Legatio Romam Marchionis Lauardini, et ob eandem Regis christianissimi cum Romano Pontifice dissidium. Vbi agitur de iure, origine, progressu, & abusu quarteriorum franchitiarum seu asyli, &c. Et refutantur rationes à Lauardini aduocato productae, in

발행: 1688년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

141쪽

Ex Gallico translata Igy

praeter lucrum, quod ex illis, qui huc conrugiunt, Lellatorum familiae accedit) contendit Talonius, Done omnibus proscriptis, sicari js, veneficis, Latronibus, Atheis, Sacrilegis, Adulteris, Meretricibus, omnibusque criminosis stationem & Asylum patere: hue Iustitiae Ministris accessum non esse: neminem hic capi posse: nec ullum esse tam reum, quem, lihuc confugerit, teneatur Legatus petentI Magili ratui restituere , imo quicunque Ac cuiuscunque Ma- histratus Pontificis imperio hoc sacrarium intrauerit binciendis reis, posse a Legati Ministris percuti, occidique . Hoc ergo esse grande illud Gallica Regis priuilegium, quod non deleri, non alienari pollit, redenique cuius gratia Partamentum humillime Regi supplicat, ne illud violari quovis modo patiatur . Subit plane animum admiratio, tantos, tantaque sapientia praeditos Senatores, quanta illi gloriantur,

qui Parisiiense Partamentum componunt, non erumbeicere causam tam friuolam, tam nouam, tam Inlia

stam,& omnibus legibus Diuinis hum isque contrariam sub oculis totius Europae sustinere, luamque illi auctoritatem praestare et & saltem moderar decebat, & aliqua exceptione coercere; si enim Rcxauctoritatem aliquam, & ius praeuentionis Reos puniendis in certo aliquo , exemptoque urbis Territorio sibi assumeret,novum quidem id esset, nullaque ratione subnixum; ferri tamen utcunque posset ;quippe dc delicta in aliquo tandLm Territorio punirentur , & t'ta Roma publicae quieti prouisum eo .set. Sed nihil horum gegis Legatus. Imo quantacunque sit huius praeteia si iuris, aut priuilegii iniu- .uitia , non desunt Regi nec in aula , nec in Parta mento,nec in ipso Conscientiae foro Adulatores, qui ut illud tueantur, Regiqui persuadeant, Caroli Magni, aliorumque Galliae Regum de liberalitatem , dum Romanae urbis dominium concessere , S mois

destiam

142쪽

RUutatio Talans

destiam extolIunt, curii tam modica urbis parte , qua videlicet Quarterium extenditur, contenti sunt. Sed Talonius nec Caroli Magni , nec aliorum donationes , nec alios titulos moratus , mali quorumcunque criminum reos, ut primum Legati Quarterium(quo magnus aedium & platearum numerus continetur attigerint, continuo exemptos fieri, crimen extingui, accusationes cessare,eodemque momento,

non examinata , omnium scelerum absolui. Quod si alii Principum Legati eadem ratione, qua Lauardi-ntis Romam inuehantur triumphantium more, Palatia & Quarteria sua militaribus stationibus impleant, armisque ut nuper Lauardinus ius Asyli invadant; de deinde Latronum aliquis aut domum expilet Lauardini , aut aliquem occidat ex eius domet

sticis, quanti ab illo strepitus, quantique clamores I. Ita corruptelas esse, quae ferri non possint: prouocare omne genus flagitia; ob lare naturali, Gentiumque iurii extirpanda igitur di excindenda esse, nec minori fetieritate e medio tollenda , quam in . Galliae segno iura quaedam Dominativa sublata finit,

quamuis longissimo em antiquissimo usu iam dudum

inolita. Quod si a Talonio quaeras, quae tandem sit ratio, ob quam tanta contentione, grande hoc priuilegium Regi suo asserat,' cum nullam neque in publicis,ndq; in priuatis documentis reperiat, c itur totam fiduciam suam in postestione duorum Galliae Legatorum collocare, Pisanaque Conuentione, quamuis nihil tale, imo contrarium haec dicat. Sed singula vi

Quaero igitur ex Talonio, fateatur an neget supremam Romanae Urbis Iurisdictionem ad Pontificem pertinere p Non credo equidem negaturum , Cum facile ex historica narratione conuinci possit, ostendique, multis ante saeculis Pontifices Romano Principatu,

Disit sed by Coost

143쪽

Ex Gallico translata. Id Iratu potitos esse, quam Stirps, ex qua Moderni Reges prodiere, thronum conscenderet. Si ergo suprema & Regia Romanae urbis potestas semper Pontificum fuit , adeo ut nec Caesaris, nec alterius Principis dominatum agnoscat , merito ostendere Talonius debet, qui ergo in ipsa urbe Dominatrice, ac Ecclesiastici status Metropoli Rex Galliae sibi hanc Iuri

dictionem vindicare possit p Certum enim est, atque apud ipsos Galliae Iurisprudentes receptissimum , Iuribus supremae Iurisdictionis ne centenaria , imo ne plurium quidem iaculorum possessione praescribi possse . Additque Lebretus Ad uocatus Generalis suo de Iure supremitatis Tractatu , omnium iurium , quibus Principcs potiuntur, praecipuum, maximeque necessarium esse, ius vitae & mortis, puniend1que delicta . Si ergo Pontifex supremam in toto Ecclesiastico statu, ac praecipue Romana urbe potestatem exercet: si hanc ipsam omnes in Pontifice Reges agnoscunt, S: ideo illius Legato primas concedunt: si haec potestas praescribi non potest r. sequitur ergo, non posse Pontificem hac potestate priuari, nec vllam praescriptionem validam esse .

hod si Talonius negat, Regum Galliae iura praescribi, aut alienari possc cur non aeque Pontificum iura p nisi forte Talonius alia lance Galliae iura, alia Pontificis expendi velit. At supremae Iurisdictionis eadem conditio est, in quocunque si ue in Rege, siue

in Pontifice reperiatur . Gaudeat Lauardinus, omnesque Galliae Legati hoc Iure immunitatis, si modo eandem immunitatem Pontificis Legato Parisiis co- cedant. Quod si Parisi js negant, qua rogo conscientia hanc Romae petunt 3 sunt enim reciproca iura Legatorum , proueniuntque ex Gentium iure , quod idem ubique est, sicque immunitas a Gallis optata aut omnibus Legatorum, aut nullis debetur. Legactantum Talonius Crotij libros de iure belli & pacis,

144쪽

videbitque Ionge alia esse, quae de Legatis, eorumque immunitatibus Ius Gentium disposuit ; quam ipse essinxit , ut posset iniquissima Lauardini postulata quouis modo sustinere. Cum ergo Pontifex in urbem Romanam suprema iurisdictione gaudeat, dc a nullo Principum dependente; cumque haec ipsa suprema iurisdictio praelaria hi nunquam possit, & haec ipsius iurisdictionis praecipua pars sit, ius reos puniendi; manifeste sequitur, ne hoc quidem ius posse praescribi ; adeo ut prius Iutisdictio adimi Pontifici debeat, quam potestas criminoses puniendi, capiendique locorum (intra tamen Pontificis ditionem ) reperiantur,ac etiam in ijs urbis Regionibus,quae Quarteria appellantur; neci posse a Principum Legatis Ministros Iustitiae impediri, multoque minus puniri, maleque haberi. Deinde ut Taloni j rationes propius examinemus.

Quaero an hoc Asyli& Quarterij priuilegium velit

Talonius annexum esse, insertumque ossicio Legati, sicque omnibus Legatis deberi, an vero soli Galliae LegatoZ in omnium Principum aulis locum habere, an in sola Romana & quia Pontifex Princeps Eceles asticus est, Ae nec voluntatem, nec vires habet,quibus torrentem sustineat Gallicae Potentiae; quaero inquam, an ideo prae alijs Principibus hac seruitutentauari debeat pRursus explicari a Talonio velim, o tandem titulo hanc Legatorum immunitatem

nis Concordati p an vero possessionis viginti fere annis a Legatis usui patae 3 Volui tot titulos consulto numerare , quia in nupera Declamatione nullum Talonius divincte expressit' - , Si ergo haec Asyli immunitas omcium Legatii cornitatur, sequitur deberi omnibus Legatis, & in omnium principum aulis, quod nunquam Gallia con cedet . Si soli Galliae Legato debetur, quaero quo titulo

145쪽

Ex Gallico translata . . Idgeulo huic potius, quam aliis Principum Legatis pnullum enim Talonius producit, non Conuentionis, non Concordati, non Donationis, non denique Belli vi nunquam enim Galliae Rex Romam expugnauit, reddiditque Pontifici hac conditione , ut Asulum pateretur.

Nec mihi Pisanam Conuentionem obiicias; illam enim vix cursim, timiddque Talonius attingit; quippe indignam iudicat, quae huic causae suffragari pose sit. Illa enim non de Iure Asylorum, ac Latronum, proscriptorumque patrocinio agit, sed de Lagatorum, & qui illis famulantur , securitate ; ddque obseruantia Legatis debita, quam Corsi milites violauerant . Imo quamuis Galliae Legatus ea occasione usus saltem aream Farnesio palatio addictam peteret, quae Asylo donaretur, nunquam Alexander Pontifex id concedere voluit. Cogitur ergo Talonius totam denique Demonstrationis suae summam ad Possessionem trium Legatorum referre, quos dicit hac immunitate gauisos esse. Sed ex hisce tribus duos Talonio non admitto . Tertius , qui hoc ius palam usurpauit, est Dux Estreus. Constat gubernante Ecclesiam Clemente Decimo, tam huius, quam praesertim odio primi eius Ministri conspirasse Principum Legatos, propriaque auctoritate hoc ius Asyli & Quarteriorum occupasse . Iam quaero ex Talonio, an credat se mundo persuasurum, violentam usurpatamque

Possessionem, de tot Pontificum diplomatibus aduersam, ac toties damnatam sum cere extinguendis

Principum iuribus, inducendaeque Praescriptioni Ide ideo spoliari sua iurisdictione Pontifices, ta iniquitas temporum , metusque peiorum coegit illos aliquandiu connivere 3 Et si ita est, cur ergo Ludovicus XIV. Galliae Rex tot abolita 8c antiquata iura in integrum ,restituit, cibiquet asseruit, de quibus

nullus

146쪽

nullus Galliae Regum hactenus cogitauerat Nulla ergo praescriptio obtendi potest; sed neque modus accusari, quo Innocentius hoc malum extinguere aggressus est. Quamuis enim iam in ipso limine sui Pontificatus agnosceret, nullum Romae aut grauioi emabusum vigere , aut remedio digniorem ;non ideo tamen illi e medio tollendo inconsulte , abrumptimque accinctus est, sed lente placidequeo, iam Rege per Nuntios tentato, iam morte expectata; nec prius visi satellites circa palatium Farnesi uno, quam extincto Estreo Legato, conditoque; adeo vetetiam cadaueri reuerentia haberetur. Hoc est Galliae hostem profiteri y hoc, ut causatur Talonius, Regem ex industria irritarep imo hoc ad iustitiam , publicamque quietem pertinuit, nec aliud vulgata Bub Ia , lablataque flagitiis securitate, ac impunitatis spei quam Quarteria prouocabant non minimam urbis partem complexa )sibi Innocentius proposuit. Imone quidem ad vulgandam Bullam procestit, nisi prius per Nuntios & repetitis vicibus monitoli rogatoque Rege, dignaretur Legatis, quos Romam destinabat, imperare, ut hac immunitate& Asylo abstinerent. En tibi Innocentii Pontificis delicta & culpas, ob quas dignum eum censuit Talonius, quem pro Gallorum hoste, Haereticorum vero praesertim Ianse-nistarum, & Quietistarum Protectore traduceret . Cui unquam in mentem venisset, eo ipso tempore, quo Galliae Rex tantum Catholicae Religionis Zelum ostendat, tantumque ardorem omnes, quotquot in Gallijs haeresin profitentur, ad Ecclesiae sinum reuocandi reperiri tamen ex Regiis Ministris,

qui lamosis libellis, &calumniis Ionge indignissimis famam Romani Pontificis , Sedisque Apostolicae im

quinare audeant pci, Euenit ergo aliquid etiam hoc tempore,quod nuIlla deinceps Posteritas credet. Ministros videlicet

147쪽

. Gallico translata. r Inus Regis, cuius auctoritate Iustitiam tota Gallis florentem videmus; velle tamen, imo extorquere a Romano Pontifice , ut asylum , tutamque stationem omnibus flagitijs, inque aedibus Legatorum Romae apertate & Pontifice tam iniustis conatibus aduertante, continuo de Romae Lauardinum comparere armatum, pugnacdmque; & Talonium Parisijs tot faces , quot calumnias vibrantem in eum Pontificem , quo vix alium ex iis , qui Ecclesiam gubernarunt, pietate de sapientia superiorem inuenias rin

eum inquam Pontificem, cui non alia cura , quam

Pei , Ecclesiaeque sibi commissae; cui nulla cumulandi Thesauros augendaeque familiae cupiditas , qui se totum, suasque curas & vigilias in id soluin impendit, ut nomen Christianum longe latcquo extendat, deleatque Infidelium Potentiam . Qui denique virtutibus suis meruit, ut cum eo Rex Christianissimus vires de amicitiam iungat, exemploque aliorum Galliae Regum pietatis de gloriae suae partes ducat, studia Romani Potificis promouere, Sed que Apostolicae di nitatem auctoritate sua fulcire . Et ucro si Galli reuerentiam obseruassient,& Principi , & Pontifici debitam , suffccre Innocentio poterat sub poena laeta Maiestatis Asyla & Quarteria sprohibere 3 nunc vero postquam alia rerum facies; quid aliud Pontifex potuit, quam ut tollendo abu- mi tam infami, plenoque periculis totam explicaret Ecclesiae seueritatem p & tamen ne hanc quidem sufficere, imo a Regijs Ministris Caluinistarum mor Contemni, experientia nimium docuit. Quid ergo suffciet, quando nec Religio suffecit ijs coercendis,

qui tam impia consilia, tamque scandalis plena Regi Segessere 3

Restat ut alia percurramus a Talonio obiecta et

potest, inquit, Pontifex esse iudex in sua causa. Ergo, nec Rex, nec Partamentum; quod si nihil

148쪽

Refutatio Clanii

hoc aut Regem , aut Partamentum impedit, ut non fossint leges ac dicita vulgare , quibus iura cum uti-ia, tum honoraria sua tueantur,cur impediant Pontificem p Potuit ergo Pontifex tanquam Princeps Supremus Romanae urbis edictum Bullamq;conscri-here, qua publicae quieti, iustitiaeque prouideret; cumque dc Bulla , & Bullae executio in sola Pontificis ditione locum haberet; non opus fuit, illam aut in Gallia promulgari,aut Lauardino insinuari;nam neque Galliae Rex Leges suas aut Legatis aut exteris, qui in Gallia morantur, promulgari facit, & tamen

omnes volcntes inuitosque constringunt nemine conquerente, Regem non poste in causa propria iudicem esse,

Illud verum est, velle Gallos, conarsque,vt Pontificem ex Principe supremo Feliuatarium & Ualallum Regibus faciant. At fieri hoc non potest, climpotestas Pontificis siue spiritualis, sue temporalis anullo Principum dependeat , nullique subiecta sit. Quod si tanta Regibus cura, in iuribus suis conse

uandis ctiam male quaesitis , non minor esse debet Romano Pontifici in conseruanda spirituali & tem porali sua, & a Deo accepta dignitate i nam quod hactenus Pontifex temporalibus armis obstinuit onon ideo alijs, multoque potentioribus pepercit,orationibus videlicet, lacrymisque ; haec tot calumnijs, insultibus, iniuriisque opposuit 3 dc forsan maiori effectu, quam Aduersarij opinentur, Deo Sanctoriam ac praesertim sui vicarij iniurias plerumque vindicante , verbo et Timeat orationem , qui non timuit exhortationem,

Tandem obiicit Talonius: Non posse ob ivrmia, causasque mei 3 temporales quemquam excommunicari. Respondeo aliud esse res temporales, aliud crimina, quae rerum temporalium intuitu committuntur,

quid magis temporale. quam ipsa pecunia i de tamera

quis

149쪽

Ex Gallico translata. I quis nescit, tam uniuersalibus Ecclesiae, quam particularibus Galliae Canonibus fures expilatoresque Templorum sacrilegij damnari, ac etiam excommunicatione puniri y & quid in Gallia frequentius, quam ut ex praescripto noui Codicis cogantur Ecclesiae Ministri in causis mere temporalibus prius monitorijs, deinde censuris & excommunicationibus ua Contumaces ageret Demus ergo causam Asyli & Quarteriorum esse mere temporalem et atcrtinen sacrilegij, quo se obstringunt, quicunquectius illud usurpant, prohiberi, punirique excommum nicationibus potuit. Caeterii in res ipsa & veritas est, bonorum,iuriumque Ecclesiasticorum usurpationem, unum ex atrocioribus delictis, & sacrilegium este, mereriquo cxcommunicationem . Sic antiqua Galliae Concilia , quae sola Regum auctoritate coacta esst Taloniu&contendit ; sic Caroli Magni, Carolique Calui Capitularia loquuntur ; quibus omnes , quicunmque decimas, sura, seuda, terras, prouentus& Iuri ductionem Ecclesiarum inuaserint, aut alias usurpauerint, anathemate puniuntur.

En tibi Galliae Regum sententiam , qua res & Iura Ecclesiae inter res sacras reponuntur, eorumque usurpatio pro sacrilegio habetur excommunicatione digno . Quod sit scuda & alia Ecclesiae Dominia ad Episcopos aut Abbates pertinentia rebus sacris adscribuntur, quanto magis suprema Iurisdictio Ecclesiae Romanae Christique Vicario debita i quantoque grandius sacrilegium , si ista rapere aggrediaris I non ergo ut sibi falso Talonius persuadet, quaestio Asyli i& Quarteriorum ad causas pertinet mere politicas, prophanasque, sed ad causas maxime fa cras. Quocunque enim modo suprema Romanae urbis Iurisdictio ad Pontifices deuenerit, constat multis iam saeculis fuisse ab illis possessam constat L et quom

150쪽

I 8 . Refutatio Talonii

quoque eodem momento, quo ad Ecclesiam peruenit, i eoque consecrata luit, mutasi e naturam,& de pro sal3a in sacram euasisse, sicque ex sacrorum Ca- nonum Galliaeque Conciliorum sententia , quicunque libi illam vi urpaverint, anathemate dignos esse.

. Quamuis ergo& suprema Romae, totiusque Ecelesiastici statu iurisdictio ,& ingentes Principatus, quibus gaudent Romani Pontifices, a Carolo Magno , o iussique Galliae Regibus prouenissae concederemus id tamen multi in Gallia Auctores non admittunt negari non potest, ab eo statim momento, quo absolute, nulloque reseruato iure studi, aut supe ioritatis Ecclesiae, Christique vicario donata sunt,non poste a quoquam violari , adimique Romano Pontifci , qui illam tot iam saeculis possedit. Alioquin desacrilegus erit , quicunque in res Deo dicatas manus iniecerit, & reus anathematis , omniuntque poena

rum, quas huiusmodi usurpatoribus infligunt Galliae Concilia , quasque in ultimo Diplomate Innocentius repetist; nec enim noui aliqvid decreuit, sed antiquos tantum Canones reuocauit.

Et plane si iniustitiam consideres,& ingentia ma-Ia , quae ex Asylis, & iure inarteriorum proueniunt, indignum profecto Pontificia Dignitate Innocentium dixeris , sacraeque Sed is desertorem, si turpissimo mctu fractus, iura suae Ecclesiae, quaeque in depositum accepit , Principum cupiditati exponeret; neque tam grandi abusui delendo tota auctoritat sua laboraret .

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION