Observationes anatomicae et chirurgicae quatuor : commentatio quam ad veniam docendi in Academia Fridericia Halensi cum Vitebergensi sociata rite impetrandam gratiosi medicorum ordinis consensu et auctoritate die XXVI. mensis Junii A.D. MDCCCLVII hor

발행: 1857년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

21쪽

Hinc fructus exstirpationis omnino nulluS. Neque enim matri puellae persuaderi potuit, ut alterius discrimina operationis tentari concederet. In cuneo ex linguae paren hymate eXSecto, circiter longo et lato primum papillao in dorso linguae multo longiores et crassioreS apparuere. Longitudo earum erat linearum i - I, 25. Nec minus crassitudinem insignem eXhibebant. Forma excellebant clavata et ad margines linguae versus paullatim decrescebant. Haec papillarum amplificatio praecipue partium earum centralium et e tela cellulosa constantium hypertrophia effecta fuit. Tegumenta earum epithetialia haud multum incrassata inventa sunt. Major pars harum papillarum Speciem praebuit opacam et quasi lacteam; aliae contra pollucidae et oedematoSa infiitratione, ut visum est, turgidae apparuere. Filii Ormium figurae intor papillas Don inventae. In inseriore linguae superficie jam ante operationem limpidae vesiculae animadversae Sunt, quarum aliae tantillae erant, ut Vix conSpici possent, aliae semilineam, imo lineam diametro aequabant. Rarius singulae, frequentius confertae, tactu ut loci duriusculi haud multum super linguae superficiem eminentes, distinguebantur. In Sectione transversa passim ternae vel quaternae ejus generis Vesiculae Se obtulerunt. Cognoscebantur exigua cyStides, ubique clausae, nusquam inter se communicanteS, et Vel in tela submucosa, Vel inter ipsas papillas, his in locis non plus 0, 25-0,5 longas, Sitae erant. Ipsae denique hae cystides parietes ostendebant ex cellulis epithetialibus et in strati formam compositis Constantes. Cavernas formabant ad modum irregulares, fluidumque includ bant cum cellulis ab interno pariete solutis mixtum.

Dijudicari non potest num hic hypertrophia exstiterit glandularum follicularium fortassenOVa formatione ortarum, an tantum hydrops papillarum lingualium, similis villorum chorii in mola hydatidosa obvenienti; quae ipsa opinio et situ Superficiali partis harum vesicularum, et oedemate aliarum papillarum comprobari videtur. Praeterea BRUCHIUS in tumore papillari vaginae revoracystides ex villis solidis eo oriri vidit, quod caverna in iis formaretur, formataque fluido impleretur. Sectione cunei linguae exstirpati longitudinali facta textura apparuit pallida, exsanguis, solida. Sub ipsa tela mucosa dorsum linguae obtegente fasciculi musculi longitudinalis superioris, quamquam

aliquantum pallidi, oculis se obtulerunt. Deinde stratum aliquod intermedium sequobatur respondens regionibus fibrarum inter se decussatarum musculi genioglossi, hyoglossi et transversi, qui degenerationem admodum gravem fibrosamque, ut videbatur, exhibebant. Fibrarum muscularium fasciculi recta hic a musculo longitudinali superiore descendebant, tanquam exile erectarum genio-

glossi et hyoglossi lamellarum indicium. Hi quidem fasciculi descendentes, ubi ab inferiore tunica mucosa linguau 1 K vel 2 distabant in musci di genioglossi et lingualis horigontales fibras transibant. Lata interstitia inter hos musculorum tractus interjecta substantia expleta erant Solida, fibrosa, passimque tendinum quasi more nitida, cujus trabe culae hinc illinc decussabantur. Inter has trabeculas dispersae quasi maculae minutissimae erant CX massa rubicunda ConStanteS, quae Partim transversis sectionibus musculi transversi respondebant. partim fibris musculi geniogloSSi. Denique in infima parte apicis linguae tela manifestim muscularis etiamsi pallidior apparebat, tractum fibrarum horigontalem exhibens. Sed hoc quoque loco multa et fibrosa elementa interposita erant, quorum numerus retrorsum increscebat, ita ut hic granula tantum rubra, pleraque milii magnitudinem aequantia vel minora roticulo fibroso insperSa essent. Inquisitione microscopica novi nil asserri potuit. Strues musculares : stratum muSCUli longitudinalis superioris, fibrarum tractus recta descendentes, inspersae denique maculae ex elementiS

