Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

61쪽

que observatis constat, deficere solito. Sua stadia morbus perficit, ut plurimum octo, vel novem diebus; solvique consuevit, aut alvi fluxu, aut sudoribus, aut urinarum copia, aut narium haemorrhagia. Pueris & adolescentibus in quarta, aut septima sponte sanguis enaribus prorumpens plerumque veram crisiin, qua ilico sanabantur , apud Bononisnses praestitisse visus est. Neminem ex hoc morbo, licet gravi, unquam periisse constat. Nolim tamen, qui plus aequo sibi confidat, temere aspernetur ejus benignitatem; cum fieri aliquando possit lethalis ad pulmones, Eut cerebrum metastasiis. a) Laghlus. Bononiens scient. & art. T. V.

p. I.

b) Burserius I. c.

Cum major esset morbi epidemici vehementia magna aderat in metastas es colluviei serota ad varias partes proeli vitas: I. His parotidum tumoribus in quibnsdam anasar a supervenit, omnino similis illi, quae nonnunquam supervenit purpurae scarlatinae, summa cum spirandi difficultate, & acuta febre.

62쪽

2. uibusdana vomitus accessit a metas' a. si morbidae materiae ad ventriculum; qua facta evacuatione, melius se habere coeperunt aegri. Diversus erat ille vomitus ab illo, qui saepe ex sola generis nervosi irritatione Oriebatur.3. Alios decedente parotidum tumore dolor capitis invadit, hemicrani se periodicae non absimilis, isque certo evanescit, succedente scroti, aut testium tumore. 4. Hic testium tumor in morbis epidemicis Hippocrate a)observatus est. Eandemque vere anni Ι75o. observavit Joannes Zbr-gionius Tolletius b), &post hunc anno 17s 3. Cl. Lethius c). Nec Burserium circa idem illud tempus faventiae medicinam facientem, ubi epidemicus erat morbus, rarum hoc meta staseos genus praeterfugit. Hoc ipsum phoenο-Πlenon viderunt alii, in quibus non praetereundus est & nuperrime, anno videlicet 1782. Genuae , ubi morbus iste epide- mice increbuerat, elar. Pratolongus. Seroti igitur, testieulorumve tumore superveniente, & febre inde vehementiori facta continuo iteranda est sanguinis missio, vel primum instituenda in iis, in quibus antea omissa fuerat ; solusque emollientes adhibendi, ut non

63쪽

modo dolor, & inflammatio leniatur, sed tumor paulatim & blande subsideat. Solent enim tam paritidum, quam scroti ejusmodi tumores resolutione finiri, nunquam suppuratione, si quidem apta iis fiat medicina. Ex quo patet , mobilem & solubilem esse eorum materiem. a) Hipp. Epid. 3.

Mulieres vero, quamquam hae rarius in parotidum tumorem inciderent, eo itidem detumescente doloribus lumborum & pubis corripiebantur, ac si iis menstrua imminerent, quae utique aut lintempestive erumpebant, aut eorum loco pruritus, & caloris sensus pudendum praeter consuetudinem invadebat. Foe- minis etiam quandoque indomatosa angina laborantibus mammas turgere celeb. Sesti monuit a a) Selie Medicina clinica. e. de ang. Specimen hujus constitutionis aliquod dant binae historiae, altera graviorem, altera mitiorem speciem sistens. Ado.

64쪽

Adolescens treg ct viginti aut1Os natiis, temperamento sanguineo melancholico praeditus, frigori, Ventis, aerique nocturno sin gulis diebus se incautius objicere solitus in hunc morbum incidit. Prima die sine febrinas nisesta parotides coeperunt tumefieri, &dolere. Sόc da elirum tumor austus est, &simul maxillares glandulae tumidae evaseri inteum exigua febre , qua coadius fuit lectulum petere. Eadem die salem catharti eum amarum

sumpsit, quo satis bene purgatus fuit. Dieteristia , cum febris increvisset cum pulsu valido& magno, suspiriis crebris atqne anXietate,& corporis totius jactatione . & dolor cum aliquo rubore cutis conjungeretur, secta ei est vena in brachio, & missae sanguinis unciae decem, qui nihil phlogistici osteiadit.

Hinc aliquantum febris quidem remisit, non

Vero tumores, qHi contra incrementum coeperunt usque ad diem quintum. Interea cibum appetebat, somno fruebatur; & viribus etiam, dum in lecto erat, videbatur valere. Id solum quaerebatur, quod subinde stomachi quodam Ian gnore, & si electo siti geret, facile lipothymia corriperetur. Die quinta ei iterum datum fuit lene catharticum, quod tamen alvum non subduxit. Horis pomeridianis

65쪽

nis febris sine ullo frigoris aut horroris indicio exacerbata est. Nox fuit implacida. Mane diei valida febris exardebat, calorem ingentem in interioribus partibus causabat, &praeterea suspiriis, nausea , inquiete, siti , dolore capitis pulsante vexabatur. Arteriae v hementer subsiliebant. Facies universa tuismebat. Idcirco decem sanguinis unciae ex altero brachio detractae, in quo nihil vitiosi repertum est. Vesperi quidquid biberat Acomederet bis vomuit, & post vomitum aliquantum levatus est, & conquiescere coepit. Septima die mane febris minor, caput liberum, facies & parotides minus tumidae; sed crebri vomitus a potu, qui plerumque nihil excetaiebant, nisi quod biberat, cum pauca interdum bile flava permixtum. Vespere iidem vomitus. Iteratis en ematibns oleusis factum est, ut alvus laXata excrementa natura. Ita dejiueret. Hinc vomitus paulatim sedati; sic ut quies, & somnus tranquillior subsequeretur. Die nono Omnia in melius versa sunt, aegro ferme apyretico. Diu undecima tum ires Omnino evanuerunt. Potiudatum est dilutum foliorum Thee, aqua cumlaeco mali medici, serum lactis delacatum; sed potu quocunque stomachus turbabatur, UO-miἀ

66쪽

mitu insequente. Extrinsecns adhibita fomenta emollientia fuere ad secundum usque febris accessionem. Tunc ab Omnibus topicis, quae parum feliciter cedere Videbantur, abstinere satius existimatiim est. Besolutio autem deni febris motu, vomitibus spontaneis,

alvi dejestione per clysteres Obtentis, &uri. nae copia potius, quam sudore perseeta est. Historia tu Decem aut duodecim diebus post sexagenario cuidam, qui adolescenti huie assidue adstiterat, postquam quadam die prae ter consuetudinem in aere aperto diutius deambnlasset, leviter intumuit parotis sinistra sed modico dolore. Secunda lae dolor auctus.& ad aurem protensus est, quo manducatio impediebatur. Nocte insequente dolor molestus somnum ferme omnem arcuit. nare die tertia , etsi febri vacuus esset, lectulo se continuit. Alvum lenienti medicamento sol. vi, & sanguinem, qui admodum firmus & denissus deprehensus est, ex brachio mitti cura. vi. A sanguinis missione dolor valde imis minutus est. Doloris locum linteolo applicito a frigore , & aeris attae tu defendebat,

semel tantum .quadam nocte, cum dolor mOlestior esset, admovit cataplasma ex pane &lacte una decoctis, quo non solum dolor, sed

67쪽

tumor etiam subsedit. Intra sex aut septem

dies fere ex integro convaluit, aliqua solum dissiduitate mandendi superstite ad aliquot dies. Ab una parotide ad aliam non transiit, ut fere solet, nastium. Abfuit vomitus, anxietas, languor, & febris; neque ad tantam magnitudinem tumor, quam in aliis Vidimus, per . venit. Fortasse minor causa procitaret ea minorem quoque morbum feeit.

