Responsio Francisci Simoni et Petri Aegidii Olandi ad, Epistolam Horatii de Florianis adversus Sbaraleam in duas epistolas divisa

발행: 1718년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

EPISTOLA NUM. V.

examen tandem trahi possent, & neque ipsis hoc modo acceptis , jus curandi Diabetem unice fuisse reser-Vatum, ostendi , cum plures etiam remediorum solidorum formuls, utilissime hactenus in hanc rem fuerint praescriptae Θ Sensit vero dum hoc ageret auctor Vigiliarum , ut plares sunt, qui cavillandi stud Io maxime ingeniosi videri amant, ita istorum aliquem In Veniri potuisse, qui solida quaeque moX dicta remedia, tunc solum esse proficua reponeret, cum fluidorum naturam in stomacho fuerint adepta : ideoque non aliud forte voluit, quam hanc ipsam responsio item , specie novi argumenti, Ut innuebant, jocose prς OCCUpare, & Omnino esse ridiculum , quod inde sequitur , indicare . AEque autem ridiculum est, quod Horatius pergit objicere , superque scilicet Auctorem Tigiliarum laborare, sensum hujus propositionis: Pili in utero primordia trabunt, ad eXamen revocando, quod in operibus Pasbumis, satis superque declaratum noverat . Quid enim si regeram tritum illud Juristarum, quod hic utique locum habere pote it: Superflua non mitiant9 Hoc tamen interim regerere Opus non habeo, sed Horatium tantum monere, Ur quae saltem faciliora sunt, melius intelligere studeat; nam sic demum percipiet, non eo

sine e Xamen illud institui , ut quonam sensu propositio illa sit accipienda, exinde definiatur, sed ut quid

NOUum', quid antiquum, quid verum, quid falsum, suo, quasi di Serim, Ventre gerat , eruatur . Utinam vero, & hoc ille eodem utatur monito, ne squod sibi male ominatur) dispereat , si in eas, quas ipse pu

tat , eX clamationes, attonitUS Non erumpet Antoninus

suus , ubi illum Cpsalpini locum inspeXerir, a quo Auctor Vigiliarum Stenonem docentem, fibram muscularem a sanguine actuari pro motu, in hac parte instructum

fuisse, scripsit. Non erumpet vero, si mod, quicquam

52쪽

4o FRANCISCI SIMONI

Plus sapit , immo deprehendet facile , viz aliud lese,

praeter artem quandam subesse, qua non tam sibi gra etiam , quam Auctori Vigiliarum Odium quaerere, Ho- ratius studeat, hunc nimirum Stenonis quasi accusatorem, praedictique eAperimenti gloriam, ut aliis tribuere , ita illi surripere molientem , se vero illius quasi Asserto rem, defensoremque pLaebendo . Sed quorsum λῖc, cum ne id quidem cogitasse praedictus Auctor videri unquam potuerit Θ Quod enim scribitur, instru-

.ctum fuisse a Cesalpino Stenonem non aliter intelligendum est, quam circa modum probandi necessita-4em cora Cursus sanguinis ad aliquam adtionem animalem peragendam, mediis vasorum sanguiferorum ligaturis in vivo Antimali administratis, qui . utique modus

ibidem a Cesalpino proponitur, & adducta Aristotelis

auctoritate illusi ratur . Incassum ergo strepit Horatius

sermonem ibi haberi de sensu, non de motu, & quidem non in certa parte , sed in toto corpore cessanter non si arteria aliqua peculiaris , sed si venae omnes qVarum tamen nomine arterias ipsas indiscriminatim Veteres designasse, nemo est qui ignoret ad Cerebrum tendentes, ligentur; incassum, inquam , haec strepit Horatius , id tantum evincere studens, quod evincere non oportet , quodqiae nec Aacto Vigiliarum contendit,aexperimentum scilicet ligandae arteriae , quale a Stenone proponitur, non a Cgsalpino fuisse acceptum , Omnino vero id ostendere negligens , quod unice ad rem fuerat Ostendisse , nequaquam scilicet indicatum ibi modum generi cum fore, probandi per ligaturas Uaiorum sanguiferorum, necessitatem concursus sanguinis ad aliquam functionem animalem peragendam, sive illa sensus sit, sive motus, prout supra innuebamus,& prout idem Auc7or nocter , non tam unice Voluit, cuaria unice voluit se, luculentissime testatus est, dum

