장음표시 사용
101쪽
Et tripodas geminos , atque auri dena talenta; Ast Helenae non parca super dedit optima conjux Auratamque colum, calathique volubile textum Argenti summas auro ludente per oras. obtulit hunc olli plenum tum stamine Phylo I 6o Rite laborato: supra colus aurea fulget Tincta gerens violae nigrantis vellera suco. Ut primum assedit, plantasque innixa locavit, Formosum tali sermone affata maritum est. Nossene fas hominum qua sint ab Origine creti, Atrida, nostros qui nunc adiere penates, Hi juvenes p vanam seu mendax fallat imago, Seu moneat verax, dicam, quando ipse profari Fert animus, tacitaque vetat consistere lingua. Non ego tam simili vel nympham corpore vidi, I o Vel puerum cernentis adhuc stupor occupat ora )Quam similis magni nato est hic omnia Ulycti Telemacho, puerum quem quondam in sede reliquit Dulichia genitor, me propter tota furentem Graecia quum phrygios obsedit milite campos . Talia dicenti flavus respondet Atrides. Quae conjux te cura, eadem me pectore in imo Sollicitat: sic ille pedes, sic ora gerebat, Brachiaque, obtutumque , & flavo in vertice crines. Nunc quoque dum memoro, quantas Laertius heros I 8o Indomitus curas pro me, quantosque labores Hauserit, ille genas lacrimis perfudit obortis
Purpuream obtendens ante Ora madentia vestem.
Talia dum jactant; subito mirantibus infit
Nestorides. magnorum Argivum o maxime ductor Cura jovis Menelae, vasti, ceu reris, Ulycti Progeniem cernis, nec te tua lumina fallunt.
102쪽
Sed prohibet juvenem pudor atque modestia fari
Multa heic te coram, cujus ceu numinis ambo Huc primum advecti dio pendemus ab Ore. I9OMe vero huic comitem genitor Neleius heros
Addidit; afflictis namque hinc solatia rebus Auxiliumque malis sperans te invisere avebat, Si quid opis misero, si qua est via certa salutis. Heu nati misera est parvi sorsi aspera rerum Perpetitur puer usque haud multis septus amicis Patre absente diu. talis sortuna fatigat Telemachum; vacuis jamdudum a sedibus olli Carus abest genitor, nec qui sera damna repellat E populo insensa super ullus in urbe relictus. aci Nestorides sic fatus erat, quum laetus Atrides: O mihi quam cari socii nunc cernere gnatum, Affarique datur, qui saevo in turbine belli
Tot subiit casus pro me, quemque omnibus unum Anteferens reducem donis cumulare parabam,
Iuppiter incolumi cursum si classe dedisset. Olli urbem patrios statuissem ac tecta per Argos
Ex Ithaca adcito cum gaza omnique suorum Cum numero, natoque; meisque ex urbibus una Olli cessisset veteri vacuata colono. 2I OSaepe eadem sedes nobis atque una fuisset Certa domus, junctosque animis concordibus usu Dividere alterno nil quisset, ferrea nostros Ante oculos nigro quam mors velasset amictu.
Sed superi invidere mihi bona tanta, nec illum Ad patrios referunt longo post tempore fines. Sic ait, ac tepido maduerunt lumina fletu Omnibus: aligero fiebat Iove Tyndaris orta, Telemachusque, satusque Atreo sortissimus heros.
103쪽
Nee tibi Nestoride caruerunt fletibus ora 1aci Saeva recordanti dilecti funera statris Antilochi, magno victum quem vulnere quondam Filius Λ orae stygias demisit ad umbras. Hunc sibi tum raptum moerens ita farier infit:
Te meus ante alicis genitor dicebat, Atrida, Consiliis clarum, quoties tua facta revolvens Narrabat senior poscentibus omnia naris. Quare etiam si forte licet, parere monenti Ne pigeat: non ulla mihi nam flere voluptas Post epulas . tales reserat sine crastina curas a 3 oorta dies; neque enim miseris, qui morte quierunt, Invideo lacrimas supremaque munera lati. Post obitum quippe unus honos mortali s aegris Hic superest tondere comas e Tertice summo, Ac tristes de more genas persundere fletu. Heu subiit letum non ultimus inter AchivosFrater & ipse meus norus tibi: Ron ego praesens olli aderam, sed fama tulit non vana, fuisse Antilochum pedibusque acrem seculoque Talentem. Talia Nestorides, quem contra excepit Atrides: a o
Quandoquidem sie ipsς mones, & pectore sensus
In tenero versas dignos majoribus annis
Egregio genitore satus , quem laudibus aequas Aemulus; haud magnum prolam cognOseere cenam Illius est, altus cui Iuppiter adnuit ultro Connubium felix & primae lumina Vitae,
Adnuit ut facilis Nelidae, quem lare jussit In patrio molli placidum gaudere senecta,
Consilioque bonos atque hasta cernere natos; Inceptos praestet fletus abrumpere, jamque a o
104쪽
Nunc pueri; cras tempus erit sermonibus aptum Telemacho pariterque mihi. nec plura loquutus Conticuit: properat puros invergere rores
Asphalion, rursumque alacres ad pocula dextras Porriciunt juvenes, dapibusque stuuntur opimis. Atque ibi pulcra novam versans in pectore Daudem Tyndaris immiscet medicata in pocula succum Adversumque irae & ducentem oblivia luctus. Hauriat hunc si quis, non tristi sparserit imbre 26o
Ora per integram lucem, non saeva parentem Si rapiat misero Parcarum dextera utrumque, Nec videat coram si statrem aut germina cara
Vulnifico concisa peti per corpora ferro. Talem gnata Jovis succum sermosa potentem Servabat, Polydamna uxor quem Thonos in oris Nata canopaeis dederat, qua plurima tellus
Gramina sert. varios pars vitae inservit ad usus, Pars etiam nocuis corrumpit membra venenis; Illaque gens omnis medicas eXculta per artes 27
Paeonis a ptima deducit origine stirpem. Hunc in plena mero dulci quum pocula succum Miscuit argivae proles pulcherrima Ledae, Sic ingressa loqui est . vos o Menelae, patrumque Clarorum soboles, pueri nunc tristia rector Ble deum, nunc laeta, potest quando omnia, donat, Alternatque vices: ) dapibus gaudete paratis, Et vario lenite animum sermone quieti Sedibus in placidis . prior ipsa ex ordine fabor, Atque unum e multis neque enim certamina duri 28 o Cuncta Ithaci fando sperem percurrere posse)Expediam Trojae media intra moenia gestum. Ille etenim quondam non ullo corda labore H a Fra-
105쪽
Fractus apud Xanthum sua diris corpora plagis
Sustinuit foedare ultro; circumque decoros Injiciens humeros sordentem ut servus amictum Dardania est ausus penetrare in moenia furtim Solus, inops, formamque omnem diversus ab illo, Qui proceres inter grajos in litore stabat. Talis erat veniens, cunctosque fefellit in urbe apo Trojugenas . non & potuit me fallere quamvis Corpore mutatus: multis in millibus una Agnovique virum, dictisque aggressa vocavi. Ille nihil certi simulata mente reserre, Ingeniique sui primum non immemor omnes Cunctando in partes versari. mox ubi totum Vestibus indueram , & juraram numina magna, Nil prius Hectoridis dicturam sortibus, atras Quam rursum ad naves, tentoria & alta redissset, Consilia expediens tum prodidit omnia Grajum. 3oo Sic postquam multos Troum demiserat Orco, Ad socios rediit, luctumque reliquit in urbe Commixtum rabie. passis ibi crinibus omnes Troades implebant moestis ululatibus auras: Contra laeta mihi tentabant gaudia mentem
