestu Fessus erat, viridi desedit graminis herba. Hic Dea, vicino quae se Se sonte lavabat, Callirhoe liquido ex antro per lubrica musco Saxa fluens, juveni dulci blandita suSurro , Lethaeum immisit somnum, SparSitque Sopore

46쪽

α4 SYPHILIS, Graminea in ripa, et Salicum nemus inter opacum Atque illi visa est sacro se flumine tollens In SomniS Coram eSSe, pia et Sic Voce locuta :ΙLcΕΠ, in extremo Diis tandem audite labore, Cura mei, tibi nulla salus, quacumque videt Sol, Speranda est terram magnam Super. Hoc tibi paenae Dat Trivia, et precibus Triviae exoratuS APOLLO, Ob sacrum jaculo percussum ad flumina CerVum, Et nostris affixa tibi capita horrida truncis. Nam, postquam illa seram exanimem per gramina vidit

Abscisso capite, et Sacro SparSa arVa Cruore,

Omnibus ingesinuit sylvis, dirumque precata eSt Auctori. oranti Latous tanta Sorori Assuit, et pestem misero immisere nefandam Durus uterque tibi: quin, et quacumque videt Sol Interdixit opem: quare tellure Sub ima, Si qua salus supereSt, caeca Sub nocte petenda est. Est Specus arboribus tectum, atque horrore Verendum Vicina sub rupe, Jovis qua plurima Sylva Accubat, et raucum reddit coma Cedria murmur Huc , ubi se primis aurora emittet ab undis, Ire para, et nigrantem ipsis in faucibus agnam Mactato supplex, atque, ops tibi maxima, dic, hanc Dic, serio. Nigram tum noctem, umbraSque SilenteS Umbrarumque Deos, ignotaque numina nymphaS

Et thya Venerare, atrae et nidore CupreSSi.

Hic tibi narranti caussam, auxiliumque Vocanti Haud aberit Dea, quae caecae in penetralia terrae Deducat te sancta, et opem tibi sedula praestet. Surge age, nec Vani speciem tibi concipe Somni . Illa ego Sum, quae culta Vago per pinguia sonte Dilabor, Dea vicinis tibi cognita ab undis. Sic ait, et se caeruleo cita condidit amne. Ille autem, ut placidus ceSSit sopor, omina laetus Accipit, et Nympham precibuS Veneratur amicam. O Sequor, o quocumque vocas pulcherrima sontis

47쪽

LIBER SECUNDUS. 2D

Vicini Dea CALL1huop. Tum, poStera primum Exurge S aurora, SUOS ubi protulit ortus Monstratum Jovis in sylva sub rupibus altis Antrum ingens paelit, et nigrantem tergora primo Vostibulo sistit pecudem magnaeque trementem Mactat Opi tibique inquit, ego hanc, OPS maxima, maCto. Tum noctem, noctiSque DeaS, ignota precatur Numina. Jamque simul thian, atramque CupreSSum

Urebat, Cum Vox terrae reVoluta CaVernis Longe audita Sacras nympharum perculit aures, Nympharum, quibuS aera Solo Sunt Condita Curae. Extemplo commotae OmneS, BC Caepta reponunt,

Sulphureos sorte ut latices, et flumina vivi

Argenti, mox, unde nitenS CODCI OSCOPO aurum,

Tractabant, gelidoque prementes sonte Coquebant. Centum ignis spissi radios, centum aetheris USti,

Bis centum Concretorum terraeque mari Sque Miscuerant, noStros sugentia Semina ViSuS.

At LIPABE, LIPABA, argenti cui semina et auri Cura data, et sacrum flammis adolere bitumen, Continuo obscurae latebrosa per avia terrae ΙLCΕΑ adit, firmansque animum sic incipit ipsa ILCEU namque tuum nec nomen, nec mihi labes Ignota eSt, nec, quid Venias) jam corde timoremEXue, nequicquam non te huc carissima mittit CALLIRΗΟΕ. Tibi parta salus tellure sub ima eSt. Tolle animos, et me per opaca Silentia terrae Insequere: ipsa adero, et praesenti numine ducam. Sit ait, et se antro gradiens praemittit opaco. Ille subit, magnos terrae miratuS hiatus, Squallentesque situ aeterno, et sine lumine Vastas SpeluncaS, terramque meantia flumina subter. Tum LIPARE: hoc quodcumque patet, quam maxima terra eSt Hunc totum sine luce globum, loca .ubdita nocti Dii habitant: imas retinet PROSERPINA SedeS, Flumina Supremas, quae Sacris concita ab antris

48쪽

Λ6 SYPHILIS, In mare per latas abeunt resonantia terra S.

