Legatio Romam Marchionis Lauardini, et ob eandem Regis christianissimi cum Romano Pontifice dissidium. Vbi agitur de iure, origine, progressu, & abusu quarteriorum franchitiarum seu asyli, &c. Et refutantur rationes à Lauardini aduocato productae, in

발행: 1688년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

121쪽

Ex Gallico translata. IAsseclarum mature ,citraque passionem expendi vult, nec patitur praecipvi menti Praelatos aduersariorum inuidiae exponi 3 indignatur Talonius , urgetque Pontificem , & Inquisitionem inclamat Ad ribunal alioquin tam illi exosum, & tunc praecipue, cum non patitur corruptelas opinionum Christianae Theologiae adeo funestas . Denique offendunt Advocatum nostrum, quae de

Pontificis Innocentij sanctitate passim & ab omnibus

celebrantur: alios tam praeclare de hoc Pontis fentire dicit, quam Iansing Discipulos . Quid posset vel ipsa inuidia, si calamum Talonio

duceret, ineptius fingere Oportet enim vero totam Europam ex Iansenistis constare; tota enim est , quae Modernum Pontificem summis laudibus extollit , quae illum ut Pastorem agnoscit ex speciali Dei prouidentia Ecclesiae datum: & quae fatetur, necessarium fuisse corruptissimis hisce temporibus , ne videretur abbreviata manus Domini, & suorum oblita. Interroget Talonius Romam, imo totum Orbem Christianum ,&veritati testimonium feret. Cum Sedes Romana vacaret, iam tunc omnium votis dignissimus Pontificatu censebatur, nec spes fefellit , ceciditque maior omni exspectatione euentus. Animus ab omni fastu, & cupiditate alienus. Familia, consanguinei non opibus, non honoribus aucti. In. gens domi frugalitas, & par cura subleuandae Apostolicae Camerae aere alieno opprcssae. Pax inter Principes Christianos immensis laboribus parta, profusiq; /Thesauri euertendo Turcarum imperio . Taceo felicissimum belli euentum, insidelibus , non tantum armis, verum etiam terrore nominis Christiani, &ciuili bello oppressis. Taceo Catholicam Religionem Angliae illatam ; Germaniam Turcis purgatam,

certaeqtie ruinae ereptam ; Nepotismum Roma proscriptum; morum integritatem semper sibi similem,

122쪽

rao .. msitatio Taeonii neque ut fieri solet, Principatu de fastigio eorruptam.

Constantiam Principe dignam , omnique metu maiorem , & denique innnita alia, quae de hoc Pontifice narrari possent . Haec omnia tam vera, dc magna sunt, & Innocentii virtutes tot vocibus , & testimoniis probant, ut nullis Talonij casumnijs nullaque inuidentium ait obscurari possint. Pergit deinde TaIonius ad alia querelarum capita Romano Pontifici obiecta, & cui maxime insistit, urgetque, illaest; quod recuset Innocentius vacantes Episcopatus illis conferre, quos Rex nominauit: Tertiam fere paretem Ecclesiarum Factoribus 'baca res nolis Pontifex concorda tis ctare , ne Aegens quidem illis obstringi; ut ergo primis Ecclinae temporibus Episco pos Populas rimebat, ita nunc vice

populi posse a tige constitui, cum praecipua populi

auctoritas fit in res translata. i. Sic Taloniurahilosophatur. Atque utinam quam

Romae, tam in Gallijs concordata religiose obserua- centur , cessarent utique tot illi abusus, iniustaeque usurpationes, quae Galliam occuparunt; quaeque bonis omnibus tot lacrymas expresserunt; quamuis eo tandem processere , ut facilius defieri, quam emendari possint.

Sed ut obiectis respondeam, nego Pontificem eos respuisse, quia Rege fuerant optati, modo tamen issconditionibus potirentur, quas Concordata, sacrique Canones requirunt. Nec ad alios virtute Co cordatorum id examinare , quam ad Summum Pontificem pertinet. Quod si absint necessariae conditiones, tenetur Rex spatio trimestri alios nominare desideratis malitatibus instructos. Nec obligari Pontifex potest proferre causas repulsae, cum nullius iudicio subiaceat. Quamuis enim nisi ob iustissimas causat reptaqre non possit a Rege nominatos; id tamen

123쪽

Ex Gallico translata rarmen Conscientiae illius relinquitur, nec ab ullo Principum ad rationem repulsae reddendam , mulio veininus ad indignos admittendos , & pacta violanda constringi potest. LeUntur tantum concordata , Ac quae post illam contigere, ad memoriam reuocentur, patebitque iure, an iniuria Pontifex accusari postat.

Quantis laboribus & a Cardinalibus ,& a Legatis Galliae certatum est, ut Renatus Henrici I U. Confessarius Trecensi Episcopatu donaretur, quem illi Rex destinauerat s nec tamen impetrari nullae potuerunt,ut videre est in Epistolis Ossati Cardinatis. Nota quoque omnibus est celebris illius Abbatis repulsa, quem cum Ludovicus XIII. Regnantis Pater infinitis elogijs Pontifici ad Episcopatum obtulisset, nunquam tamen obtineri potuit, ob quasdam A batis actiones Episcopo indignas, & clam Pontiaci

notas

At, inquies, triginta interim Ecclesiae ab Innocentio Episcopis privantur . Fallitur Talonsus , Pontifex enim duos tantum admittere recusauit, qui videlicet Anno 1682. Conuentui Parisiensii interfuerant,subscripserantque omnibus in eo Conuentu decretis. At Regsi Romae M nistri fiue imperio Regis, siue proprio instinctu negarunt, se alios proponere posse , duobus illis a Ponti fice non admissis. Sicque Gallorum est culpa , tot hactenus Ecclesias vacare . Nolo hic ad examen reis uocare illorum imprudentiam, qui Regiam Maiestatem nulla necessitate huiusmodi tricis implicarunt. Alij sane Ministri conati essent, aut Episcoporum,

quos Rex nominauetat, innocentiam ostendere, aut culpam elevare, aut alii quavis ratione placare Pontificis animum, ne mutua utriusque amicitia concideret, di optati a Rege admitterentur . Sed nihil isto rum Regias Ministris placuit,quinpes lacida&honesta respuentibus, di illa potius amplecti paratis, quae

o omnia

124쪽

raa I atatis Talani

omnia turbare, quam componere possint. -

Sed quidquid de hoc sit, illud saltem negari non

potest, virtute Concordatorum ius plenarium Episcopos constituendi ad Sedem Apostolicam deuolui, quoties intra semestre a tempore vacationis nemo Pontifici eraesentatur; tantum ergo abest, damna vacantium Ecclcsiarum Pontifici adscribi posset utpotius summa illius moderatio magis magisque appa reat, viribus & auctoritati suae pacem anteferentis. Quod ergo tot Ecclesiae Pastolibus careant , Remgiorum Ministrorum culpa est, non Pontificis Romani; nec iste, ut aulici assentatores criminantur, aut

odio, aut vindicta, aut genio Gallisaduerso impellitur, sed ex Conscientiae& iustitiae praescripto. Offerant Galli dignos Episcopali dignitate,& apertis brachijs eos Roma excipiet. Quod si indignos proponunt, frustra sperant Pontificem minis & clamorbbus pefmotum iri, multoque miniis sordidis illis,rusticissique conuiti)s, quae non puduit Talonium in tantum Pontificem expuere; & quibus nihil aliud effecit, quam ut indignum se Toga ostenderet, officioque quo fungitur.

