C. Velleii Paterculi quae supersunt ex Historiae romanae voluminibus duobus

발행: 1830년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 로마

71쪽

ANNALES VELLEIANI LXVII

ribus legionibus imperabant urgente tamen necessitate satis erat vel quaestor, qui exercitui, absente Imperatore, praeesset. Sic egimus remellium Scrofam Licinii Nervae praetoris quaestorem in Macedonia inquit hVarro provincia relictum, qui praeSSet Xercitui, dum praetor rediret. Fueritne ille tribunus, vel designatus, de eo nihil arro. Immo non fuisse verisimilius est. Nec enim ante quaeSturam proVincialem, qua iam insignitus erat Τremellius, proximum quaesturae honorem Vel petere Iicuit in Comitiis. Sed opus non est, ut e Confugiamus. Non pus est, ut verba Vellei ita interpretemur, ut quia postea legatus missus fuerit, proinde antea legatus nonsuerit. Nec ratio ulla verisimilis est, cur Vel legatus abesset legionis iam noviter conscriptae. Nec enim nominandus erat ad legationem, illa praeSertim urgente necessitate, qui munere defungi non posset. Immo legatum se suisse ipse nos postea docet Velleius, cum legatos ait, inter quos ipse fuerit, partitis fuisse praefectos hibernis. Erant enim, ut mox Ostendemus, hiberna illa anni

59. cum nondum quaesturam ipsam obiisset. Hinc ergo intelligimus, non aliis credi solitas, cum scriberet Velleius legionum legationes, quam tribunis plebis ad minimum designatis, vel tertii Saltem anni Senatoribus. Quae certe observatio in re chronologica hqrum temporum utilissima eSt.

g. az Anni 59. rebus gestis plerisque aderat

VelleiuS. Et quidem hoc anno z59. rebus Ierisque a iberio gestis interfuit Velleius. Ab e nimirum tempore, quo

Gerinaniam attigerat cum parte illa exercitus, quaecunque demum fuerit, missi ab Augusto. Hunc enim annum novi

belli Marcomannici primum numerat. Quas nos iu-quit primo anno acies hostium Didimus etc. eo et illa

Spectant Felix eventu, forte conatu, prima aestate belli Messalini opus mandandum est memoriae etc. Haec

Messalini gesta, subita adhuc rebellione, suisse tradit eu

72쪽

leius lini etiam ipsi, in quo Versamur, anno τ59. assi gnat Dio ' Sed vero primus ille annus non belli Delmatici primus, pro Vellei certe rationibus intelligendus est. Non scilicet triennii primus ut olim Suspicabamur, quo

debellatum in Illyrico scribit Suetonius Fateor hoc ipso anno fuisse belli illius Delmatici initium. Sed triennii tuitium inde arcessendum est, ex quo venit in annoniam ipse iberius, cum hoc anno bellum illud per legatos tantummodo gereretur. Idque satis manifesto innuunt verba

Suetonii. Loquitur hic Velleius de duplici suo in Germaniam adVentu, alio qui quaesturam praecesserit, alio qui eandem fuerit secutus. Sic ille nimirum, ut primum an num, Primamque aestatem de priori suo adventu intelle xerit. Primus ergo hic, de quo loquitur, annus quaeSturne erat Suae tantummodo designatae, quo missus ab Augusto post comitia quibus quaestores etiam candidati erant in sequentem annum designandi rebus deinde a Tiberio, post appulsum suum, gesti aderat Medium au- num tenebant pro more comitia. Erant praeterea dies aliquot necessarii itineri in Germaniam. Sic anno exeunteres gestae fuerint portet, qua videre, quibus ipse posset interesse, Velleius. g. I S. Anno 60. quaestor, ereunt ramEn, cum

Tiberio. VelleiuS.

Sequebatur annus quaesturae Velleianae, urbis nimirum 60. Huius maximam partem egit Romae, Vacans nimirum muneribus officii. Sic tamen ut tempore, quam posset per leges, minim abesset a iberio Certe superioris anni sis fine, se legatis illis accenset Velleius, quos hiemis initio iberius partitis praefecerit

hibernis. Itaque hiemis partem saltem aliquam in castris egit Velleius, dum alius suffici in locum eius po88et, qui vicem eius absentis suppleret. Sed hiberna Velleius aestivis militaribus Opponit, quae certe ipse non ultra mensem Decembrem, cum essent diutissima, producit. Hoc autem ranii solito maturiora fuisse, verisimile est. Dioclib. V.

' Sueton Tiber. cap. 16. Voll. lib. II. cap. 113. ' Vin lib. II cap. 105.

