Legatio Romam Marchionis Lauardini, et ob eandem Regis christianissimi cum Romano Pontifice dissidium. Vbi agitur de iure, origine, progressu, & abusu quarteriorum franchitiarum seu asyli, &c. Et refutantur rationes à Lauardini aduocato productae, in

발행: 1688년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

1쪽

PRA MONITIO.

Monemus , ne quamquam religioni ducat rectionem huius libri, quamuis non prasem ferat nomen Auctoris, sopograpbi , Loci aut Ordinar3 approbantis . Ver/ namqur in lucem prodit Superiorum permissu, cum facultatibus requi itis . oportuit tameuea nomina taceri ob rationalium causam .

2쪽

AD LECTOREM.

Non m calamum posueram, quando nou

scribendi causa se ostieri ex militari Marchionis Lauardini oratoris Gallici Romam ingressu, quo non urbem tantsem, sed Europam omnem nouo exemplo, inustatoque concussae Hactenus Frincipum Legatos, quippe pacis adminifros Mercurio semiles vidimus hodie Maartem induerunt, armatosque se ossentant, caduceo in gladios mutato. Erit ergo , quem cupido incessat causas, modumque rei perdiscendi, quae omnium oratios perstrinxit; posteritas quoque gratiam habebit, tam noua di Vande periculum minantia ingenue metranti, nam haec

cavisa scribendi mihi fuit . clim enim praeuiderem pro pretium studiis calamo primatum iri; ego, qui veritati unice me addixi, nec ab alio Vatiam expecto ; statui

arenam occupare, di candida, liberaque affectibus narratione , trophaeum veritati figere. Video Galliam mmamque collidi, maximum videlicet Regum, cum is maximo Pontificum; illum innocentia tutum, illum potentia , fortunaque sua nixum et viri victoria cedet, incertum mortalibus in ancana Divinitatis repositum; nec enita semper aut potentior causa, aut melior vicit. Ego, si ex votis decidi res possit, pacem utrinque optaverim- Carerum utcunqtie id cadat, narran. di, quam augurandi peritior rem totam d fuis principiis euoluam. Viaeo quidem iam aliorum calamis hoc argumentum libatum esse, ac praesertim nupera scriptione, qua Pontificis Innocentu M. Bulla contra Lai redini Apologiam defenditur, Italico sermone, idque sam facunde, Iolideque, ut nihil haluerint Aduersara, quod responderent, contenti folum stentio ac pudore cladem fateri . Prodiit quoque alia scriptio. Galli-

3쪽

Ad Lectorem. a)Gallico sermotae,qua Talonii re Advocati Deummatio iniuri s plena, egregie refutatvT . Ego ne quid supersit veritati noxium, Libellum Galli cuiusdamans mi convincere QTrediore, quo Lauardini Apologiam fustentant, inani consilio, si clamores excipias, Tartarorum videlicet more , quibus sirepitus propugna est . Et tamen quia multis abundat , quae aut i nocinio Gallici sermonis , aut specie veritatis incautos fallant, confutandum fuscepi. Qu.d si aliquis opponat mihi, nisil mea interesse, quid Asmam inter, Gataliamque agitetur, nec mearum esse partium , hoc ce tamen dirimere, confessim respondebo, quod olim,inque

simili causa ex hiluis suis respondit Hieron us : tDCanes latrant pro Dominis ; tu non vis me latrare pro Christo p mori ponum, tacere non possum .

Sed Me rem ipsam inredimur.

4쪽

DE IURE , ORIGINE,' PROGRESSU ET ABVS

Quarteriorum Franchitiarum seu Asyli,

I. Legatos Iure Gentium inviolatiles esse, nec fuisiacere Iuri Tationis; non tamen rure Asyli gaudere. a. Infiniti ex hac Immunitate abusus. ADIorum di immunitatum quas Franchisias ct Quartierios v eanti Historia Chronologkh, fus que/xponitur,ac validi lime concluditur, hanc Immunitatem a Frincipum Legatis iniuste ' fumari, nec 'mqvam a Summis Pontificibus toleratam esse. Innocenti XI contra Franchitias Edicta,ct quas ob causas q. Reges omnes , Innocentu Diplomati acquiescunt sola Gallia reluctante. Ingressus Romam Marchionis