Nec dicat Talonius: Neb nominatos . Rege Episcopos eadmissos non esse, Mod non credant Pontificem infallibilem esse, de Conciliis superio.

rem , nec enim haec repulsae unica causa: sed illa potius, quod in eo Conuentu , quem collaetum esse iactabant Regi cum Pontifice componendo ; ausi fuerint causam Regaliae definire, hoc est illam causam , quam cum constet ex maioribus, imo maxumis eue, .sicque Pontifici vi reseruatam . ac insuper per lagitimam appellationem ad Apostolicam Sedem deuolatam ignorare non poterant, non ad paucos Galliae Episcopos, non Conuentum Parisiensem,sed ad solum Pontificem pertinere. Et cum oporteret in ea causa, in qua de Iibertate agebatur Ecclesiae Galli-

125쪽

Ex Gallico translata. Iag Gallicanae, vires cum Pontifice, Christrive Vicario

coniungere; ipsi potitis exemplo plane indigno,contra suum Protectorem arma sumere, causaS ex pomstulandi congerere, Pontificiam potestatem in arctum cogere, Idqite nulla vice Nate, nullaque auctoritate conati sunt; hae inquam causae fuerunt, ob quas credidit Pontifex vacantes Ecclesilas tam timidis, infidissique Pastoribus committi non posse.

Et vero cui unquam in mentem venisset, adeo Episcopis Parisiensis Conuciatus nullam decori, honestique curam fore , ut eo ipso tempore contratam sanctum Pontificem talia molirentur: quo ipse nullo sui priuato commodo , incommodoque , ted unice ob libertatem Episcoporum , quatuorquo Prouinciarum a Regalia exemptionem cum Rege conflictabatur I Egregiam enim uero occasiqnem, candidoque marmori incidendam , ob quam videlicet crederent indici bellum Romano Pontifici,ei icque auctoritatem minui oportere . Sed neque ullum mandatum a Ciero Prouinciarum suarum Episcopi acceperant tam grandia & inconcessia tentandi. Constat etiam illos ipsos Antistites , qui Parisios conuenerant, non liberis suffragijs, sed vi, metuque,& ex aul* imperio in coetibus Prouincialibui electos fuisse. In ipsis quoque Parisiensibus ComitiJS nunquam tanti momenti causa discussia , N ad examen reuocata, nec etiam Episcopis,alijsque Prouinciarum Deputatis libertas dicendi permissa; sed omnia Praesidis arbitrio, hoc est, ut ex Palatio iubebantur raptim festinata. Nolo hic Parisiiensi declarationi, quatuorque propositionibus expendendis immorari, id iam ab alijs factum; ac illis praesertim, qui vanissimas ac plenas impostiiris Maimburgi cantilenas (digni videlicet illius Coetus Protectoris egregie rei utarunt. Suffcit dicere, Episcopos, qui Parisios conuenerunt:

126쪽

Ir Refutasto Talavit . runt; de Basileensium, de Ri herianorum licentiam

superaste, ac gratitus , quam illi in Pontificis auctoritatem grastatos eme . Basileenses enim in nonnullis tantum casibus Concilio Pontificem submittebant; at Parisienses nostri in omnibus & semper, adeo ut si Concilium aliquod legitime congregatum haeresin postea definiret ( ut quondam Arimbnense ) non posset ex istorum sententia a Pontifice, irritum declarari, eiusque Decreta aboleri . Si prius Parisienses Episcopi & Gallicanae Ecclesiae in Synodo anni icias. & Conciliorum documenta percur- risient, quam nupera: in Declarationem foras proferrent 3 utique intellexisset, illam menta Ecclesiae GaIlicanae, omniumque Conciliorum e diametro repugnares quippe cum Decreta, legesque Conciliorum vim & auctoritatem nullam habeant, nisi a Pontifice confirmata.

At ex aduerso, si quis Deputatorum, qui Parisijs

conuenerunt, audaciam animo reputet; merito dubitare possit, non tantum an Galli, verum etiam an Catholici sint, agnoscantque pro Christi Vicario Pontificem Romanum ; sicque ex hac etiam parto merito Pontifex morari debuit , Bullasque retinere, donec de illorum fide & religione plenius con

staret

Caeterum illud qucique notandum est,quod Talomnius ex industria omisit, videlicet, eo ipso tempore, quo duos illos ex notatis causis Innocentius reiecit, simul professum, se alios, qui Parisiensi Conventui non interfuerant, libenter admissurum; imo sequen-xi postea anno Abbatem S.Valeri j a Christianissimo Rege nominatum ad Ecelesiam Quebe elisem in nouo Orbe promouit. ' id hic rogo a Pontifice non moderat8, non Canonice , summaque prudentia factum t dc quis est Talonius, ut plura a Pontifice petat, quam in Con

127쪽

Ex Gallico translata Iaseordatis comprehenduntur 3 an vero oporteat Pontificem quoslibet, nulloque discrimine, digni aut in-gni sint, ad Episcopatus recipere 3 aut forte examinata, & iudicata a Pontifice Talonij examini & iudicio, aut alterius Tribunali subiaceant p & si Pontifex omnes, quotquot illi a Rege exhibentur, acceptare tenetur, quod ergo causae est, ut in Concoris datis statuatur, si Pontifex aliquem reijciat a Rege nominatum,obligari Regem intra tres menses alium Pontifici offerre 3 nec vero insolitum est, aliquos a Pontifice repelli; nondum quadraginta anni effluxerunt, clim ob similem fere causam nunquam obtineri potuit, ut Petrus de Marca ad Episcopatum Consoranensem , postea Archiepiscopatum Thq Iosanum prius admitteretur(quamuis a Rege nominatus , quamuis Gallico Legato omnem lapidem inouente quam ut aliqua purgasset, quae in celebri

tuo libro de Concordia Sacerdotii de Imperij lice

tius contra Romanam Sedem expresserat.

Opponit quidem Tesonius: Cardinalem Lotharin-giae in Concilio Tridentino palam prufessum esse, Pontifici Romano donum infalli litatis non competere . Sed multis rationibus auistoritas, dc testimonium huius Cardinalis impugnari potest. Nam primo nec Paulus Servita, nec Palla uicinus in historia Tridentini Concilij huius facti meminere at utique meminissent, nec enim aut ignorare poterant, aut silentio praeterire rem tanti momen udi tam omnibus notam.

Deinde Instructio a Lotharingo ad Bretonem Agentem suum data, & quam describit Dupuy, merito suspecta est, dubiaeque fidei, & videtur ab haereticis corrupta. Quippe Cardinalis in ea testatur: Concilium Florentinum in Gai qs receptum non essν.At nullus Catholicorum hoc dixerit, cum constet ubique locorum Florentinum receptuin esse,si Grae

128쪽

ras . Refutatio Taloni

eos schismaticos excipias. Basileenses quidem omnibus viribus egerunt, ne Concilium Florentinum indiceretur , & tamen nullus Principum relictis Bais sileensibus, Florentinum pro Oecumenico non agnouit, illique tanquam legitimo non adhaesit. Denique ipse Dupurum ad marginem illius instru-monis notat, imperasse Agenti suo Cardinalem Lotharingum: Pontificem , ct concilii superiuritatem spectant, omitterent legere. Ex quibus colligere licet, poenituisse Cardinalem , & re maturius

expensa emendasse, quae irato exciderant .

Sed quidquid de hac instructione sit, recordari omnino debuit Talonius in ultimo Lateranensi Concilio sub Leone X. apertissime definitum esse: Con-eilium Pontifici subesse , de tamen illa ipsa Synodus Lateranensis pro legitima, Oecumenica,& indubitata a Ludovico XII.& Francisco I. Galliae Regibus,& proprio, de omnium Gallorum nomine recepta est. Sed & Cancellarius Pratensis in illo ipso sermone , quo nomine Francisci Regis Partamento demonstrat, Concordatum recens cum Pontifice initum Galliae conducere; illud quoque adiungit: Certum esse, Papam , si paucos, rarosque casus excipias, omni concilio fuperiorem esse.

Errat ergo Ialonius , seque rerum, quas narrat, omnino ignarum ostendit, cum audet tam praefidenter asserere et Totam Galliam Basleenti Synodo adhaerere in iis , qua spectant ad Concitu supra Pontificet

auctoritatem . Totaan quoque cum nupero Parisens Conuentu sentire. At Talonius catenas, exilia, bono rumque proscriptiones amoueri faciat, dicendique, quae sentiunt, libertatem Episcopis reddi,& continuo videbit, quam multi nuperam Declarationem ex corde auersentur, de toti in partes Pontificis tran

seant

Caeteriim quidquid Theologi priuatim opinentur,

129쪽

Ex Gallico translata. Ia Diam tamen paucissimi ausi sunt, Pontificis auctoritati litem mouere; & inter istos paucos duo illi, qui ad Episcopatus admissi non sunt, nec prius admittentur, quam agnito , correctoque errore. Sed

duo isti facile veniam impetrassent, modo Gallis Hacuisset, minori fastu,strepituque rem istam aggredi r at auidi turbarum, flammamque accendendi, eo tandem deuenerunt, ut iam semel accensam arden- tamque, nec velint extinguere, nec etiam possint.

Transit deinde Talonius ad ingentem Machinam, qua Pontificis animum expugnaturum se credit. Praedicite Pontifex Evllas ad vacantes Episcopatus concedat, etiam illis, quos indignos reputat, fore , ut nihil amplius pecunia ex Gallus Romam deferatur O simplicem Talonium , qui tantum Pontificem Advocati calceo metitur l nimis plane Innocent ij animum & genium ignorant , quicunque sperant corrumpi eum posse tam vili pretior non Thesauri, non regna sussicerent; quanto miniis parum illus argenti, quod ex Gallias affertur, quodque in tot capita diuisum etiam a sordidistimis vix nomen, aut

curam meretur p. pergit Talonius, Pontifice Bullas recusante, merito ex parte Iugis Christia limi Concordatum abrumpi posse, reducique Pragmaticam sanctionemISed quia nec aulae nec Regis Confessiario conduceret Pragmaticam sanctionem, &cum ista liberas electiones Galliae restitui, ideo Talonius noster modum alium inuenit, quo & Concordata,& Pragmatica aboleri possint, & tamen ius eligendi penes Regem constitui: Electio inquit, Episcoporum olim ad populum pertinebat: at populus non amplius in eo si a- tu est, ut hoc iure gaudere aut potiri possit: exempla

quoque suppetunt exum primae, fetamdaeque stirpis, qui certis casebus Episcopos eligebant: cum ergo Reges

xiit

130쪽

seni praecipua ct nobilissima populi pars, po 'larguta

tam proprio nomine , quam popidi agere ; succedanti i, elixantque Episcopos, quos postea Metropolitanus, at que Disidi Provincialis conmment, con lE tibi egregiam Gallici Advocati Theologiam lquam qui legit, auditque, merito suspicari possit,uenisse auctorem ex ultima Orbis Brassilia, ubi nulla aquitatis, nulla rationis, nulla iuris Diuini hum vique notitia. Talonius tantus libertatis Gallicrae declamator nihil Pragmaticae sanctioni in sacris Canonibus , Concilijsque Constantiensi, & Basileensis undatae, si electiones spectes nihil synodo Aureli nensii deferendum censet , quae Capitulis Cathedria bus una cum Magnatibus , praecipuisque Ciuibus Dioecesiis ius eligendi restituit. Talonius adeo Canonicis electionibus aduersatur, ut eas etiam impo sibilcs esse contendat, de quas alij quondam Advocati tanquam praecipuum caput Gallicanae libertatis omnibus viribus probugnarunt, ipse subuersas cupit. Talonius, inquam, non Canonum , non Regiorum edictorum, non Legum in Conciliis sancitarum , non denique libertatis Ecclesiasticae memor

omnia momento deleri optate tantum ut in aula m reatur . Ius nouum condatur sola auctoritate, Iurisque prudentia Taloni j suffultum: Galliae ConcqD . data uno ictu truncentur , quippe Pontifici propitia, leui ius permittunt indignos repellendi vicessiet Prah

matica; nam electiones restituit Capitulis Rege excluso non se Pontifex clectionibus immisceate de denique in locum tot Canonum , tot legum , tot sanctionum, tot Conciliorum Rex solus unusque suc- icedat, eligatque Episcopos ; sic tamen, ut hoc ipsum ius eligendi nullis Concordatis illigetur, &contra omnium retro Regum exempla ex folius Principis

arbitrio pendeat. En tibi de rebus Ecclesiasticis qua-

SEARCH

MENU NAVIGATION