Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

491쪽

tim ob retentam diu in intestinis materiam . febrili aestu magis etiam piutrefactam ; partim

etiam, quia gangraenosarum partium jam di ias uentium tabus couuptus simul exit. Solet plerumque & absque aegrorum sensu tune al-Vus evacuari, qualem alvi dejectionem ut le- , thalem damnavit Hippocrates.

Omnis medela malo huie tollendo impar. Sriri bus intestinorum.

Ubi signa docuerint inflammationem adesse, neque tamen adeo Validam, ut pessima symptomata ilico produeat, diu tamen maneat morbus; sensim quidem levatus, sed tamen aliqua semper pristini mali vestigia supe sint, vel per intervalla recrudescant, lieet leviora, imprimis post cibum copioliorem,)vel dissiciliori adigestionis assumptum; nulla quoque indicia fuerint suppurationis bie natae; tunc merito suspicari seirrhum liuet, qui constantem molestiam faciet, licet non adeo magnam, si minoris molis fuerit. Gravitatis & distractiο-nis quidem sensus tune solet percipi, imprimis quando saltant, vel de gradibus celeriter descendunt. Tactu externo raro percipi potest, nisi in macilentis hominibus, ct ne

492쪽

quidem tune, nisi in magnam satis molem in.

creverit. Uerum antaquam italem magnitudinem habuerit plurima jam mala producit, quae & seirrhi essecta sunt, & simul ejus praesentis signa dant. uamdiu scirrhus in cancrosam maligni. tatem nondum degenerat, tumor durus & in. dolens est , adeoque facita toleratur et verum nocere hic potest insigniter arctando intestini cavum, imo quandoque illud totum occindendo, dum auistus mole Omnia vicina comprimit: Hollerius a) observavit, intestinum colon, qua parte reni vicinum est, collecta velut cartilagine dura in scirrhum obduruis . se; intercepta omnino interiori cavitate: in parte dextra colon amplissimum erat:post longa

multarum annorum tormina desecit aeger. Ruγ-

schius invenit b) intestiniim rediit in adeo inis grassatum, ni pollicis crassitiem fere superaret; & ita in inratum, ut anceps haereret, an cartilaginem dicere deberet illam substantiam. Cavitas autem intestini straminis latitudinem haud superabat, & adeo firmiter accreverat ossi secro, ut cuneo & malleo separare debuerit. Similem alium casum & ibi recenset indurati in seirrhum intestini. Vidit istemus nobilem matronam, jam septuagenariam

493쪽

, sere, quae raro admodόm alvum deponebat. licet appetitu valens satis comederet: sexto, septimo , quandoque & octavo die oriebatur magna anxietas, dolor abdominis, & dein vomitu rejiciebat copiosam saburram, suae cibi toto hoc tempore comesti reliquias manifeste ostendebat. Hoc susto, appetitu valebat ut ante, & optime se habebat, donee simili periodo eadem mala redirenti Toleravit an em has molestias per duodecim annos Quamvis autem cadaver defunctae inspicere

non licuerit, justa suspicio similis cauis in

hoc morbo videtur, & postea aliquot similes casus in praxi vidit. Quamdiu vero scirrhus benignus est, dolores non sunt assidui, sed per intervalla tantum recrudescunt; & in talis morbi initio tantam molestiam percipiunt, ubi duriores vel copiosiores cibos ingurgita. Verunt, postea, aucta scirrhi magnitudine,

frequentius eadem mala redeunt.

Patet autem satis, ingesta, impedito libero trilnsitu, hic accumulata, distendendo intestina, dolorem sacere posse; ubi etiam

494쪽

dum mora corrumpuntur & steria salita irritant has partes. Simul etiam intelligitur, tanto diutius absque jactura virium ferri posse tale mRlum , quo scirrhus haeserit in loco magis distanti a pyloro & contra. Tandem to ties distractis per accumulatam materiam intestinis perit, vel maxime saltem debilitatur illorum actio in ingesta, debita resorptiochyli impeditur: unde tandem atrophia, α

mors: nisi scirrhus, in cancrum degenerans, aut nova inflammatio intestinorum a comprensione aut distractione nata, citius morbo finem

fecerit.

uam disseile sit seirrhum curare etiam in illis locis, ubi manubus accessus datur, ubi minmenta summigiactu. directe loco assecto applicari possunt notum est, unde facile patet, parum hic sperandum esse, a remediis etiam decantatissimis. Si enim incipiens hic nasci seirr-lius tepore blando corporis interni, saliva, sue, ico panerestico bile utraque hue derivatis continuo, agitatione perpetua per motum dia-phragmatis & musculorum abdominalium, resolvi non poterit, quid sperandum erit a remediisl Chemici quidem jactaverunt se posse areanis suis scirrhos dis bivere, sed experimentum artis suae incusum secerunt in scirr his

495쪽

his parthim externarum. Hine 1iihil super Est , nisi ut tolerabile reddatur malum, quod tolli nequit. Verum scirrhus intestinorum imprimis ideo molestus es , quia arctando in. testinum cohtentis praeeludit liberam viam. ς hine ii dilutissma tantum sumantur & mulissima alimenta, hoc praecavetur. Si per signa ante enumerata scirrhum adesse cognoscitur, nihil superest, nisi ut vitentur omnia, quae scirrhum in cancrum convertere possunt. Solent autem saepe, aegri ,

gravans illud pondus in abdomine dudum j linexperti , urgere medicos, ut purgantis,us datis expellatur illud molestum; & dum prudentiores mediet illis morem gerere nolunt, ad obvias quosvis agyrtas confugiunt, qui acerrimis scient uti purgantibus , uti & eme. ticis violentissimis ; tuncque per usum horum remediorum idem sit, ac si quis scirrhum jam

antiquum , & brevi cancrosum futurum, manubus rudissime perfricaret. Ubi tale malum jam adest , satis patet, nullam superesse medelam , solam curam palliativam locum lighere, quae mitigando symptomata morbum lenit. Omnia ergo, quae ingeruntur , adeo blanda else debent, ut oculo instillata nullum dolorem facerent ; simulque talia. ut calcra

496쪽

corporis non iacile degenerant in aerimoniam etiam levissimam. Aqua pura optima foret pro potu, vel & serum Iactis tenuissimum &recens; dumque illo utuntur tales aegri, subcinde acidum absorbentia, in teiauissimum pollinem trita, dare convenit, ut si forte illud acescere inciperet in primis viis, 1tatim ener-Varetur haec aerimonia. Vitellus ovi, qui crudo vulneri, si illinatur, nullum dolorem eXeitat, una cum carnium jusculis &farinosis motissimis pariter ob eandem rationem conveniunt. Ut autem acer ichor in intestina depluens enervetur, clySmata

molissima una cum anodynis injiciuntur, sie enim & diluitur illa acrimonia, & intesti.

norum latera blanda tali mucagine obducta defenduntnr. Interno usu siticilia con-Veniuat, additis Optatis, ut saevus dolor leniatur. Colloraria practica. r. Omnes, qui in luculenta praxi vel 4santur, noverunt, toties Occurrere dissicillima illa mala, quae aegris molestiam summam, medicia taedium paraui, dum diversis methoi dis

497쪽

dis tentantes hos morbos nihil proficiunt. Ubi de angina seirrhosa agebatur, patuit, oes phagum scirrho sum redditum, vel & a vicinis tumoribus similibus compressum, sensim se angustari , ut tandem nihil cibi vel potus transmittere possit, sicque lenta, & miserrima mors sequatur. Fre laenter satis oecurrunt cardialgiae molestillimae, ad omnia remedia rebelles, lenientibus solis aliquod levamen praebentibus. Miram autem diversitatem in his doloribus pra, filica observata docuerunt. Vidit Sisistentus, qui commode se haberent ventriculo vacuo, sed una alterave hora post pastum torquebantur per tres, quatuorve horas ; dein iterum cessabat dolor, vel saltem minuebatur mul tum. E contra illios novit aegros , qui vacuo ventriculo in pejus habebant. Vidit mulie res ,-quae pessima cardialgia quotidie fere corripiebantur, ubi vero gravidis distendi inciperet abdomen, liberae erant ab hoc dolore, qui p0st puerperium redibat denuo. Verum notum est, ventriculum mutare situm suum dum plenus est, & in gravida pleraque vi. scera abdominalia ab utero tumente moventur loco. An tu ne tumor talis scirrhosus pondero suo minus premit vel distrabit paristas

498쪽

tes vicinas, vel illas, quibus cohaeret, dum ab utero assurgente sustii,etur , & iiiiiii equis contingit in quibusdam ventriculo repleto Forte illud non penitus improbabile videbitur. Si vero consideremus illa, quae cadave. rum sectiones docuerunt, invenimus scirrhoissos tumores, Ulcera canerosa pertinacissimorum talium dolorum caulas fuisse. In cadavere hominis, qui per sex fere annos dolo. re cardiae laboraverat, inveniebatur tumor ingens , magnam partem cavi thoracis implens. una cum Cesophago transiens per diaphrugina; ex pone partem posteriorem ventriculi porrectus ad pylorum usque , utrumque Ventriculi orificium comprimens. Adeo autem durus erat ille tumor, ut cutello vix di se tuli potuerit. a) In cadavere phthisici juvenis, qui insigni ardore supra sinistrum ventriculi orificium, Omnia remedia eludente, laborave.

rat, invenit Cel. Heferus by in oesophago duos pollices supra diaphragma for8men pol. licis latitudine, oris nigri cantibus undique cinctum. Hinc similia in seiri lii histoma lia. bentur. Verum & illa, quae de morbis inflam. matoriis viseerum hactenus dicta sunt , de monstrant, & in his scirrhos nasci: ideoque merito perito a medicos in doloribus chronii.

499쪽

48 I

cis abdominatibns talem causam suspieqri, &cgvere ne imprudenti medela exasperent hos

st. S dentamus tunc tantum iliacam passonem proprie vocandam esse volnit, ubi a tumultuante febre in ventriculum & intestina proxima deponerentur acres humores : quando antem a faecibus induratis, aliisve simili. bus caulis ortum duceret morbus , tune affectionem iliacam nothum dixit. Hippocrates& Galenus deum vocaverunt intestinorum inflammationem, qllae ita claudit cavum, ut nihil transmitti possit, adeoque haec definitio

potius retinenda videtur. Haec jam obturatio iubi intestinatis poterit fieri vel sit, ipsa fabrica intestini tumente ; vel a tumore quocumque latera intestini comprimente; vel &a materia immeabili in cavo intestini collesta; si tunc in tali casu inflammatio accedat, morbus vocabitur ileus. Tumores insanimatorios, suppuratorios, seirrhosos, cartilagineas indurationes intesti-

500쪽

norum, hune morbum produeere posse 'satis constat ex illis , quae hactenus dicta sunt. Verum & diversa materia intestinis infarcta deprehensa fuit. In quibusdam hominibus, sedentariam vitam agentibns, & crasta edulia non facile subigenda ingerentibus imprimissi interior simul bilis fuerit in intestino duo

deno, quod satis contractum est, & valvulas copiosas habet, ac mulatur talis materies , quas expresso liquido, indurescit. obturat in. testini cavum, & dein i leum producit . qualem casum vidit Sisistentus. Vidit in virgine, quae pruna copiosa comederat, simulque omnia ossicula deglutiverat , hune morbum natum fuisse; a quo tamen feliciter evasit, per alvum excreta incredibili copia horum.

Similis casus & apud Anetum M legitur, sed

infausti eventus: ibi enim cerasorum & prunorum nuclei, imprudenter deglutiti, post

summas miserias id tegro triennio toleratas, mortem fecerant. In puella duodecim anno.

rum deglutitum pruni ossiculum, crusta calentosa obductum, ano exeretum fuit post sexennium, postquam pariter graves & diutur. nas molesties produxerat b), ct dolores colicos acerrimos. Verum haec obstacula in intestinis nata ab ingestis pendebant. Sed S

SEARCH

MENU NAVIGATION