22쪽

muscularibus non mutatis composita apparuere. Fasciculi musculorum primitivi strias longitudinales et transversas maxime distinctas offerebant. Sarcolemnia non mutatum numerosisque nucleiSobsitum erat. Crassitudo fasciculorum admodum varia fines a KOELLICKERO indicatos ultimos saepenumero quidem attigit - diametris plerisque inter lin. paris. 0,0l9-0, 024 - 0, 034 versantibus nunquam tamen, quantum Visum eSt, EXCOSSit. Neque potiuS fibrae musculares embryonales, argumenta novae musculorum formationis, aut fasciculi eX telae cellulosae luxurio atrophici reperti sunt.

Νulla igitur fuit vis et actio musculoriam in formando linguae tumore. Verum nunc etiam in iis partibus linguae, quae nudis oculis musculares erant agnitae, haud parva telae intermuscularis hypertrophia demonstrari potuit. Substantia ipsa fibrosa praccipue in media lingua congesta ex tota cellulosa plerumque probe evoluta et manifesto fibrillari, rarius granulata constabat, in qua ubique nimiae adipis guttula o ct minutissimae moleculae colore fore nigro insignes, additoque acido acetico

corpuscula telae cellulosae copiosiSSima proveniebant. In vasis nervisque nihil omnino inventum abnorme; ac praecipue vaSa Sanguifera, aliter quam alias ObSerVatum eSt, pauciora erant et angustioribus luminibus. Inquisitiones micros Oopicae, respicientes linguas pari modo aegrotantes, adhuc a SoliS VERERO et VIRCHΟVIO communicatae Sunt. V1RCHOVIUS partem linguae, eXstirpatione cuneis Ormia clarissimo TEXTORE puellae bienni excisam, vetustioremque linguam spiritu vini conserVatam eXaminavit. Erat altera haec lingua ex puella duodecim annorum, cui C. DE S1ΕBOLD anno MDCCXCIpropter ingentem linguae prolapsum ligatura mederi conatus erat. At puella - id quod et in alio

casu a LISTONE tentato accidit - ex operatione Pyaemia exstincta est. Ceterum utroque in exemplo protinus a partu normali major crassitudo linguae observata erat. In altera lingua VIRCHOwIUS increscentem efformationem telae cellulosae, quae interposita est inter musculorum fasciculos, vidit. Inde a Cuta evolutione cellularum magna multitudo prodiit, quae quidem postremo hinc illinc accumulatae cava cyStoidea formabant, communicantia, ut videbatur, cum vasis lymphaticis dilatatis. Altera lingua spiritu vini, ut memoratum, jam diu condita, sed bene adhuc conservata, Ut eX lentissimo incremento, quo id malum per duodecim annos usum est, eXspectari potuit, naturam telae cellulosa intermediae, et hypertrophia adauctae, solidam magisque fibrosam ostendit, conjunctam cum vasorum dilatatione eortunque parietum incrassatione, ita ut structura fere cavernosa inde Orta Osset. AmbobuS CXemplis VIRCHOVIO persuasum est, ut macroglossiam congenitam Propius ad veram glossitidem et ad elephantiasin Seu congenitam seu acquisitam accedere affirmaret.

WEBERI disquisitiones ad hominem quendam undeviginti annorum pertinent. In hoc, Si aegroto ipsi credere fas est, decimo quarto demum anno malum subito post convulsionum parOXy- Sinum exortum erat. Pars linguae inter dentes prominens excisa est; sed paucis post diebus inter manifestam inflammationem et quamvis omnia remedia praesertimque hirudines in usum VOCarentur, novum subitumque modo imminuta lingua incrementum cepit. Itaque duodecim diebus post nova linguae pars ad trium pollicum longitudinem exstirpata est. Iam, quod ad frustum linguae primum excisum attinet, normalem structuram OXhibuit, nisi quod in inferiore parte linguae magna copia telae fibrosae ot admodum solidae orta erat, unde tractus telae cellulosae valde evolutase inter musculi

transversi, hyoglossi et geniosossi fibras porrigebantur. Quae quum ita sint hoc macrogl0SSὶ e

