C. Velleii Paterculi quae supersunt ex Historiae romanae voluminibus duobus

발행: 1830년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 로마

171쪽

II. 124. Una - eluti luctatio civitatis fuit, pugnantis cum Caesare senatus populique Romani, ut stationi paternas succederet illius, ut potius aequalem c rem, quam mirasntfm licsret ager principem. Tandem magis ratioris, quam honor victus Sto cum quic

quid tuendum non usospisset, periturum Nideret. Sol quo huic contigit, paene diutius recusare principatum, quam, ut occuparent eum, alii armis pugnavErant. Sumitur pro Vera iberii sententia, quae erat Simulata. Nam rectissime Suetonius ib. 24. Principatum, quamvis neque occupars confeStim, neques ager dubitasset, et statione militum, hoc est, vi et voci dominationis, sessumta, diu tamen scusavit impudentissimo mimo Cons. I ac Ann. 1. 11. 2. De caussa recusationis id eundem I. z. Sueton. ib. 25. Dion Cass. LVII. 2 3. Primum principalium eius oporum fuit ordinatio comitiorum; quam manu sua scriptam D. Augustus reli querat. Non Constat ex ceteris scriptoribus, utrum Augustus decretum reliquerit, ut ius comitiorum populo ademtum Senatui vindicaretur, an iberius sponte decreverit. Nec apud Lipsium, qui Excursu E ad Annal. a- citi lib. I. brevem comitiorum sub Caesaribus historiam dedit, hac de re quidquam. Alterum quidem pro certo asser Velleius. Ex quo tamen nihil amplius probari posse puto, quam iberium quidem prodidisse, ordinem comi liorum, Augusti scriptum manu, fuisse relictum. Cf. quae diximus ad II. 99. Ceterum notatu non indignum,

quam caute oster, Summa brevitate gravissimam rem

complexus, duobus Verbis desungatur ingenti reipublicae mutatione vix significata. Aperte acitus Anii i 15.

Tum primum s campo comitia ad patres translata sunt etc. Ceterum de magistratuum creandorum et comitiorum

ratione sub Tiberio cons. Dion Cass. LVIII. 20. ibique

II. 125. Narrationem seditionis militum in Germania et in Illyrico exortae versuta sententiae conformatione

incipit Tulit protinus, inquit, ut oti, ita consilii sui pretium respublica neque diu latuit, aut quid non m- petrando passuri fuissemus, aut quid impetrando profecissemus. Quipps Xercitus etc. At non Solum novus princeps, Sed etiam novus princeps iberius, excitaVerat Seditionem. Exercitus enim, cui Germanicus praeerat, Summa vi ducem suum ad capessendam rempublicam e

172쪽

urgebat, detrectans principem non a se datum Suet Tib. 25. ac Anu. I. 35. II. 126. Sacravit parentem suum Caesar non imperio, sed religione non appellavit eum J, sed fecit

deum. linius contra Paneg. cap. 11. g. 2. ita existimate dicani coelo Tiberius Augustum; sed - ut maiestatis

crimen induceret.

Magnificis Ιaudibus Velleius hoc capite in primis Tiberium prosequitur. Nescio, an, quot laudes hoc loco in eum contulit, tot calumnias in Augustum adhibuisse videatur. Haud aliter enim de novo principe loquitur, quasi sub eo, qui praecessit, imperium Romanum tam male se habuisset, ut plurimis remediis indiguisset. Attamen honorificentissimas laudes felicitatis publicae sub Augusto regnantis legimus lib. II cap. 9. quas ne de priore tau-

tum principatus tempore capiamus, Vetant Verba: NOS E- mores prUessionis, universam imaginem principatus eius Oculis animisque subiecimus. Sic constant ibi, qui praeter Verum respiciunt aliquidi iis tamen in aperti mendacii crimen Velleium vocare nolo pauli temperatiorem in encomi vellem. Nam quae de salute publica per ο-Vum principem florente praedicat, pleraque vera Sunt Τiberius, quamdiu vixit Germanicus, sapienter administravit rempublicam. Lege Dionem Cassium LVII pag. 52- 5S. Cons. de egregia civilitate ac popularitate incipientis imperii Suet. ib. 26-33. Dicit Velleius Renocata in forum des et paullo

post sepultae ac situ obsita iuStitia, aequita . . . A Titare redditae . . . recte faciendi omnibus aut incussa inj Isa coni Itulinhenius Ooluntas, aut imposita neceS- sitas etc. Haec confirmari videntur iis, quae Suetonius Tib. 33. narrat, eum eatenu intervenisse, ne quid perperam fieret . . . Magistratibus pro tribunali cognoscentibus plertimque se serebat consiliarium assidebatqus turtim etc. et si quem reorum elabi gratia rumor esset, subitus aderat, iudicesqus . . . legum admonebat; Otqus etiam, si qua in publicis moribus desidia aut mala consuetudine labarent, corrigenda suscepit. Tacitus Ania.

IV. s. Si quando iam privatis disceptaret Τiberius Caesar), forum et ius. Summota ambitio campo, discordia curia. Illa l- mirum comitiis e Campo ad Patres translatis I ac Anii. I. 15. haec Tiberii in Senatu praesentia ac potentia.

173쪽

COMMENTATIO CRITICA CLXIX

Accessit magistratibus auctoritas, senatui mutestasVis conveniunt verba Suetonii ib. 30. Quin etiam speciem libertatis quandam induoeit, conservatis Senatui ac magistratibus et maiestate pristina et OisStates nequctiam parvum quidquam, neques tam magnum pullici privatique negotii fuit de quo non ad P. C. Te ferretur etc. Lege etiam cap. 31. acitu quoque Anii. IV. G. Iam pri mum, inquit, publica negotia et privatorum azima opud patres tractabantur e dabaturque primoribus dissererer et in adulationem lapsos cohibebat Usct . . . Sua consulibus, sua praetoribus vectes minorum qui gus magistratuum Xercita poteStas legesque, si maiestatis quaeSti Gimeretur, bono in usu Recte tamen iam monuit Oeclerus pag. 1221. quod de magistratuum auctoriatate et senatus maiestate a Vellei dicatur, ad simulacra libertatis pertinere, Romanis a iberio praebita. Compressa theatralis seditio. Vid. Sueton. ib. I. Tacit. Ian. I. zz. Quando tinnona moderatior' ac Anii. V. G. Plebes acri quidem annona fatigabantur: sed nulla in eo culpa e principe quin infecunditati terrarum aut asperi maris oboiam iit, quantum impendio diligentia-qus poterat. Suet Tib. 34. Annonam macelli, Senatus arbitratu, quotannis temperandam censuit.)Fortuita non civium tantummodo, sed urbium damna principis munisscentia indicat. Testantur acitus Anii.

Restitutae urbes Asiae. Vid. Tac. l. c. et Suet Tib.

Vindicata ab iniuriis magistratuum provinciae Verissima laus. iberius enim, ne provinciae novis oneribus tui barentur, utque vetera sine avaritia aut crudelitais magistratuum tolerarent, providebat. ac Anii. IV. s. Praesectus Aegypto quum pecuniae maiorem constituta Summam e pro incia misisset, ei rescripsit, se tonderi suas oves, non deglubi velle. Dio VII. 10. Cons. Suet. Tib. 2. Xtr. Honor dignis paratissimus Tacit Ania. IV. G. Mandabat honores nobilitatem maiorum, claritudinem miliatiae, inlustres domi artes spectandor ut satis conStaret, Non alios potiores fuisse . . . Res suas Caesar Specta tissimo cuique, quibusdam ignotis eae fama mandabat; semelque adsumti tenebantur, prorsus siue modo etc.

174쪽

Poena in malos sera, sed aliqua. oenam malos seram, sed certam mansisse sub iberio, facile credimus. Multos etiam ob vitam libidinosam esse punitos, auctor

est Dio Cass. LVII pag. 58. Saevitia hominis eo tempore, quo Velleius scriberet, nondum satis comperia. Ex his omnibus patet, Velleium de bona reipubi administratione non adulatorie, sed vere dixisse, si quidem ad prima tempora iberiani principatus spectemus. Atque illa quidem, quae de vindicatis ab iniuria magistratuum provinciis dicit, aliaqiue nonnulla, ita retulit, ut res per totum fere Tiberii imperium se habuit. Nam provinciarum praesides, qui bene rem gererent, non mutavit Caesar, ut plerique iisdem negotiis insenescerent; et quum diligenter provideret, ne quid ab iis perperam fieret, Ructoritatem suam vel in remotissimis terris obtinuit Singulari prudentia nascentes coniurationes oppressit, editiones exorta gravissime coercuit, et ne orirentur, Sedu

Io cavit. Quid multa qui in urbe et aula animi pravis sim assectibus saepe obtemperaret idem in provinciis, ubi, ut recte animadvertit ergusonus, unum peccatum imperii ruinam ducere posset, gubernacula reipubi manu tractavit firma atque perita. ΙΙ. 129. Velleius, proposita quasi universa principa' tu Tiberii Caesaris forma, singula recenSet. Qua ille prudentia Rhascupolim, interemtorEm fratris sui lii Cotyis, consortisque eiusdem imperii, EDO- canit Verissime dicit. Egregiam iberii in hac re componenda prudentiam ex acito discimus, qui Ann. II cap. 64. 5. totam caussam exponit Adiicere etiam potuisset Velleius laudem iustae, ut mihi quidem videtur, sententiae, qua iberius Rhascupoli Rhescupori appellat acitus, iure damnato, ut procul regno teneretur, Thraciam in Rhoemetalcen filium, quem paternis consiliis adversatum constaret inque liberos Cotyis divisit.

quanta gravitat , ut senator et iudex, non ut

princeps, et causas pressius audit Cons. ac Ania. I.

Tacit. Ann. I. 80. IV. s. ibique Ernestius. Histor os in Progress an Termination os in Roman Republic Book IV. Chap. 6. Cap. 6 . in Tacitus, de alia quadam re loquens, Tiberium dicit laetiorem, quia pacem sapientia firmasset, quam si οἰ-

tum per acies confecisset.

175쪽

z5. A Suetonio Tib. 29. hoc refertur: Dissentiens in curia a Q. Haterio, Ignoscas, inquit, πο si quid adversus te liberius, sicut senator, disero. De magnifico Germanici triumpho vid. Tacit. Anu. II. 1.

Quotiens . . . Senatorum EnSum . . . quam libenter explevit etc. Census quorundam Senatorum Supplevit.

Tac Ann. II. T. et Ι. z5. Cons. Suet Tib. o. Dio Cass. LVII pag. 45. ibiq. Fabric. De Maroboduo vid. acit. Ann. II 62 63. Sueton. Tib. m. de bello A frico Tacit. l. 2. III. 20. l. 3. z4. IV. 2, 25 de bello contra Sacrovirum FlorumquθIulium acit. ΙΙΙ - - 47. Quod Velleius dicit ut anto

populus Rom. visi s s quam bellares, cognosceret; nunciosque periculi victorias praecederet nuntius in eo respexisse videtur, quas acitu III. z. his verbis memorat, iberii literas ad senatum scriptas Tum demum Tiberius ortum patratumque bellum senatui scripsit neque demsit aut addidit vero sed de ac virtut legatos, sconsiliis superfuiSSU.ΙΙ. 130. Quanta Suo suorumque nomine exstruxit operas etc. Duo tantum per publica struxisse, templum Augusti et scenam Pompeiani theatri, refert acitus Anii. VI. 45. Cons. Suet Tib. T. Nec amplius quidquam Velleius, quamvis verbis amplissimis. Quam magnisco animi temperamento Cn. quoques Pompeii munera absumta igni restituit 'iberium, DioLVII pag. 5 . narrat, quum omnia ruinoS inStauraret, nihil istorum sibi tribuisse, omnibus potius eorum, qui Primum ea instruxissent, nomina reddidisse. Qua liberalitate, incenso monte Caelio, hominum iacturae patrimonio succurru suo Vid. acit A. IV. 4. Suet. ib. S. Docent igitur ceteri Scriptores, in primis acitus, auctor, si qui alius, ab omni adulatione abhorrens, ingula fere, quae cap. 129. 130. praedicantur res felici eventu a Tiberio gestae, vere, licet Oratorie, SSe nar