73쪽

Inde enim suspicionem captavit, ut Videtur, Augustus protracti a iberi ultra necessitatem belli, quod in hiberna

Citius, quam neceSSe esset, Sese receperit Meminit certe

Velleius libernorum quae etiam in autumnum inciderint. Sic apud illum certum est, cum do re praeSertim militari loquitur, non quartam anni partem, quam proprie hiemem appellamus, hibernorum nomine denotari.

Et asperrimae hiemis initio ips illa, de quibus agimus, hiberna tribuit ipse Velleius. Sic potuit hibernis in Germania praefici elleius, et tamen Romae anni sequentis initio adfuisse ad quaesturam in urbe, pro more, ineundam. Etiam anni, quo quaestor erat, partem Saltem aliquam eum iberio fuisse, nec domi modo, Verum etiam militiae, exinde colligimus, quod per uianos continuos XI iberii se Seu spectatorem, seu etiam adiutorem, fuiSSetestetur. Anni illi continui esse non poterant, nisi singulorum partem saltem cum Τiberio egerit. Nec Spe clator ille, aut adiutor erat, praeterquam rerum in militia gestarum. Hanc enim certe iberii militiam illo in loco celebrat Velleius. Et propterea sortem UaeSturae provincialis quae anni erat z61. remisit Noster hoc ipso, ut Videtur, fine, ut iberio adui retur axtis ut ex hoc ipso libro constat adulatoriae peritissimus ne quam Cilicet periculi, in quo versabatur ille partem defugi8Sevideretur. Sic redierit ad iberium sub suem anni z60.

quo ipSam quaesturam geSserat, poSt tempus tamen Ortiendis provinciis constitutum. Indo enim liberior erat muneris admini traii', partem nimirum muneris suscipientibus magistratibus, in annum sequeutem designatis. Ita CaeSarem, nondum finit praeturae anno in provinciam

tamen Conces8isse alibi probavimus '' Τum demum e-gatum SQ oster ab Augusto rursus ad I iberium missum fuisse docet. Vel inde constat, quamquam anni T59. hi- bernis praefectus fuerit, non tamen ita illum in hibernis detentum esse, quin Romam redierit ad quaesturam e- Tendam , quae prim anno urbana fuit, non provincialis; immo ut in Senatum adlegi posset, quem nemo alibi quam Romae haberi solitum existimat. Nec enim locum hic habebant Senatores e principis consilio, quorum decreta Senatusconsultorum vim habebant. Non conStat,

74쪽

ullos e consilii huius sententia in senatum adlectos, utcunque ius in senatum adlegendi pro iure potestatis censoriae ipse princeps habuerit. Et certe nondum consilium illud senatorium aderat iberio sed Augusto Soli, cum nondum conderetur senatusconsultum, quo Tiberium

Velleius aequatum dicit Augusto. g. 19. Annus 60 primus belli triennis Illyriciani gesti a Tiberio. Et quidem ab hoc ipso quaesturae Velleianae anno urbis 60. triennium illud inchoandum est, quod bello Illyriciano impenderit iberius teste Suetonio. Nec erit a

nostro consilio alienum, ut hoc verum fuisse probemus, cum et ab aliis nondum sit quod quidem sciam Occupatum, et nonnulla inde pendeant utilissima in nostra hac, de qua agimus, chronologia Velleiana. Iam quidem antea concessimus, initium tumultuum Delmaticorum in annum superiorem z59. esse conserendum. Immo et praelia iulius anni in rebelles habet Dio. Non tamen veniunt illa in censum triennii de bello a iberio ipso gesto Suetoniani. XV enim iberii egiones illo triennio memorat Suetonius tantummodo superioris anni fine Velleius. VΙΙΙ nimirum e praesidiis utriusque Germaniae, superioris inferiorisque, pro dispositione Augusti, numerant acitus atque Dio. His novae aliae duae

accesserant X- Italia nuper conscriptae, in quarum altera meruit Velleius. Reliquae V erant provinciarum, in quibus bellum gerebatur, Singularum Singulae duarum nempe Moesiarum, duarumque similiter annoniarum, cum legione illa f semiplena, cuius meminit Velleius, in ipsa

etiam Delmatia. Immo illum transmarinarum provinciarum exercitum e V legionibus fuisse constatum, testis ipse Velleius est i O ransmarinas provincias taliae respectu intellexit, trans mare nimirum Adriaticum. Erat enim A. ille Caecina alterius 1siae praesectus, nec longe

li Vell. lib. II. cap. 112.