23쪽

exemplum Cum CaSu a nobis observato penitus Convenire eXistimo. At longe diversa natura tumoris recidivi inventa est. Manifestam enim metamorphosin eXsudati inter linguae telam effusi non solum in telam cellulosam, Sed etiam in fibras musculares se observasse variosque muSculorum evolutionis gradus perspeXiSSe WEBERUS affirmat. Iam vero secundum nostram opinionem mira haec musculorum noVorum origo, Si quidem Certo Observata est, cujusque momento ad meras hypertrophias propius accedere maeroglosSin videatur, rarissimam tantum exceptionem SiStit. Itaque plerumque vel fere semper congenitam Vel acquisitam macroglossiam eX telae cellulosae intermuscularis luxurie orientem ponimus. Quare Cum chronicis potius telae collutosae hypertrophiis ot indurationibus, quales et in aliis intestinis eveniunt, comparandum esse hunc morbum arbitramur, eXempli gratia cum uteri chronica metritide vel in farctu. Sin autem singulis in casibus, ut in WΑGNERI O, in quo, quod ad penitiorem mali naturam attinet, simpliciter de hypei trophia sermo est intumescentia sub singulorum nodorum tumorumque specie provenerit, fortasse tum quoque inter hos et diffusam aequabilemque linguae hypertrophiam non fuerit majus discrimen statuendum, quam intertendinosam portionis vaginalis indurationem et genus aliquod tumorum fibrosorum vel polyporum

uteri.

Inflammatoriam esse hujus macroglossiae naturam eX ipso morbi in vivo homine decursu clare perspicitur. Plerumque quidem statim a partu liguam justo majorem fuisSe notatum est, sed ea ut plurimum haud gravis nimietas fuit, et non major, quam quae animadverti poSSet. Casus enim quales referunt STEIN BERGIUS , ubi lingua statim a partu toto pollice prominuit, vel qualesvAN OYE et VAN BIERVLIET, ubi magnum prominentemque tumorem formavit, insoliti videntur. Linguae intumescentiam HOD GSON primo, HUMPHRY Secundo, SED ILLO Τ quarto, REY undecimo, denique V EBERUs decimo quarto vitae anno orientem vidit, iisque in casibus aegroti plerumque

ipsi tanquam manifestam morbi causam noxam aliquam mechanicam vel chemicam, aut acutam tunicae mucosae oris aegrotationem indicant. Neutri macrogloSSiae generi, nec congenitae nec

acquisitae, observatio clinica ullam notabilem disserentiam roperire potuit, ut etiam WΕΒΕR1 disquisitiones et nostrae, omissa tanquam incredibili fasciculorum muscularium nova formatione, ad eundem perduxisse finem visae sunt. Utrique macroglossiae generi temporarius dolor, tumefactiones tranSitoriae, praecipue autem incrementa Subitanea, per Saltus quaSi progredientia, propria sunt, interpositis intervallis vel annos amplectentibus, in quibus lingua nil increscere videatur. Quae Si ita se habent, iacile perspicitur compressione tumoris vel eXstirpatione iis tantum in exempliS malum in omne tempus remotum, aureoque medicum numismate honoratum iri - quod pretium chirurgum Italum auferentem vidimus in quibus simul inclinatio ad novas inflammationes desierit. Itaque recidivum, quod dicunt, HUMPHRY duplex, V AGNERUS, WEBERUS et nos simplex

Observavimus. Quae quum ita sint credibile est novas linguae tumefactiones antecedentem operationem frustrantes crebrius quam ab autoribus notatae sint eVeniSSe, quoniam raro tantum ii, in quibus Operatio facta OSt, postea rursus observari potuerunt. In nostro autem casu tumefactio inflammatoria eX ipsius operationis stimulo exorta Subito organicam transmutationem subiit, Statimque noVUS CXCiSionem tumor insecutus est. Eundem tumoris calidi transitum in deformitatem permanentem

brevi post in hypertrophia labii inserioris cujus eadem fuit ac maeroglossae natura ObSerVare Potui. Qui CaSuS eo magis est infortunatus et ingratus, si operationem sequitur ut ita dicam deminutivam partimque decoris gratia SuSCeptam.

24쪽

FR. HEYER, viginti annos natus, per maximam partem Sinistrae regionis na Salis genaeqUC diffusam exhibebat eam formam naevi telean glectatici et pigmentati, quae apud noStrates Vulgo

D FOUCrinalg nuncupatur, Plerumque a damno orta esse creditur, quo mater ex incendii terrore atque turba cruciata fuerit. Conspiciebantur maculae ex cooruleo rubrae irregulares, ConfluenteS, Super cutis Superficiem non prominentes, quae sub digitorum prossu partim tantum eXpallescebant.

Accensebat ad hanc deformitatem labii in forioris in triplum normalis magnitudinis hypertrophia. Aegrotus ipso se jam cum labii inferioris aliqua deformitate qua in sugendo impeditus fuerit natum

esse affirmat. Postea cum ad annum vitae alterum perveniSSet, proruptiS nescio qua ex cauSR VOSiculis , levis labii hyportrophici inflammatio eXorta est. EX hoc tempore proximis sex Vel quinque annis labium ad illam quam supra memoravimus amplitudinem increvit. Ceterum aegrotus donec apud nos reciperetur, fissuris, crustis, vesiculis in tela mucosa labii apparentibus usque laboravit. Iam tollendae dosormitatis causa ex labii interno latere satis magnam partem excidi vulnuSque Sutura cruenta junXi. Successit tumor inflammatorius admodum gravis, qui locali antiphlogosi eaque largitor adhibita vix quidquam retro formatus est, ita ut tribus hebdomadibus post labium manifesto

majuS e8Set, quam antea fuerat. Serius quidem compressione cum emplastro adhaesivo adhibita lenta deminutio essecta est. Micros opica inquisition nil nisi telae admodum fibrosae evolutio cognosci potuit. Ecta SiS vasorum sanguiferorum nulla reperta. Itaque naturam morbi plane eandem fuisse apparet, quam in maeroglossiae casu descripto invenimus. Quamvis assidue quaerenti non contigit mihi, ut in autoribus exempla reperirem paria, in quibus scalpelli labor atque effectus in exstirpatione tumor X induratione et inflammatione Chronica pendentium eodem modo illuderentur. Verum tam ii inter casus amputationum colli uteri, nec non elephantiasis Vulvae et scroti similia cXempla CXStare suspicor.

25쪽

III.

27쪽

ue eteres chirurgi, quum anatomiam anhyloseos intracapsularis, quam Veram appellabant, inciperent, unam morbi formam et vidisse et descripsisse videntur. Nimirum de morbo agunt, in quo articulorum contiguorum concretio eX praevia et plane manifesta articuli inflammatione pondobat. Itaque dissecuerunt partes superstites ex arthrocace, tumore albo, fungo articuli, Vel quibus divorsis nominibus unum illud morbi genus est ornatum, in cujus ut Graeci a junt alimo omnes articuli partes minimo dubiam exhibent inflammationem. Quare duas distinguere solebant anhyloseos formas:

unam articulorum parietes fibrosa materie conjungentem, alteram OSSea Substantia eoS Coagmentantem.

Quae quidem morbi disjunctio si curam ejus quaeris graVissima est, praeterea non sussicit et Subtilitate caret. In an kylosi et fibrosa et ossea eX tremitates ossium articulares denudatae committuntur Cartilaginibus, quibus natura separantur Sive necrosi, SiVe atrophia, sive malacia pessum datis . Granulationes, quae cartilaginum ab ossibuS TOCOSSum ipSamque earum atrophiam interdum proVotaVerant, remota lamina cartilaginea ex ossium contiguorum poriS medullaribus prorumpunt et SenSim Concrescunt. Quo facto aut in substantiam fibrosam mutantur, aut osSeam naturam Subeunt, Sed omnis

concretionis haec una in his anhylosibus conditio et quasi lex est, ut antequam fiat, cartilago e medio sublata sit. Itaque his partibus destructis aut sorptione remotis ossa contigua non aliter se habent atque unius, quod fractum sit, OSSiS parteS, neque mirum est ea ad ConCretionem prompta esse. Concretae autem partes in toto hoc morbi genere nihil osserunt, quod non cicatrices ossium Si anatomice indagantur similiter exhibeant. Nam fracturas quoque osseas duplici modo sanari cognitum est, quum fibrosa materie inter disjunctas partes interpoSita, tum ossificatione genuina. Neque Vero negandum, anhyloSeS, quas quaerimuS, Vel Sine ulceratione et sine pure oriri posse. In hac quidem forma inflammationum articularium, quas cum dys rasia conjunctaS QSse do- Cent autores, pus plerumque semper observatur. IpSum os decolor, ulceratum et pure et ut ita dicam inritratum habetur; praeterea non raro cavum in spongiosam ejus substantiam inSinuatum locum indicat, ubi formando pure osseae substantiae jactura facta est. Non autem desunt inflammationes articulorum minus vehementes in quibus puris formatio nulla deprehenditur, quamviS denudato utroque Osse

28쪽

ad concretion in apti fiant. Quodsi ita est cartilago hinc illinc evanescit foraminibus pervia subrotundis satisque irregularibus; os granulationibus rubris obtectum, Synoria plerumque CopioSa, limpida et vix quidquam mutata videtur. In toto hoc genere anhylosium, cujus formas paucis verbis adumbrasse sussciat, concretion CS articulorum, quae inflammationis finem Subsequuntur, raro ita fiunt, ut ineris fibris cellulosis vel tendinosiS partes colligentur, sed froquentissime ossea concretio occurrit non raro imperfecta intor- dum perfecta. Quodsi porfecta est, uterque articulus interdum ita confluit, ut, si serrae alumento ossa dividantur, qui fuerint fines ossium plane lateat. Haec vero Syno StOSiS Completa autorum CSt, quae imprimis in iis observatur articulis, quorum late patens contactuS QSt, uti in Condylo ulnae et in capite femoris, itaque rarius in genu. SynostoSeos quidem imperfectae multo frequentiora

CXempla inVeniuntur quam perfectae, etiamsi ei non omnes casuS adnumerari debent, qui inter articulos anhylosi conjunctos laminam ex massa quadam duriuscula conStantem ostendunt. Saepius OSSI hoc modo concreta serra dissecui. Quod cum se issem primum lineola in oculos incurrebat sive tenuis Sive CraSSior, quae partium imperfecte concretarum fines indicaret, deinde autem ubi substantiam lineolae inservientem diligentius examinarem, perspeXi, naturam HUS qua O cartilaginea CSSet. Frequentissima anhyloseos osseae et imperfectae sorma haec OSt, quno inter ossium maceratorum fineS lacunam oXcipit talom scilicet, ut ossis utriusque extremitas trabeculiS OSSeis Sive crassioribus Sive tenuioribus intordum acus subtilitatem habentibus conjungatur. In partibus autem recentibus inter has trabe uias modo commemoratas substantia fibrosa Continetur, ex quo PCTSpicuum eSt, an-hyloSin non plane osseam, sed partim osseam, partim fibrosam esse. Anhylosis proprie fibrosa, ut Supra monui, minime frequens est. Hoc saltem collectiones anatomico pathologicae probant, quae articulorum massa fibrosa concretorum rariora tantum specimina exhibent, Si SynostoSium Vel completarum Vel incompletarum haud parvum num rum respicis. Neque facile crediderim medicis de anhylosi fibrosa saepissime roserentibus, quum multi in his robus minus periti rigiditatem eXtra ca-PSularem cum morbo nostro confundant. Caeterum conjunctio articulorum vel in hoc malo arctissima

CSt, quo fit, ut motus, Si qui Supersint, quod quidem rarius accidit, maXimopere certe impediti inveniantur. Hinc de anhylosi ossea et fibrosa plerumque dissicillimum judicium est et quod de motu

in compendiis saepissime traditur, id tumtaxat theoriam sapit et observationum accurate institutarum maXimeque anatomicarum fide saepissime destituitur. Diximus de hoc gonere anhyloseos, quod inflammationes articulorum Vehementiores insequitur et hoc proprium habet, ut ossium concretio cartilaginis circumjectae jacturam excipiat. Superest, ut de altero genere morbi exponam, quod eo excellit, ut, ubi primum concretio fit, cartilagines vix quidquam laborent, imo int ruum plane vulseant. Hujus autem ratio haec eSt, ut articulorum obliteratio atque acampsia, quam dicunt, a substantia pendeat, quae in ipsum articuli antrum insinuata partes ad motum destinatas conglutinet. Itaque hae Synchondroticae an loseSSunt. Provocantur imprimis membranarum synovialium infammatione, reique minuδ frequentoδarthroph Dyosibus idiopathicis, quam deuteropathicis: similiter ulceratione, carie ac necroSi in articuli creuusdam eicinitate poSitis; praeterea autem, quod mirum est, perpetua membrorum imm0hilitate eaecitantur. Quamquam Scio quaestionem de anhylosi vel ab iis rerum medicarum scriptoribus pertractari , qui compendio scribendo tirones ad chirurgiae congitionem ducere in animo habent, neque

29쪽

mo fugit VID IUΜ totum hoc caput jam ita tractasse, ut duo morbi genera, quorum mentionem feci non solum descripserit, Verum etiam allata anatomiae luce sejunXerit, tamen cogitanti mihi quid esset, quod in hac data scribendi opportunitate exponerem, Visum est, ViX quidquam aptius a me poSSe SUScipi, quam quaeStionis, quae de an losi synchondrotiore cXcitata sit, accuratam Ct lato

patentem retractationem.

Describam aliquod quasi specimen et exemplum hujus morbi nuperrime a me obserVatum,eX quo, quae Sint propria ei luculentissimo, ut spero, patebit. Itaque condyli cum cartilaginosis eorum integumentis formam nullo modo mutatam, et habitum satis sanum praebent, etiamsi cavum articuli tela cellulosa undique impletum sit, quae summas cartilagines inter se ipsas et latera VerSUS cum Saceo synoviali Connectit. Erat autem genu quod quaerimus a Viro Seniore reSectum, qui ante

novem mensos cruris fracturam porPQSSuS erat, normalem Concretionem a ernantem et no nunc

quidem ossificatione consolidatam. Qui, quum in noso omium reciperetur, Cruris fracti pseudar-throsin sexhibebat et disjuncti ossis fines ita distocatos, ut juxta positio eorum late pateret. Extremitas enim ejus ossis quod ad genu pertinebat, alteram superne positam quin quo digitorum latitudine superabat. Femoris longitudo soptem pollices amiserat. Genu omni motu privatum situm extensionis manifestabat. In hac tanta difformitate nihil magis miror, quam quod aegrotus subito

post adversum casum medici auXilio si non ga Visus, Certe usus erat. Jam cum omnia, quae chirurgia ut dicunt conservativa moliri solet in usum Vocata, ct nonnulla ossium fragmenta ne rosi as ecta extracta essent, denique ad amputionem 1 moris Ventum eSt, non quo Pseudarthrosis remoVeretur, Sed quo ipsa aegroti vita in summum periculum ducta, si POSSCt, ConSerVaretur. Hac autem quarto menSe post aegroti apud nos receptionem et decimo tertio post fracturam facta, remotam partem subito dissecamus. ossium fractorum quasi cruciatam copulationem offendimus substantia fibrosa et sex linearum crassa productam, quae motiam in una quidem directionse haud exiguum concederet. Ab extremitate superiore subrotunda ligamenta fibrosa exeunt et ad latera ossis inferioris, quibus inseruntur, pergunt. Hujus autem inferioris ossis finis in latitudine pollicis decolor et necrosi correptus. Demarcatio partis mortuae nulla. Venimus ad anhylosin ex cruris fractura constantim, quae, quo obScurior res erat, dissectionem anatomicam diligenter instituendam magis efflagitabat. Quod primum inopinantibus nobis Se objicit patellae fractura est. Haec nullam periOstei rupturam aut certe perexiguam effecisse Videtur, nam fractae partes et fibrosa substantia et ossea ita inter se cohaerent, ut distocatio paene nulla appareat. In media autem patellae parte, quae natura Spongiosa est, cavum late patebat massa medullari impletum. Ipsius Vero genu CaVum nullum supererat, quum cartilagineS pariter atque capsulae synoxialis parietes intercedente substantia rubicunda concreti essent, quod maXime Valebat de bursa supra genu posita. Inde motus articuli paene nullus. Substantia, qua parteS Contiguae conglutinantur, SiVoquasi fasciam format dimidiae lineae crassitiem exhibentem paSSimque Staserantem, Si e qUΟloco inter articulos lacuna patet, in ligamenta extenuatur breviora. Inter haec suidum aquosum et rubro colore tinctum effusum est. Caeterum substantia, quum genu Serrae ope ad 3Xem longitudinalem dissecaretur, lineam rubram manifestabat, quae inter cartilagines normale Set CrasSitiem duarum vel quatuor linearum praebentes discurreret. Cartilagines Semilunares nec minuS ligamenta cruciata undique massa illa rubra circumdata, plane sana videntur. Epiphysium Arma nihil mutata, quamvis substantia earum spongiosa sanguine scatenS et mollis esSet. MaSSa

30쪽

Verum ipsa tantum seri flavidi continet, ut habitum paene g latinosum praebeat; sed tamen firmissima est ot difficillime in fibrillas distrahonda. A cartilagine supposita, quae nonnullis in locis lae HSsima, in aliis splendore privata orat, facillimo separari potest; contra cum membrana synoviali arcti SSime

cohaeret. Microscopio in usum vocato Vidimus teXturam cellulosam ex meris fibris constantem et acervos ex flavo rubros continentem, qui ex haemorrhagia praecedente supererant. SuperfiCies cartilaginum eam texturae mutationem exhibebat, quae metamorphosis adiposa dieitur, intus non

magnopere vel nullo modo mutatae Sunt.

Itaque hoc in casu inflammatio ex patellao fractura progressa ipsum articulum invadebat, et Cum omniS defectu motus concretionem provocabat. Ceterum non deesse videntur CXempla anhylO-8ium OX patellae fracturis contractarum inprimis ubi gonii fasciis justo longius circumjectis perdiu uno eodemque situ continetur. Nimirum fasciarum imprud0ntem usum facillime articulorum rigiditas Sequitur, quae, si MALGAIGNIO Cr dere fas est, in patellae fracturis interdam remanet nec poStea Sanari PoteSt. EX quo apparet, non male veteres putasse, anhyloseS illas, quae patellae fracturas subsequi possunt OX callo ipso oriri in cavum articuli effuso. Consideranti mihi, quae a diversis autoribus de hac ro tradita sunt, et animo volventi rerum a me ipSO observatarunt naturam atque indolem visum est, an kylosin synchondroticam duplicem habere posse originem. Primum fieri potest, ut chondritis adhaesiva concrctionis causa sit, deinde accidit, ut tela cellulosa membranae synovialis ex ea parte ubi epiphySibus inhaeret, intus pergat, atque Cartilaginibus utrumque articulum obtegentibus adhaerescat. Itaque cartilaginos ubi tela

collutosa obductae inveniuntur sensim concrescere credendum est, Simulque eae parteS CaVi Syno' VialiS, quae extrinsecus quasi recessus formant, paullatim obliterantur. Hoc autem Secundum genus anhylOSCOS, quod Cum membranae synovialis commutatione conjunctum est, vel ab inflammatione pondet, vel eX totius articuli atrophia oritur. Quod attinet ad concretion in cartilaginum phondri fide adhaesiva productam, ConStat utrum iStae ParteS, quae VaSiS Sanguiferis plane careant, omnino inflammari possent necne, ad nostram HSque aetatem ab omnibus fere dubitatum esse. Sed observationibus et experimentis ab illustrissimis ViriS GOODSIRIO, HEDFERNIO, VIRCHOVIO factis satis probatum esse mihi est perSuaSum, Vel mechanica irritationo inflammationes in cartilaginibus revera excitari posse. Doleo mihi nullas notas CSSe ObSCIVationeS , quibus doceatur, quo modo lobus culaneus, qui in exarticulationibus articulorum formatur cum cartilaginibus concrescat. Enim vero notum est lobum istum cum cartilagine aut totum aut partim prima plerumque intentione conjungi, quamquam nonnulli praeceperunt, Superficiem cartilaginum aut Serra reseCandum aut ferro radendum esse, ut ad sanationem promptior eXSisteret. Non probabile est cartilaginem in ejus modi casu tanquam brutam materiem et sine omni reactione includi, neque dubitaverim hoc loco observandae chondritidis adhaesivae optimam occasionem datam esse. - Exsudationes fibrinosae donsum stratum officientos in articulis inflammatis saepenumero Oc-CUTrunt, qURC quamquam plerumque Solum saccum synovialem obducunt, tamen interdum ipsis cartilaginibus inhaerent. Jam monendum est obsorvatos esse casus in quibus sacci Synovialis parietes omni mutatione CXSudationem nCcusante Vaca rint, cum superficios interna patellae tenui fibrinae Strat0inStructa eSSet, eX quo PerSpicitur RICHETI opinionem fercndam non esse, qui istas membranas fluid0rum in articulos effusorum coagulatione oriri contenderit. Si verum esset, quod adhuc fere omnibus

SEARCH

MENU NAVIGATION