At occurrunt nonnulla in his duobus capitibus, quae temporum immemores movere possint ad servilem animum Velleio obiiciendum. Quanto, inquit, eap. 129. . . cum honore Germanicum suum iu transmarinas misit proxincias Verius omnino acitus Anii. II. 2. amoliri iuvenem, Specis ho-

176쪽

noris, statuit et ante II. 5. Tiberio haud ingratum a cidit, turbari res Orientis, ut ea vecis Germanicum suetis legionibus abstraheret, novisqus provinciis impositum, dolo simul et casibus Obiectaret. Dicit porro Velleius cap. 130. . . quid Tiberius meruit, ut iuvenes timittore filios nec verbum addit de fortissimo adolescente, unica reipublicae Spe et solatio, cuius morti illacrymari solemus acitum legentes, ' Ρisonis et laneinae, immo Liviae ipsiusque , ut videtur, iberii scelestis artibus intercepto. II. 130. g. 4. - quod ex nuru, quod ex nepol dolere, indignari, erubescsrs coactus St. Agrippinam intelligit, Germanici coniugem, cum filio Druso At quam erudeliter in hanc feminam, omni meliore dignam fortuna, et in miserum suum nepotem iberius egerit, docent Suetonius cap. 53. 4. et acitus Ania VI 23 - 25.

Nondum tamen necatus erat Drusus, nondum ad mortem adacta Agrippina, quum Velleius scriberet. Perierunt post Seiani caedem Dio CasS. LVIII pag. 9 .

II. 130. . . coli. 29. . . ubi de lectione vid.

Rubnken. - quid hic meruit . . . ut celerata Drusus Libo iniret consilia Τurpiter astutum se praebuit iberius in improvido et vano iuvene circumveniendo, vitiis eius insidiatus. otam rem Omnium accuratiSSime XΡΟ-nit acitus Anii. II. 27-31. Cons tamen Suet. ib. 25. Quod igitub in his et similibus rebus commisit Vel Ieius Velum trahere ausus non St a CaeSare dedecori

suo obtentum.

VII.

Postquam singula loca, ubi iberius laudatur, recen- Suimus, adulationis suspicione Vel amota vel confirmata: iam universo de Vellei narratione rerum a TIBERIO s-εtarum, ac de ipso eius heroe dicendum. Tiberius Caesar egregio instructus fuisse mihi videtur ingenio, ac virtutibus quibusdam, quae e menti potissimum acumine pendent, haud acuus idem vero multis maximisque vitiis, quae ex animi PerVersitate manant,

Vere enim, inuitianissime iuvenum i moribundus illud Praedixisti Tac Λ. II. I. sebunt Germanicum etiam ignoti.

177쪽

Iaborans utrisque Sic usus, quaSi Vel illae, vel haec, gola in eo fuissent. ' Sub Augusto, Summa vitiorum dissimulatione, pravam animi indolem rariSSi me exseruit, adeo ut qui post se ad reipublicae gubernacula accederet, vitrico non indignus videretur praecipue quidem ob boni ducis, quibus imperium Romanum imminentibus periculis aliquoties liberasset, virtutes. Quas in eo fuisse, nullus Scriptorum abnuit, resque contra Rhaetos et Vindelicos atque iii annonia Dalmatia et Germania gestae ipsae loquuntur. Huc autem maior par eorum, quae Noster de Tiberio exprom sit, pertinet. Ubi eum ficta narrasse,

supra negavimus, Vera artificio Oratorio celebrasse concessimus idem arbitrati de felicitatis publicae sub iberii principatu et singularum rerum ab eo principe memorabiliter gestarum praedicatione plerisque idoneo aliorum testimonio confirmatis. Velleium Paterculum igitur in eo, quod primarium est in Tiberii rebus, haud falsum esse apparet. At per adulationem multa celat aut velat immo et palam aliter narrat. Alterum concedo de altero non nihil dubito. Nam quid voluit ipsius verbis: multa palam aliter narrat Si est aliter atque alii scriptores; nihil moror. Resert Velleius res quasdam, ut eas referri velle iberium sciret, non detracta, quam callidissimus Imperator iis induerat, specie. At quomodo hoc accu8ationis caput tum ab illo disserat, non video. Sin vero Lipsius voluit, sngere quaedam elleium id nego. Aperti enim mendacii convinci nequit. Sed redeo ad alterum criminis caput; quo liberari nullo modo potest. lura omnino velat, ut singulis locis ostendimus. Multa etiam plane celat. In quo scriptoris nostri artificium in primiscernitur. Describit Tiberium ut egregium ducem, ut laudabilem principem. Nempe utramque ersonam SuStinuerat illam, quamdiu Augustus, hanc, quamdiu Germanicus viveret quo tempore aut metu aut pudore aut utroque retinebatur Verum desuncto Germanico plurimum ' Hoc imaginis lineamentum subministravit Dio agg. LVIII.