75쪽

ANNALES VELLEIANI LXXI

Silvanus Plautius, ut o Dione discimus. Dicunque tamen exercitum iberii universum X fvisse dumtaxat legio num ' docet Velleius, qui etiam illud addit, paucis iantummodo diebus ad refovendas ex itinere eius ires, cum Tiberio suisse moratum, mox eo unde Venerat fuisse i- missum, in partita scillae hiberna . Haec nempe fine an

ni 759. unde satis constat nondum coepisse bellum illud trienne, quod cum legionibus XV gesserit therius. romus ergo belli annus is ipse est, quo quaesturam geSSit ipse Velleius Varronianus nimirum Iso. Tunc ad the ritu Sisciae hiemantem conveniunt ex hibernis quaeque Suis XV illae, quarum . opera usus est in illo bello, legiones. Sed serius movit ex hibernis I iberius, eo se

taSSe praetextu, quod legiones exspectaret. Inde cunctari ViSu Augusto bellumque, quam necesse est, diutiu protrahere. Haec uilice utilia iberii consilia, quae illum speciosis praetulisse ' dicit noster adulator Inde SuSpe Ctu Augusto missusque adeo Germanicus, qui bellum una cum iberio administraret. Additi Germanico militites, non ingenui modo, sed liberti etiam, cum alii, tum

quotquot a viri et mulieribus servos, ex mensium Bnnona, praeter pretium, indicta, redemerat Augustus, ac

manumiserat. Ita Dio. Eodem illa referenda, quo et nostra illa, Velleii Viri feminaequo eae censu libertianum coacta dar militem. Iidem nimirum illi milites, quibus usum Augustum testatur Suetonius, ad praesidium coloniarum Ιlbricum contingentium iidem, inquam, cum cohortibus Libertinorum, quas in Germania et Illyrico Augustum legisse testatur Macrobius.' Atqui in his missi ab Augusto, et ab urbe, copiis noster meruit Velleius. in facile colligimus, non iam iberii fuisse, sed Germanici, militem legatumque. Inde factum, ut iberium deinde spectari potius quam adiuverit. Neo enim Ionge invicem iuve aberant Tiberius atque Germanicus.

Inde fratrem suum Magium t Celerem I iberii adiutorem legatumque depraedicat in bello Delmatico De se

li Veli lib. II cap. 115.

76쪽

nihil tale: non procul dubio taciturus,' si qua sua in Tuberium, in illo bello merita fuissent. Et tamen bellum

Delmaticum non antea aggressus est iberius, quam annonicum absolvisset quo certe tempore Velleio ne quiadem quaestura obstare potuit, quo minus iberium comitaretur ni , iami mereret in exercitu Germanici minc etiam Germanici h in bello Delmatico experimenta virtutis celebrat Velleius: non certe' quaesito, ' ut in aliis, adulandi loco, eum et mortuus iam esset Germanicus, nec memoriae esse Iiberio: admodum Gratae iam et

illud addam, quod alibi videatur in Germanicum, mi suspecta loci lectio esset, iniquior Sed vero testimonium illud Tiberii filio adoptitio dedit Velleius, quod testis esset rerum a Germanico gestarum. Docet praeterea Dio, ipS quaesturae suam anno missum isse Germanicum.

Nempe pro lege principum, quibus concedi solebat ea

legis annariae indulgentia, ut quinquennio citius quaeSturas, quam alii, peterent gererentque ta quaesturam anno aetatis XX. gesserit Germanicus, quam Velleius rael tis anno XXV privatus nim1rum, nec ulla legis indulgentia solutus Sed vero 'ut quaesturae anno expeditionem Illyricianam suscepit Germanicus; sic mihi obstabat, quominus illum suae quoque quaesturae anno comitatus fuerit

similiter Velleius. ambo satis commodes hoc idem fecerint, si post semitia. designatosque sequentis anni quae-Stores profecti fuerint. Potuitque causa erae profectionis esse mora illa iberii, quae suspectum illum Augusto fecerat. Sero nimirum ex hibernis moverat iberius. Et tamen postea aliquot dierum iter necessarium erat, ut de aestivis aiberii moneretur Augustus Inde morae aliae neceSSariae erant, quibus et consilium de Germanico mittendo ceperit Augustus, ct Germanicus ipse sese itineri accinxerit. Sic aestate iam assecta, Et peractis sequentis anni comitiis, moverit in Pannoniam Germanicus, comitemque satis commode habere potuit nostrum e quaestura Velleium Neci sane i exigunt res huius anni narratae a Dione maturiorem Germanici prosectionem. Posteaquam Germanicus in annoniam appulisset, dum demum confluxisse dicit exercitus um Severum e Moesia venientem adorti sunt rebelles victique Postquam in unum conVe

' Veli lib. II. cap. 116. ' Veli lib. II cap. 125.

