Historia rerum anglicarum Willelmi Parvi : ordinis Sancti Augustini canonici regularis in cœnobio Beatæ Mariæ de Newburgh

발행: 1856년

분량: 304페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

LIB. III. J HISTORIA ANGLICANA.

doloris instantiam, magnificentiam tuam uΡOStOlicis litteris duximus exhortandam, immo, dilatatis

praecordiis, Summa acclamatione pulsandum, quatenus ad honorem Ipsius respiciens, qui te ConStituit in sublime, et juxta magnorum qui Sunt in terra nomen tibi contulit gloriosum, ad desolationem pro satae terrae pietatis studio te converta S ;et ut Rus confusio in hac parte tollatur, qui pro te in terra ipsa voluit haberi ludibrio, operam adhibeas esticacem, quatenus praedeCOSSOrum tuorum

vestigia subsecutus, quam ipSi de principis tenebrarum faucibus eruerunt, in cultu magni Dei per tuam diligentiam, auxiliante Domino, ConSerVetur. Eo autem curiosius celsitudinem tuam in tanta OppreSSiOniS angu Stia conVenit laborare, quod terram ipsam regis intelligis praesidio destitutum ;et totum spem defensionis suae, ipsius proceres in tuae magnitudinis patrocinio duXerunt collocandam. Quod inde clarius tua Serenitas poteSt RgnOS-cere, quod Summos terrae illius et magnificos defen- Sores, Venerabilem fratrem nOStrum Eraclium patriarcham, et dilectum filium magistrum Hospitalis ad tuum excellentiam destinarunt, ut eX ipsorum prae Sentia, ConSiderata dignitate, perpenderes quanta fuerit necessitatis angustia, Pro qua eorum sustinent tamdiu carere praesidio, ut per ipSOS facilius ad vota sua tuam devotionem inclinent. Viros igitur praelatos, tanquam ab ipso Domino tibi destinatos, benigne recipias, et debita charitate pertracteS; eorumque postulationibus tanto facilius adquieSCRS, quanto Suae gravitatis et honestatis intuitu favor est eis et gratia exhibenda. Sane recolat prudentia tua, et Sollicita Socum meditatione reVolvat, promiSSionem illam, qua de impendendo saepe dictae terrae praeSidio, tuam celsitudinem obligasti; et ita in hac parte te cautum

262쪽

et Studiosum exhibeas, ut te in tremendo judicio tua ConsCientia non nCCUSet, et Rus, qui non sallitur, districti judicis interrogatio non condemnet. Valete. '

CAP. XIII.

Quomodo patriarcha, infecto neg0tio, repatriavit.

ENERABILIS igitur patriarcha in

Angliam VenienS, Circa negotium propter quod Venerat Solicite Satagebat. Eo, quo decebat, honore a rege SUSCeptus, propriae fatigationis causas aperuit; et ut in tam sanctam accingeretur militiam, tanquam ordinatus a Deo Votisque Omnium eXΡOstulatus, ud debellandam spurcissimi Saludini superbiam, cum dignae auctoritatis pondere monuit. Rege Salubria monita benigne admittente, et reSponSum, ΡOSt competen S deliberandi spatium, pollicente, aliquantisper eSt in Anglia demoratus. Verum cum ille certa et enormia regni proprii ex Sua peregrinatione periCula allegaret, et Vice suae praesentiae ad sublevationem Orientalis ecclesiae, decentem pecuniae modum promitteret; tundem inanior spei quam Venerat, in Galliam remeaVit. II ex quoque ad transmarina VOCatuS negotia transfretavit. Cumque inter ipsum et regem Francorum, exitialis discordiae germina pullularent, diabolo scilicet modis Omnibus satagente ut Christiani principes vires inter se Christianus enervantes, terrae et Civitati, eX qua Salus Omnium fluxit, multiplici expOSitae periculo minime subvenirent, venerabilis patriarcha, insecto negotio, re- Patri uvit.