Histo, iaIIL Initio Septembris anno I 83.

iterum iste parotidum morbus revixit, sed sporadicus; eosque corripuit , qui heri humido & frigido, imprimis vespertino. caput& collum incaute exposuerunt; sed plerum- qne mitis fuit. Juvenis quidam temperamento sanguineo pituitoso , laabituque pinguiori praeditus, cum Vespere scriptioni diu operam navali et fenestra e latere aperta, tempestate

humida & frigida, paulo post dolorem levem in parotide sinistra percepit. Dolor nocte inricrevit. Applicuit saeculum cum farina tepen. te. Mane postero parotis valde prominebat, Calore prope naturali, non adatodum dura; nec dolor magnus erat. Tensionis tamen sensus quidam molestus ad vicinus partes caputque protendebatur; nulla febris. Medicus consuluit, ut tectam parotidem ab aeris in-

68쪽

juriis & frigore servaret, parum loqueretur, a manducatione abstineret, & dilutum florum sambuci infusum saepiuscule hauriret, & aliquot subinde cochlearia sumeret mixture , quae nitrum, roob haecarum sambuci, & sy-rupum rubi idaei recipiebat, lectulique calore perspirationem exeoleret. Vesperi febricitabat , sed leviter. Sudavit, & nocte tranquille dormivit. Altero mane tumor videbatur latius diffusus. Ρulsus frequens, caetera eodem. NOX deinde tranquilla. Teptia die mane parotis non parum detumuerat. Hine datum lene eccoproticum ex sale mirabili, &wrupo mannato, quo bis alvus laXata est. Vesperi melius. Mane diei quartiae pulsus naturalis; urinae saturatiores; tensio & tumor

multo minor. Die quinta tumor evanuit eX toto. Sexta domo eXire coepit. Nullus vomitus, nulla ad testes metastasiis subsequuta est. Alios vero non nullos tune temporis i lymphatico hoc parotidum tumore laborantes, eo evanescente vomitus ad aliquot dies assii-xit. Sed brevi omnes convaluere. OEdematosum hoc anginae genus vario apud Italos nomine insignitur. Etruscis Oreo.

obiani, Bononiens bus , re Ham,ria populis Gotoni; Genuensibus Gotanae.

69쪽

Absoluta jam anginae historia generali, simulque traditis illis, quae in diversis anginae

speciebus maxime notanda videbantur, reeen .sentur quaedam corollaria, quae ad prognosin anginas proprie spectant, & omnia apud Hippocratemi inveniuLatur. Ex ante diectis autem facile deduci poterit horum ratio. Angina ne ullo Agno conspiouo et oecupat enim tunc inflammatorius tumor laryngem, vel internam pulmonalis fistulae membranam. Angina epigenesi orta. Morbus alter morisbo supervenire dicitur, quam permanente illo, qui prior adfuerat, aceedit & alter, nil Galenus ain monuit, dicens: degenerat autem morbus, quans priore cessante succedit alter ς supervenit autem , quum priore permanente , alter accedit. Unde talis epigenesias prioris morbi augmentum desagnat, dum ad alias corporis partes propagatur malum ; vel saltem indicat, per morbum sic mutata fuisse fluida& solida corporis, ut etiam alie fune iones laedantur. Cum ergo ex se sutis periculosa tape iit angina inflammatoria, putet facile , vix quid spei superesse, si Alteri inflammatorio morbo superveniat angina, Cum a 'te in

70쪽

angine curatio sanguinis missionem validam, purgantia antiphlogistica &e. requirat; debilior saepe a morbo praegresta teger haec ferre nequit. Augetur perieulum , quod omnis ejusmodi supervenientium ortus nun parvos nee faciles, sed magnos & malignos morbos sa- quatur. b)

a Galenua de affectionibus c. 6.b -- - Commentar. in aptior. II.

Ubi autem angina inflammatoria, quae musculos elevando occupat , vel pharyngem, aut tonsillas, uvulam, velum palatinum pendulum , ejusque quatuor musculos plerygosta phylinos, sic increverit, ut & ad pulmona Iem fistulam, vel laryngem propagetur ma- Ium , satis patet lethalem morbum esse. Quinimo, licet per metastasin materies inflammatoria tonsillas, pharyngem, &e. ohsidens, priori sede derelicta ad laryngem, vel asperam arteriam deponeretur, non multum spei superesset. Anginam numam orae excitans. Dictum

fuit pituitae ad cava tonsillarum stillicidium perpetuum esse, dum illae ipsae, vel & vidi.

SEARCH

MENU NAVIGATION