C. Velleii Paterculi quae supersunt ex Historiae romanae voluminibus duobus

발행: 1830년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 로마

181쪽

ea, quibus acitus A. VI. 51. huius Caesaris historiam

silivit Morum . . . tempora illi diversa: egregium vita famaque, quoad privatus, vel in imperiis sub Augusto fuit occultum ac subdolum sngendis virtutibus, donec Germanicus ac Drusus superfuere idem inter bona malaque mixtus, incolumi matrea intestabilis saevitia, sed obtectis libidinibus, dum Seianum duerit timuitve postremo in scelera simul ac dedecora prorupit, postquam, Umoto pudor et metu suo tantum ingenio utebatur. Ex iis, quae diximus, patet, quid de eorum Sententia statuamus, qui laudibus a Velleio in iberium collatis calumnias, quas illi vocant, a I acito, Suetonio et Dione Cassio in eum effusas, posse temperari et corrigi conmdunt. Nempe iis, quae de expeditionibus iberii Velleius, testis αυτο πτης, habet, ceterorum scriptorum narratio amplificatur, illustratur, confirmatur. Atque de valet de rebus ab eodem principe bene atque reipubi utiliter gestis. Morum autem Τiberii descriptionem quum nullam proprie reliquerit Velleius, velatis aut omissis, quae ille in domo sua et in aula maligne: foede, crudeliter egit: nos in his omnibus ex sola aciti, Suetonii et Dionis dependere apparet.

VIII.

Restat, ut nonnulla adiiciam de adrilatione erga homines in aula Tiberiana primarios, cuius Velleium critaminati sunt V. DD. Quae criminatio quum ad AELII SEIANI laudes maxime spectet, has in Primi exami

nemus.

Magno utique praeconio extollit Seianum ' appellat eum ingruarem principalium onerum adiutorem )in eius gratiam omnino inserit locum de eximiis principum adiutoribus atque amicis ac digressionem de oviΗ hominibus quid vero nonne therius ipse eum, etiam apud patres et populum ut Socium laborum, Celebravii At in moribus eius describendis menda re ' II. 127.

182쪽

peritur Velleius. Audio. Scilicet praedicavit eum ut virum tot tantisque virtutibus adornatum, quot et quantas natura morialis recipiat, vel industria perficiat ut ingenio excellentissimum, ut vita Sanctissimum Tales audes vere magnificas in alios Romanos de repubi optime merito contulit quales Seiano tribuat, videamus. Postquam generis, unde ortus esset, claritatem extulit Ipsum vero,

inquit, laboris ac de capacissimum susscient etiam vigori animi compag corporis, singularem principalium Onerum adiutorem in omnia habuit atque habet I iberius, Mirum severitatis laetissimas, hilaritatis priscas, actu otiosis simillimum, nihil sibi vindicantem, eoques

adsequentem omnia, semper infra aliorum aestimationem ct metientem, vultu itaqus tranquillum, animo exsomnem Omnibus, quae et . . tribuuntur, virtutibus

praeditus esse potuit Seianus, atque idem esse, qui fuit, Iiomo pessimus. Quid quod huic descriptioni minime repugnat illa, quam legimus apud alium auctorem, et a-citum ' auctorem Corpus illi laborum tolerans, animus audaae sui obtegens, in alios criminatore iuxta adulatio et superbia, palam compositus pudor , intus summa viscendi libido, eiusque caussa modo largitio et lutus, saepius industria ac vigilantia, haud minus Oziae, quotiens parando regno snguntur. Sin vero Velleius turpissimae adulationis, ut quibu dam placet, incusandus, quod Seiani virtutes qualescunque laudavit, maiora eius vitia reticuit certe haud levius incusato Senatum, Tiberium atque universam civitatem ob summos honores illi habitos quanquam, quo tandem modo, iberii res enarrans, impune misisset laudem hominis ambitiosissimi eiusdemque potentissimi, cuius libertis ac ianitoribus notescere quis nescit tunc magnifi- eum fuisse, observantiam negligere exitiosum' Ceterum de laude Seiani qualicunque Noster excusare Se potuisset,

ut de eiusdem amicitia apud Tiberium M. ille Terentius Tacit Annal. VI. S.

Praeter Seianum multo cum honore Passim Comme

morat alios Tiberii amicos, Propterea etiam in veritatis

183쪽

aetate, potentissimi cuiusque principis res, e superstite, traditurus, mores hominis interiores summa fide describere, malas artes ab eo in familia vel aula adhibitas, Explicare conatur; praesertim quando, ut oster, artissimo cum principe iunctus est vinculo, eiusque beneficiis ornatus io si vel hodie, sub mitiori regum impeperio, Vix quisquam audet quid de Velleio dicendum, qui scripsit sub diro tyranno Non enim sub Domitiano solum capitale fuit Aruleno Rustico et Herennio Senecioni, quod Paetum Thraseam et Helvidium riscum, iniuste damnatos, ingenue laudassent: etiam sub iberio Cremutius Cordus damnatus est novo ac tum primum audito crimine, quod editis Annalibus, laudatoque M. Bruto C. Cassium Romanorum ultimum dixisset so lasse sub eodem periit . Labienus liberi spiritus scriptor, cuius libri S. C. aboliti sunt. An vero de eo, qui Brutum et Cassium laudaverat, poena Sumta Stet Velleio vero licuit, de iberio aut eius parente, quo lex maiestatis amplectebatur non dico, carmina famosa facere, ut ei Saturninus, hanc ob caussam a i-berio de Capitoli praeeipitatus sed libere duntaxat

et vere in historiarum libro loqui Quo tandem modo impune velum detraxisset, quod multis rebus principis obtentum erat, et iberii principis, qui Dione teste, hi

gravissime commovebatur animo, si quis eius sententiam assecutus Videretur, ut multos haud aliam ob culpam ne-Caverit, quam quod mentem eius perspexissent' auteigitur loquitur Velleius de Omnibus rebus, quae Vel minimam ad Tiberium rationem haberent. Sic v. c. arcelli laudes temperat, devitans domini offensionem. Sic, ut supra vidimus, prudenter sibi cavet, ubi de Agrippa loquitur, ne aulae arcana speculatu Videretur. Ex qui- c. Agric. 2. Sueton. Domit. 10. c. Ann. IV. l. Cons. Suet Tib. 1. I cass. LVII. Pag. 872.

184쪽

bus omnibus acile intelligitur omnem sentiendi scribendique libertatem sub therio fuisse exstinctam. Hoc ergo non miror, quod Velleius in iberi rebus quaedam velat aut celat illud mirari subit, quod in priore peris parte tot liberi animi specimina dare ausus est. Quae tanta sunt, ut, dum laudes in illustres quosdam Iulianarum partium adversarios, v. c. in Ciceronem, effusas apud No- .strum lego, in mentem Veniat, ne ita quidem eum impune scripsisse, nisi iberii pater, ib. Claud Nero, sti diosissimus Ompeianarum partium adiutor, idemque Dceronis amicus fuisset Constat igitur, tam libere et ingenue, quam ullo modo per Tiberium liceret, scripsisse Velleium eamque,

quam Secutus est, narrandi rationem non tam a gratiae nucupio SSe Prosectam, quam suspicacis γranni metu expreSSam.

Dicat aliquis, sub domino tam saevo, qui Vera scribere prohibuerit, Velleio Omnino non scribendum fuisse. Responsionem praeoccupavit is, qui de Paterculi manu multis Iocis restituenda immortaliter meritus est, atque idem eius excusationem, sed per quaedam capita dunta-Xat, libavit, RuΗΝΚΕΝ1Πs. Sic Velleio, inquit, in otio inertissimo consenescendum fuisset qualis vita magnis et gloriae cupiditate incensis ingeniis mors est; nequcthistoria Romana attingenda. Et quis tam hospes est in Caesarum historia, quin sciat, ipsum silentium probis doctisque Diris crimini fuisse' - Respicit, opinor inprimis ad Thraseam aetum, sanctissimum civem Romanum, damnatum, quod silentio usus fuisset in iis, quae stulte aut impie a Nerone agerentur. Et quis dicat an apud iberium, circumspectiorem, non mitiorem Tone tyrannum, veniam oster impetrasset, si historiam scribens, illius audem non magnopere celebraSSet, praesertim quum eius rerum bello geStarum tam diu spectator atque adiutor fuisset

De eo vid. Vell. II. 5. 76. . Manni ad Cic. Epp. ad Div. XIII. 6:4. Hunc Neronem Ciceroni gratissimum fuisse, apparet ex Epp. I. c. I ac Ann. XVI. 21 seq.

