Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

191쪽

ribus ben20es gr. iv. Camphor. gr. ij. omni biliorio talem sumendam.

a bo insinu pom ct imger a 782. Peripveumonia Duelowaticae. Ρulmonum inflammatio non raro aliis se-bribus super lenit, grave atque anceps malum,

eum & dissicilis nonnunquam illarum cognitio,& medela quoque tape incerta; cum & pulmonum inflammationi, de febri principii, cui

peripneumonia accessit , mederi debeamus.

Aecidit hoc perlape in decursu febris putridae, tibi & aliorum etiam viseenim & pulmonum praeprimis dira inflammatio in exstipiciis detecta est. Ad symptematicas ejusmodi peripneumonias etiam pertinet maligna quorundam medi-οorum peripneumonia, quae Venae sectiones minus fert, ob magnam inde virium vitalium ruinam. Talem anginam Huxlamus a) descripsit: - At enim Vero nonnullae eXtant peripneum Oviae species,quae nulla ratione largam

sanguinis sustineant detractionem, ut quidam indubitatae fidei annotaverunt scriptores me. dici. - Ego vero idem illud variis peripneumoniis epidemicis Vertente anno 17 5, ct

192쪽

ineunte astano 27 6 , b) observavi ; quibus temporibus pes pneumonia grassabatur epidemica, in qua post alteram & interdum quoque post unicam sanguinis emissionem pulsus & vires aegroti mirum in modum prosternebantur; ge quae in febris mutabatur speciem nervosae, cum qua magni tremores , tendinum subsultus, profusi sudores, aut diarrhaea atrabiliosa cum lingua nigra , com te vel delirio erant conjuncta; quamquam in principio pulsus plenus & celeriter tremens, dolor , tussis & oppressio ita urgere videbantur, ut sanguinis emissionem quam maxime indicarent. - uo in casu raro sanguis

aliqua insigni crusta obtectus; sed plerumque

floridus, laxioris tamen molliorisque cons en-siae vel eoloris obscurioris tenuiore, carrulea aut siridescente incrustatuspellicula Occurrebat,

sub qua tenuis viridesens gelatina & in fundo obscure lividus haerebat cruor. - interdum quidem crusta erat & crassior & tenacior, sed calore pallide rubicundo, baecis comi vel dilutae ribesorum rubrorum gelatinae misi. Quod phaenomenon saepius in veris pleuroperipneumoniis observavi. - Si quκndo ego talem laxum distatutum video sanguinem, ineonsilio plus sanguinis emittendi semper cau

193쪽

te versor, in primis si post ejus detractationem

pulsum vel quoque aegrotum magis languentem deprehendo, etsi oppressio, pondus, vel quoque dolor id requirere Videntur. - ΡΑ-ri observationis genere Lanei us & post eum GgΓυ us , a continuanda sanguinis missione abstinendΠm esse , si nulla in eo secundum

emisso appareat crusta tenaX, Caute admonent.

In pisuritide, peripneumonia, hujusmodi inflammatoriis pulmonum morbis, si in sanguine e vena secta: extracto non appareae in supersia eie erusia alba, quae necessario apparere debet,pe mum , - δε vero in altera sanguinis missione incipiae apparere , bonum: contra Π in secunda ne quidem apparebit, ab ineto flatima sanguinis mi one , aliter interficies aegrotantem c) - Ego quoque cum Boglivio tam in priore, quam p0steriore praedictionis pariste, sanguinem in principio febrium pulmonicarum detrastum floridum pessime semper es.se ominis, consentio; id enim , vel sanguinis crassin maXime perturbatam & dissolutam esse, vel crassum inflammatorium sanguinem in pulmonum arteriis impactum haerere, neque aliquid praeter tenuiorem & maxime se. rosam partem transire & ad cordis ventriculum sinistrum provenire posse, Ostendit.

194쪽

Nihilominus sacere non possem, quin annotem , interdum quidem in peripneumonia &pleuro peripneu noui a primum & secundum quoque emissum sanguinem nulla crusta obteiactum apparere, tertium tamen fore valde te nacem, idque praecipue fieri, quando in brachio destillat, neque pleno flumine profluit sanguis tune vero & hoe observandiim est, quod sanguis hic, licet appareat floridus, frigidus tamen rediaditus, sit tensior & tenacior; cum e contrario in casu supra relato, sanguis quidem satis floridus, laxioris istaen molliorisque e

set conteXtus, neque unquam in Ordinatum firmum coiret crassamentum. - Tale laxiotaris, distatuti & floridi sanguinis genus fie- pius hominibus navigantibus in principio anni 17 6 db detrahebatur, euntque semper

comitabantur pessima, sepiusque mortifera symptomata. - Tales malignae peripneu

moniae saepissime profecto nautis post longa itinera & hominibus seorbulo insigni assectis , contingunt. - ui primo prae reliquis di ia

195쪽

ficulter & brevibus intervallis spiritum trahunt , languescunt & levissimo motu debilitantur , ac Vagis transientibus horroribus. aestu, & totius corporis doloribus afficiuntur, febris cum magno praecordiorum pondere, brevi, importuna, sicca tussi, pulsu celeriore, tenui & molliore , quam in peripneumoniis inflammatoriis consuescit, sudoribus frigidis inaequalibus, ct perpetua inquietudine atque anxietate succedit; tandem tenuem, glutinosam , cruentam aut obscurioris colorisae frequenter infensit imi odoris materiam rejicere incipiunt ; praeter ea istis rubrarum, eastanei coloris, lividarum vel nigrarum pe- techiarum accedit eruptio. Urinae color plerumque est obscure niger, vel igneus fixiviosus, haud secus ae parca sanguinis quantitas in ea e dissoluta; in hac parca quantitate emissa nihil desidit; in illa vero nonnunquam Occurrit larga livida hypostasis, nonnunquam nihil aliud, quam materia fur suri similis hine illincque est dispersa. - Cum haec sympto

mata maXimo erasis sanguinis disturbatae atque aerimoniae humorum summae sint argumento,

sanguinis detrastio largior non facile prodest, licet saepius inprudenter suscipiatur,

196쪽

a Huxhami observat. de aere di morbi vid. Melissi

Ianuar. Februar. & Martio.

Idem autor ulterius de hae peripneum0niae specie loquitur et ab Ex hominibus tali perirneumonia laborantibus detractus sanguis statum ejus dissolutum putridum monstrabat; crassamentum erat laxum & tenue, serum turbidum & rubicundum: lingua nigra & dentes crassis obscurisque sordibus obducti, respira tio infensa & urina colore obscuhiore aut nigro tincta foetidaque , quae in genere Observabantur , magnam humorum indicabant corruptionem; & maculae nigrae aut dysenteria cruenta , quae saepius quinto, sexto aut septimo apparebant die, multo magis hoc comprobant. - uantum pulsus & aegroti vi. res post sanguinis detractionem talibus in ca-fibus diminuerentur, mirum erat: interdum non sine maximo metu & sollicitudine magnam anxietatem , animi deliquium , sudorem frigidum & pillium intermittentem, tardum, citius succedentem observabam, licet febris ipsius in principio hoe fieret & pulsus antea 1ortis & acceleratus videretur. - Haec quoque in pleuroperipneumoniis , ubi dolor lateris vebemen. , oppressio pectoris magna &

197쪽

tussis insignis erant, vidi ; alias enim illud,

quod peris neumolatam adesse Ostendebat, me. rum labris malignae fuisse symptoma , crede re quis potuisset. - uas peripnoumonias putridas alteram sanguinis emissionem nunquam bono cum successu, immo raro primam pertulisse, nisi pulsus adesset fortis & tensus pro certo habeo. b uando ego, num sanguinem detraherem, dubius haerebam, scarificationem & cucurbitulas interdum cum successu applicabam, etsi uno alterove in casu effusio ex cute concisa Alde erat profusa. neque prius prorsus cohiberi poterat, quam exspirabat aeger.

