Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

201쪽

Ρessimnis signum est in his aegris respiratio solo abdomine peracta, atque sermo parvis crebrisque inspirationibus interruptus, dum interim de sensu oppressionis in pect0re' interrogati, se libere omnino respirare profitentur. As istum encephalon id significat, ut aegri vel maxima respirationis impedime ta haud sentiant. Prava metastasis phlogisticae limphae re. pente nonnunquam in iis est sacta, quibus morbus inegligebatur, quive aliquam salutis spem jam conceperunt. Eam autem actu fie. ri augurabamur, li cui thorace inflammato, neque pessime habenti , ct diligenter curato ex improviso spiritus dissieillime, celerrimeque, atque non nisi erecto, aut inter sedendum, antrorsum inclinato corpore, trahi coepit'. cum pulsuum tenuissimorum celeritate& frigore extremorum, & facie Hippocrati. ca ; pereunt haud multo post a spurio hoc em-nremate suffocati. Servari sorte tales possint paracentesi thoracis mox instituta , & lym. pha, priusquam in coagulum abiret, educta. a

Saepe aegri pulmonum inflammationibus detenti magnam eopiam puriformis materiae

202쪽

exspuunt, quin signa oriturae vomicae praeces.serint, atque tali exscreatione per septima nas etiam continuata, sensim sine sensu sputa minuuntur , & aegri, qui pro phthysicis habebantur, pristinam sanitatem adquirunt. Haec

materies lympha erat phlogistica, quae sub puris specie imposuit. Raro phthysin sanari funesta utique "idiana experientia comprobatur. At illa praeeipue phthysis omnium dissicillime curatur , quae eX haemopthysi, vel peripneumonia, vel pleuritide suppurata Orta est. Maxima enim dissiduitas ab inflammatione partium abscessui vicinarum nascitur. - ui enim haemophlysi aut laborarunt aut adhue Iaborant, purulenta sputant sanguine subinde tincta et per intervalla auctum lateris dolorem queruntur , omniaque illa signa monstrant , quae latentem & chroni. cam pulmonum inflammationum indicant.

Phthysuos ex hoc harmophthysi natae, vel cum eodem junctae ideam exactam habebit, qui

continuam, & chronicam pulmonum inflammationem conet piet, vel chronicam quamdam perii neumoniam cum sputo cruento ob vasa

pulmonum debiliora solito largiori, ubi pars quaedam inflammata in suppurationem transiit,

203쪽

18, reliqua reliqui pulmonis inflammatione cruda persistente. ,, ab

Hinc etiam empyema post periplaeum0niam lethale ; nil enim ex pure etiam emisso exspectes, cum pulmo interim suppuratoria

labe conficitur.

Di mellis diagnosis peripneumoniae in illis

hominibus, qui aut ob naturalem, aut vi morbi inductam inscitiam , atque insensilitatem, de pectoris oppressione nil conqueruntur, quod infantibus, ct mente captis accidit. Ex hac ratione medicus summa & oculo-lorum & mentis acie respirationem in aegro examinet, ita enim vel maxime latentes inflammationes detegere poterit. Cum saepe admodum dissicilis diagnosis em- pyematis sit, oportet omnia signa conserre, quibus certior fieri potest medicus. Μultum nos iape Juvabat in schola clinica thoracis - percil=o, quod signum ab elarissimo vindobonensi medico Auenbrugger commendatur ; at non solum, sed cum toto morbi decursu col. latum, collectum esse significat. Si enim thorax percussus non resonat, id tantum scimiis pulmonem illius lateris aeris recipiendi

204쪽

incapacem esse, deletas esse vesicntas pulmonales ; modum vero quo id fit, materiam quae hane Vesicularum compressionem facit, ut adr recipi nequeat, percussio non docet. Neutiquam tamen spernendum hoc signum , cum Omnia alia signa subinde ambigua sint, ut hoc etiam accedente certa evadant ; dein perculsio do. cebit, quonam in ea vo morbus haereat. . Raro anu tomicis ea felicitas contingit. ut pulmones secelat pleurae non aleretos. Ρuto id ob frequenter praegressos morbos thoracis fieri, cum sciamus, eos ut plurimum, si leviores sint, negligi, aut perversa medendi methodo omnino exacerbari. Hine in illis pseudomembranis varia tape strata dignoscimus, ut inde ad praegressi as olim diversis temisporibus inflammationes concludere valeamus.

Non tantum aeustas , sed etiam chronisas , latentesque in ammationes dari in primo Vo. lumine horum commentariorum animadversum est. ab Accidit id omnibus visceribus, praecipue autem pulmonibus. Omnium maXune

Boglisius b) medicus de latentibus harum inis

205쪽

flammationum insidiis medicos perat tentos feeit : consistit autem hic morbus in minutissi. mis doloribus punge ntibus in unic0 tantum pectoris loco, digiti acumine nunquam majο- rem ambitum complectente , febre notabili aliisve vehementibus symptomatibus non conlactatus, a pluribus eodem laborantibns fere penitus negligitur , plerumque vero , licet mitissimam speciem praeseserat, Vomi eam, pessimarum sequelarum scatebram , progignit. Si simul eonstans, etsi levior thoracis oppressio adsit, pleuroperipneumonia latens ad*st.

Signa pleuritidis latentis. Detegitur haec occulta pleuritis aut parip-neumonia:

I. Aegri vix febrim a semetipsis, aut etiam ab medico observκntur. Tussicula, sputa pavea, cocta, mucosa. Oppressio pectoris non nisi in motu corporis; appetitus vigens, lingua modicissime albescens, sitis nulla.

206쪽

latus se convertere jubeatur . atque attendere num quilibet decubitus aeque ipsi facilis sit; num sors uni lateri incumbens tussitare debeat ; num. angustiorem ipsi , dissicilioremque fieri spiritum in hoc potius situ, quam in alio experiatur.

ploreturque, num is inter respirat adum aliquid in pectore incommodi, aliquem dolorem punctorium , ardorem pressionemque sentiat.

corporis positu tussitet, ' attendat, numquid molesti, pungentis, ardentis, Prementisque doloris sentiat. s. Status aegri praegressus diligenter exa. minetur; sunt enim morbi , qui hasce pleuritides occultas , & peripneumonias iapissime post se relinquunt.

Cassi pleuritidis lasentis.

Praeter generat es inflammationum causas, que minori vehementia corpori applicatae chronicam & latentem pleuritidem Valent producere, aliae singulares dantur , quibus prae

207쪽

gressis pulmo eo certius hae subdola inflammatione affligitur. I.) Inter eas causas primo ipse morbus pleuriticus non perfecte solutus numerandus est. post veram enim, & essentialem pleuritidem restat nonnunquam aliquid in thorace incommodi. Nulla interim febris adest, iaperfecta adesse sanitas videtur, si exiguum istiid molestae sensationis excipias, Ob quam,

po1tquam reconvaluerint jam eX morbo, data quaecunque Occasione, relapsua denuo in perip-neumoniam aut pleuritidem sit; nam leve hoe post pleuritidem incommodum rarius ab adhaesionibus novis pulmonum cum pleura, fre,

quentissime vero a superstite exigua phlogosi particulam pulmonis pertinacius Occupante deduci posse videtur. Hinc ejusmodi aegri,

etsi a morbo restituti, perpetuum tamen novarum pleuritidum fomitem intra thorauem fovent. Ρost rheumatismos febriles ac inflammatorios , post pleuritides ac peripneumonias rheumaticas idem aecidit. a. Alia frequens pleuritidis latentis causa catarrhus est. Sunt qui praegresso catarrho permultas septimanas, quin & menses levi alterutrius lateris dolore , ardore quodam , liceteXiguo, sputia non puruleutis, sed purifor-

208쪽

inibus, coctisque vexantur, quin praeterea decumbunt.

bent, si quacunque ex occasione incaluerint, Vino, motu, sole, atque circuitum humorum ilicitarint, his saepe unum alterumve tubercu, Ium inflammatur, quin propterea febre universali totumque corpus prehendente corripiantur.

chronicae thoraeis inflammationibus plurimum favet, atque a Stollio, & ab mxhamo ab inter causas frequentiores pleuritidis chronicae relata est. Huc etiam illa dispositio corporis pertinet', quae a praeeOei corporis in. cremento, quod in raehiticis sepe observa. tur, originem ducit. b,

ut hae dispositione multati ex quaeun, que causa humorum motum excitante . & ad pulmones praecipue urgente in hanc latentempleuritidem . incidunt , ex tabe tandem per. eunt. Cruda enim iis longissimo tempore inflammatio perstat absque aliquo consueto inflammationum aliarum eXitu. Tandem sputa

cocta, n0A purulenta, sad puriformia, sau- suine

209쪽

guine nonnunquam permixta prodire incipiunt, copissaque , pectoris oppres ii

nem, doloremque punctorium minuuat. Uerum cum ea magna quantitate, & diuturno tempore evaeuentur, aeger emaciatur , COH. tabescit, moritur, quin unquam Vere puru

lanti quid depreliensum fuerit. a)

Cura pleuritidis peri eumoniae latentis. Cura chronicae hujus inflammationis con sistit in methodo antiphlogistica , at non in generosa, sed refracto ejusdem usu morbi longae durationi , atque aegri viribus respondente. Ρrosunt itaque parcae, sed iteratae sun. guinis missiones; sanguis ferme semper crustam pleuriticam exhibet. Ρrosunt emollientia, mucilaginosa, praecipue autem decoctum Salab, quod longiori etiam sub usu vires di gestionis non labefactat. Omnium maxime autem conueuit antiphlogistica vivendi ratio,

quae ferme semper hos aegros relevat, in multosque annos conservat. In cadaveribus iuiarum, qui ex tali phthysii perierunt, & vo micae, & partium his abscessibus vicinari cruda inflammatio reperta sunt ; ut ita tua his exstirpiciis, ct ex antiphlogistica medela

210쪽

satis pateat, morbum hunc ad chronicas &la. tentes inflammationes pertinere. Isine patet, quare tanta saepe strages, a catarrhis neglectis sequatur, dum latens illa inflammatio aut non cognita , aut remediis

roborantibus, adstringentibus tractata in pht sin immedicabilem transit. Si labes haec haereditario modo in proles transfertur, unica serna' salus in antiphlogi. stico regimine habetur, vitando scilicet omne

genus stimulantium, atque humorum circuitum incitantium, seu alimentorum, seu rem diorum , aut validioris corporis exercitii.

observatum est saepius, ejusmodi aegri plurimum levari, imo etiam sanatos esse , si arthritis , pod 'gra regularis, aut liaemorrhoidum fluxus aecesserit. Solet id tunc fieri si

materia arthritica, quae sanguinem inflamma. bat, ad alias partes derivatur, aut fluxu ha morrhoidum e corpore eliminatur. Nocent in hoc genere phthyseos remedia tonica, lichen istandicus, &e. materiam expectorandam supprimunt, & pectoris incommoda augent. Balsamica, corteX, equitatio

hanc phthyseos speciem brevi morbis eram es-ficiunt. uando autem his remediis locus sit, tunc dicetur , cum de phthysi sermo erit.

SEARCH

MENU NAVIGATION