cap. 28 exre. ιβέριος μεν δὴ πλείστας μὲν ρετας, πλειστας ὁ κακίας 4ων, και κατεραις αυταῖῆ, ως καὶ μοναις, χρημένος.

I Praelatione editionis.

178쪽

immutatus ' praeceps in omnia vitia ruit. In quas olim intentus fuerat, publicas cura iam tantum non omnes abiecit liberalis antea, iuStus, Severus, nunc lactus est rapax, iniustus, saevus Sed magis etiam, quam reipublicae administrationem, mutavit suos mores; et qui non malus ab omni parte princeps, idem iam homo fuit pessimus. Olim temperans nec Oblitus pudoris, 'l' post secessum in Capream, immodicis ac nefandi se

dit libidinibus il olim iniquitatis ac suspicacis maligni

tatis suae plerumque, licet male, dissimulator, iam in omnes, a quibus Vel minimum timeret, eum ex nobilissimis gentibus Romanis, tum ex sua ipsius familia, acerrime furere ausus est nec irae impetu ad crudelis- Sima quaeque proreptus, Sed, quo detestabilior fieret, in iis machinandis ingenio Suo abusus. De omnibus his ce-

Ieribus, flagitiis, parricidiis, quibus iberius vel imperium confirmaret, Vel naturae uae, Saeva ac lentae, Satisfaceret, in Velleio ne Verbum quidem aut si quae eiusmodi significantur magis, quam narrantur, tam callide tractata sunt, ut nec iberius in ullam culpae suspicionem Vocetur, nec, si tamen facinoris auctor facile intelligatur, iniuste factum videatur. Sic de Agrippae ostumi nece dignum, inquit, habuit furor suo aestum. Hic igitur accusare possis Vellei adulationem, quod

herois, quem describit, Virtute proponat, vitia oculis Subtrahat. Immo, qui tam multu ES in aliorum moribus notandis, iberii mores ne sumsit quidem sibi describendos. Nonnisi ut sortissimum et prudentissimum ducem belli, ut optimum sapientissimum quin reipublicam Principem eum

' Non vanus tamen mihi videtur rumor, eum iam Rhodi secretas ibidines meditatum. Conf. ac Ann. I. . Humanae enim naturae convenientius est, Tiberium in secessu Capreensi repetita exhausisse, quae iuvenis ibaverit, quam senis demum sensu gustasse. Quid quod indoles eius ne in puer quidem latuit . e specta heodoro Gadareno Rhetoricae praeceptori, qui subinde in Obiurgando eum appellabat: πηλον αιματι πεφυραμένον. id Suet. P. T.

lii Suet Tib. 50-56. 61. 62. Tacitus et Dio passim.

179쪽

praedicavit de hominis indole et natura nihil sere tradidit.

Ne tamen obliviscamur, nondum post Germanici rusique, filiorum, mortem nondum OS LiViae Augustae, matris, bitum nam inveteratum erga hanc obsequium, ut illorum metus, impotentiam atque βριν eius aliquantum coercuerat, Tiberium tam dete*tabilem se praebuisse, quam in vita extrema. Os Seiani caedem quam Saevissimus exstitit. Quum pestiferarum libidinum malis se