185쪽

neglectae suspicionem vocatus. De horum nonnullis quidem quum parum ex ceteris Seriptoribus constet an in eorum ingeniis moribusque notandis adulatus sit Velleius, liquido iudicari non potest. Verum de pluribus ex aliorum testimoniis apparet, eum vere esse locutum, ut de L. 1sΟΝΕ, quem acitus nullius serotiis sententias sponte auctorem, et quotiens necessita ingrueret, sapienter moderantem, et ' viginti per annos pariter probatum appellat, hoc etiam elogio eum Ornans )decus triumphale in Thracia meruerat, sed praecipuae e gloria, quod praefectus urbi recens continuam potestatem, et insolentia parendi graviorem, mire temperiavit Ροrro de EssALINO, Ob res in Illyrico gestas

laudato de M. LEP1uo quem acitus egregia Iaude ornat; ' 'l' de ovPONio FLAcco lis de DoLABELLA illi belli cum ac farinate consecti gloria cla

xo. - de IuL1ΓM BLAEsu - immerito extulit Noster etsi, quum ille Seiani avunculus esset, in laude eius paullo copiosior fuisse, Dolabellae autem proconsulatum Africanum silentio transiisse idetur propterea, quod in Seiani gratiam triumphalia ei a Tiberio negata, ne Blaesi laus obsolesceret i- Num vero de utriusque rebus Africanis aliter existimare licuit Velleio, quam publice existimatum Tiberio Ceterum de nonnullis qu0S LII. 8.

l II. 114. 115.

4-l Ann. IV. 20. Hunc ego Lepidum, temporibus illis, gra- ωem et sapientem virum fuisse comperio. Nam pleraque ab saevis adulationibus aliorum in melius exit etc. Conf. VI 27. III 50. I. 13. Dion Cass. LVI. Pag. 16.

Ernest. Ovid. e Ponto IV. s. 71 seq.

188쪽

celebravit, reprehensionem ipse avit his verbis Horum virorum mentioni si quis quaesisse nis dicet Deum, fatentem arguet. Nequs enim iustus in mendaei candor apud bonos crimini est odiis quidem laudi non ubique adhibitus videtur Prorsus indiguos dilaudari non liquet.

quum Velleium immerito saepe reprehensum esse doceremus, quod, quorum res laudaret, ii non omni qui dem, ea tamen, quam iis tribuisset, laude haud indigni fuissent illud fatendum erat, non pauca per dulationem quandam aut oratorie verbis aucta, aut Velata Esse aut omissa. De his quomodo universe excusari 08-Fit, age videamus. Non pauca, quae valeant ad invidiam, quo laborat, in singulis rebus levandam, Supra, praesertim ubi de Tiberio disputatur, attulisse nobis D

demur.

Primo autem Ioco de misera scpiptorum conditions sub Caesaribus, iberio in primis, dicendum. Nam quem fugit, sub horum imperio non solum non licuiSSe, iis, quae iniuste vel ab ipsis vel ab eorum amicis agerentur, resistere; sed homines etiam vetitos fuisse, verbis queri, ingemiscere, vultu tristitiam praeserre Nimirum, sicut vetus aetas vidit, quid ultimum in libertat esset, ita haec, quid in servitute, ademto per inquisitiones et loqusndi audiendique commercio. quid igitur euleio res Romanas scripturo restabat, quam in cetera historia animi libertatem exserere fidemque probare in loco autem, qui est de iberio, veras quidem hominis virtutes ac res belli domique praeclare gestas narrare, vitia et scelera aut narrando speciosa reddere aut oculis subtrahere Num propterea, ut vile mancipium, detestandus erit quoiusquisque, quaeso, bistoricorum, Vel nostra II. 116. ac Agric. 2.