263쪽

Llu. III. HISTORIA ANGLICANA.

discordia regum atque induciis. GITUR ortum inter reges malum di Scordiae, multos involvit popuIOS. Cum

enim unaquaeque gens pro Suo Principe aemularetur, ita Contrὼ Se mutuo animabantur et praeparabantur, tanquam Singuli vel proprium emolumentum Seu gloriam quaererent, vel injurias proprias ulturi CSSent. Oieruntque ex diversis hinc inde pro-

seroci Ssimo agitatae, spiritu, armatorum multitudineS, mira vesania regum suorum gloriae Vel

POtiuS Superbiae sanguinem proprium libaturae. Quid enim insanius quam pro inani nec Sua Sed ulterius gloria 'ita aemulari ' et quid iniquius vel mi Serabilius quam pro unius homini S Commodo, Vel etiam fastu nudo, tot Christianorum millia periclitarit Cumque e castris hinc inde ΟΡΡΟ- Sitis per dies aliquot torvis se mutuo vultibus duo magni exercitus prospectarent, frustra cirCa Vel pacem Vel inducias satagentibus atque aerem tantum Verberantibus viris pacificis, tandem fatalis et tremendus conserendi manus dies illuXit. Turmis ad pugnam dispositis, parum jam uberat a

264쪽

dicitur, ducum susurriis quam prolocutionibu Spublicis, indultae in dies plurimos induciae in utroque exercitu VOCO PraeConia declarantur. Plane vox ista multo gratius inesonuit auribus omnium, quam vox tubae accendentis ad proelium. Gentes igitur quae paulo ante hostiliter fremebant, et populi qui prius meditabantur inania, Vel potius in Sana, Deo Propitio, cum incruento gaudio ubiere in Sua. Rex autem Anglorum, dimisso exerCitu, in transmarinis regionibus morabatur, firmandae magiS paciS quam suscitandi furoris bellici negotiis deditus. Olim enim pro aetate bellorum pertaesus, nulla jam libidine sed sola neceSSitate ad intentionem bellicam trahebatur. CAP. XV. De praerogativa terra Ierosolymitanoe, propter quam totiens devorat habitatores Suos. ΝΝΟ a plenitudine temporis quo Verbum Caro factum CSt Μ. C. LXXXVII.

regnante in Alemannia Frederico, in Francia Philippo, in Anglia Henrico Secundo, Urbano A autem, qui Lucio successerat, Sedi ADOStolicae praesidente, aggraVata est manus Domini Super terram Ierosolymitanum ;et, SeCundum Ieremiam, ' plaga inimici percussit eam castigatione crudeli. CiVitas Sancta, in qua invocatum eSt nomen Domini a diebus antiquis, in qua Sacrae prophetiae floruerunt, in qua redemp-

265쪽

LIB. III. J HISTORIA ANGLICANA.tionis humanae insignia micuerunt, ex qua salutis in omnem mundi latitudinem sacramenta fluxerunt, proh dolori incidit in manus gentis profanae et immundae; terra sanctorum qui a Seculo Sunt Prophetarum; terra apostolorum, inimo ipsius Domini et Salvatoris ; quam scilicet incarnationis et nativitatis suae mysterio initiavit; conversatione Sua, et Praedicatione, Signisque illustravit; passione Sua, et Sepultura, et resurreCtione ConSecravit; ascensionis suae triumpho, et adventu Paracliti irradiavit; spurcissimus Saludinus Occupavit, fidelium populis Vacuavit, et, abrasis Christianae religionis insignibus, immundissimae Sectae Suae sacrilegiis profanavit. Datumque est ei non Solum os loquens ingentia, sed etiam brachium saciens grandia, adverSus Dominum et adversus populum Christi ejus. Nam de eodem populo impletum est illud Jeremiae immo dominicum per os ejus, ice illos a facie mea: et egrediantUr,

qui ad mortem, ad mortem ; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad

captivitatem, ad captivitatem. Hujus autem miserabilis et famosi exterminii causam fuiSSe ΡeCoata plus solito inundantia nemo debet ambigere. Et quidem ab initio in omnibus quae sub coelo sunt regionibus, patientius Divinitas peccata dissimulasse noscitur, quam in terra illa quam utique gratia tantorum tumque insignium operum divinorum quae in ea mirabiliter patrata vel patranda fuere, quadam, ut ita dicam, privilegiali necessitate Sanctum eSSe Oportuit, aut non diu impunitam. Quippe hanc Deus elegit ab initio illius praeclarissimae dignationis Suae, quae Scilicet omnia

