Historia rerum anglicarum Willelmi Parvi : ordinis Sancti Augustini canonici regularis in cœnobio Beatæ Mariæ de Newburgh

발행: 1856년

분량: 304페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

bitus eXcellentiae, quantumque in homine pecuni dcupidissimo Superet amorem pecuniae. Satis quippe notum est quod quantum Rothom agensis ecclesia Lincolniensi praeminet majoritate dignitatis, tantum otium cedit illi in temporalibus commodiS. Homo tamen, qui episcopatum Lincolnien Sem Propter ampliSSima commoda multum ambierat, maluit, eo relicto, ad minores divitias

bus divitiis sedere inferius. Et diu quidem haesitasse dicitur utrum eminentior an ditior esse eligeret, Scrupulose secum deliberans ; sed tandem ambitus loci celsioris, de amore commodi largioris triumphavit. Illo autem translato, vacavit iterum ecclesia Lincolniensis annis aliquot. CAP. IX. De eaepeditione contra Nollandum, et quibusdam eventibus Hiberniae.

I LUSTRIS rex Λnglorum Henricu SSOCUndUS, post mortem Ilenrici tertii, transvectus in Angliam, in extremos regni sines adversus I Ollandum Gal-Wadiae principem duxit eXercitum. Quippe idem Rotlandus, patruo mortuo Gilberto,

qui, ut SuperiuS dictum eSt, Capto a nOStri S rege Scottorum, fratrem UCtredum nefarie serem erat,

in filios ejus sorte bellica praevalen S, totam illam sibi provinciam vendicarat. Interpoliatus ab eis rex Anglorum, ROllando mandavit ut haereditatem paternam propriis redderet consobrinis; qui cum sprevisset mandatum, iratus reX, cum ingentibus

equitum et peditum copiis, partes illas adiit. Ubi

252쪽

236 Π ISTORIA ANGLICAΝA. D LIB. III. Cum ex Hibernia rumores gratissimos accepi SSet, exhilaratus nuncio, placabilior fuit. Itaque, nC-cepta satisfactione a Rollando, exercitum mature

reduxit. Ut autem illius nuncii qualitas melius intimetur, pauca de Statu Hiberniae, quoniam Sepraebet OCCaSio, praelibanda sunt. Relatum est Superius quomodo comes Ricardus acquisitionem Hibernicum eidem regi coactus dimiserit ; quam Prosecto reX, Opportune transvectus in Hiberniam, prout Voluit Ordinavit. Eo autem in Angliam reVerso, Praefecti militum ad subactae provinciae

regimen ibidem ab eo relicti, vel praedae vel gloriae aVidi, commissos sibi sines paulatim dilatabant. E quibus unus, scilicet Johannes de Curci, juncta Sibi equitum peditumque manu valida, illam Hiberniae provinciam quae a regno Scottae anguSto freto Sejungitur, et Uluestiria nuncupatur, hOStiliter invadendam putavit. Forte illuc venerat a Scotia Vivianus, Vir eloquenti SSimus, apOStoliCaesedis legatus; susceptusque honorifice a rege et episcopis ejusdem provinciae, in civitate maritima

quae Dunum Vocatur pro tempore morabatur.

Hostium autem adventu praecognito, HibernienSes Consuluere legatum quidnam in tali articulo esset agendum. Qui pugnandum esse pro patria dixit, et pugnaturis cum Obsecrationibus benedixit. Hoc modo animati, audacter in proelium ruerunt; Sed, a loricatis ot sagittariis facile OppreSSi, terga Verterunt. Capta est igitur Irbs Dunensis. Porro legatus Romanus Cum Suis refugit in ecclesiam sanctorum reliquiis inclitam. Providerat enim

sibi homo prudens, et prae manibus habebat, regis Anglorum litteras ad praesectos ejus Hibernicos;

253쪽

LIB. III.J HISTORIA ANGLIC ΑΝΑ. 237 ut eorum tutus suffragiis, legationis Suae inter bar- Henry II. baros munus impleret. Huc auctorituto PRCem et Irolanil.

Securitatem accipiens, Divilinum migravit; et sub nomine vel domini papae vel regis Anglorum

fiducialiter agens, convocatis Hiberniae praesulibus atque abbatibus, generale concilium celebravit. Verum Cum in ecclesiis simplicitatis barbarae liberius agere morem Vellet Romanum, denuntiantibus praefectis regiis ut Vel abscederet vel Secum militaret, auro Hibernico, quod multum Sitierat, minus Onustus, in Scotium remeavit. Porro Johannes de Curci cum suis, qui Dunum et fines ejus ceperat, a regibus Hiberniae postmodum fruStra impugnatus, expugnata Ardemachia, ubi esse dicitur prima sedes Hiberniae propter honorem beati Patricii atque aliorum indigenarum Sanctorum quorum ibidem sacrae reliquiae requi-eSCunt, totam provinciam illam subegit. Hujus autem proVinciae homines prae cunctis Hiberniae populis in celebratione Paschali eatenus Superstitiosi fuisse traduntur. Nam, Sicut, qUodum venerabili episcopo gentis illius reserente, CognoVi, arbitrabantur obsequium Se praestare Deo dum per anni circulum furto et rapina Congererent quod in Paschali solemnitate profusissimiS, tanquam

ad honorem resurgentis Domini, ubSumeretur Conviviis; eratque inter eos ingens concertatio ne forte quis ab alio immoderatissimis ferculorum praeparationibus Vel appositionibus Vinceretur. Verum hanc superstitiosissimam consuetudinem

cum statu libertatis propriae debellati finierunt. Sane inter proceres regis Anglorum qui erant in Hibernia, Hugo de Lasci praecipuus et praepollens habebatur: cui nimirum idem reX, POSt mortem strenuissimi comitis Ricardi, amplissimas ibidem pOSSeSSiones contulerat, et Suorum domi-

254쪽

niorum administrationem commiserat. Ille Vero

in brevi ita dilutavit terminos Suos, et proSperatu Sauctusque est magnitudine opum et virium, ut jam non solum hOStibus Verum etiam sociis, id est aliis proceribus regiiS, esset terribilis; nam et his infestus erat, si sorte minus parerent. Videbaturque sibi jam magis quam regi Anglorum regnum Hibernicum aemulari, in tantum ut diadema sibi regium parasse diceretur. Quibus regi nun- Cinti S, evocatus ab eo, mandatum ContemΡSit, et per hanc inobedientiam fidem secit praesumptionis vulgatae. Verum ΡOSt modicum, tanquam Pro rege Anglorum aemulante fortuna, cujuSdam ex foederatis Hiberniensibus familiaris et domestici juvenis perfidiam expertus, Occubuit. Cum enim spatiandi gratia in agrum ex munitione egreSSUS, avulsusque a satellitibus sere quantum jactus est Iapidis, forte se inclinasset, ut neScio quid designaret in terra, perfidus ille diu quaesitam OCCa-Sionem nuCtum Se gaudens, bipennem sortiter in caput ejus Vibra Vit; quo absciso, et satellitibus ad ulciscendum frustra concurrentibus, beneficio silvae proximae et pernicitatis propriae elapsus evasit. Hujus rei nuncius regem Anglorum in extremis regni finibus, ut dictum eSt, ConStitutum, ingenti perfudit laetitia. Moxque res Hibernicae

cautiorem ab eo Ordinationem SUSCOPOre.

255쪽

CAP.

De adventu patriarcha in Angliam, et morte regis Ieros00 morum, et regno flii ejus, et de Saladino. ΝΝΟ a partu VirginiS M. C. LXXXIV., Henryi qui fuit Henrici regis secundi XXX D

P . . . - . .' Solicit at d.

ecclesia, Venit In Angliam. V t autem hae causae meliuS elu CeSCant, a tempore regISAmatrici, quem Superior Sermo non tacuit, reS AGirsos Ierosolymitanas sub breVitate transcurrimus. Qui

nimirum A matricus, post multa sortiter et feliciter gesta, hominem exuens, filio impuberi Bald wino regnum reliquit. Hic autem CVm non parVae Spei esset, Occulto Dei judicio plaga leprae percu SSUS, regni tamen quoad ViXit moderamina animi magis quam Corporis Viribus tenuit; et ut certus sibi Successor propter imminentia terrae pericula non deeSSet, ex SororiS nuptiis StirpiS regiae seriem Currere Voluit. Eodem tempore, mortuo ΝOraditio rege Syriae et MeSOpotamiae, qui populo Christiano ΡοSt patrem Sanguinum virga furoris Domini fuerat, Surrexit pro eo Sala dinuS, non jam virga sed malleus. Hic SarraconiS nepos, qui Sarraco, ut superius dictum eSt, princeps militiae N Ora-dini extiterat,) illi defuncto in eodem principatu successit, homo astutiae Singularis et mille nocendi artibus instructu S. Mortuo autem Noradino, uxoris ejus connubium rappetiVit, eaque tradente, Damascum et sineS HUS accepit. Cumque esset militiae Thurcorum gratiSSimus, Vires artibus et artes viribus juVan S, exhaeredato Noradini silio,

256쪽

II ISTORIA ANGLICANA. D LIB. III.

Henry II. A. D. I 184. Affairs of Palestine.

Philip Eari

amplissimum regnum ejus obtinuit. Mox in AEgyptum arma tranSserenS, absumptis terrae illius principibus, locupleti SSimum arripuit regnum Babylonis ; Lybia quoque atque Arabia potitus, nactus eSt nomen grande SVPra nomen aliorum magnorum qui Sunt in terra. Denique, ut dicitur, octo regnis ditissimis prae Siden S, parum tamen a se actum putabat dum Christiani inlino magno, id est Mari Mediterraneo, ab Orbe Christiano seclusi, Ierosolymam, et Antiochiam, et maritimas Syriae civitates possiderent. Totum ergo in ipsos latissimi imperii sui robur convertens homo in speculari potentia Sive astutia vix comparationem recipiens, modis omnibus nitebatur devorare plebem Dei, sicut escam panis, et trophaeum ' crucis Christi avellere a partibus orientis, ubi prius erectum CSt.

CAP. XI. Quomodo ' Dictus est Salassinus a Christianis, et quomodo postea proevaluit.

IRCA hos dies Philippus illustris

Flandriae Comes, piae deVOtionis in-Stinctu, Cum numerosa militia terram Ierosolymitanam ingreSSUS, Contra

Salu dinum aliquid agere et fines voluit Christianos dilatare. Verum Ossensus a Templariis, ad terram Antiochenam, invitante principe, militiam Christianam tradu Xit, eoque

' Vietus est Saladinus a Christianis. J C. L.; victus Salaclinus,

257쪽

COOperante, muniti SSimum OΡΡidum Hareng nominatum, nihil ibidem acturus sed inglorius reces Surus, Obsedit. A udiens autem Sala dinus, abducta militia, terram Domitii plus solito praesidiis VRCU-atam, Cum infinito eXercitu repentinus irruit, nec moratus in terminis, tanquam POSSESSU TUS eum intima Hus illico penetravit. Tunc prinCeΡSChristianus, lepram corporis animi Virtute exornanS, quantulam pro tempore potuit militium con-VOCRVit, et, proeliaturus non suum Sed Domini Proelium, hostium numerOS non eXPaVit. Itaque,

praeeunte Vexillo Dominico, juXta Rama oppidum

quod hostes Obsederant, CongrOSSUTUS Cum eiS,

tremendas illas gentis purcissimae copias, divinos retus auxilio, profligaVit. Sal ad inus, fuga elaPSUS, aegre eVasit, caeSis de eXercitu ejus multis millibus. Gestum est hoc proelium a Christianis, Christo propitio, feliciter, septimo calendas Decembris. Verum anno sequenti propter peccata, quae utique Divinitas, dum hic vivitur, minus in Suis quam in alienis dissimulat, contra Christianum populum

in Terra Sancta degentem et minus Sun te Viventem Coelestis ira excanduit. Cum enim Sala dinus ad expiandum praecedentis anni dedecus fines Christianos instructior terribiliorque invaderet, nostri quoque multo in Structiores et numerosiores quam prius, atque ideo minus in Domino, dum de se PraeSumerent, Confidentes, proelium illi in terminis intulerunt; ubi Deo resistente superbis quibus antea humilibus dederat gratiam, magna Virium Christianarum contritio facta QSt, CAESO non PurVOmilium numero, cum magistro militiae Templi otoptimatibus plurimis. Initium dolorum hoc. ηN Ont Spurcissima'.J C. H. cissimas, L. R.

258쪽

242 MIATORIA ANGLICANA. D LIB. III. dum enim aversus erat furor Domini, sed adhuc manus ejus extenta. Denique postquam CaeSarea

Philippi, quae nunc Belina S dicitur, et erat quasi

clavis finium Christianorum Contra Damascum, inciderat, ut Supradictum eSt, in manus hostiles, Templarii tam suis quam emendicatis Undecunque Opibus, munitionem Satis utilem ad vadum IacobeXStruxerunt, ne hosteS a parte ejusdem Caesareae in fines libero Christianos excurrerent. Surgebunt indies Structurae murorum, et excubabat ibidem jugiter non Parvus armatorum numerus, ne sorte

irruptione hostili impediretur opus. Diu quidem

hoc cum livore et gemitu dissimulatum toleratumque est a Thurcis, dum integrae eSSent vires Christianae. Quas cum, Clade Paulo ante RCCepta, languidiores esse conspiCerent, temPUS nn Cti, munitionem illam, armis virisque resertam, Obsidione Cinxerunt, utque, adhibitis machinis, sortiter oppugnare Coeperunt. Congregatus est autem exercitus

Christianus apud Tiberiadem ut obsidionem AOl-Veret, ut non ea alacritate qua solebat. Ibi optimates nostri de agendis tractantes, nequaquam sibi tutum esse censuerunt, ubSente CruCe Domini Ca, Cum numerosissimis hostibus congredi. Mittuntur Ierosolymam qui signum Salutare exhibeant; ut in ea mora eXpugnata QSt munitio.

Qua celeriter eversa, Thurci cum ingentibus spoliis abierunt. Capta est enim ibi magna Vis armorum, et multus sanguis Christianus effusus. Nec multo post Saladinus, Christianos ex improviso silesuggreSSus, Νeapolim, quae olim Sichima dicebatur, captam evertit, et facta hominum Strage non modica, dum nostri convenirent, in Propria Se

259쪽

De causa adventus patriarchae in Angliam. O tempore rex Ierosolymorum, morti Sbeneficio liberatus a lepra, nepoti CXSorore, I OVenni Puero, regnum reliquit. Qui cum esset unctu S in regem,

sub tutela comitis Tripolitani pro

mtate nutriebatur; rerum Vero Summa PonOS eundem comitem potissimum esse videbatur. Cum ergo res Ierosolymitanae in dies langueSCerent, atqUe illud Salomonis, δ Maledicta terra cujuS reX PUere St, et cujus principes mane comedunt,'' prudenteSterrae illius crebra cogitatione versarent; generali providentia statutum est ut vir magnUS, CUJUS cum quantitate negoti imoveret auctoritas, Sanctae scilicet Resurrectionis patriarcha, Detendi Contra immanissimum hostem Sala dinum auxilii gratia, ad Christianos principes in Europam mitteretur, et maxime ad illustrem Anglorum regem, Cuju Sessicacior et promptior opera sperabatur. Idem igitur patriarcha post maris discrimina Romani VenienS, et, juncta patriarchali, auctoritate RPOS-tolica proces Surus, hunc a papa Lucio ad regem Anglorum accepit epistolam: Epistola Domini popae ad regem Angl0rum. LUCIUS episcopus, Servus Servorum Dei, Charissimo in Christo filio Henrico illustri rogi Anglorum, Salutem, et apostolicam benedictionem.

260쪽

244 nisTORIA ANGLICA ΝΑ. LIB. III. Cum inclyti praedecessores tui prae caeteris terrae principibus armorum gloria et nobilitate animi longe retro Claruerint, eOSque fidelium populus in sua didicerit adversitate patronos; merito ad te,

non tantum regni sed et paternarum virtutum haeredem, quadam SeCuritate Prae Sum P tu, reCUrritur, ubi populo Christiano imminere periculum, immo exterminium, formidatur; ut per brachium regiae magnitudinis membris Rus impendatur praesidium, qui ut ad tantae gloriae et praelationis

asicem pervenires Sua pietate conceSSit, et te Contra Sui nominis impugnatores nefarios murum

inexpugnabilem Ordinavit. Proinde novit Serenitas tua, jam crebris et molestis super hoc Pulsata querelis, qualiter terra Ierosolymitana, Specialis haereditas Crucifixi, in qua nostrae Salutis Sunt Praenunciata mysteria, et ipsius rei exhibitione completa, quam Ille, qui Cuncta condidit in sortem Suam, peculiari privilegio deputavit, perfidae et

SpurcisSimae gentis attrita et Circumvallata pressuris, nisi ei celeri remedio succurratur, prona Sit

ad ruinam; et inde Sustineat, quod abSit, irreparabilem religio Christiana jacturam. Ille enim Sala-dinus, sancti et tremendi nominis immunissimus DerSecutor, ita spiritu furoris excanduit, et totius nequitiae Sum Vires, ad internecionem populi sidolis exercet, ut nisi immanitatis ejus Vehemens impetus quasi Objectis ObicibuS, reprimatur, CCrtam Spem fiduciamque concipiat, quod influat Iordanis in os ejus, et terra aspersione vivisci

ipSius contagio polluatur; et quam gloriosi et

nobiles praedecessores tui a dominio gentis incredulae multis laboribus et periculis eXemerunt, rurSus nefando tyranni nequissimi dominio subjugetur. Ob hanc itaque necessitatis, et imminentis

SEARCH

MENU NAVIGATION