장음표시 사용
91쪽
Una illic recubare juvat: lux crastina caelo Reddita ubi veniet, sortes Cauconas adibo, Aeraque jam longo mihi tempore debita, poscam. Tu vero hunc juvenem, tua quando ad limina venit, Ne pelago committe; rotis invectus at altis Gnatorum comitante aliquo per aperta viarum Expediat cursum; geminos curru adde jugales Et magnis validos animis & cursibus acres. 42o
Haec ubi dicta dedit, fugit Tritonia virgo
Versa aquilae in formam: subito stupor omnibus Ora Attonitis visu pressit; miratus & ipse Ante alios monstrum senior dextramque prehendit Telemachi, placidoque haec insuper edidit ore. Non ego te pulcrae spero fore laudis egenum, Sic adeo juvenem quum di comitantur euntem. Haud hic haud alius caeli supera alta colentum, Ni Jovis armipotens soboles sortissima virgo, Quae validum pariter miro tibi honore parentem 43o Clarabat Danaos inter . salve dea, salve, Atque adsis Venerata, meae non invida laudi, Et thalami sociae , natis & semper amica. Ipse tibi vitulam, lata quae fronte superbit Indomita, & collo nondum juga sensit aratri,
Mox seriam, fulvumque inducam cornibus aurum . Sic vovit senior: non aspernata VOVentem
Audiit e caelo Pallas. dein limina ad alta Cum generis natisque heros processit, & una Assedere thoris variisque sedilibus omnes . 44. Queis subito Nestor magnum venientibus ultro
Implevit cratera mero, quod fida per annos Servatum undenos tum primum serva relevit. Hoc implet cratera mero, libansque Minervae Vota
92쪽
Vota facit supplex natae Jovis aegida habentis. His demum exactis , perfecto munere divum , Quisque suos sessi somno petiere penates. At non Telemachus: namque illum divite Nestor In lecto, placida voluit requiescere nocte Aedibus in propriis, ubi porticus alta sonabat; 4so Quem juxta accubuit bello Pisistratus acer, Impubes qui regis adhuc vernabat in aula. Nec minus ipse alta penetrali in sede receptus, Stravit ubi lectum conjux, dedit aegra sopori Membra senex, curasque simul sensumque reliquit. Postera quum caelo surgens aurora resulsit,
Mollibus e stratis tollit se Nestor, & altis Egrediens tectis, ubi structa sedilia stabant
Ante fores cano de marmore & uvida rore Semper odorato, senior consedit, ut olim 46o Inclitus ante heros Neleus considere suerat.
Sed pater ad stygias erebi descenderat umbras Jam domitus fato; regnique potitus habenis Nestor ibi residebat Achivum maxima fama
Sceptra tenens. circum nati venere frequentes
Ε thalamo egressi, Stratiusque, & fortis Echephron, Perseusque, Aretusque, & divis par Thrasymedes. Additur his etiam sextus risistratus: una Telemachum ducunt, juxtaque in sede reclinant. Ad quos tum senior Nelides talibus infit: o
Protinus o gnati, quae sert mea corde voluntas, Perficite, armisonae quamprimum ut sacra Minervae
te feram, quae clara dei ad sollemnia venit. Ergo alius campos properans petat, & mihi pastor Ocyus intacta ducat cervice juvencam: Telemachi ast alius socios in litore stantes
93쪽
Evocet huc omnes, geminis in puppe relictis . Atque aliquis jubeat clarum Laercea adesse ,
Comibus ut vitulae lunatis illinat aurum. Vos mecum remanete alii, famulasque monete, 48o Sollemnes curent epulas per regia tecta ,