53쪽

smul ac scripsit Stenousm docentem fueram in cula omu sanguine actuari pro motu, in bac parte inseructumfuisseu Crsalpino o c. hoc quoque statim addidit, ubi argumentum ex ligaturis expresse proponitur, qUOd lTanife- se declarat ly inseructum fuisse, non de eXperimento ad Le . dici,sed tantum de argumento a ligaturis desumpto. Ad x γ' suum itaque errorum genus, rem adeo claram ab m-νatio non intellectam fuisse, dum tu interim facile referes , aliam ego, quam postremo loco, sub hoc primo genere, adducit Objectionem, Caeteris adhu C dubi liorem, expediam. Narrat si quidem Auctor Vigiliarum, occasione plurimarum recentium ObserUationum ab Auctore Posbumo enumeratarum , scripsisse, si vellet, te Posse ostendere in orem partem pra dictarum obseretatic num non esse antagonisae. Mox dictum istud tanquanta,eXtra rem carpit, inquiens e Verum in citato loco

deuam apparet illas obseretationes ese ab eodem enume- ph ratas, ut pro suis habeaΗtur P Utique nec merbum quidem pag. eis

eo in loco occurrit , unde ipse mideri possi easdem pro fuit habere: quidquid enim de isa re sit , certe in nullum alium finem illas ibidem enumerat, vise ut multa suo Jcato , quod ipse , inquit, illuserata, iumentaque se confr-Met . Mitto hic animadvertere, hoc etiam erroris gemnere saepe Horatium peccare, ut scilicet Auctoris fui rebus pessime consulat, dum easdem patro Cinari, Uevique se putat . Quid enim, obsecro, est Cacius probet, eXtra rem prorsus, a C eXtra quaestionem , praefatas Observationes ab Auctore Poctbumo fuisse adductas, quam si vel ipsi demum Horatio Concedatur,quod scribit, eas nempe ibidem potissimum adduci , ut multa . hoc is culo illustrata, inventaque esse confirmentUr

quod, ut nemo in dubium vocaverit , ita nemo ad institutam quaestionem pertinere cens Uerit. Mitto,inquam,

54쪽

1 FRANCIS CI SIMONI

Cile concedo, Observationes nempe illas , eo in loco non fuisse ab Auctore Posbumo enumeratas, ut pro suis baberentur. Quid inde ille P Quae eum inquit) ita sui, poterat sane censura illa in alium locum disserri , cum micto impertinens omnino sis. En insignem porro, ac memorandam accusationem, en grandem reatum ρ sed an nescit Horatias aliud esse, rem aliquam obiter tangere, aliud ex professo tractare,& utrumque istud,Cuicunque tandem Scriptori modo debite id agat) non tam i Perpetuum licuisse, quam adhuc licere Θ Esto itaque potuerit, immo & debuerit, censura illa in alium locum differri ex professio trabanda, num ideo non potuit in hoc quoque Obiter tangi Θ Esto, ut primum fie-Tet, Oportuerit Auctorem Posybumum ibidem illas obse Vationes enumerasse, ut pro suis baberentur; num ideo hoc etiam requirebatur, ut fieret secundum Θ Esto denique nulla esset, vel istud agendi necessitas, vel temporis, & loci opportunitas, num ideo industrie potius,

quam incaute, & non ex instituto, sed per quandam potius praeteritionem indicari absonum fuit, potuisse demum id agi, nisi prς dicta defuissent,& quidem non ad ipsum Auctorem Posbumum in hoc loco refellendum,

sed ad animum Lectoris recreandum ' Perlege enim, si placet, non mutila illa, quae, quinti erroris genere hac etiam puniendus , ex Auctore Vigiliarum adducit Horatius verba, sed textum integrum, vel integrum

saltem ejusdem sensum , & invenies, praedictis omnibus, ac singulis limitationibus praemissis, atque exactissime servatis, sic illum scripsi me Ets foret tempus o

portunum, obiter, o' ad recreandum animum Lectoris, quammis nulla nece stas ereat, multa de fructura cordis, elus usu , Janguinis circulatione - proponeremus, octeu-deremus m orem partem praedictarum obseretationum nouusc Aotagonisis . Quae porrd cum ita sint, agnoscet

55쪽

EPISTOLA NUM. V. VI. 43

eandem Horatius vel potius caeteri agnoscent, no

quod Auctor Vigiliarum , sed quod ille hic scripsit,

omnino impertinens esse. VI. His postquam primum errorum genus eXegimus , secundum mod5 aggrediamur. Immerito, inquit Horatius , Authori Posybumo alium objecisse, quod aliena pro fuit mendiderit, in cujus rei probationem aliquot ex eodem locos producit ; in primis ver5 hunc si spoliaremus Antagonisa opuscula , unicuique quod suum es restitueretur , utique succederet quod Cornι-cula cum cateris a Dibus eleuit . Sed , Ut solet, OCCasionem interim reticet, quae Aulborem Vigiliarum quasi impulit, ut ita scriberet: occaso autem hec fuit. Prq ter alia multa, aspere in eundem cumulata, ut illud: is legitima occasione di meram liarmi deita poca aeteter- leueta, per non dir.malitia dei no sero Autore , & ibidem paulo post, mi maratselio della stramaeanta delia facidea , e de' suoi occhi; ac rursus volete medere , eb' eglilaiora di fantasia faetole egiando , ac denique theologi -cΟ, quod damnat Terrauoma,argumento utens Quolata Spist L

multa, ac alia adhuc plura pag. I 57. aspera & in Urbane in eundem cumulata , hoc etiam scripserat Au-ibor Posibumus: La Latinita , che P Autore manta tersa, e di buon secolo , e una raceolta di periodi rubali dotabuoui Autori , concatenata, con uno stile, e frate per lopiu barbara . In questo paragrafo Seneca mi pone se ho CDhabent in se pessimum, ut dulcedine quadam rem O- rentur , t ' Eutio o Filostrato nella Uita di Appollonis lib. q. cap. 8. mi ba ta sua parte ,, Tantali hortos mihi Videor videre, in quibus apparent aliquid esse , cum Dre Vera non sint , e V Autore mi pone det suo , Qui tandem post jacturan &C. Cur ergo, Aufiorem Tigilia rum qu si increpans, scribit Horatius e Totus in eo est, F. 2 .s ςx .

56쪽

FRANCISCI SIM O NI

& ex profuso id instituit, ut Praeceptorem tuum ex his , ibidem de pilis scripsit, merum furem, merum plagiarium fui iste ostendat ; non vero id actum prius ab Amctore Posthumo meminit, ut merum furem, merum plagiarium ostenderet Uigiliarum Auctorem ' Cur in hunc accusationis fundamentum: La Latinita,cbe I' Au-pore quanta tersa o c. tanquam omnino impertinens, ne dicam falsum, eo argumento, quod nuper proposuerat, meliori utique jure, non damnaVit, cum ne Verbum quidem,Vel in citato loco,Vel quod pressius urget alibi OcCurrat, eg qu OUigiliarumAuctor videri potuerit id sibi, ne modeste quidem,multo minus jactanter tribuisseΘHaec omnia prius eXCutere, hae C Antoninumsuum monere Horatius debuit,antequam Uigiliarum Auctorem, seu cruminaretur, seu damnaret,si modo illi quidquam curn fuisset, ut aeotius rerum aestimator haberetur.

Ast haec jam missa faciamus, & reliquos auctioris

Uigiliarum locos, quorum idem Horatius Cetasuram hic agit, percurramus. In primis ergo folliculos quoiadam membranosos obsev vasse se scripserat Auctor PUGhtimus, in quibus Pili implantantur, de qua re auctor Uigiliarum hoc tradit, videlicet: Lectio Pari sani ostem . dii furrum; adductoque eiusdem Pari sani teΣtu, eu dem perpendit, pilos, & dentes hoc habere comm ne docentem , quod neutri illorum eS alveolis suis, in quibus fixi , & haerentes sunt, sine dolore, & comtinui solutione, evelli possint: ampli sis vero hoc idem dentibus accidere cogitans, quddi membrano , Ut E stachius docet, etiquisiitissimi sensus corpore Periostium vocant cingamur ; uniformis effectus, uni rmem qu que ,& in dentium ,& in pilorum evulsione, hanc esse caussam, quod utrique scilicet membra nossi corpore cingantur, eX collatis ad invicem praedictorum Aucto

rum Ilacis, non obscure colligi statuit . quod quidem

57쪽

membrano sum corpus, cui hoc acceptum referri opo

teat, quod ut dentes, ita & pili sine dolore evelli non pωssint, ubi quis intellexerit, illi durum adhuc sit, si

non folliculos, saltem eosdem ovales, intelligere, atque hanc ipsorum nomenclaturam desiderare Omnino liceat neque enim ego quod sancte spondeo) litem ullam prorsus movebo , quippe qui non nominum , sed rerum, ea rurnque praesertim utilium, nOVitatem, plurimi facere, atque aureae huic a doctissimo Vallesio traditς sententiae adstipulari solearia: Non placet eorum

iveuium, qui immutantes merba, gloriantur, quasi aliquid Arti utile adiecerint . Et tamen multa sunt hujus Census, quae nunc, quasi diserim, Venerabunde coluntur, magnoque cum 1 repitu celebrantur in scholis, ac quorum nos etiam, uti meminisse potes, non eXiguum olim numerum collegimus , dum nostra ad invicem miscere dabatur colloquia . Jam vero, ne suavissima haec recordatio alio prorsus me abripiat, atque a suscepto argumento quod quidem sentio quam facile posset longe abducat , ad aliud properanter pergo, quod Horatius mox subdit, videlicet, Auflorem Post-

humum de lenta illa materia, quae pilorum truncis Cir-Cumhqret, Obiter loquentem , alterius furti ab au Aore Vigiliarum accusari , dum hic scribit: Capillis circumlarere lentam materiam Aristoteles docuit o e. Noveris vero in primis hoc omnino esse falsum, neque enim Au ctor Uigiliarum alterum furti in hoc loco accusat,

sed tantum ait communia esse quae scripsit, idque vel ex eo innuit, quod de ipso prius alter scripserat parum de prostrio in sua Epistolari Dissertatione proposuisse. Illud quoque animadvertas velim aeque falsum es.se, quod de eodem Vigiliarum Auctore Horatius refert his verbis res omues qua ibidem scriptae sunt intellige in

58쪽

is FRANCISCI SIMONI

iumentoribus se relaturum promiserat , nam neque hoe unquam promisit , neque negavit aliqua esse eidem Au ctori Posthumo referenda , uti ex his ipsius verbis patet ex quibus quae propria , qua aliena , qua meliora , qua nullius roboris constant. Hisce praemonitis, ea non pauca, quae idem Horatius de re ista blaterat, in medium afferamus. Primo, itaque ait, textum Aristotelis praecitatum non convenire cum teX tu Auctoris P tbumi sub his verbis, adducto Nonnulli ramosos putant pilos, flatales delineat Dom. BiAoo, quod tamen non est certum . Illud tantum constat , Capillis circumbaerere lentam materiam , quae a loculis glandularum, mel a cute est Iuens, o su er pilos excurrens concreta in globulos, eisdemque barens . speciem appendicum ramorum inducit. In primo enim non de lento hoc humore merba feri, qui pilorum . truncis circumhaeret ,sed . de illo qui ad eorum occurrit radicem: secus vero in secundo. Ast ego libenter, si possem, ita Horatium interrogarem . Num putaS unum eundemque humorem esse, qui modo ad pilorum radices Occurrit, modo circum haeret eorundem truncis,

vel alium pland illum,ac istum ΘSi geminos esse, ac diversos dicas, longh ab Auctoris tui Doctrina recedis,

qui dum hanc ipsam capillis circumhaerentem materiam a loeulis glandularum,wel a cute efuere super pilos excurrere docuit, eandem esse cum illa , quae ad pilorum radices Occurrit apertissime indicavit. Sinis vero & ipse eandem esse eXistim s , necesse est etiam ' fatearis, de eodem humore utrumque teX tum loqui ,& allatam a te distinctionem, non humoris, sed situs, quem ille nunc unum, nunc alterum occupat, diUersitatem dumtaxat respicere . Hanc ne igitur nOVarn esse contendis P hanc ne obseretationem de eodem lento humore vOCas,& simul ac ita vocas, non proponi illam

quidem 'ais, sed eatenus indicari, q*atenus ad Com-

59쪽

probandam istam egregiam, ut tibi videtur, dubitationem , necessum est , an fortὰ alicui coneretus ille bumor specie ramorum imposuerit Θ Sed qua tandem licentia sic ludis Θ Utique & Antoninum tuum, Sc quotquot ali OS, quibus Epistolam tuam communicandi potestatem eidem facis , vili nimis loco apud te habes, si impune iisdem tot quot hic scribis inepta ver h, ac futilia, Obtrudere posse te putas. Scilicet illos usque adeo hebetes , ac torpidos tibi fingis , ut opus habuerint hanc, quam vocas, Observationem de lenta materia capillis circum haerente ex Auctoris Posthumi te ectione sibi comparare, quando ne abjectissimum quidem e X plebe aliquem eadem fugit, qui vel solo capillorum attactu, adhaerente iisdem unctuoso humore, indumenta ipsa

inquinari, semel viderit. Quid quod Hippocrates ipse, sive alius A uctor Libri de glandulis, e X pressi h docuerat,& pilos eX glandulis nasci & colligere, id quod in

extremitates redundat Θ Sentio tamen quid regeras, Observationem nempe hanc, de qua tu loqueria, non ess

communem illam, quam rudis sensus passim offendit, sed

aliam, qua oculis microscopio armatis obtinetur . Sed

quaeso mihi candide fatearis, an hic demum seria narras et subtili hoc di orismo ludere adhuc pergisὸ Est ergo aliqua de lento hoc humore Obser Uatio, qUam a rudis sensus passim sevdit, est alia, quam oculus solus micros copio armatus Θ Ast ego pluries pilos ipsis exquisitissimo micros copio indagavi, nihilque circa hunc lentum humorem iisdem adlis rentem, deprehendere potui diversum ab eo, quod rudi sensu attigeram;

leves enim eos undequaque, a C glabros, nusquam Ve-

Io ramosos de humanis tantum loquor , scio enim aliam esse, quae in quorundam animalium pilis o CC Urrit structuram aut concreti humoris globulis obsit vidi , quos sorte tanquam diversae observationis fun-

60쪽

lamentum te habuisse credideram : facile autem hane Veniam obtinere me posse speravero, ut qui ingenio

Cuique Cedere non abnuo, oculis tamen, quos benignae Naturae favore eYquisitissimos habeo, Cum Uno quoque certare non dubitem, & meis interim, potiusquam alienis, credam . Fac tamen globulos quosdam capillis interdum haerere, quos ego tunc non offenderim , vel saltem videre nesciverim , unde tanta continuo esse potest fiducia , qua globuli illi ex concretolium Ore constare dicantur. An & hoc quoque micr scopium loquitur Θ Sane cum videam dubitaxi Ones in- tantum tibi placere , ut facile eas egregias appelles, hanc ipsam ego libentius propono, num scilicet adhaerentia forth capillis exigua corpora ab eΞtrinseco ambiente communicata, specie concretorum humoris globulorum, forte alicui imposuerint . Huic dubitationi tollendae microscopium ipsum par esse non potuit : deinde qui credam ego fuisse illud adhibitum, cura , nec Auctor observationis hoc afferat, immo ejus 1cribendi formula plane oppositum suadeat δ Munulli inquit) ramosos putant pilos, ct tales delineat D. Bi- Loo, quod tamen non es certum. Porro ei, qui adhibito micros copio diligenter observavit, certum esse debet num pili vere ramosi sint, vel secus . Quod si omni tandem adhibita diligentia, certum hoc esse non possit, neque certum deinde fuerit, quod illud tantum

constet, capillis circumbarere lentam materiam, qua - cou-

creta in globulos, eisdemque bareus, speciem appendicum

inducit . Eadem enim oculorum fide utrumque is o-Tum nititur, nec melior uni, Quam alteri sors est, qua illud incertum, hoc vero pland constans e Te afferatur;

quare & hinc praestat probabiliter colligere, quidquid tandem hic scribitur,& de ramis pilorum, & de lenta materia in globulos concrescente, cogitatum potius fuisse, quam vis iam Per-

SEARCH

MENU NAVIGATION