, Lavardini. Lavardinus Excommunicasionem incurrisse declaratur . Pontificis moderatio.

f. Respondetur ad Libellum non mit O primbostenditur, nullam Latrundino ab Innocentio XI. Fontis, Maximo iniuriam factam. ihil contra Iura Legatorum actum esse , cum Tontifex Lauardinum pro Legato non habuit. 8. R dimam esse communem Patriam , sed non ideo Lauardinum aliter d Pontifice excipiendum fuisse. o. Magna esse Gallorum in Ecclesiam Romanam merita, fed non minora Ecclesiae mariae iti Gallos. Io. Refelluntur , quae de ignorantia Diplomatis Ponti ii Gallus enareat. A . II. u

5쪽

di De Abusu Franchitiarum II. An Laumdinus sine debita forma Excomm- sionis subiectus fuerit I . - . 12. verum sit, Reges praesertim Galliae , eiusque Ministros excommunicari non posse Iig. Cur Mu ipso Pontificatus si inctio ADIa, crmmunitates Legatorum Innocentius deleverit Id. An noem i, Lauar um verbis Bulla commprehensum non esse Iis. Mil obstare exemplum Statim et Ici. An Innocentius lax voto Cardinalium Bullam, diuiderit. II. An in ratisiis temporalibus lacus sit Excomm . nicarimi ex quid de minis ex periculis a Larvardino declamatis excusari pollini, qua mae Lavardinus ommisisto. An consultius sit AE a Ecclerum adimere , quam Palatiis Leeatorum I: ao. An Pontiaci Asmano scandala adscribi posesnt a Lauardino narrata I 'a I. An Lava Antis excusari possi exemplis S.Ludovici, ct Philippi Pulcisi, quos spreuisse censu- , ras dicit p. aa. R IIuntur, qua de facto in Gallus foedere Tontifici opponuntur. ag. An verum sit, durius cum Lavardino actum, Pim cum aliorum Principum Legatis issae Maiestatis reis Is et . An Pontifex debuerit abstinere censuris, qaia Harum usus faepe noxius Ias. An verum sit, Cardinalium vota , qui Bul

lae subscripserunt, esse subreptilias

ari. An Pontifex Innocentius ex consillis pendeat Religiosorum igno rantium, di minutorum, ut vomcat , ' Praelatorum Ia . 'flluntur,quae Lauardini Aduocatus pro quatuor Propositionibus narrat. a8.

6쪽

Contra Apologistam Laumedini. get . An Bulla Pons incia Legatos non liget , quia

Personam Regis repraesentariis. . - as. Praescriptio Lauardinum iuuetigo. An Pisana conuentio J3I. An Puni Ax Innocentius math in Gallos am

3 a. Quo animo Pontificem esse oportes, s a mis Galli experiantur

P Rincipum etiam hostium Legatos immunes

sanctosque esse, nec posse iniuriis violari res Certa est , ac omnium Gentium exemplis, usuquo recepta rum nec aliud magis omnium populorum abomminatione ac probro damnatum,quam Legatos conmtumelia affecisse . Id vero tam notum est, ut rati nibus de exemplis etiam Barbarorum supersedeam. a) Sed nullibi magis ut Romae florente Republica, Legatorum imminitas valuit, adeo ut etiam sediti sis, & clandestinis consiliis imperium turbantibus parcerent, contenti eos obseruare , aut finibus promscribere , aut hosti, a quo missi erant, ad poenam remittere. Vnde communior Politicorum sentemtia est, in Legatos etiam periculosa molientes, anumaduerti non posse; alioquin si nulla Legatis impunitas, quam innoxias, quid plus illi haberent, quam reliquum vulgus mortalium p npc unquam ratio de praetextus Principi deestet Legatum persequendi,praesertim quia Le tus Principem repraesentat; unde quantacunque Legati sit culpa , Principis dignitati nocere non debet, quandiu hic ratam non habet. Abundamque exempla maxime Romanorum, qui nulla delicti specie, ut Legatum punirent, permove

7쪽

ri poterant, iuris Gentium reuerentia. Insigne huius

rei documentum apud Iauium . sa) Tarquinij Ro-

nia proscripti Legatos miserant, qui a Senatu Regios thesauros repeterent , praeualuitque sententia, ut omnia redderentur; interim Legati nobilium animos pertentant, corrumpuntque; & dies condia Ela, qua Tarquinis in urbem reciperentur. Coniuratio ad Senatum delata ; rei in vincula coniecti, secutique percussi . De Legatis, inquit Liuius, parum

addubitatum est , di quamquim Mis sint commisisse,

ut hostium loco haberentur, ius tamen Gentium 'va-titit. Dion quoque in excerptis Legatorum et Cum, iuvenes quidam Legati a Carthagine Raemam ' enis

fent, ibique contumeliose quaedam fecissent; missi fumi

Carthaginem, traditique Carthaginen ibus, ab his ve-- rei nihil us nocitum. Tertio bello Punico Consules cum exercitu in Affricam missi sunt, iussique aeniu-dam Imperij solo aequare. Romanos cum classe appulsos, Legati Carthaginensium in castris adeunt, auditoque Senatus mandato,plenam doloris, querem Iae, indignationis, contumeliaeque orationem effundunt,reuerentiae obliti o insultantibus potius quam rogantibus similes; quibus Consul Censorinus: Excendite castris incolumes, nam adhuc Legati estis., Addit Grotius , ne quidem iure Tadionis violari Legatos posse: ius enim Gentium non solum cauet dignitati Legatum mittentis, verum etiam securitati apsius Legati s alioquin nemo velit officio fungi, si tutus non sito & ideo Iure Gentium, non solum cum

Principe, verum etiam cum eius Legato tacite convtractum , pactumquc videtur: sicque non quiden a

Principi fit iniuria, si iure Tationis Legati male habeantur , sed ipsis Legatis, quippe innocentibus, nec culpa Principum obnoxias. Non desunt quidem exempla Legati, male accepti, habitique iure Talio-

8쪽

Contra sologictam Lauardini. s

nis, sed quod flagitium exemplis vacuum p Planesi meliorum Principum,& Rerumpublicarum exempla consulas, Romanae praesertim ( apud quam summa cura publicae, inuiolataeque fidei) videbis nihil in Legatos Tationi licui sise . Narrat Appianus de Bello

Mimico , Romanorum Legatos male a Carthaginensibus habitos esse, cumque urgeretur Scipio, ut eo dem iure Punic: Legati, qui in castris erant, haberentur respondisse: Adhil quod Romanorum institutis indignum sit , Fieri patiar. Iidem Poeni a Romanis ingendi clade accepta petendae paci consilia agitabant , sed nemo Romam ire ausus, quod timerent, ne eodem modo eorum Legati acciperentur, quo

ipsi Romanos accepissent, iniectis Consuli Cornem lio Asinae catenis, solus Anno fiducia Romanae virtutis protectus est:&cum seranone de finicndo bello cum utroque Consulum sereret, eique Tribunus militum diceret , posse illi merito euenire, quod Cornelio accidisset: sa) Consules Tribuno taceti tu sen: Illa metu, inquiunt, Des tat itatis nos De

te liberat. se lalle Romana fidis eo Imperium prouexit , quo Politicoruni nostrae aetatis artificia si unquam peruenere, Deo etiam in hostibus suis Virtutem amante. Eadem Venetorum Reipublicae magnanimitas. Selimus II. Marcum Antonium Barbarum Venetorum Legatum custodiae tradiderat; postea alium Legatum Venetias misit Cupro repe-tcndae, aut si Senatus abnueret, denuntiando bello. Is eum paria formidaret, magnifice a Venetis responsum e Tion esse morem Res icae, Iura Gentium in Legatis violari permitteret. Eadem immunitate gaudent comites de vasa Legatorum , unde in antiqua fecialium torma haec habebantur: Rex facis ne me tu Letum tinnitis mPυ-puli Romani Quiritium, ' ca , O mite A se meus it

O) Valerius Maxim. lib. 6. c.6.

9쪽

6 De Abi su Franchitiarum Frustra enim enset immunitas Leg ais data, si a Comitibus , rebusque eorum vis non abesset, sine quibus vita dignitasque Legatorum esse non potest.

Ius Asyli domibus Legatorum, pro omnibus, qui illuc confugiunt , pi me iuris Gentium non est , nec Ilae Leges de hac re ostendi possunt: imo iuri gentium repugnat, delicta reosque impune ferri, maximo publicae quietis damno . sa) iura Gentium om- nibus communia sunt,at tale non hoc cst ius Abli, nam nec Parisias, ne ina linquam plurimis Aulis locum habet; idque etiam Grotius fatetur , de Uvic-quefori in Tractatu Gallico, quem de Iure Legatorum scripsit . Alioquin maior Legatorum Palatijs , quam ipsis Ecclesi)s immunitas emi, in quibus non omnibus flagitijs Asylum patet. Aliae quoque ex mceptiones sunt, quibus haec Legatorum immunitas restringi debet, & quas postea recensebimus. II. Caeterum, ut fieri amat, hoc immunitatis Priuilegium infinitis Abusibus corrumpi caepit , Romae praesertim ,'bi tot Asylis apertis, quot Legatorum a Palatijs, adiectisque insuper ingentibus urbis Regionibus , quae Palatiis adiacent; tota fere Roma in Asylum, aramque impietatis transijt, nullum enim tam atrox facinus, cui non Arx & securitas in aliquo Legatorum Palatio, aut si non omnia scelera Palatium caperet, non in vastis areis, vicisque Palatio confinibus. Crederes reuixisse Romulum, qui beneficio Asyli vacuam urbem Latronibus populauit. Romani Pontifices cum non possent domi suae,

in ipsaque Regi i , ex Metropoli Chri itianae Religionis exultantem Et impunitana impietatem ferre ingenti Fidelium scandalo, qui videbant plus Romae flagitiis licere, quam alibi gentium; idque ignauia Principis dicerent , conati sunt licentiam repetitis

10쪽

Contra et polagistam Latiardini. et

edictis crcere, finemque busibus ponere. Id vero ut se habuerit, altius repetendum duxi, basin enim ac sundamentum totius rei complectitur, Obseruandum igitur est, lus Abii antiquissimum ese, de quamuis primo immunitas Asyli quibusdam tantum Civitatibus, sacrisque locis concessa fuerit, unde in antiquissima Iudaeorum Republica ciuitates fetu , in Atheniensi Aram misericordiae se lagimus; paulatim tamen, ut fieri amat, ipsa Immunitas adeo extendi, proferrique caepit, ac in abusum verti, ut ad quamlibet Caesarum statuam Asyluin metarentur; nec perditis hominibus, ac ultimum supplicium meritis , promptius remedium eludendae Iustitiae , quam si Caesaris imaginem amplecterentur; hanc vero scelerati quique in sinu gestabant, ut praesto esset, quo post delictum confugerent. chantum haec tiacentia processerit, eleganter Tacitus describit. sb Insidebat , inquit , deterrimo cuique licentia sm uno probra, ct inuidiam in bonos excitandi, arrepta Caesaris imagine ; libertique etiam auc ferui Patrono , vel Domino cum voces tum manus intentarent, ultro metuebantuT. Vitur Caius Cessius Senator LAseruit et Trincipes qu dem instar morum esse , sed neque a Diis nisi iussas supplicum preces avdgri . Abolitas Leges di funditus versas , in foro , in Limine Curiae ab Annia Rugna , quam fraudis damnauisset , probra sebi , se mimes intendantur ,

neque ipse ausas turre experiri ob effigiem Imperatoris oppositam. Credas Tacitum liouiernum Romanae urbis statum descripsisse, si quod ille de Principis imagine, tu de Principis Legato dicas. Ex hoc

more ad statuas confugiendi ortum prouerbium , ta-

iv.m amplesti. Philostratus de statua Tiberii:(c Impietatis damnatus quidam fuit , quod Aruum

SEARCH

MENU NAVIGATION