Talia cernenti. Veteres nam corde penatellVersa meo optabam, miserandaque damna querebar Illacrimans, quae multa tulit Venus aspera, quum me
Abstulit a patria, gnataque, & conjuge nulli
Sive animis digno seu pulcra cedere sorma. 3IODesierat memorans; illamque his vocibus heros Excipit Atrides. nulli dubitanda loquuta es, Quamvis magna refers, conjux dulcissima. namque Vidi ego multorum mentemque animumque sagacem Heroum late vasto jactatus in Orbe;
106쪽
Sed nondum talem mihi noscere contigit usquam, Nec dabitur , qualis fuerat Laertia proles. Magnum etiam facinus quondam sortissimus heros Ausus equi in latebris, ubi lecti insedimus omnes Inachidae cladem Phrygibus letumque serentes. 32o Vix fuimus positi; tu dardana moenia linquens
Iussa equidem nutuque reor monitisque deorum, Gloria queis ingens Teucrorum, & pergama curae, Illuc venisti. vadentem pone sequutus Protectus clipeo telumque immane coruscans Deiphobus veniebat. ibi ter robora lustrans, Attrectansque dolos circum, mentitaque vocem Uxorum primos iterumque iterumque Vocabas Nomine quemque suo signans ex ordine Grajos. Ipse tamen, Tydeique genus, magnoque creatus 33 Laerta vocem simulataque sensimus ora In medio strati. jamque una adsurgimus ambo Corpora tollentes, animis in utrumque paratis, Sive exire, tibi seu respondere vocanti, Ni vetet obsistens Ithacus teneatque ruenteS. Ergo aliis circum taciturna prementibus ora,
Solus ibi Anticlus demens te incessere dictis
Dum parat, arreptum clamantis guttur Ulysses Strinxit utraque manu cohibens, certamque salutem
Attulit Argivis, illum sic usque premendo 3 OTurbidus, abduxit donec te bellica Pallas. Haec ubi fatus erat Menelaus, talia reddit Telemachus: dilecte Jovi dux inclite Achivum,
Dura quidem sortuna mea est; nil tanta parenti Profuit heu misero virtus, nec pectora serro epta gravi potuere nigras avertere Parcas.
Nunc tamen in sedes nos ducite, leni ubi somno
107쪽
Moesta per optatam claudamus lumina noctem. Dixerat: alma suis proles Ledaea puellis Imperat extemplo curvata sub atria mollem 3so Ferre thorum, ac tyrias vestes pictosque tapetas Sternere, tum supra Villosa imponere teXta. Iussae abeunt manibus retinentes lampada dextris, Insternuntque thorum . quo postquam induxerat ambos
Armiger, in placida posuerunt corpora sede Telemachusque heros & Nestoris optima proles. Interiora autem subiit penetralia scandens Atrides, juxtaque illum pulcherrima nympha Tyndaris accubuit, stratisque locata quievit. Inde ubi deseruit Tithoni aurora cubile 36o
Suave rubens, thalamo prodit Menelaus ab aureo, Induiturque artus, laterique accommodat ensem, Candida & evincit sormosis crura cothurnis.
Jamque deo similis thalami quum sede recessit, Telemacho adsedit, dictisque ita fatus amicis.
Dic age fortunae quae vis te dira coegit Per fieta lata sali vastam Lacedaemona adire pAn privata viae caussa est, an publica rerum Conditio jubet ire, edissere vera roganti Talia quaerenti suspirans natus Ulyste 37o Reddidit: Atrida, magnorum O cura deorum, Huc genitoris ego quaesitum nuncia veni, Si qua seras longe vectus maria Omnia circum. Diripitur domus ampla mihi, pereuntque laboreS, Hostibus & fervent sedes, qui caedere gaudent Balantumque gregem & nigrantes terga juvenc , Gens eseaena, proci matris, fas omne perosit. Huc igitur supplex venio, genibusque volutus Te precor Ol si sorte velis mihi fata parentis Exstin-
108쪽
Εxstincti leto visa, aut audita referre 38o Alterius sermone. unum nempe edidit illum Prae cunctis miserum Grajis quondam optima mater, Invisumque diis: quare non ulla prosariCura mei, quaecumque tuo sub pectore servas, Impediat; quin cuncta reser, si fortis Ulysses Ille meus genitor dextra tibi tempore in ullo
Profuit iliacis, ubi passi plurima, campis:
Illa ego te per dura precor, Vera Omnia redde. At gemitus imo rumpens de pectore Atrides:
Heu juvenes, heu triste genus proh Iuppiter, inquit, 39o
