Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

silium de obseri at. lemni . Vbi Papa respondit, quod non1eruantibus ieiunium quadragesmale, & tunc manducantibus carnem ob magnam famis inediam, & penuriam annonae,non esset pa nitentia aliqua imponenda. Et cap. ad audientiam de clerico non resid. excusatur clericus a residentia, &sructuum amissione propter infirmitatem corporalem. Vbi optime glossa verbo infirmitas, itans multos textus iuris ciuilis, & canonici,

dicit ad hoc intentum, quod infirmo afflicto non est danda assi ictio: nec poena debet in culpam verti, imo potius amicto miserendum est,& compatiendum,nea duplici damno debet aliquis assici. Quae omnia clara fauent ad hoc quod non sit imponenda poenitentia dispenseto infirmo circa ieiunium, vel non potenti dicere horas canonicas absque magna difficultate, esset enim hoc amicto dare amictionem.Idem colligitur ex cap.clericu victtam 9 i. dist. & hoc applicabis ad similes necessitates dispentandas. Quod adeo verum est,ut te

tis ibi citatis, quod quando adest legitima causa diC. puniandi, non potest ordinarius imponere poenam aliquam pecuniariam dispensato. Si autem quaeras ara hoc etiam verum sit in dilponsatione voti Z Dico quod tanta poterit este necessitas voventis, vel dissicultas in impiendo voto , ut in illius dilpensatione nulla sit poenitentia imponenda, quia tunc habebunt locum supra dicta, quod necessitas no habet legem,& quod afflictouon est danda afflictio.Excipe si committens dispensitionem voti iubet imponi poenitentiam, ut solet iubere sumtu.paenitentiarius in litteris de quibus supra circa dispensandos in voto Religionis,vel castitatis. In illis enim forte reperitur minor causa dispensandi, maxime quia ut plurimum petunt similes dispensatio

32쪽

nes, ut possint matrimonium contrahere. Quod vero dixi in conclusione non esse imponendam paenitentiam dispensato in re quae non est pama orta ex aliquo delicto , melius intelliges ex conclusione sequenti: &probatur statim ex supra di stis,quia ubi non est culpa, nec pama culpae imponςnda,cum sama culpae tantum

respondeat.

4 Secunda conclusio. Quando praelatus dispensat in aliqua pama, seu aliquo impedimento orto ex aliquod elieto,ut in irregularitate homicidii,vel indebkae celebrationis, & similibus, vel tollit inhabilitatem contractam ex delicto, tunc debet imponere aliquam paenitentiam dispensito. Haee colligitur ex illis litteris

sum m. paenitentia ij, de quibus supra, Sc ex consuetudine Summorum Pontificum, qui quando commi

tunt Ordingriis, vel aliis praelatis hodie ut dispensent cum aliquibus, solent dicere in commissione, quod illis iniungant salutarem pamitentiam. Sic Concilium Trid sis. 24.cap. 6.de refo .concedens Episcopis ut dispensent in irregularitatibus , pamis , &c. ut ibi addit:

Imposita paenitentia sabitari. Et ratio naturalis vidcturdictare, ut scilicet una pwa, irregularitas V. g. per aliam paenam tollatur, vel potius compensetur. Id quod ego probo exemplo claro. Nam quando Summi Pontifices concedunt indulgentias, semper iniungunt aliquod onus , 8c quasi pamitentiam implendam per illum qui debet lucrari indulgentiam : cuius haec est ratio, quia cum per indulgentiam relaxetur paria a dcbita

in purgatorio, consentaneum est , ut lucraturo indulgentiam aliqua pama imponatur subeunda pro illa paena debita in purgatorio. Eodem modo, quando prς- latus per di spensationem tollit aliquam pamam irre-guutatatis,excommunicationis, vel intabilitatis, velimredi

33쪽

impedimentum ortum ex delicto, mieniens est, imo

debitum , ut imponat aliquam par nam subeundam a dispentato pio p.rna ablata per dupensationent Obij-cies Malo ergo faciunt ptar lati regularcs imo videntur nulli ter dii pensare, quando iuxta supradicia ex N uarro& Zerola, in capitulis Sc visitationibus dispon-fant incommuni cum irreetularibus,&c. cum ibi nullam imponant particularem paenitentiam dil pensatis, quorum aliqui sorte habebunt irregularitates ortas ex delicio. Respondeo tamen piae dictos praelatos valide

tunc dispensare modo predicto. Primo quia aliqualem imponunt ibi paenitentiam possibilem , prosternuntur enim Religiosi humo, & dicunt consesIionem generalem, cum aliquot Aue Maria impositis, quae est aliqualis par nitentia. 2. Ibi non est possibile aliquam particularem paenitentiam imponi, quia non debent delicta occulta ibi in publico reuelari. Tertio, pol t dici quod illud est extraordinarium beneficium quod volunt pollunt facere Summi Pontifices,concedentes ut praelati in actu celebri capitulari dispen sciat in communi cum irregularibus non imposita paenitentia: id enim potest facere Papa ,& id potest concedere cum- sit supra omnem legem Ecclesiasticam. Ex his potest responderi ad argumenta prioris parti . Nam ad primum ex cap. licet de feri's, respondet

Sanchea citata dist. i o .num. t I. quod ibi Papa non con

cedit ab Iolute ut dispensetur cum illis piscatoribus Α- Ieciarum, sed indulget ut commutetur lex diei sciti in illam eleemosinam : diuersa vero sunt inter se dispensatio in lege, & commutatio legis. Nain dispensatio

tollit omnem obligationem legis, commutatio vero

mutat vinculum legis in aliud vinculum :&Papa ibi non dicit, Dispensamus: sed ait. yidi gemus ut liceat

34쪽

di bin Dominicis c re. Secundo responderi potest volu ille Papam in illa particulati dispensatione piscationis onus illud imponi propterea in illa soruanda est talis forma pro ut supra diximus. Secus in aliis iuxta

regulas supra traditas. Tertio respondet Sancti. citato n. 1 i. quod illa eleemosyna non imponitur de praecepto , sed de consilio, quae est verior, & clarior responsio. Ad secundum Panormitani respondet Sancta. citato m-. I i. cum Sylves,Tabiena,& aliis, illam eleemosynam pro dispensatione ieiunii non iuberi imponi ex praecepto, sed ex consilio pro maiori securitate. Et hoc clarius intelligetur per responsionem ad exemplum secundum positum in secundo eodem argumento ex Leone X.iubentis , ut cum dispensatur cum fratre infirmo ne dicat officium D .e idem imponatur

aliquod onus quotidianum : Ad hoc enim , S: similia cx mpla dicendum est, aliquando summos Pontifices dispensare in aliquibus , & iubere imponi poenitentias pro maiori securitate dc ad tollendos scrupulos, cum tam an aliquando in aliquibus dubiis non citet mrigore necellaria dispensatio. Et si ciunt in hoc sum mi Pontifices quod consulit SuareZ lib. 6. de voto cap. 17. num. ΣΙ .&alij, videlicet, quod quandoahibium cst. an causa ad dispensandum sit urgens, vel sufficien , praelatus dispensans pro maiori nec uritate utatur simul Commutatione iniungendo aliquod onus leue ecse simul dispensat, & commutat:& sic fecit Leo X. in illa c. ii cessione, de alii summi Pontifices in sinitibus, cum tamen, ut diximus in rigore aliquando non sit ne Lees laria impositio alicuius poenitentiae pro dispens. iione ieiunii, vel recitatione diuini officii vicum mor-buq,vel imbecillitas,vel impotentia sunt clarae magnae, Sc manifesta: . Ad exemplum denique ditiorarum

suma

35쪽

sum. poenitentiarij iubentis imponi poenitentias dispensatis, iam supra diximus in secunda conclusione id fieri quod dispensatur in poena orta ex delicto, vel

in impedimento orto ex culpa ,& proinde tunc ser-Dandam esse formam traditam a summo rcenitentiario.

Ex his colligo quod consessor regularis, qui per concessionem Pij V. de licentia sui prouincialis di .

pensat cum uxoratis qui fornicati sunt cum consanguineis alterius coniugis ad petendum debitum, debent imponere illis poenitentiam particularem, quia dispensant in poena, vel impedimento orto ex delicto. Vltimo aduerto quod si Papa in aliquo priuilegio, vel concessione, vel alius praelatus committant alicui ut dispenset imposita poenitentia, vel assignata aliqua forma seruanda in dispensatione , & ista Poenitentia , vel sorma omittatur , dispensatio erit nulla eo quod non sit seruata Arma mandati. Habetur in cap. cum dile Za de rescriptas , ct cap. vener fili de o s. delegati, tenet Sanchez 8. da Matris. dissut. 3 q. mim. 26.

CASUS III. De dispensatione Blami.

QV r o A M clericus ante ordines susceptos eonis raxit matrimonium in Brasilia cum duabus virginibus successive ε, quibus mortuis, suscepit Θrdines sacros,&praesbyter factus es non aduertens clarum impedimentum Bigamiae realis : celebrauit saepiva, imo

36쪽

imo obtinuit quandam cappellaniam sundatam a quodam suo consanguineo. Post haec conscius sui impedimenti , & irregularitatis , existens Olyssi pone adluit duos conuentus Religio torum, in quibus patres do hos illorum interrogauit, an per illorum priuilegia pollent cum illo dii pensare ut secura conscientia postet in ossicio sacerdotis ministrare λ Et dato quod illi non pollent, an cum illo pollet Episcopus dispensareΘEt ante responsionem casi s , ut sciatur grauitas, ac disticialias illius ; Noto hunc clericum primo esse irregularem propter bigamiam realem ut patet, quae fere numquam dispensatur ad ordines. Secundisper susceptionem ordinum indebitam , incurrit siti L.

pensionem. Tertio per eandem ordinum i ulceptionem indebitam incurrit excommunicationem, quam

semper Episcopus ordinans ante ordinum collationem fulminat contra illos qui accesterint cum aliquo impedimento , teste Sylvestro veri Irregularitas:& sic postea celebrans incurrit nouam irregularitatem. Et potest adhuc colligi ex Sylvestro citato verbo g. 27. Quod celebrans suspensus incurrit tertiam irregularitatem. Et ultimo potest adhuc dici quod si illaςapellania quam acceptauit, erat instituta aut horitate Episcopi, ita ut transiret in beneficium, iuxta notata per AZOrium tom. 2.lib. .cap. 8. quae .. 3. iste clericus etiam incurrit poenas acceptantis beneficium Ecclesiasticum cum impedimento irregularitatis.

X Ego pro remedio illius, vel similis impediti dixi, quod ii Episcopus in hoc casti pollet dispensare via

ordinaria, nos etiam pollemus. peet priuilegia : Nam Sixtus IV. coireessit Patribus Minimis , ut pollent audire cose ssiones secularium, cosque absoluere ab Omnibus censuris, δί eum illis dispente in omnibus ir-

37쪽

regularitatibus reseruatis ordinario ; habetur in compendio Mendicantium Pe .absolutιo quoad se lares a G. Circa quam concessionem, licet Corduba Annotat. ad compendium in uiolo j a G. dicat Patres Minimos non uti illa concessione qIoad dispensationem ullius 'irregularitatis cum saecularibus. α ita se audiuille a

quodam Prouinciali Ordinis Minimorum. Ad quod ego dico, quod ille Piouincialis forte non erat tam doctus ac fuit Vega pater Mininius, ac doctisIimus; qui in sum. ver. Abscimio casu . g. dixe que lo dicho, reserti dem priuilegium Sixti IlII.illis concessum ad dispensandum cum secularibus in irregularitatibus modo supradicto; & non dicit in sua Religione abstineri a tali dispensatione,quod debuit dicere si ita est ei. Plae

priuilegium , ait Iulium secundum declaraste, & extendisse idem priuilegium Sixti IIII. datum Minimis ut intelligeretur eos id posse etiam Lirca saeculares, Ecclesi sticas persenas. a Tertio HenriqueZ tom. I. lib. 7. de Indulgentiis cap. 28. f. s. ait Patres Minimos Romae uti illo priuilegio Sixti IIII. quoad saeculares, etiam dispensando in irregularitate modo supradicto. Quamuis autem ibi Heniiqueet dicat solum praelatum Minimorum sic dispensare: Ego video quod verba priuilegii id non specificant de solis Praelatis, sed concedunt illud Patribus Minimis. Volui haec semel fusius ponere ut desinat

quis mirari, si dicentem me audiat, posse Regulares aliquando dispensere cum clericis, vel saecularibus in aliqua irregularitate .Datur enim tam clarum priuilegium ,& affirmatur a tribus Doctoribus supra citatis grauibus & recentioribus. Et nihilominus his non Obitantibus ego non consulo ut Regulares hodie virtut

38쪽

illius priuileg ijdispensent cum secularibus in aliqua

irregulaIitate, quia video non esIe in usu apud Religiosos,nec de tali usu unquam audiui. Tota ergo dubitatio est an cum isto clerico bigamo possiet Episcopus dispensare in omnibus illis impedimentis citatis supra, ita ut postet ordinum usum libe- tum liaberet Et quidem in prima irregularitate bigamiae clarum est non posse Episcopum dispensate ad

ordines,ut patet ex cap. 2 .de bigamis, & ex cap. omeodem tit. adeo ut multi doctores dixerint, nec summum Pontificem posse in illa dispensare, teste ditiarertom. fle Censur.distur. 9sent. 6. mim. 2. Quod tamen falsum est; potest enim Papa dispensare. 3 Addo quod nec potest Episcopus dispensare in illa per illam amplam concessionem Concilii Trid fessa . cap. 6. ubi concedit Episcopis quod dispensent in omni irregularitate, excepta illa , quae nascitur ex homicidio voluntario: Non inquam postulat, quia ibi Concilium solum concedit ut dispensent in irregularitate orta ex delicto: Bigamia vero realis non oritur ex delicto, quia sine peceato quis contrahit cum duabus uxoribus successitie. Posset tamen Episcopus dispensare cum isto clerico in aliis censuris, & irregularitatibus istius clerici occultis, & natis ex delicto per dicham concessionem Tridentini. Vnum solum refugium manet circa istum clericum circa praedictam bigam iam dispensandam an videlicet, possit Episcopus cum illo in illa dispensare eo modo, quo Episcopus solet dispensare in impedimentis occultis matrimonii dirimentibus, postqua in mam trimonium iam contractum est Suppono certissimum apud omnes iuxta Sancheg lib. 1. de Matrim. dilist. ΑΗ.

39쪽

dirimente matrimonium , quando casus est secretus, ct instat magna necessitas periculi animae, Sc scandali,5 c. quod ibi fuse probat Sancheg cum m itis Doctoribus,& praxis id obseruat. Videtur enim casus omniano similis propter rationes ibi adductas a Sancher, quae huic casui pollunt applicari. 4 Quibus visis & consideraris ego credo quod Episcopus possit dispensare cum isto bigamo quoad bigal am realem occultam in alio regno,posse item di 1 pensare in aliis illius impedimentis occultis eodetrimod o Et imprimis habeo eundem Sanchez authorem in Id 7.de Matrina. asout. 86 m. i . Ubi ait existente penuria Sacerdotum,& Ministrorum ut forte in India

Occidentali )poi se Episcopum dispunsare cum bigamo ad ordines sic ros , & innuit licet sit casus publicus : dummodo sit magna necessitas, & difficultas ad-etriadi Romam : Sc remittit se ad illam doctrinam a se traditam est .lib. 2. a M.ttram a p 4O ubi probat polle dispensare Ep scopum in impedimentis secretis matrimonii urgente magna necessitate. Rationes illius citata di se. O .ad hunc etiam casum conducentes, sunt hae. Prima, quia quainuis de ordinario non possit Episcopus, & inferior dispensare in lege Papae , vel Concilii potest tamen id facere in casu magnae necessitatis quando ad Papam aditus non patet sid est commode S citat pro hoc septem vel octo Doctores graues: At in casu istius clerici concurrit difficultas magna adeundi Papam c ancurrit etiam periculum honoris , si enim viderint illum cellare a celebratione Mistae, si- .nistre de illo poterunt iudicare : concurrit etiam paupertas , quia sorte ex capellania, & Misse eleemosynis solum sustentatur: quo in casu rantae necessitatis ex

Epichea poterit Episcopus dispensare, sicut ex eadem Epichea

40쪽

Epichea dispensat in impedimentis occultis matrimonii Seccida, quia Episcopus in sua dioecesi potest quid-.

quid Papa potest in tota Ecclesia, ut omnes fatentur, nisi ipse Papa sibi reseruet aliqua, ut solet, eu potest. Haec autem reseruatio fit pro salute animarum , & Ω- lubriori regimine: At si in causa maximae necessitatis, qualis est illa attentis circunstantiis, teneret talis re seruatio, vergeret in dispendium , & periculum animarum. vi constat: Ergo non est credendum quod Pa pa velit in tali occasione, & necessitate quod Episcopus nequeat dispensare. 3 Tertia, quia fortior est reseruatio cum Papa reseris uat sibi absolutionem alicuius criminis grauissimi, vecontenti in Bulla Coenae,quam sit reseruatio bigamiq, quae non est peccatum, sed impedimentum canonicum: Et tamen probabilissimum est posse Episcopuin absoluere in primo casu, quando ratione impedimenti non est regressus, vel recursus ad Papam, ut tenenc Doctores citati ab Henriq. lib. 6. de paenitent. cap. fca mim. I .cst cap. 9. mim. 7. Vbi idem asserit de casibus reseruatis in Motibus propriis Sixti V. non obstante rigidissima reseruatione in illis contenta : Ergo a timili in casu illius magnae necessitatis attentis circunstantiis poterit Epit copus dispensare cum isto bigamo, cum in reseruatione dispensationis cum bigamo non sit tam stricta reseruatio,nec tam rigida sicut in Bullis citatis Sixti V. Ultimo facit quod iste bigamus,qui bigam iam contraxit in Brasilia, & hodie est Olysii pone, vel Eborae, est bigamus Eborae occultus, nec impedimentum eius deductum est ad forum contentiolum, ut patet: At potest Epitcopus dispensare in casu, in quo alias non poterat, si eis et publicus alibi, si est occultus in hoc loco, ut tenet SancheZ cuin multis lib. 2.

SEARCH

MENU NAVIGATION