Itaque hie quaedam putredini resistenti

medicamenta pectoralia requiruntur , deeOdium ex sieubus, bardana & papavere rubro cum succo auraRtiorum Hispanientium vel linumum primum & postea gas sulphuris, aut elixirio vitrioli bene acidulatum redditum valde convenit. Nitrum , Olibanum, myrroba, sulphuris flores, es bolua cum conserva

198쪽

jugulae, roob sambuci, aut ribesiorum , mu-cilagine seminum cydoniorum & syrupo rubi idaei dari possulit: Vini acetum campliora saturatum cum sambuci & rubi syrupo egregium quoque est medicamentum; quorum cochlear unum vel alterum interdum est exhibendum. Vinum pomaeeum bonie notae, Vinum & aqua cum succo aurantiorum Hispaniensium, vel linionum calide haustum exissereationem, si deficit, promovet & acrimoniam aleatinam corrigit. - Rosarum tinctura cum floribus papaveris rubri inordinatum tenuis cruenti ichoris defluxum temperat ; nihilominus cipe oxymel squilliti eum &aqua cinnamoni fori; ad materiam evacandam

necessaria sunt, si id trachea stridor insignis& spirandi disseultas, magnam in pulmonibus

adesse quantitatem arguunt; at enim vero saepe tussis importunitas & violentia elixirio asth. malleo , diacodio , caeterisque est compescenda. - Sagu, Panata, cornu cervi gelatina, poma tosta, decocti hordei cremor, aut avena decorticata cum pauco vino & limonum succo parca copia sed saepius data ad aegrotum sustinendum sunt necessaria; fraga, rubi fructus, ribesia e cerasa interdum cum successu concedi possunt. Neque haec medendi metho

199쪽

dus nova est; nam in plenritidum curatione anni temporis fritetus, ut ficus , caeteraque suadet Aretaeus ab atque idem, in alimentis, recte ait b) medicamenta ponentur, quin immo in alimentis medicamenta sunt. - Iaparte diaetetica fui verbosior; nam ut breviter me expediam, in eo, ut conVenienti ratione vires aegroti conserventur, & tempus prorogetur, donec humorum acrimonia aeOr-

recta & pulmones a putrida exonerati sint colluvie, cardo rei verti videtur ; in fine ad minimum omnia a bene praescripta dependent diaeta; ubi panis tostus & vinum rubrum portu galpnse aqua dilutum, cocta cum corticibus aurantiorum se vilianorum, magis aut cinnamomo beneque acidulata miram praestant utilitatem. - Raro hoc in casu salutaria inveni vesicatoria , saepius profecto noxia, eum magis arrodant & magnam tenuis cruentat materiae emittant copiam & interdum par. tium excitent destructionem.

200쪽

quaestiones Narrae.

Ex iis, quae hucusque de inflaminatione pultironum dicta sunt, facilis est quaestionum, quas author ultimo hujus capitis paragrapho proposuit, solutio, ut longiori harum disquisiti ne haud opus sit, atque paucis fossint absolvi:

Subita quandoque in peripnerimoniae initio apoplectica mors observatur. A magnitudine scilicet inflammationis, si utroque pulmone dirissime inflammato, totum hoc vitale viseus sanguini ulterius recipiendo atque transmittendo ineptum redditur , atque Ob eam iptim causem sanguis, cui liber a capite reditus intercipitur, in cerebro coacerva. tUr, atque aegrum apoplectice ferit.

Mollis pulsus, qui in initio aderat, sa- ista venae fectione non raro plenior atquct durior evadit; quoniam pulsus ob validam pul-naonis inflammationem suppressus, insaretii hujus visceris inflammatorio a sanguinis evacuatione imminuto, magis evolvitur, , atque eas Vires adquirit, quae vehementiae inflamma.

toriae sebris respondet; ut igitur ex pulsuum in peripneumonico homine mollitie de magnitudine inflammationis recte judicium feras.

SEARCH

MENU NAVIGATION