Tantum adeo sperare nefas, tantique cubile Haud metuunt tentare viri iura omnia contra ICerva velut magni si quando in lustra leonis Ingreditur, parvosque locans necdum ubere pulses Hinnuleos campis it late, herbosaque quaerens Pascua Dondiferis ignara in vallibus errat:
Ille autem rediens notoque receptas in antro Inhemit, ae vivos morsu depastitur artus,
Sanguineisque horret istis sic fervidus heros Sic rediens ollis seret omnibus aspera ista. 4o Jam pater ille deum, Phoebusque, & hellica virgo O faciant, sese talem post tempore longo In patriam reserat, qualem videre Pelasgi Luctantem in Lesbo, quum surgens arduus Hoe Stravit humi Philomeliden, gavisaque turbalas uit plausa, totamque implevit arenam . Talem o b se reserar, turbamque aggressus inertem Ingratamque sistitit vitam sperataque rumpat Connubia infanae filis inter gaudia mentis. 4 Illa autem, quae poscis, ego haud mendacia fingens , Expediam, suerint quaecumque; auditaque pandam, Quae
109쪽
Quae docuit quondam verax me in gurgite vasto Caeruleus senior, repetamque ex ordine dicta. quidquam optantem patrios invisere fines In viridi Aegypto me saevo numine divi Continuere diu. non illis namque litaram Rite sacris, ceu fata deum, ceu jussa serebant. Stat pelago in lato, diti praetenta Canopo, Insula, quam dixere Pharon cognomine, tantum Semota a terris, quantum cita carpere cursum 42o Luce queat tota navis, cui flamina spirent A puppi motas zephyris crispantibus undas. Portus ibi statioque patet, nautaeque carinas Hinc soliti, hauserunt postquam de flumine fontes, In freta vesani longe propellere nerei. Illic hisdenis me di tenuere diebus, Aura nec ulla polo venit, quae carbasa flatu Impleret per dorsa maris tumefacta secundo. Jamque adeo consumpta & pabula, & ipsa suisset Fracta hominum virtus, ni me sors una dearum 43o Caerula magnanimi servasset filia Protei Idothee miserata. hujus nam pectora votis Sollicitans flexi, quum sola in litoris ora Averso a sociis pisces fallentibus hamo Parte alia, qua quemque fames malesana trahebat, obtulerat sese manifesta in luce videndam. Atque ea ubi steterat propius, sic ore loquuta est: Quis uiror, aut mens dira expertem sensibus urget omnibus λ anne ultro Cessas; atque aspera gaudes Ferre mala heic residens λ non certa pericula sentis 44o Lentus adhuc claususque mari carisque relictus 'A sociis, queis victa fame jam corda labascunt pHuic refero: O tandem quaecumque es magna dearum, Dicam
110쪽
Dicam equidem, nec Vera tegam. non sponte morantem
Aspicis heic; laesi retinet me numinis ira.
Seu tu diva mone, norunt quando omnia divi, Qois superum mihi saevit atrox, cursumque moratur Plena vetans ventis intendere vela vocatis pIlla autem firmans animum sic incipit ore: Haud procul hinc habitat verax in gurgite vates AsoJam senior Ρroteus, Neptuno carus & ipsi, Qui pelagi subter glaucas scrutatur arenas, Undarumque domos late, sedesque profundas, Utque serunt, genitor meus est. hunc si modo possis Corripere insidiis, sollerti aggressus & arte,
Ille tibi expediet cursus, atque omne resolvet Certus iter, piscosa ruas quo stagna profectus. Praeterea si tantus amor, te cuncta docebit, Evenere tuo quae laeta, aut tristia regno, Dum procul ignotis erras male tutus in Oris. 46o
Deserat: sed rursus ego. quid maxima possim, Quid sine te sperem p tu fraudem vatis, & Omnes Insidias tu diva doce, ne praescius idem
Effugiat stustra conantem: fallere namque Difficile est homini captumque evincere numen . Haec ego tum paucis: contra dea protinus infit Sic exorsa, docens pavitantem & multa putantem.
Quum medium caeli scandit sol igneus orbem, Fatidicus senior vitreis emergit ab undis Flamine sub zephyri, spumis horrentia tectus 47o Terga super, rupisque cavo procumbit in antro. Circum ipsum patulis pedibus glaucae Amphitrites Sternunt se variae passim per litora phocae Aequorei tristem spirantes roris Odorem. Ipsa ego te facilis, quum primum aurora rubebit,