Et sedes & ligna serant & fluminis undam . Vix haec; sestinantque omnes. jam rure juvenca Venit, Telemachi pariter venere sodales, Iussus & ipse faber venit secum Omnia portans Instrumenta artis : resplendet malleus olli Aereus in manibus, forceps & daedala, & incus. Stat pariter visura suos hona Pallas honores Caeruleo delapsa polo. tum protinus aurum Expediit Nestor: capit ille, & cornua circum 49o Arte linit, divae spectaclum dulce, juvencam. Hanc Stratius, sortisque una ducebat Echephron:
Laeva florentem e thalamo cum sonte lebetem Aretus, dextraque molas frugesque serebat In calathis . retro Thrasymedes stabat acuta Jam jam caesurus vitulae capita alta securi, Et pateram juxta Perseus retinebat . at undam Praecipiens Dugesque sacras, multumque precatus
Pallada, & evellens summo de vertice setas Ignibus injecit postis libamina Nestor. soci Continuo validum Thrasymedes impulit ictum
Insurgens: nervos cervice excepta hipennis
Abscidit, exanimemque solo dedit. aurea ad astra Attollunt nataeque, nurusque, & regia conjux Eurydice, Clymeni gnatarum maXima, Voces. Adstantes famuli lata ut tellure jacentem Erexere bovem, jugulo Pisistratus ensem
Abdidit. erupit postquam de vulnere sanguis,
94쪽
Deseruitque Calor vitam, trepidantia membra Divisere alacres, & rite in frusta secarunt. SiciΗinc ubi texerunt multa pinguedine circum Cuncta involventes, iterumque iterumque plicantes, Ligna super libans latices torrebat ad ignem Ipse senex: illum juxta verva alta tenebat In manibus quina fumantia cuspide pubes.
Postquam torruerant armos, atque eXta vorarant,
Secta minutatim longis quoque cetera figunt In verubus, ponuntque super crepitantia flammis. Telemachum interea Polycaste candida lavit Ultima Nelidae natarum aetate puella. sa OQuae postquam nitido totum perduxit olivo, Imposuitque humeris chlamydem tunicamque recentem, Divis ambroso par immortalibus ore
Exiit e solio, ac magnum prope Nestora sedit. Sic ibi propositis dapibus vescuntur, & igni
omnia diripiunt, puerique sedentibus atrum Aurea surgentes fundunt in pocula vinum. Et jam finis erat; saturis quum maximus heros: Ite agite o gnati, dixit, pulcrumque comantes Ducite cornipedes altoque adjungite curru. 33o Iusserat: illi autem non segnes jussa capessunt, Continuoque acres curru junxere jugales . Nec minus &, servare penum cui tradita cura, Fida tulit cererem custos, & munera hacchi, Atque solent vesci queis magni Obsonia reges. Insiit in currum juvenis generatus Ulysse Primus: eum juxta scandens Pisistratus heros Nestorides cepitque manu retinacula, & acres Increpuit bijugos. illi fugere volucri Lata per arva fuga linquentes moenia retro. 34
95쪽
Sic celeres totam per lucem ivere; sed undas Quum subiit sol almus, iterque nigrescere coepit, In Pheras venere citi, tectisque Dioclis, Quem satus Alphaeo intilochus produxit in auras, Hospitio excepti merito sub nocte quierunt. Inde ubi se ostendit roseae Titanidos ortus, Sub juga cornipedes ducunt, curruque locati Limina tectorum resonantiaque atria linquunt. Instat equis auriga alacer, tortoque flagello Admonet ad cursum: simul illi sponte volantes s soCorripuere viam, immissique feracibus agris, Tantus agit namque ardor equos) venere laborum Ad finem, prono Phoebus dum cedit olympo, Et late nox atra solum complectitur umbris.
96쪽
Allibus in curvis vastam Lacedaemona cursu Ingressi juvenes praecelsa minoris Atridae
Tecta petunt, regemque adcitos undique multos Inveniunt cives inter tum forte parantem Optatos una gnati gnataeque hymenaeos. Ille quidem natam Pyrrho armipotentis Achillei Fulmineae soboli, dura inter praelia martis Jam Priami ceu pactus erat sub moenibus altis, Adnueratque pater, persecto tempore divum Curribus invectam celsis mittebat ad arces Io Myrmidonum, qua regna gener ditione tenebat. At nato prolem jungebat Alectoris almam Spartana de gente, Olli quem serva crearat Pulcra seni sortem Megapenthem. germina namque Nulla dii tribuere Helenae, postquam edidit ipsi Hermionem serma Veneri non cedere dignam. Ergo omnis festo resonabat regia coetu, Finitimique aderant populi, civesque vocati Munere gaudentes. quos inter dulce canebat Aurea plectra ciens vates, geminique canentis 2 o Ad vocem juvenes tollebant corpora saltu. Interea primo tectorum in limine stabant Telemachusque heros, & Nestoris inclita proles Sublimes in equis. quos vidit ut acer Atridae Armiger egrediens Eteoneus, Ocyus ivit
97쪽
Adstitit, atque prior breviter sc iatus ad aurem est. Stant gemini juvenes soribus, Menelae, sub ipsis Assimiles magni Jovis almo e languine proli.
Ergo age sere, alto bi jugos num solvere curru 3o Praecipis, anne alias quaesitum mittere sedes λCui subito iratus graviter sic flavus Atrides orsa refert. adeo maleiana haud ante gerebas Corda Boethide, puero nunc digna profaris. Hospitia experti multorum has denique silvi Venimus ad sedes, ubi saltem Juppiter aequus Nos utinam servet placidos, finemque laborum Det pater. hospitibus celerans i solve jugales, Atque ipsos intro duc ad convivia coram. Jusserat: ille autem , famulis per tecta vocatis, 4o Sedibus erupit properans, comitesque sequuti Fumantes pulcro solvunt temone jugales,
Et statuunt dictos plena ad praesepia, festis
Farra minist talites & migiae gramen avenae. Dein vacuum acclinant septa ad lucentia currum,
Ac juvenes ducunt tecta intra regia. at illi omnia lustrantes late penetralia regis Mirantur; nam tota vident splendescere solis Luce velut clara, & radiantis imagine lunae. Postquam oculos laeti cupidos per cuncta tulere, FoDelapsi irriguum studio petiere lavandi
Marmoreo in labro sontum: dein flumine lotos Atque oleo nitidos ut circum rite ministrae Vestibus induerunt pictis tunicaque recenti, Ambos Atridae vicina in sede locarunt. Invergunt lymphas manibus, quas lucidus auro Urceus irrorat supra, purumque fluentes
Subjecti excipiunt argentea labra lebetis.
98쪽
Ponunt & mensas juxta, Cereremque canistris Expediunt, cumulantque epulas, & munera didunt. 6 o Tum famuli varias patulis in lancibus escas, Fumantesque armos, & viscera tosta reponunt, Poculaque ex auro fulgentia. dat simul ollis Pignus amicitiae dextram, simul accipit heros Sic fatus: gaudete epulis ante ora paratiso juvenes; ubi pulsa fames atque ardor edendi Desierit, qua gente hominum, quibus estis ab oris, Scitabor saturos. haud certe exstincta parentum Gloria vestrorum: Jovis alto a sanguine reges Sceptrifcri vobisque genus vitamque dedere, ToCredo equidem: ignavi nequeunt educere tales. Dixerat, apposuitque bovis lustralia coram pinguia terga, sibi fuerant quae dona parata. Ii i autem accincti dapibus laetantur opimis, Ii Otenduntque manus. postquam saturata quierant Pectora, Telemachus dulcem compellat amicum Cervice admota, & fidam sic fatur ad aurem.
Aspice, Nestoride, regali fulgida luxu
Atria, splendoremque auri flammantis, & aeriS, Electrumque, argcntumque, & secti vim Elephanti. 8o Talis sdereo magni Jovis ardet Olympo Intus opima domus: quanta heic aggesta renidet Gaeta ingens immensat stupor me scilicet altus Sensibus attonitis cernentem talia pressit. Haec ille: at flavus mirantem sensit Atrides, Ac subito sic orsa refert. o germina cara, Magnanimi juvenes, nulli contendere magno
Cum Iove fas; olli fulgentia sidera supra
Divitiae sine fine vigent, aeternaque sedeS. Seu vero mecum certet, seu cedere victus 9 ob aud
99쪽
Haud renuat quisquam mortali e semine, nulla Invidia est. multis ego late casibus actus,
Multaque perpessus post anno denique ditem octavo tetigi Phoenicem, & litora Cypri. At prius Aegypti lustratis finibus atros Aethiopum populos, felicia regna colentes, Sidoniosque, ipsosque adii devectus Erembos,
Et Lybiam, nascuntur ubi cum cornibus agni, Terque venit longum rediens laetura per annum. Non dominus, non pastor eget, nec deficit umquam I oo Caseus, aut agni molles, aut copia lactis, Plena sed usque novae distendunt ubera saetae. Interea dum multa parans his jactor in oris, Leto alius statrem domuit, nil triste timenti Insidians furtim malefidae conjugis astu. Sic regno non sponte, opibus neque laetor adeptis. Haec tamen a patrihus, vita si serte fruuntur, Nota reor vobis. Priami quis nesciat urbem, Imperiumque Asiae magnum, versosque penates II OBarbaricis dites opibus, quos aspera passiis Multa diu saevo populatus marte subegi pSed mihi nunc utinam tantum vel tertia rerum Pars foret; incolumes contra vivique manerent,
Idaeum ad Xanthum qui tum periere sub urbe
Dardania, longe caris heroes ab Argis. Quos ego dum plorans curarum turbine pressus Heu queror amissos, saepe in penetralibus aeger Desideo, luctuque animum depastor amaro,
Si qua mihi hinc veniant solatia: luctus at ipse Iao Deserit interdum miserum, vivitque sub imo Corde dolor. neque enim longa est speranda voluptasTristibus a lacrimis; vix sensibus hausta recedit.
100쪽
His tamen heu miserum me frustra ex Omnibus unus Ante alios cogit tabescere, qui neque dulces Carpere me somnos umbrarum in nocte silenti, Nec memorem gaudere epulis sinit: horrida namque Grajugenum nemo pro me discrimina rerum
Pertulit, infelix heros quot passias Ulysies. Et nunc ille quidem satis urgetur iniquis, 33o
Curarum haud ullam requiem, finemque laborum Inveniens; meque urit atrox dolor ipsius ergo Atque agitat sine fine incertum, an Vivere credam ,
An periisse usquam Θ flet raptum perdita luctu Penelope, set Laertes, atque inclita proles Telemachus, parvum liquit quem classe prosectus. Dixerat: huic patrius moerentia pectora strinxit
Altus amor, cujus nomen vix auribus hausi, Continuo ex oculis lacrimas estudit Obortas Purpuream obtendens ante ora humentia vestem. I o
Sensit id Atrides, dubiaque in mente volutat, Sollicitumne sinat cari meminisse parentis, Occupet an primus lugentem, ac singula pandat ZAnceps ille suo volvit dum talia corde, Venit odoratae linquens penetralia sedis Tyndaris, ingreditur qualis florentia Cynthi Per juga Dyctinna, & lateri senat aureus arcus. Protinus huic sedem rutilantem Adrasta locavit,
Formosumque super lana e lucente tapetem
Alcippo stravit. stat juxta candida Phylo 3 so
In manibus calathum retinens, quem pignus amoris Persectum argento e nitido donarat habendum
Magnanimi Polybi conjux Alcandra, ubi dives Alta canopaeis tollit se regia Thebis. ille duo dederat Menelao argentea labra, Et