77쪽

nissent, allud praeterea nihil a Germanico actum legimus, quam quod agaeos, gentem Delmaticam, Pugna Victam, damnis assecerit. g. 20. Legati provinciarum omnes senatorii. Ηο ergo anno legatus principis videtur fuisse VEI-leius. Et quidem Senatorum propriae illae videntur fuisse

legationes. Legatos certe provinciarum vi alios legimus, quam consulares aut praetorios, excepto Aegypti praese-eto, qui equestris esse solebat propter oracula Sibyllina, ne fasces haberet infausto reipublicae omine in Aegyptum, ut credebant, inserendos exceptis etiam, Si quae aliae essent, ad exemplum Aegypti, in aliis quoque provinciis, Aegyptiacae praefecturae, quas tamen nullas, per haec Augusti tempora, ut puto, legimus. Tribuuitios legatos

aut aedilitios raro admodum, si forte unquam, memorant historici. Et tamen provinciam administravit Otho per decem annos, adhuc tantummodo quaestorius, teste Sue tonio. Et plerumque quidem ex praetoriis, nonnunquam tamen ex iis etiam qui quaesturam aliumve intermedium magiStratum gessissent, delectos provinciarum legatos

testatur Dio. Ρotuit ergo Velleius hoc tempore legatus fuisse quaestorius. Et quidem non exercitus Solius, qui plures erant nonnunquam in eadem proVincia, Verum etiam provinciae, si praesertim unicae legionis fuisset exercituS, quales Saepe erant in minoribus provinciis. Erant quidem provinciae Caesaris nonnunquam duplices, ut ei

licet alias sub se complexae fuerint provincias. In illis Iegatus Caesaris alios sub se habuit legatos singularum provinciarum. Sic habuit linius iunior untum et i

thyniam, quarum provinciarum alteram, in qua ipse nouaderat, per legatum administravit. Erant itaque cuiuScunque generis legati, Vel propter fasces, usque gladii, et imperium in exercitus, excepto Aegypti praefecto, aliisque ad illius exemplum, praesectis Aegyptiacis, ordinis omnes senatorii. Eo tamen discrimine, ut rοVin

clis illis maioribus et multiplicibus non alii praefici solerent quam consulares, aut praetorii. Exant enim hi prii

' Sueton. Oth. cap. 3.

Dio lib. III. an. 726.

78쪽

eipis ipsius legati, eiusque vicem in provincia sustinebant. Minores illi simplicium provinciarum legionumve singula rum legati maiorum potius praesectorum, quam principis, legati habebantur ut proinde sufficerent illis legationibus

obeundis minorum gentium Senatores, etiam tribunitii, aedilitii, atque quaestorii praecipue Vero quaestorii cum etiam in libera republica, praeter rem pecuniariam, alia quoque consulum praetorumque munia pro tempore absentium obirent eorundem quaestores. Immo variae erant m una eademque provincia praetoria, illis quoque tem Poribus, provinciae quaestoriae. Duas certe fuisse in praetura Siciliensi docet Asconius. Inde factum ut iure gladii ornarentur etiam saepe quaestores. Inde etiam, ut praetorum consulumque vicarii essent, etiam in imperio. Inde ut minores hi legatorum ordinariorum legati, e quaestores deinde essent, Vel quaestorii. In his minorem gentium legatis locum habuit Velleius, secundo hoc militiae suae gradu, non iam amplius equestris, Sed Senatoriae.

g. 21. Velleius Augusti legatus, et tamen Obnooeius

Tiberio. Addit porro Velleius legatum se eiusdem ad eundem hoc anno fuisse missum. eminerat autem Supra duorum. Dixerat enim se traditi ab Augusto exercitus a tem ad filium eius perduxisse. Inde duobus verba illa modis intelligi possunt: Vel nimirum ita, ut Augusti leg tu missus fuerit ad iberium vel ut iberii legatus ad eundem imperatorem suum venerit iberium. Cur iberii legatus intelligatur, ea ratio est, quod iberii sese milia tem agnoscat. Immo continuo illo novennio iberiis vel praefectum fuisse vel legatum innuit inde se spectatorem iberii vel adiutorem fuisse gloriatur. Ita prae fecturam illam legationemque iberii fuisse convenit, quibus nimirum in verba iberii sacramentum militare susceperit, illius numini maiestatique devotus. Contra tamen 1acit, quod missum se latetur ab Augusto. Sic enim Augusti fuisse legatus intelligitur. Ita πεμομένων nomine

, Ascon in Verrin. Veli lib. II cap. 104.

79쪽

legatos designant, non sacrae modo iterae, verum etiam alii coaevi illorum temporum scriptores. Id quoque facit, quod Germanico illum, non iberio. assignarit, uti vidimus, Augustus. Sed conciliari ambo illa fortasse possunt, si non ita alterius legatus intelligatur, ut alter enitus excludendus sit. Principum enim Omnium non modo erant in nummis vultus, verum etiam imagines iu vexillis. Iisdem fidem exercituum obstrictam, ex iisdem disci mus tam nummis quam inscriptionibus immo principibus etiam designatis praecipue vero in expeditione agentibus; maXime Vero exercituum in provinciis bello praecipuo Mnitimis. lurium certe provinciarum ius dedit, pro anti quo reipublicae exemplo, potestas minorum etiam principum proconsularis immo omnium, tam armatarum quam inermium, potestas illa tribunalia, qua iam certum Stornatum fuisse iberium. Illum ergo pro maiore poteState agnoScere portuit ipsum Germanicum, ut agnoverat a ius heres Augusti designatus, propiorque quam fuerit ipSe Tiberius. Multo magis Velleius ipse Germanico obnoxius praesertim nulla in contrarium Augusti interces-Sione, quam sane nullam memorat Velleius. arem undiquaque cum Augusto iberii potestatem aut annum

Augusti penultimum ne quidem agnoscit ipse Velleiu8. Ita potuit Velleius simul Augusti legatus, et tamen mileSesse iberii. g. 22. Legati, Velleii et praefectura quomodo invicem distinguendas sint Distinguit rursus Velleius duplicem in sua hac sub

Τiberio militia senatoria personam, legati aliam, aliam praefecti. Atque haec officia ita invicem secernere Videtur, ut in alio spectator fuerit, in alio adiutor, oiberii: Sic etiam fortasse, ut praefecturae spectandi legationi adiuvandi, munus assignet. Ita praefectus fuerit absentis Τiberii legatus autem praesentis, cum non spectare illum tantummodo, Verum etiam adiuvare posseta Praefici autem solebant ab Imperatore provinciis praefici castris, quacunque demum in regione, quacunque CCRSione, Stativis praefici hibernis , Nec hibernis dumtaxat lutegris,

80쪽

verum etiam partibus, praefici solebant Iegati. Id sane in bello hoc Germanico amaroboduo instaurat factum

indicat Velleius legatos inquit inter quos ipsi fu

mus, artriis praefecit hibernis. Itaque, qui in maiori exercitu, cum legioni singulari praeesset, ad nutum Imperatoris moturae, legatus fuisset is idem praefectus erat, Cum SeorSim propriam fixamque haberet stationem. Nec tamen, cum praefectus fieret, legati nomen exinde exuebat. Satisque erat ad nomen praesecti, pro Sententia Velleii, ut vel hibernis praeficeretur. Longe tamen frequentior illa vocis significati est, qua provinciarum cuiuscunque modi praesides, Seu populi fuissent, Seu principis, Seu COIISulareS, Seu Praetorii, Seu armatae fuissent provinciae, seu inermes, Communi tamen praesectorum nomine censentur. Hos etiam praepositos appellat Velle

ius. Ita praepositum Illyrico initi huius, in quo versamur, belli memorat Valerium essalinum, et praepositum Delmatiae in bello Delmatico Vibium ostii

muni. Utrobique non civiles, sed militares praepositos intelligit, qui etiam iidem, propriissimo Voci USU, Praefecti appellandi erant, quod custodiis stationibusque, non foris subimmodo civilibus, praeficerentur. tiam praese- tos castrorum memorat Velleius, qui erant singularum 1egionum singuli. Sic Poenium ο8tumum praesectum castrorum secundae legionis legimus apud acitum. Et e tribus Vari legionibus duos castrorum praesentos nominat Velleius si insigni alterum sortitudine, alterum timiditate. Maiores erant tribunis, ut

Suetonii lii discimus Vespasiano aquilis illi legio

num ignis proximi, ante tribunos primosque centurio num. ribuni illi, ni fallor, et ipsi castrenses erant, equestris dumtaxat ordinis, cum fuerint praesecti senaturit. Idem hibernorum praefecti, quod Scilicet castris prae sicerentur libernis Erant enim Iliberna castra Stativa.

SEARCH

MENU NAVIGATION