189쪽

cur in Augusti et Tiberii rebus a solito more

discederet, ubi potius esultis graVissimisque caussis impet Ieretur ad illud dicendi genus retinendum, immo augen dum et frequentandum quorundam hominum ea est indoles, ut, quos probent, diligant, admirentur, iis studium, amorem aut admirationem ardore quodam animi verbisque amplissimis soleant declarare qualis Vellei indoles fuisse videtur. Non solum igitur quum ad Augusti, Tiberii et utriusque amicorum res deductus esset, sed etiam, ubi omnes assentationis caussas procul haberet, ingenio suo indulgens, tam parum est parcus in laudando aut reprehendendo, quam ante eum ex Romanorum certe historicis nemo. inuit ergo laudis frequentia per totum opus fusa audis vim et reprehensionis. Fac enim, eum in priore Iibri parte, sobria illa Suetonii aequabilitate et siccitate scripsisse quum vero ad iberii res venisset, suum scribendi et laudandi genus usurpasse profecto tum gravius etiam, et iure, insuSaretur, quam nunc

Haec fere dicere habui ad Velleium aterculum a foedissimae adulationis, quam ipsius aliique ei obiiciunt,

Probris, quatenus res patitur, Vindicandum hoc tamen temperamento per omnem disputationem adhibito, ut ab omnis adulationis crimine eum minime liberari posse concederem. Nam si ex Ciceronis sententia prima historiae leae, ne quid falsi diser audeat; deinde, ne quid eri non audeat priorem legis partem magis ille servavit, quam posteriorem. Nusquam paene illud annalium munus deseruit, ne irtutes sileantur. Raro, et in Tiberio quidem eiusque amicis et necessariis nusquam illud spectavit, ut prave dictis factisque eae posteritat et infamia metus sit. Sed temporis iniquitatem dolere, quam hominem accuSare, praestabit. Hoc unum adiecisse iuvabit, plura illorum criminum, eaque acerbissima, fluxisse e corruptis lectionibus. Ea enim fortuna usus est Velleius, ut, quum eius liber misere mutilatus atque adulteratus ad nostra tempora pedi eniSSet, propterea non solum elegantiae laude multi l cis fraudaretur, sed etiam, quod gravius St, candoris. En praecipua eiusmodi loca:

II. G. de Catullo In suspecti operis ui carminctis Ex Ruhnkenii aliorumque ineudatione legendum et u -εcepti operis forma.

190쪽

ΙΙ. z2. de M. Brutor corrupto animo eius in diem etc. Correxit Iac. ollius incοTrupto etc. quam correctionem in textum recepit Ruhnkenius. ΙΙ τ . de praediorum divisione a Triumviris factareos, qui iusta divisione praediorum, nominatisque colonis agros amiserant. Recte monuit Ruhnkenius pag. 31 S. non ita frontem perfricuisse Velleium, ut hanc praediorum dixisionem iustam diceret. Iam antemelnsius coniecerat iussa divisiones Rulinheni autem, hoc poeta, quam prosae orationi Scriptore dignius censenti, legeu- dum videtur instituta divisione. II. 116. Nam et etiam τί antiquissimi moris. IIanc editionis principis lectionem, quam ita correxit Ruhnkenius Nam Aelius Lamia, tr etc., si corrupit ditor Basit. Nam et Seianus, vir etc. Qua corruptione in fraudem inductum video etiam Henr Dod ellum Annal.

Veli. g. XXX. propterea accusantem Vellei indolem laudandi Seiani avidam, et quibusvis laudis arripiendis vel

praeteoetibus intentiam. II. 125. Ut pleraquct ignave Germanicus etc. Certant Interpp. ad h. l. et alii V. D. notanda adulationis turpitudine, quae nulla est, si de verissima Ruhnkenii emendatione legas Ut pleraques egit nave Germanicus.

SEARCH

MENU NAVIGATION