266쪽

HISTORIA ΑΝGLICANA. LIB. III. divina longe antecellit opera, id est, Suae inCurna tionis et humanae redemptionis, Suo tem Pore ΠΟ-bilitandam miraculis. Horum Sane in ea SUO tempore patrandorum gratia, Singulare prae Cunctis

regionibus Semper privilegium habuit, quod utique gratia eorundem jam patratorum cumulatius habere dinoscitur. Inde est quod scriptura SaCra locis pluribus ejus praerogativam tum praeclare commendat. Quod Si vel ad opum gloriam, Vel ad fructuum reseras ubertatem, Occurrit tibi VeriS- Sima ratio, quod utique in his plurimae illi regioneS aeqUentur, et quaedam etiam praeStent; nisi sorte in his quae de India memorantur Vana Sit fides. Ergo hoc solo prae cunctis terris inclita, Vel Olim fuisse vel nunc esse dinoscitur, quod in ea et olim patrandum erat et nunc Patratum CSSe Constat, illud humanae redemptionis tam magnum et tam mirabile sacramentum. Nam si peculiari po-Pulo Suo, id est, Semini Λbrahae, terrenam hereditatem Deus propter excellentissimam fructuum fertilitatem largiri voluisset, in India potius quam in Syria possessionem tribuiSSel. Nunc Rutem, divina sua prOVisione, populo ad hoc electo, ut exeo humanae redemptionis hostia Suo tempore Sumeretur, terram illam in possessionem dedit quam ab initio elegerat ut in ea eadem reconciliatrix hostia Iaetaretur. Hujus rei gratia eandem terram Specialiter suam vocat: ' Terra,'' inquiens, non Vendetur in perpetuum, quia mea eSt, et VOS advenae

et coloni mei. V Sane hujus terrae primi post diluvium incolae fuere Cananei et Amorei, et cognati horum populi. Quos nimirum Dominus propter mores flagitiosissimos suo tempore disperdendos

y Terra. J Leviticus xxv. 23.

267쪽

esse Draevidens, adduXit illuc Abraham, generOSae Honey Hstirpis patrem futurum, de Ur Chaldeorum h Se- Airui , or

mini ' inquiens, tuo dabo terram hanc. Forro ipsi Abrahae nec 'passum pedis, ut ait ΛΡOStolus, dedit in ea: quia, juxta vocem divinam, nondum completa erant peccata Amoreorum; id est, non tantum jam excreverant atque invaluerant, ut Proster haec a Deo indulgenter magis quam rigide peccata 'pensata, iidem peccatores exterminari deberent. Itaque a Deo PraeScio et justo, non rigido, peccatorum ComPletio patienter eSt eXpectata, et OXterminatio peccantium usque ad completionem peccatorum diluta. Idcirco Abraham illius terrae non est faCtus 9OSSeSSOr Sed ad Vena : porro Semen ejus, completiS jam peccatis Amoreorum, accepit in possessionem terram eorum; et ut eandem terram possideret, Deo Iurgiente, eosdem eX terminavit impios, Deo jubente. Νum putamus hanc

gentem peccatricem enormiUS DCCC RSSO, qllum gentes ceteras Orbis terrarum, scilicet ut illo Sis ceteris sola exterminium pateretur' Certe orbem UniVersum caligo erroris involverat; et nemo respectu

divini judicii, quod utique nesciebat, Vetabatur facere quod libebat. Νon igitur gens illa ideo sola divini severitatem judicii experta eSt, quod ceteries gentibus sordidior fuerit; sed terram, clarissimis divinae dignationis suo tempore nobilitandam miraculis, incolarum suorum tu C deformatum PQCCatis, eorundem incolarum exterminio expiari, et

populo electo, id eSt, semini Abrahae, sacrae fidei habenti characterem, in hereditatem dari Oportuit. Quamobrem eidem populo a Moyse in Deuterono-

268쪽

HISTORIA ANGLIC ΑΝΑ. LIB. III.

mio dictum est: μ λ Νon propter justitias tuus ingredieris ut possideas terram istarum nationum; sed propter impietates Suas, te introeunte, deletae sunt, et ut impleret Verbum Suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob. In Levitico quoque filiis Abrahae divina voce dicitur: 'Νe polluamini in

omnibus quibus contaminatae Sunt genteS, qua S ego ejiciam ante conspectum VeStrum: a quibus pollutaeSt terra, cujus ego Scelera ViSitabo, ut evomat habitatores suos. Cavete ergo ne et vos Similiter QVOmat, Cum paria feceritis, Sicut evomuit gentem quae fuit ante VOS. V Ceterae Vero regiones tale privilegium non habentes, non ita devorant vel evomunt habitatores suos, cum effusius peccatis Sorduerint, Sicut illa, quae et ipsum Semen Abrahae, cui in hereditatem data erat, eo quod eum Suorum enormitate facinorum deformaret, postmodum juSte evomuit. Et majorem quidem partem ejuS, id eSt, decem tribus, irrevocabiliter extorres, duas Vero

tribus, id est tribum Iuda, de qua ipse Dominus

SOCundum Carnem naSciturus, et tribum Benjamin, quae Vas electionis editura erat, evomuit in Babylonem, Suo tempore reVocandas. Quas tamen DOStmodum, eo quod non 'COgnoverint tempus Visitationis 'suae, sed detestabili vesania proprium Peremerunt redemptorem, eadem terra jam in ea patratis divinis mysteriis inclita, severiori judicio nunquam reVOCanduS evomuit, Romanis Imperatoribus Vespasiano et Tito divinae animadverSionis

Τ Νon in opter. J Deuteronomyi X. 5. But the passage would Seem to be quoted frona memorΥ, and is very disserent froni the Vulgate. Ne polluamiui. Leviticus xviii. 24, 25, 28. The wOrds arenot exactly those of the Vul

gate.

269쪽

I. I B. III.J HISTORIA ANGLICA A.

ministris. Exterminato autem Carnali semine Abrahae, quod ita degenerabat ut ei a Domino diceretur, Terrae Sodomorum remissius erit in die judicii quam Vobis,'' conculcatum est a gentibus San Ctuarium Dei usque ad tempus religiosi Augusti Constantini Magni. Tunc enim terra sanctu, Pio HUS-dem principis studio, a gentilium rituum sordibus emundata, data est in hereditatem et possessionem vero semini Abrahae, id est, Christianis ; a quibus et possessa est annis multis ii Sque post tempora beati Gregorii. Tandem enim et hos habitatores

SUOS, Cum divinam Contra Se iracundiam, peccatis eXCresCentibus, nCCendiSSent, terra SanCta, quae ab eis maculabatur, devoravit Sive eVomuit, et Contaminarunt eam Agareni habitatione sua Spur-CiSSima, uSque ad annum a plenitudine temporis quo Verbum Caro factum est Μ. XCIX. Tunc enim civitas Sancta, ut Silperius memoratum CSt, Per

militiam Christianam, ab Europae partibus Venientem, Agarenos habitatores evomuit, et impleta est etiam in uioc illa prophetia Noe, 'Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem. V Quippe de Sem gentes Asiae, de Japheth Vero ortae Sunt gentes Europae. Japheth ergo quodammodo habitationem accepit in tabernaculis Sem, quando homines Europae, eXΡUISis Agarenis, in provincia Asiae Palestina habitare coeperunt. Fuit autem

habitatio filiorum Japheth in terra San Cta annorum circiter LXXXVII. hOC est ab anno a partu virginis

Μ. XCIX. US JUO ad iannum II. C. LXXXVII. Tunc

mitu non dicimus, terra SunCta more SUO evomuit.

270쪽

Erant enim jam in Ierusalem et regno ejus, non, ut Olim, viri religiosi ex omni natione quae Sub Coelo est, sed OX Omni gente Christiana sucinorosi, luxuriosi, ebriosi, mimi, hi StrioneS, hoc genus Omne in terram sanctum tanquam in Sentinum quandam Confluxerat, eamque ObSCoenis moribus et actibus inquinabat. Ipsius quoque terrae novi indigenae, quOS Pullanos Vocabant, Sarracenorum insecti vicinia, non multum ab eis vel fide vel moribus discrepabant, atque inter Christianos et Sarracenos tanquam quidam neutri esse videbantur. Sic ergo terra Domini nostris temporibus ab advenis simul et indigenis inquinata, utrosque tandem judicio Dei evomuit, et nunc tolerat gentem immundissimum Agarenos usque ad tempus, procul dubio et hos devoratura cum Deus voluerit. Sane a Christianis recepta est sub papatu Urbani Secundi, et recidit in manus Agarenorum sub pontificatu Urbani Tertii, LXXXVII. ut dictum est, annis inter- lapsis. Quomodo autem hoc contigerit, plenius eXponendum eSt: non quidem Propter Prae SenteS, quia res recentissimae memoriae est, et Satis nota omnibus,) sed ut ad posteros insignium malorum nostri temporis non superflua notitia stili nostri ministerio transmittatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION