Homeri Odyssea Latinis versibus expressa a Bernardo Zamagna Ragusino

발행: 1777년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

111쪽

In secreta senis ducam: tu delige fidos Tres numero ex omni socios, qui robore praestant. Accipe & insidiae quae sunt, ex ordine pandam. Ille quidem circum lustrans, numerumque recensens Per litus phocas ut late inspexerit omnes, 8ci Defessus nemorum ceu quondam pastor in umbra, Gramineo medius componet membra cubili. Videris hunc postquam vita somno lumina captum,

Tunc animis usus, tunc firmo robore: tende Fortia cum sociis conanti evadere vincla. Omnia tentabit verti in miracula rerum, Et varias reseret species, fluviumque liquentem, Ardentemque ignis flammam: tu vincula capto Nil dubitans, nexusque magis Contende tenaceS. Verum ubi mutatus, vocemque atque Ora resolvens 49o

Talis erit, qualem sepitum videris ante, Desine vi dura, facilisque tenacia solve Vincla seni , poscens ultro, quo numine laeso Saeva luis commissa, & frustra quaeris abire Haec ait, & sese jactu dedit aequor in altum

Spumantem torquens undam dea corpore. at ipse Digredior, stantesque petens in litore naves Procedo multis turbatus pectora curis. Quo simul ut veni, nigro sub vespere mensas Instruimus, pariterque epulis vinoque refecti soo Languida curamus per litus corpora somno . MOX tenebras aurora polo quum clara fugarat, Extremam aequorei processi ad marmoris actam Multa deos orans, ducensque ardentia corda

Tres comites mecum, quaecumque audere paratos.

Interea summa pelagi caput extulit unda Diva serens quatuor phocarum e gurgite pelles

112쪽

Direptas paullo ante , dolos meditata parenti Insidiasque suo; dein apta cubilia scalpsit ΕΚossa tellure prope udi litoris oram Floopperiens. contra taciti nos venimus olli Cominus, ac subito jussi consedimus una Quisque data circum contecti corpora pelle. Dura fuit statio: phocis direpta marinis Uda gravem nimium spirabant tergora Odorem Asabantque luem: quis enim graveolentia cete Indomitus juxta possit consistere longum ΘSed nympha incolumes voluit, succosque paravit Ambrosiae, nares halanti suaviter aura . Contingens, qua tetra extemplo pestis abacta est. Sao Sic taciti in latebris stetimus, sol altius egit Exacto dum mane jubar. jamque igneus orbem Hauserat ut medium titan, venere frequentes Sedibus e pelagi phocae, passimque cubantes Corpora per siccum stravere humentia litus.

Ultimus emersit vates, armentaque circum

Pinguia per scopulos lustrans, numerumque recensens Nos etiam primos, deceptus imagine falsa, Rettulit in censum; dein stratus & ipse quievit. Irruimus clamore alto, dextramque jacenti 53 objicimus. contra ille suae non immemor artis Fit subito sulvusque leo cervice comanti, Squamosusque draco, tygrisque, ac horribilis sus , in Fontis & unda liquens, procera & stirpibus arbos: Instamus circum affiisi, manicisque tenemus. Verum ubi nulla senem juvit fallacia, victus Corpore mutato demum sic ora resolvit. Nam quis te superum docuit, sortissime Atrida,

Me capere insidiis, quidve hinc petis, inquit Θ at olli: I , Scis

113쪽

Scis, Proteu, scis ipse; petis quid talia fallens s o

Iamdudum hac teneor deserta in rupe, neque ullum Invenio finem curis oppressus acerbis, Turbatusque aegro moerentia pectora luctu. Sed tu dic miserans, divi quando omnia norunt, Quis superum iratus teneat, seu straquo moretur, Ne solvens celeri sulcem vada salsa carina pTantom effatus. ad haec vates ita turbidus inquit: At tu meliculum regi, superisque litare Debueras, prius alba dares quam carbasa Ventis, Rite secundarent ut cursus vasta profecto sso Per maria, optatis proram rapientibus austris. Nam patrias non ante licet contingere sedes,

Aspicere & notos reduci, quam sacra fluentis Ab Iove tu longe repetas hine ostia nili Aegyptum invectus viridem, donisque peractis Steissera places divos in sede repostos:

Expedient victi cursum, ventosque remittent. Hactenus ille: mihi cecidit, turbataque mens est Continuo, ut ponti jussit per caerula rursum Tendere in Aegyptum, longeque revisere Nilum. s6o Atque haec subjicio vati: sint ardua quamquam, Perficiam quaecumque jubea; sed tu mihi, Proteu, Hanc quoque da Veniam super Oro, atque ordine pande, Num Danai salvis omnes redime Carinis,

Quos ego Nelidesque profecti siquimus oris In phrygiit λ qinquamne inopino funere cessit

Fluctibus in rapidis, aut inter cara suorum

Brachia post duri superata pericula maris 3 Haec ubi quaesivi, senior mihi talia rursum Dicta dedit . quid me ista petis, sate sanguine claro s7o Atridat mitte has curas; neu quaqre doceri, Nec

114쪽

LIBER U ARTUS

Nec fas, quae servo tacitua: namque omnia postquam Audieris, largo sparges tua lumina fletu. Multi sunt domiti, multi mansere relicti Incolumes: gemini tantum, sortissima corda, In reditu periere duces, ne tristia dicam Funera, queis aderas pugnando ad moenia Trojae. Stat vero pelagi mediis inclusus ab undie

Unus adhuc, certatque graves evincere casus.

In ratibus curvis periit mavortius Ajax, s o Quem prius ad Gyras alte surgentia saxa Vexerat irato Neptunus ab aequore servans. Atque illic, quamquam invisus soret ipse Minervae, Vitasset mortem, ni mens labefacta fuisset, oraque solvisset caelestes impia contra, Invitis jactans dis sese evadere posse Fluctibus e rapidis. jactantem grandia seustra Audiit undarum rector, validaque tridentem Corripiens dextra subito latus impulit ictu Gyraeum, mediumque scidit: pars altera mansir, syo Altera pars rupis pelago est illisa sonanti. Illum heic haerentem, vesana & mente larentem Praecipitem scopulo nigrum detrusit in aequor: . Sic haustus tumidis in fluctibus occidit Ajax. At tuus heul frater tunc Parcam effugit acerbam Classe cita, expertus praesens Iunonis amicae Auxilium, facilemque fugam in diserimine tanto. Verum ubi jam Maleae tetigit minitantia caelo Saxa, per undosi stridens maris arva procella Abripuit longe flentem graviterque gementem εο o Litus ad extremum, fuerant ubi tecta Thyestae, Alta Thyestiades quae tunc Aegisthus habebat. Hinc etiam reditus spes visa assu ero certi;

115쪽

Flamina dis mutata fremunt, & moenia ad alta Incolumis proram vertit, ripaeque propinquat . Emicat ille ardens in litus, grataque terris oscula dat patriis: lacrimae volvuntur obortae Ex oculis magno visae telluris amore. Illum autem specula custos conspexit ab alta Cui bina Aegisthus fulvi promiserat auri, 6 Ici Hoc ipsum ut faceret, pacta mercede talenta. Atque ibi jam residens totum servaverat annum Excubias agitans, vigilem ne falleret heros Praeteriens furtim, bellumque inferret apertum Haud virtutis egens. ut vela accedere vidit, It subito ad regem, venisse & nunciat hostem. Continuo Aegisthus fiaudem meditatur, & acres

Ε populo socios bisdenos deligit omni,

Insidiasque locat. mox & convivia mensis Instruit, & curru vectus procedit in aureo 62o obvius Atridae, dictisque invitat amicis, Mente nefas agitans, alta in penetralia regem. Heic illum ignarumque doli, ignarumque pericli, Exceptum ferro, ut plena ad praesepia taurum, occupat, atque epulas inter demittit ad orcum. Non quisquam Atridae sociorum in caede relictus, Non quisquam Aegisthi: cuncti occubuere sub isdem Sedibus, adversis confossi pectora telis. Dixerat: ipse gravi fixus praecordia luctu Stratus humi flebam, nec jam producere vitam 63 Longius optabam, nec solis cernere lumen. Atque ubi sordentique artus in pulvere versans, Effusoque madens explevi tristia fletu ora diu , curas his coepit demere dictis Sic iterum vates orsus . tabescere luctu

116쪽

Nil juvat aeterno moerentem: quin age cunctaSTolle moras, patriam si qua contingere postis. Namque ipsum aut vivum invenies, aut fortis Orestes praeveniens ferro stravit, domuitque superbum Ultus caede nefas; tu vero funera cernes. 64ci meis dictis rediitque animus, pulsoque dolore Sollicitam rursus tentarunt gaudia mentem. Et subito: o Proteu, tales jam noscere casus Sat licuit . quisnam ille autem , quem gurgite vasto Inclusum retinent seu vivum fata deorum, Lumine seu cassum quamvis moerentia magnus Concutiat tremor ossa, hujus quoque discere nomen, Fortunamque, vicesque, animi mens incita fiagrat.

Ille sub haec reserens: quem poscis, tertius, inquit, Magnanimo est genitus Laerta Ithacensis Ulysses. 6so Hunc ego fundentem lacrimas in litore vidi Ogygio, vitreas ubi sedes pulcra Calypso

Incolit: heic refluo clausum late undique ponto Detinet exsilio in longo, quin cedere possit, Molirive fugam: non illi aut curva carina, Aut socii, queis terga sali spumantia findat. Te vero nec fata sinent, Menelae, nec ipsi Caelicolae quondam patriis occumbere in Argis. Elisi longe in campos, qua meta recessit Ultima terrarum, vivum te numina ducent, 66o Flavus ubi Rhadamanthus, ubi est placidissima vita, Nec glacies, nec saeva riget nix ulla, nec imber; Sed Zephyros semper spirantes mollibus auris Suffcit oceanus laetae solatia genti. Haec te certa manet sedes, haec debita sponso

Tyndaridis generoque Jovis felicia regna. Sic ait, atque altum Proteus se jecit in aequor.

117쪽

Ast ego stipatus sociis vestigia sexi

Ad naves tacito sub pectore multa volutans. Ut ventum est, caenam subito properavimus ipsis 67o Sub ratibus; mox vesper ubi processit olympo Defessi somno per litora stravimus artus.

Jamque nova humentes noctis dimoverat umbras Exoriens aurora, cavas deducere naves Instamus laeti, positumque tumentia vela Cornuaque ad malum suspendimus antennarum. Nec mora; conscendunt nautae, transtrisque locati Spumea contorquent abiegnis aequora palmis.

Sic iterum puppes labentis ad ostia nili Constitui, sacrisque deum de more peractis 68ta

Numina placavi, vacuumque Agamemnonis umbris Aggessi tumulum, quo fama aeterna maneret. His tandem exactis redii, dederuntque secunda Flamina di faciles, volucri per caerula cursu Me patriae ad sedes & litora nota serentes. Nunc age, namque aliud nil restat, gnate, monere Quod liceat, sine te lux saltem undena revisat Atque etiam duodena heic mecum in sedibus altis.

Post laetum hospitio dimittam, opibusque juvabo

Ad patrias reducem terras . tibi munera ternos 69o Alipedes currumque dabo, variisque figuris Cratera ardentem, sacros in honore deorum Quo latices nostri libes non immemor umquam. Haec heros ubi fatus erat, sic orsa reponit Telemachus: me tanta precor ne tempora lentum Ηeic agere, O rex magne, jube: simul otia ducens Exigerem totum revolutis mensibus annum oblitus caramque domum, caramque parentem: Usque adeo laetum dulci sermone moraris l

118쪽

LIBER in UARTUS

Ast alio vis dura vocat: fors taedia & ipsi Jam Pylio nequeunt perferre in litore nautae, Increpitantque moras, nimium dum tempore longo Cogor adesse tibi. quae vero munera spondes, In magno, quaecumque dabis mihi, semper honore Servabo: nec coge tamen me ducere fines Ad patriae alipedes. maneant, tibi nempe futuri In pretio, qui regna tenes ingentia campis, Lotus ubi viret alta, viret formosa cyperus, Hordeaque, & segetes, & plurima surgit avena. Non cursu spatia ampla patent, non florida prata 7I o Sunt Ithacae; capras tantum fovet aspera dumis, Et mihi cara magis, quam si vim pascat equorum. Nulla adeo aut campis selix, aut curribus apta Insula, finitimo residet quae gurgite; & Omnes Ante alias Ithaca abruptis male cautibus horret. Dixerat: illi acer bello subrisit Atrides, Amplexusque manum placida est ita voce loquutus.

Sanguine te claro sermo tuus arguit ortum,

illaque mutabo, nam possum, dona; tibique L cunctis, quaecumque jacent mihi sede reposta, 72o

Eximium carumque dabo mage munus habendum. Caelatum cratera seres: argenteus ipse

Potus, & ardenti fulget labra illitus auro, Vulcani sollertis opus. ditissimus heros Sidonium rex ipse mihi donaverat olim, Per casus varios quum primum sedibus hospes illius accessi; tu nunc donatus habebis. Talia sese inter placido sermone serebant, quum celsa ingressi convivae limina regis Adducuntque greges, lenaeaque munera portant; 73o Nec minus & pulcris evinctae tempora Vittis Κ Adve-

119쪽

HOMERI ODYSSE AE

Adveniunt nymphae, cererisque albentia secum Dona gerunt: servet dapibus domus alta futuris. Parte alia penitus diversa, ante atria Ulycti Ludere gaudebant disco jaculoque volanti Planitie in lata juvenes, ubi semper acerbi

Dirum exercebant vesana mente furorem.

Hos juxta Antinous simul Eurymachusque sedebant Ductores primique procum, virtutibus ambo Ante alios longe eximii: quos clara Noemon 7 o Progenies Phronii compellans talia poscit. Antinoe, ecqua tibi venit vox missa per aures, Quando huc Telemachus Pyliis adpellet ab oris Ille meam duxit navem, qua tendere in almam Elida debueram procul hinc, ubi gramine molli Billienae pascuntur equae, pullique sequuntur Indomiti totidem, quos sub juga ducere tempus. Haec ait, atque illi stupuere: haud namque putabant Neleam petiisse Pylon, sed rura profectum Inter oves errare aut alta suilia propter. 73o Tum satus Lupitheo Antinous sic ora resolvit: Dic age vera monens, quando hinc abscessit, & illum Qui comites duxere Θ Ithacae num lecta juventus, An pacti pretio nautae, captivaque turba Vernarum dic & pinum num sorte coactus, An dederis tu sponte petenti λ haec fatus ubi ille, Excepit proles Phronii sic orsa vicissim. Navim sponte dedi: talem quicumque videret orantem juvenem curisque ingentibus actum, Quid saceret durum justis obsistere votis. 76o Ipsum autem comites clara de stirpe sequuntur Flos Ithacae, ductorque una conscendere visus Mentor, sive deus, cui par se cuncta gerebat.

120쪽

Sed tamen hoc mirum est: hesterna heic Mentora vidi

Luce sub auroram; Pylias tunc cesserat arceS.

Haec ubi dicta dedit, discessit ad alta Noemon

Tecta patris, tristesque ambos mutosque reliquit.

Jamque proci adstiterant alii, ludoque quieti

Consedere, quibus turbato pectore satur Antinous: furor illi atra caligine mentem 77o Intus agit, funditque oculis ardentibus ignem. Commissum heu facinus magnum: discedere furtim Sic potuit, sic ille minas non sudit inanes pErgo puer nobis impune illuserit unus Scilicet invitis, pelagoque immittere navim Ausus, & eximiam secum deducere pubem: Jam premere incipiet gravior vis. at prius illum Juppiter o perdat, nobis quam tristia portet. Quare agite ac celerem hisdeno remige pinum Instruite. insidiis venientem ac tuta secantem 78o Aequora deprendam mediis in fluctibus inter Saxosamque Samon Ithacenque: ita tristis acerbo Funere quaestum misere luat ille parentem. Sic ait, atque omnes adsensu dicta probarunt, Surgentesque cito subiere in limina gressit. Nec vero longo latuerunt tempore & ipsam Penelopen, quae dira proci sub pectore Versant. Omnia namque Medon retulit, qui sorte prope aulam Adstabat, quum saeva intus consulta serebant. Jamque ibat fidus reginae nuncia portans; 79O

Obviaque huic propere vadenti in limine satur Penelope. inviso quo missus ab agmine tendis pAn famulas cessare proci, pensisque relictis

Instruere adsueto mandant convivia luxu

SEARCH

MENU NAVIGATION