ne premeretur quum malefactorum conscientia animus impurus cruciaretur mensque excita Vastaretur quum nemini iam confideret, eos, homines, semet ipSe Pertaesus tum demum in omnia scelera agitiaque prorupit; tum demum evasit ille, cuius memoriam omnes abominantur, IBERIUs. At quod caput rei est, hoc miserrimum tempus nondum Venerat, quum ibrum scriberet Velleius ipse fortasse inter Seiani amicos, quod inter S- sentandi necessitatem plura in libro et quidni putemus in vita liberi spiritus indicia prodidisset, a diro tyranno CaeSus, aut ad manum sibi inserendam actus Vide etiam, an haec Velleio silentii in principis sui vitiis crime nonnihil levare possint. Fidei uniVersae scriptorum de iberii rebus nihil detrahere ausim; non abnuerim, Vere esse narrata plurima facinorum et turpissime et perniciosissime ab illo aliisque Caesaribus patratο- Tum Verumtamen nonnunquam Suspicari subit, nonnulla temere esse credita literisque mandata. Repudio quidem

cum Ernesti temeritatem illorum, qui, ut egregii iri verbis utar, quidquid vulgaribus philosophiae praeceptis, aut potius pinionibus Suis, aut nostris moribus non satis convenire deprehendunt, id ἀδυνάτων numero Suet Tib. 61. ac A. VI. 1.

Scripsit nimirum ante Seiani casum, et quidem, si audiamus Dodwellum Annal. Veli. g. XXIX. uno anno ante. Sua manu, si licuit, Velleium periisse, ut Quintilius ille Varus, avitae Virtutis memorem, cons. II. 76 1 119 3. nescio quomodo probabile mihi facit tanta in tali historiae compendio non

sine summa approbatione commemoratorum αυτοχειριας XemPIO-rum frequentia. n, quae huius generis, aliud agentes, ex secundo

Vellei libro notavimus: II. 26 3 63 2. 70 2-4. l. 3. 6. I. 88. 3. 100. l. 119 3 120. 6. Ernest de de Ust recte aestimanda g. XL. in Opusc. philol. pag. l.

180쪽

censent, etiamsi certissimis literis et monimenti sit testatum. Non probo igitur ingueti levitatem, qui fieri

potuisse, ut homo plus quam SeXagenarius foedissimis se dederit libidinibus, prorsus negat, pro ficti respuenS, quae a acito et Suetonio de Tiberii vita spurcissima narrantur eundemque fere temerarium modum in iis, quae crudelissime fecisse dicitur, usurpans. Hoc tamen probabilitatem aliquam habere puto, et acitum et Suetonium in I iberii Caligulae etc. dedecore retegendo passim aut rei

atrocitatem narrandi genere auXiSse, aut Vario rumores pro certis exploratiSque rebus arripuisse illum, quod, libertatis amore et magnanimitate Optimo cuique inter antiquos Romano par, quo magi Sagacitate Valeret, eo ingeniosius malefacta X ESSimorum consiliorum secretissimis fontibus deduceret, et u gra ius commoveretur obviolata a diris tyrannis hominum iura, eo lubentius atris coloribus uteretur in istorum imaginibus ad omnis aevi detestationem expingendis hunc, quia vel nimis credulus esset, vel fortaSSe, quo peritu CaeSarum pravissimorum sagitia denudaret, eo certius mitiorum Principum, quibuscum vivere ipsi contigit, raiani atque Hadriani, gloriam se illustraturum Speraret. At vero Iustam iberi apologiam confici unquam ullo modo posse, Si qui aliuS, nego et ipse Maneamus igitur in sententia de mixtis iberii moribus, quo tum n iura humanae indoles, raro optimos, rarius etiam omni ex parte pessimo homines Xhibens, tum scriptorum testimonia ducunt. Nec incredibilia putemus illius, quae narrantur, scelera aut agitia, Cum ob corruptissimos saeculi mores, tum propter Singulare hominis ingenium, male diu dissimulatum et fortasse ipsa hac vi adhibita exasperatum. Etenim, qui acitum et Suetonium odii et iniustitiae in Tiberium tam graViter accuSant, videant illi, ne, quo crimine petunt, ipsi petantur. I aestus et Suetonius, adde Dionem Cassium, iberii et virtutes et vitia describunt res bene ab eo geSta non minus narrant, quam

prave ac perniciose facta quid amplius postulabis ab hiastoriarum scriptore probo et fido Equidem nihil aequius,

nihil verius, de Tiberii moribus diei posse puto, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION