Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

ducebantur. Per annum integrum aegra hoc artificium exhibuit; tuncque sensim redeunti-bns corpori exhausto viribus, postea satis se.

Huc refertur illa anginae species, quae a luxatione vertebrae cervicis ad interiora contingere dicitur. Rusmodi casum Staistento a videre contigit in infante decem menses nato, cui caput retro inclinatum erat, guttur prominulum, & manifesta in cervice cavitas

apparebat. . Cum autem Ob infantis miserri, mos Hulatus exacte locum assectum suriitare non daretur , non potuerat accurate distin guere, quaenam Vertebrae cervicis introcesserit. Nihil deglutire poterat infans, & post

validas convulsiones hoe malum secutum fuerat. ab Comment. ad 3II.

Huc etiam pertinet angina ab osse Ityoi-ἐe luXato , cujus primus omnium Halsama a meminit, deinde Petrus Paulus Molinellius

32쪽

b) , quorum alter unum, alter duo exemplah nsee morbi in medium protulit, ut nullum de ea dubium superesse possit. Anginam ab hoc vitio productam dilucide expotuit Bur- serius. c ltaque IuXatur os hyoides, non uti humerus , vel digitorum phalanges, aut ossa alia , quorum articulos earum aliquid excipiti, e quo, cum luXantur, excidunt: sed ea ferme ratione, qua luXantur Ossa cartilaginibus una conneXa, uti ossa pubis, coecy.gis , nasi. Tum enim luXari coccyX a chirurgis dicitur, cum ita distorquetur, diltrahiturque , ut manus opera ad eam in suam sedem reducendam opus sit. Idem ferme accidit o si hyoidi, & separatim ejus catilaginibus.1) Valsalva de aure humana c. a. h) Molinellii Commetit. instit. scient. 6c art. acad. Bonnen. T. V. p. a. Q Burserius instit. med. prach. Vol. HL p. 4O9.

Luxatur autem Os byoides, ejusque appendices vel introrsum, vel extrorsum. ΠΟ-eunque modo dithus Ossis cornua, aut uppendices distrahuntur, aut e sua sede deflectunt, illud necessario sequitur, ut pharynX quoque, quae cum osse hyoide ope musculi

byopharyngei jungitur, Idistrahatur, & siu

33쪽

distrae fa deglutitionem laedat, impediat Ue. Si igitur vis aliqua ossi hyoidi vel extrinse-eus, vel intrinsecus inferatur, haec illud, vel aliquas ejus partes facile distorquebit, atque adeo luxabit. Sic crassior duriorque bolus, vel qgid aliud simile per vim in fauces sesOphagumque adactum, & deglutitum extrorsum urgeat Os illud, Vel ejus cartilagineos appendices necesse est; quod erit alterum luxationis genus ossi hyoidis proprium. Contia Violenta manuum in guttur injectio, vel ex terior id tus, percusso, pressioque os idem, aut ejus cartilagines introrsum inflectet, atque e naturali sede dimovebit; quod erit alterum luxationis genus, cui illae partes subjiciunturi

uando illud accidit, ne gutta quidem , nec quidquam aliud cibi assumi & deglutiri

potest. Interdum etiam summi, & crebri du- glutiendi conatus accedunt, quales is eXperiretur, qui bolum in faucibus haerentem haberet, quae VeXatio tanta quandoque est, ut multus frigidusque sudor undique essiuat, aepulsus parvi exilesque fiant. Respiratio tamen & loquendi facultas non admodum ossen. ditur. Larynx solus e sua sede dejectus, ae veluti incoinpositus apparet. Tumor item

34쪽

aliquis hunc inter, ' musculum sternomastola deum ex alterutro latere cernitur, eoque loco, quo elevatio est, si contrectetur, dolor percipitur. Si his addas defectum, absentiantque eorum , qUae aliarum anginarum sunt propria , eo certius de ossis hyoidis lu-Xatione , ortaque inde deglutiendi difficultate indicium habebis. Vasyana Observatio est hujusmodi: Ρutabat Bononiensis mulier, quae crassiorem bolum deglutiverat carnis non bene mansae, multisque imposuerat; se divexari a bolo in faucibus liaerente, quem ut inde deturbaret, Uaria manuum & medicamentorum auxilia tentavit; sed incassum. Jamque elapsum biduum

erat absque eo, quod ullum cibum, vel potum assumere potuisset, cum denique a muopem quaesivit. Ego Vero omnibus perpeusis, cum in aliqua ex appendicibus cartilagineis ossis hyoidis luxationem suspicarer, par tem, ut anatomi ea indicabat cognitio, ita digitis contree favi, & ilico per unam, vel alteram contrectationem omnia in pristinum sta. tum reducta sunt, sic ut immediate absquaullo deglutiendi incommodo jusculum summe., & cibum mulier modo desperata potuerit. Hactenus Halyalva. Haec observatio eX

35쪽

empluna smi luxqtionis ossis hyodis a caiisa intrinsecus applicita inducte. uus habuit,

Moserellius, luXaraonem hae exhibetiri, si ingenuit vis extrinsecus illata. Prior autem liveX ponitur: Chirurgus annos agens vignti quinque habitu corporis gracilis, cum nescio quid e inanibus eripere niteretur robustioris juvenis, manum hic illius collo injecit, atque in mutua illa concertatione virium ad priorem & deXtram partem vehementer pressit. Nihil postea solidi, nihil liquidi d glutire chirurgus potuit. Elapsa hora de me auxilium quaerit. Perstabat enim ea, quam modo dicebam , deglutiendi disseul as m ersunam os, assiduosque deglutiendi stimulos,

atque conatus, et silanali nihil in os quid tu i in summeret ad deglutienduin. Eaque ussi ictatio sic opprimebat intrepidum caeteroquin hominem , ut js in multo frigidoque sudore p2rfunderetur , & pulsus eXiles fierent, nec diu se vitam, nisi angustiae vis remissi sset, omnino trahere posse affirmareta Haud multum tR-men loquendi, res p rq ndique turbatam facultatem dixillem. Larynx utique desormata non nihil, atque incomposita visa est. Tumor etiam aliquis hanc inter, & musculum sterno mil1loideum deXtenim appaeruit; ab

36쪽

eoque loco, si tangeretur, dolebat non leviter. En alteram ejusmodi Observatiotiem in haec verba: vir mihi in no uomio se ob. tulit annos natus duos & quinquaginta, mediocri statura atque habitu, cujus dexterae, superiorique anterioris colli regionis particum manum quis, qua lapidem distringebat, iratus impegisset, tanta pressione illam, quanta in eo, de quo antea diXimus juvene, deglutiendi difficultas consecuta est, anXietas plane non tanta. Nibit difficultate post horas minimum tres remittente no comium petiit. Utrosque continuo in integrum resti. tuit adhibita iacili curationis ratione. Eandem fui serius adhibuit cuidam mulieri, qnae a Viginti jam horis nihil prorsus potuerat deglutire, nec ferme aliquid dicere. Praeter enim dissicultatem deglutiendi, de qua quaerebatur, Vocis etiam, & loquendi pote. statis non parum amiserat. A viatore manu vehementer injecta compreta eidem fuerant fauces. Illi eo Volsolsae re Molinellii obser.

Vationum recordatus, eam ab Omni incom. modo liberavit, intra pauca minuta. Curatio autem sie instituitur. Ministro ad caput continendum delecto, deXterae manua iudex, si luxatio dextrorsum inelinet: si

Vero

37쪽

Is vero sinistrorsum, sinistre index alte in fauces demittitur tonsillam inter, & linguae basin eo latere, in quod luxatio videtur protuberare, vel quaquaversum modo in unam, modo in aliam faucium partem, si affecti loci sedes nequa 'am pars pecta satis sit. Eodem tempore index, mediusque digitus sinistrae manus in primo indicato casu, dextrae vero in altero extrinsecus collo transversim admoventur , 'eo in loco, qui ossis liyoidissedi respondeat, indice, qui in fauces immissus est, os hyoidis leniter promoveatur, flectaturque secundum ejus longitudinem , vel in anteriorem partem, Vel in posteriorem, prout luxatio introrsum aut eXtrorsum contigerit, pressionem una moderantibus ac dirigentibus digitis collo extrinsecus appositis. Idque luterdum repeti bis vel ter oportet, donec deglatiendi potest,s omnino redeat ; quod momenin se. re temporis consequitur. Verum si eX luxa- tione inflammatio orta jam sit, haec discutienda prius est , quam ad ossis repositionem deveniatur , ut facilior evadat. Alia anginae convulsivae species est angina Dpochondriaca , seu luserica; si enimcOBVulsionum causa quaecunque musculos pha.

38쪽

to suffocativa angina, quae, licet molesta

sit, rarissime ta men periculosa esse solet ex sua natura, nisi a tali morbo ortum duxerit, qui eκ propria indole periculosus est: uti g. dum in tetano , vel opistothono corre. ptis talis angina adest. In mobilibus in genere nervoso hominibus frequens talis angi, Da Observatur , quales sunt foeminae hystericae, & viri hypochondriaci die i. Mirabilis iste morbus, qui passio hysteriea, vel hypo'

chondriaca vocari solet, quavis fere corpo ris partes Oecupat, atque talia symptomata

producit, quae competunt illi parti, qui mmorbus invasit. Nihil frequentius in praxi oe- Currit, quam globus ille hystericus dictus; dum constricto se phagi sphinctere, aer elasticus rarefactus illum distendit, sicque tumorem conspicuum excitat, quo miserae sere suffocantur. Cum autem spasmos illos eX Rb- domine sursum ascendere saepe sentiant tales mulieres uterum in fauces usque attolli falso credunt. Ρlerumque satis facile curari solet haec anginae species talibus remediis, quae nimium spirituum impetum in harum pardi ummusculos avertunt, & inordinatos spirituum motus sopiunt. Castorei, asses foetidae , galbani similium vitiosus Odor naribus eX-

39쪽

geptus, spiritus salis ammonitaei simili modo

adhibitus, saepe uno momento tolluntll Remala, reditura tamen, dum miseris illis vAlidi animi affectus contingunt. uasdam vidit mulieres hac anginae specie correptas Sisietemvsa , quae adeo mobile habebant totum nervorum systema, ut antieherystica dicta remedia, praecipue aeriora, malum augerent potius Imprimis hoc observavit in puella , quae frustra datis optimis antihystericis, per quadraginta octo horas nihil omnino deglutire pO- tuerat : cucurbitis absque searifieatione nu-chae applicatis uno momento tollebatur malum. uandoque tamen, quamvis rarius sorte contingit, diutius perstare hane angiuam , imprimis, si non adhibeatur idonea medela, sed purgantibus aliisve evacuantibus tentetur eumra. Verum si in quodam corporis loco, imprimis circa praecordia , maligni stabulentur humores, qui actione regiminis turbando omnes cerebri actiones convulsionem facere possunt, requiritur horum expulsio per emetica vel purgantia; quae pessime, cedere solent, dum a solo perturbato spirituum motu Convulsivo nascitur. Talis casus describitur in

aetis Edinbure cusibus b), ubi juvenis anginaeonvulsiva laborabat, feliciter curata, dura

40쪽

emetieis ge purgantibus deturbatur biliosa

saburra. Verum aegri robur, sapor amarus,

vel & salsus continuo pereeptus, satis indicabant, quom0do & per quae remedia cura tentari posset.

ANGINA A UOSA.

uando tumor albus, aquosus, frigidus absque inflammationis valide comitantis signis, occupat illas partes, quo deglutitioni vel respirationis erviunt, vel in vicinis locis similis tumor natus horum organorum functiones turbat, dicitur adesse angina aquosa, vel Edematosa. Raro magnus dolor hane anginae speciem comitatur: quia sedemato sis tu

moribus proprium est, ut indolentes sint. Si autem quis dolor adsit, ille plerumque tan, tum a distractione partium per hos tumores fas a nascitur. In debilibus, pallidis, leueOphlegmaticis, in quibus totum fere corpus frigido & inerti tumore turget, tonsilia quandoque pariter tument, pallidae omnino. Verum & in vicinis partibus similes tumores nasci poterunt a variis causis. IIue

SEARCH

MENU NAVIGATION