De lana rite in secunda, et adverse valetudine adhibenda ... Adiecta est ... dissertatio de usu, et abusu chocolatae in re medica, et morali

발행: 1759년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 화학

21쪽

rico uteretur, permittebat . Uerum consecutis inde tempocribi is, vulgatior aliquanto series usus, & vilior suit, diu ta men mansiit apud Nobilitatem. Hodie opificum vulgus ac Sel

lularii, sericati, & holosericati in translucent. Et quid non

Adultus, ut verbis stulatiliani utar L. I. c. 2. concupiscet,

qui in purpuris repiti Nondum prima verba exprimit, & jam coccum intelligit, jam concbilium poscit.

Quemadmodum autem lanea indumenta ob sui simpliciatatem, & tnansuetudinem, eisienatam hodierni aevi, recoctamque cultus seperbi luXuriem merito arguunt, & increpant : sic ob utilitatem, quam corporibus praestare & in ruenda valetudine, & in amissa restituenda consueverunt, jure inter praestantissima dietetica , & domestica auxilia non infimum locum tenere debent. Quod quidem serio consideran

ti mihi, & animo diu volventi, cupido incessit inquirendi quid

nam ex harum vestium gestatione boni, malive in corporis sanitatem redundaret. Itaque scrutari primum institui, quinam eam rem, conservandae hominum valetudini perneces sariam, dedita opera, copioseque tractarint: Hinc ingentia Maneetiana volumina Scriptoribur Medicis polum. Ii I.

xisse primum , sed ab Assiria , & omnium frequentissimὁ ab Insula Coo ,

quae pars erat Cariae s Provinciae Asiae minorisJ prope Rhodum. Hinc est, quod vestes illae Coae apud Romanos Constantini ibid. tom. 3. p. m. ao9. dicerentur. ci) Vestes sericae tenuissimae nudum plernmque corpus ostendunt ; unde pro signo impudicitiae olim a Μeretricibus usurpabantur . Horatius enim distinguens Μatronarum vestes, & Meretricum, dixit lib. I. Satyr. II. -- prome praeter faciem nihil cernere pusis : & de Meretrice e altera. nihil obsatu is tibi pene videre es, ut nudam Martialis , quam obscenum esset sericum induere , quod Bombcinum vocat , sequentibus verbis ostendit : Foemineo lucet, se per Bombcina corpus. lib. II. Epigram. IO. Non sic autem elana panni contexti , qui licet praecipui , & coloris optimi a Mileto petantur, ut olim ad nundinas Dri, reserente Divo Hieronymo, Damasco deferebantur : in Ezechiel. cap. xxv II. verbo Damascenus Negociator. ibid. tom. IV. p. m. I . nihilo tamen minus , honestiorem semper vestitum suggerunt,

trans quem numquam inverecunda corporum nuditas apparet . Imb olim

lana pro signo pudicitiae habebatur. Cingulo laneo, inquit idem Mevoret ibid.ae Nuptiis p. m. 386. cingebatur, Sponsa) quod Sponsus deinde in lecto nu tiali solvebat , idque faciebat taciturnus , & taxim ; garro p. Io8. & hinc nonam solvere, pro pudicitiam mulieris imminuere dicitur ; ex Ovidio uisolo

22쪽

λου fosso, sn manus sumo, diligenter evolvo, neminem exilla densissima Authorum sylva reperio, qui reste, & de industria , si auctorem Anglum Nostrum excipias , qui pauca tantum innuere videtur & ex professo, ut ajunt, hac dere Tractatum ediderit. Ge) Cumque vidissem aliquos vestium

lanearum usus, velut sparsas identidem lacinias, a plerisque Scriptoribus obiter indicatos, ab aliis omnino praetermissos , nec inutilem Individui saluti, neque Lectori ingratam operam me praestiturum existimavi, si quaecumque diuturna observatione , & lectione collegeram, integro syntagmate in publicum emitterem. Non alia quidem impulsus ratione , quamquod operimenti lanei usum multis noxium, aliis autem proficuum fuisse animadverterim; idque vestium genus frequentissime ab nonnullis Medicis, aegrotisve, vel promiscue praescribi, vel confidentius indui, non sine valetudinis detrimento invenerim. Quamobrem ex paucissimis meis Inventis , & attento animo omnibus perpensis, quae circa vestitus

laneos dici possunt, cumque illis, quae Authorum lectitatione excerps, collatis; justo, quantum in me fuit, ratiocinii filo adhibito, praesens Tractatulus praeter spem emersit, quem tibi, pie Lector, in tot, quot vides, distinctum capita sisto,

non ut ingenii, quo destituor, admireris acumen; non ut meli ra discere paratum invidiosius, arrepta velut anSa, carpas: sed ut improbum nostrum laborem in hocce tentamine eXantlatum, praevisa susceptae provinciae dissicultate, & ad disserendum inopia , aliquando cognoscas, utque tandem, si non placeant quae hic sent, tenuitati nostrae benigne indulgeas.

k In laudati viri nomine Minrighis opusculum de Nomaturalibus, i scriptum Anglicε , & a Nobis latin8 redditum anno I7 8. Avenioni dii, genter inquisivimus, & multis Notis potius dixeris Dissertationibus Elea incis illustravimus, quamprimum Typis excudendis,

25쪽

DE CIRCUMSPECTA

ET SALUBRI VESTITUS LANEI

Corpori appressi gestatione

TRACTATUS .

CAPUT I. 2 VID UESTIS LAMEA: Ubi de consuetis ex Lana Vestibus edisseritur.

E in quaerendis nominis Lanae originibus , operam Nos ludere, quis putet , seduliue advertat, omnes Dux ethimologias, si quas in Vocabulariis reperire datur , argumento nostro plurimum e Gse inutiles. Etenim sive per Letuam, vil lum quemvis ex Animalibus, Vegetan tibusque depromptum intelligas, ut gos spium, delicatulamque xylii lanuginem, ut Pampum, quo ceterarum Plantarum semina coronantur ; sive sub eodem nomine, & molliorem cistorei plumam , & teneros, eosque plumeos Struthiocameli circulos, & Cameli villosum tegumentum, Sc caprarum Asiaticarum , Africanarumque vellera rediges: perinde erit, modo rudia illa vellera animalibus, plantisque avulsa , imperfecta, crudaque adhuc committantur D Tex-

26쪽

I extorum manibus, semper Vestis Lanea nomen mereri, &usiim habere possunt. II. Uerum, ne imposterum eamdem Laux vocem si i. cum Lediorum fastidio repetamus, L etu ciuem, Visium, Re Ius , Plumeum , Omne, modo neri patiatur, in commune accipiemus. Quidquid in contrarium morosii nonnulli Lectores objicere possent, qui Grammaticum potiuS, quam Medicumagentes, Iaucis illam tantum admitterent, quae ex Qtis detonsis Vervecibus usei publico destinatur, hinc telas ex gos 'spio contextas, pannos ex vellere animalium factos, ad lanea vestimenta reserri volumns. Ea quippe omnia in usum cedunt hominum, iisque ab aeris injuriis de sendendis inserviunt. Cui adde, eam esse operandi rationem, ut si gos si pium spectes, sive lauam proprie dictam intuearis, utrumque arcendo frigori, & calefaciendo corpori cum fructu usurpetur. Nisi quod Lauc verae, multae praeviae praeparationes ne cessariae habeantur, priusquam in humanum vestitum evadere possit; gossipium vero simplicius sit in sivis p parationibus. III. Nam ex detonsa Maio mense, praecipue inter cetera Ianigera Vervecum, oviumque Prole, candidorum floccorum undique cadentium, quod candidius, & in medio velleris avulsi latet, ad usum colligitur, Ore & inter primas luna dotes, quae nenda est praecipuum obtinet locum . Mox rudis illa lana su so, vel rota peculiari torquetur; utique postquam pectine serreo probe diducta, atque carminata fuerit. Porro Iana, qua tincta, qua candida, ablui solet primo, mox siu- per cratem aperta undique, vegetis virgarum ictibus caedi, sicque disponi, ut inde in oleo vel aqua pecti possit. Quin Lauin quaecumque certis casibus solent prius oleo olivae, vel alio ObJ irrigari, quam operi committantur. Deinde quidquid ea ratione adiposi, oleo sique Mur corpori adlisserit, peculiari mechanica eluitur, detergitur, ut nive aliquando albidior prodeat Luna. foJ Jam ver6 instrumenta, quibus iuuet didu-

27쪽

diducitur ab Artificibus, multam in isthoc opere disserentiam pariunt. Est quippe ubi solum pecten adhiberi in illo negotio solet; & tum longa lanea fila exire conspiciuntur, Wzminum sutura primordia, ex quibus tenuis texturae Panni conflantur. Est ubi serici dotes in Laueis operibus deiiderantur: in quo casu tractam fuso lanam de industria ita contorquent, atque condensant, ut nulli pene pili extrorsum emineant ;indeque impetentes Solis radii aequaliter reflexi, & pleniori jubare , quam ubi fibrillarum scabram, pilosiamque superficiem Offendunt, telam, vel pannum inde consectum, manibus glabrum, oculis splendens , ad instar serici repraesentent. Est demum ubi praelonga, & prima lanx stamina expetuntur, sed brevia , & residua, quae in pectinis fiundo reponebantur, usiurpantur. Quod prae primis in carminatioue pelleris cernere est: sub qua transiens priam in minimas partes frangitur, &quidquid tomentosti m est rarescit, & in majorem molem eX- crescit. Eo pacto tractata Duc, atque pectita, deinde in fila secedens, pannos laneos infimae notae, crassosque eonstituit. IV. Et profecto, tanam hamato pectine divellentium carminantiumque finis est, ut materiem tumentem, laxam, &formando filo parum coacto aptam subministrent, cujns foras educti pili, propria, vel insita elasticitate, a se invicem quoquoversum recedere nitantur. Nam capillamenta illa, quibus ducti li lanei inornata superficies horret, dum per dentes pectinum in omnem sensium traducuntur, vi X, ac ne ViXquidem contorqueri, inque se flecti possunt, quin continuo ad mutuam sui separationem, & erectionem contendant. Fila ergo ex illis villis ita excultis constantia, & multum crinibus horrida, atque parum torta futura sunt; atque, quod exinde sequitur, emergens iubtegmen operis pannum tu mentem dabit, & crassioris consistentiae; necnon cura texti lia instar veri panni densata, mediante illa innumerabilium pilorum, qui in superficie tetir eriguntur aculeorum more, multitudine. Quamobrem si Stamino, & Subtegmina aequalis superficiei merint, texturam levigatam, amiua vocant hodie) si vero flia illa promissa, quae flamina audiunt, & brevia, quae subcumina dicuntur, ex Iana carminata breviori, D a laxio

28쪽

Iaxiori fabricata suerint , pannos laneos pilis hirtos setososque , & infimae notae suppeditant. U. Inde si . Supra. III. Iv. eruitur varietas, & jucunda illa pannorum laneorum differentia, atque diversa eorumdem nomenclatura, prout videre est apud eumdem laudatum Authorem faJ Nimirum ex dissimili,& magis minusve aequali, binae speciei filorum memoratorum supra iv. levigatione, at que copiosiori , vel parum numerosa pilorum erectorum quantitate, diversa panni, & texturae lanex, eaque plus minusve dedolata, & polita facies provenit. Verum non est hic finis operis illius. Contextam ea ratione telam, in Fullonum officinam mittunt, qui non rudem, ut vides, lunam, sed pari num detextum tractant, eo fine, ut in fullonica officina Ma-miuum corpus proculcatum magis, receptis intra se subtegminum crinibus, prematur, atque cogatur; utque intra pannum ipsium fortius insinuentur setae, pressaeque altius abscondantur ,

qua: primum altera sui parte villosam textus, & hispidam facie exhibebant. In summa repetitis malleorum ictibus, prominentes in Panno fibrae, quolibet instanti concussae directionem mutant continuo, ut quae antea a sociis flexae discesserant, nunc elongatae, distractaeque accedant. Si igitur pili lanae netae in oppostas plagas contenderint , atque hi ad laevam, illi ad dextram horridi & eminentes aspexerint; verberantium malleorum in fullonicis, jugi perculsui ita cedunt atque auscultant, ut sui mutuam insertionem, & promptiorem panni coactionem promoveant.

VI. Neminem autem futurum arbitror, qui pensitata hactenus dictorum utilitate, Me in Lauariis Officinis agentem, vel Fullonum artem scrupulosius insequentem potius , quam ad Medicinae spatia deflectentem coarguat, atque inertiS UC luti , vel inanis cujusdam eruditionis, non tam libere, quam illiberaliter accuset. Sciat enim non precari6, neque ad dometrinae ostentationem prirdictas veritates mox recensitas suis se , utpote quibus, ut inferius edifferetur, Cap. II. IV. multa dilucidentur, Quaesita evolvantur, & difficilia reserentur,

quae

29쪽

quae 'circa usum, & abusium vestimentorum laneorum in praXi Occurrent. Prae primis autem patebit, quare adhibitis hisce vel illis laneis vestibus, supprimi modo, alias promoveri conmtingat insensibilem transpirationem: item quare diversae fabricae, lanei habitus alicui corporis parti super inducti , quamvis ex una eademque in specie Lana conflentur, diversos e sese stus in corpore animali producant. Ut omittam quae ex colorum diversitate, quibus medicatae lanae plerumque imbui solent damna, vel emolumenta scaturiunt, quae& scitu digna, & observa tu digniora infra sistemus, cap. VI. UIL quaeque plurium morborum culaneorum caulis eruendis multum lucis allatura sunt. Quidquid autem impresentiarum sit , vides exsuperioribus locis, quantae molis sit laueam conficere ve stem, & quam arduum, difficileque, ex succida lana, qualis in lanicio de praehenditur, splendidiorem Magnatum, vel molliorem delicatulorum quorumdam hominum habitu contexere , qui vel sericum aemulari, vel absque sani ratis detri-m nto nudae carni injici possit. De hoc in praesenti Opere edisseremus vestis genere, quo nimiru nuda corpora immediate, ut aiunt, conteguntur, & quae injustam sorte labem patulis cutis viventis poris, ut in serius dicetur cap. VIII. com

municare valet.

VII. Istiusmodi vero corporis humani operimentum multisor me esse, consuetudo docet. Vestimenti enim quoddam genus appello, quod pilei specie quidam diu vel noctu cubitum ituri sibi induunt, quodque ex Ioveo , vel ulino filo contextum est. Illud priecipue usurpant , & quidem crassioride Iano factum Rustici nonnulli Melit enses, atque capiti ita imponunt, ut alis quibusdam laneis aureS eorum contegat, nostrates Camauro appellant) simile Pallio proprie dicto , quo olim Romani caput adversus frigus protegebant. Vere insuper, nomine vestis Ioueae insignienda videtur, quae thoracem, vel abdomen cooperit, atque ex peculiari vitae instituto , ut in nonnullis Religiosis, vel ad praecavendos morbos, ut in quibusdam valetudinariis, induitur. Hinc indusia Dueu, hinc thoraces, hinc Loricae laues ortum habent; huc etiam spectant aliae vestes, togae, vel Suppara, quibus di ver-

30쪽

sae pelles animalium attexunt ur; huc variorum animal tisin villosum & lanuginosum corium, ut vulpinum, castorinum, le' porinum; huc demum plerarumque avium exoticarum delicatissimae plumae, quae muniendis vestibus adjici consueverunt: atque quidem in hujusmodi habituum genera, modo nuda carni accumbant, praecipuus cadet sermo. Quamvis ut nihil omittamus, in hujusce vestium elassem reduci quoque posistit Tibialia e panno, stamine, vel bombyce facta, quibus pedes S tibiae caute obvolvi solent. De hisce omnibus vestio mentorum laneorum generibus pauca singillatim in subsequentibus Capitibus trademus, & dum usum & abusum gestationis huiusce enucleamus, multa phaenomena , quae eX pileis , thoracibus, tibialibusque ex lana, vel huic affine gossipio

textis, in partem, cui admoventur, prosciscuntnr, derivanturque, artento animo, & in experientiam semper ita, tento, pro Viribus recludemus .

CAPUT

SEARCH

MENU NAVIGATION