In medio dites nymphae, genera unde metalli Erisque , argentique, aurique nitentis origo Quarum ego nunc ad te miserans ipSa una Sororum Advenio , illa ego, quae VenaS per montiS hianteS, CALIDRuoae haud ignota tuae, sumantia mitto Sulphura. Sic ibant terra et caligine tecti. Jamque exaudiri crepitantes sulphure flammae, Conclusique ignes, Stridentiaque aera CaminiS. Haec regio est late, variis ubi sueta metallis , Virgo ait, est tellus: quorum VOS tauta Cupido Exercet, Superas coeli qui Cernitis auras. Haec loca mille Deae caecis habitamus in antris, Nocte Deae et tellure Satae, queis munera mille, Mille artes. Studium est aliis deducere riVOS, Scintillas aliis rimari, et SparSa per omnem Somina tellurem flammarum, igniSque CorUSei.

Materiam miscent aliae, maSSamque CoerCent

obicibus, multa et gelidarum in Spergine aquarum. Non procul eruptis sumantia tecta caminis aetnaei Cyclopes habent, VerSantque coquuntque

ulcano stridente, atque aera Sonantia Cudunt.

Laeva haec abstrusum per iter via ducit ad illos. Dextera sed sacri fluvii te sistet ad undam Argento fluitantem undam , ViVoque metallo, Unde salus speranda; et jam aurea tecta subibant, Borantesque domos spodiis, fuligineque atra Speluncas varie obductas, et Sulphure glauco. Jamque lacus late undantes, liquidoque fluentes Argento juxta astabant, ripaSque tenebant. Hic tibi tantorum requies inventa laborum Subsequitur LIPABE , postquam ter flumine Vivo

Perfusus, Sacra Vitium omne reliqueriS unda.

Sic satur, simul argenti ter sonte salubri Persundit, ter virgineis dat flumina palmis

Membra Super, juvenem toto ter corpore lustrat

49쪽

LIBER SECUNDUS.

Mirantem exuvias turpes, et labe maligna EXUtOS artuS, peStemque Sub amne reli Ciam. Ergo age, cum primum coeli te purior aer

Accipiet, nitidamque diem, solemque Videbis,

Sacra para, et CaStam Supplex Venerare DIANAM ,

Indigenasque Deos, et numina sontis amici. Sic Virgo, et juVenem tanto pro munere grateSSolventem e nocte aethereas educit in OraS,

Dimittitque alacrem, atque optata in lumina reddit. Accepit nova fama fidem, populosque per omnes Prodiit haud fallax medicamen: coeptaque Primum Misceri argento fluitanti axungia porcae. Mox etiam Oriciae simul adjuncta est terebinthi, Et laricis resina aeriae. Sunt, qui unguen equinum Ursinumve adhibent, bdelae, cedrique liquorem. Nonnulli et myrrhae guttas, et maSCula thura Adjiciunt, miniumque rubens, et Sulphura Vi Va. Haud vero mihi displiceat, componere Si quem Trita melampodia, atque arentem juverit irim, Galbanaque et lasser grave olens, oleumque Salubre Lentisci, atque oleum haud experti Sulphuris ignem.

His igitur totum oblinere, atque obducere COI PUS Ne ObSCenum, ne turpe puta: per talia morbus Tollitur, et nihil esse potest obscentUS ipSo. Parce tamen capiti, et praecordia mollia Vita. Tum super et VittaS astringe, et Stuppea necte Vellera: dein stratis tegmento imponere multo, Dum sudes, foedaeque fluant per Corpora guttae.

Haec tibi bis quinis satis est iterasse diebuS. Durum erit: at , quidquid talerit res ipsa, serendum est. Aude animis. Tibi certa salus stans limine in ipso Signa dabit: liquefacta mali excrementa videbis

Assidue sputo immundo fluitare per ora, Et largiam ante pedes tabi mirabere flumen. ora tamen foeda erodent ulcuscula: Sed tu Lacte fove, et cocto cytini, viridiSque ligustri.

50쪽

Tempore non alio generosi pocula bacchi Annuerim Sumenda tibi, purumque Falernum, Et Chia, et pateris spumantia Rhaetica largis. Sed jam age vicinae victor gratare Saluti Ultima adest tibi cura, eadem et placidissima: cor

Abluere, et lustrare artuS, ac membra piare Stoechade, amaracini Sque ComiS, et rore marino, Verbenaque sacra, et bene olentibus heracleis.

SEARCH

MENU NAVIGATION