Homeri Odyssea Latinis versibus expressa a Bernardo Zamagna Ragusino

발행: 1777년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

81쪽

Occubuit quo quisque loco, quo funere, nobis Fama tulit. mortem voluit tantum illius unam Iuppiter ignotam, nec dicere sustinet ullus, Queis cecidit terris; inimicum an sanguine litus Imbuit, an fluctus inter submersus ab aestu Ergo ad te supplex venio, genibusque Volutus Te precor ol si sorte velis mihi fata referre Εκstincti leto tibi visa, aut auribus hausta Ioci Alterius sermone. illum nempe edidit unum Ante alios homines miserum quondam optima mater, Invisumque diis: quare non ulla profari Cura mei, quaecumque tuo sub pectore servas, Impediat. quin cuncta reser, si sortis Ulysses Ille meus quondam genitor tibi tempore in ullo Prosuit iliacis, ubi passi plurima, campis: Illa ego te per dura precor, vera omnia redde. Talibus oranti Nestor Gerenius infit. Iro Dicam equidem tibi vera, hospes, me per mala quando Adjuras, Phrygio quae quondam in litore GrajiΡertulimus, latas errando aut classe per undas Ad praedam, saevus quo nos ducebat Achilles; Aut etiam Priami bellando ad moenia; ubi atro Funere tot pubis nequidquam exstincta Pelasgae Lumina sunt, primi heroes. mavortius illic Ajax, Pelidesque jacent, aequandus & ipsis Dis Patroclus; natus jacet illic insuper una Antilochus, mea cura, & cursu sortis & hasta. Sed quid ego haec autem memoro mala dira 3 quis illa i et oΕnumeret seclis mortalibus omnia fando Non si vel quinos exactis mensibus annos, Vel senos perstans Grajum scitabere cladem, Scilicet, audires omnem. longissima rerum

82쪽

37 LIBER TERTIUS.

Suppeteret series, tuque ante revisere malles Defessiis longo patrios post tempore fines. Namque novem durando annos obsedimus urbem omnia tentantes; vix finem Iuppiter aequus Adnuit. haud illic animi sollertia cuiquam Par fuerat: vaser arte omnes vincebat Ulysses, 33o omnimodisque dolis genitor tuus, ortus ab illo

Si tamen es, ceu verba notans, vocemque loquentis

Admirans video; tuque ipse fatebere, nu iam Facundae similem magis Olli munere linguae. Non umquam nobis animi sententia discors,

Seu populi in coetus irent, seu fida Pelasgi

optarent responsa. eadem prudentia, & una Mens ambobus erat semper, felicibus usa Consilis argiva phalanx ut vinceret hostes. At Priami postquam populatam incendimus urbem, I o Ingressique rates Phrygia arva reliquimus, acer

Iuppiter Argivis statuens in pectore tristem Ad patrias reditum sedes, diversa prosectos

Per freta sparsit agens; neque enim legesque colebant Iustitiamque omnes. quin & pars acta nefandis Suppliciis memorem sensit Tritonidos iram, Quae geminos inter misit certamen Atridas. Concilium in magnum hi frustra late undique Grajis Sub noctem haud rite adcitis venere gravati Namque epulis omnes atque icti corda lyaeo ) iso Farier aggressi, populos quae caussa vocandi. Atque ibi tunc properare fugam Menelaus Achivos, Et ventis dare vela jubet, pelagoque redire: Major at Atrides prohibet, populumque morari Imperat, ac magnos aris indicit honores Palladis iratae sperans placare furorem.

83쪽

Demens: qui vano nescibat pectore, divum Nec subito verti mentes, nec flectier iras. Sic dum illi alternis inter se vocibus acres Contendunt, magno circum clamore Pelasgi i6o Surrexere animis studia in contraria versi. Ercto illam somno sessos laxavimus artus

ta . . . .

Per noctem variis turbati pectora curis;

Quippe Jovis gravis ira super crudele serebat Non dubiis damnum signis. jam reddita caelo

Lux fuerat, pelago puppes deduximus altas, Impositisque opibus conscendere jussimus agmen Femineum . sic pars divisa Agamemnona magnum Restitit observans; pars autem cetera abimus Caerula verrentes Nerei; nec tarda per undas I 7 o Classis iter carpebat, ubi deus aequora stravit. Appulimus Tenedum, & sacra instauramus ad aras, Quamprimum Optantes patrias contingere terras, Desertosque lares; sed nondum Iuppiter alto Adnuerat caelo reditum discordibus urgens Pectora consiliis . nam quos ducebat Ulysses, Navibus avecti relegunt iter omne, futurum Scilicet id magno sperantes munus Atridae. Ast ego cum ratibus, quae sunt mea signa sequutae, Fugi fata deum metuens, & martius una I 8 Tydides mecum fugit socia agmina ducens. Tardior ipse etiam properans Menelaus eodem Venit, & in Lesbo dubios deprendit, an altum Praestet classe Chium supra contendere cursum

Undisonam ad Psyriam, quae laeva in parte jacebat Anno Chium se hier, ventosa ad saxa Mimantis pSigna quoque a divis placuit deposcere: at illi Auspicio certos medium jussere per aequor

84쪽

LIBER TERTIUS.

Tendere in Euboeam, brevior qua meta laborum. Aspirant aurae in puppim: secat acta carina iso Piscosos propere tractus, seraque Gerestum Nocte subit. nos multa deo, qui praesidet undis

Emensi maria alta, boum succendimus exta. Quarta adeo roseo fulgebat candida caelo

orta dies, salvasque rates deduxit in Argos Tydidae pubes mavortia. litus & ipse

Optatum tetigi Nelea ad moenia cursum Claste tenens placidis in fluctibus; aura nec umquam Desiit, ut primum venit data munere divum. Haec reditus mea sors; potui nec scire Pelasgum et o o Qui rapido servati aestu, quive aequore mersi. Illa tamen, quaecumque audivi sede receptus

Ia patria, referam, nec tu celabere, ut aequum,

Quae fas scire. ergo salvos rediisse secundo Myrmidonas cursu perhibent, quos sortibus hastis Insignes magni natus ducebat Achillei. Progeniem Paeantis item feliciter isse Fama Philoctetem; Cretamque reduxit OVanteSIdomeneus socios, martis quibus ira pepercit, Servavitque omnes pelago. jam nostis & ipsi, aio Credo equidem, quamquam colitis distantia regna,Major ut Atrides rediit, subiitque nefandum

Exitium Aegisthi sublatus staude: sed ipse

Mox graviter commissa luit, poenamque rependit. Scilicet & caeso gnatum superesse parenti Usque juvat: patriae necis ultor venit, & hostem Aggressus poenas scelerato e sanguine sumpsit. Tu quoque care puer non olli corpore dispar

Egregio, macte esto animis: te postera narrent Secta virum, laudesque tuas ad sidera tollant. 22o

85쪽

Finierat . contra breviter cui natus Ulysse: O decus eximinum Nelide Nestor Achivum, Ille nefas ultus dirum est, tantisque Pelasgi

Pro meritis referent memores praeconia laudum, Queis ingens decus usque viri nomenque manebunt.

O mihi si pariter tantas dent numina VireS, Queis & ego ulcisci valeam violenta procorum Flagitia, & diros ausust sed tale pararunt Non mihi di munus, nec tam selicia patri Fata meo: proin dura licet sint, serre necesse. 23o Cui Nestor: quando es, dixit, nunc talia satus.

Nec me, ambire tuae multos connubia matris,

Praeterit, atque domi te invito serpere cladem Horrendam. sed fare, fugam num sponte capessis, Anne odia expertus, jactante oracula vulgo ΘFors etiam, si quid veri mens augurat, Olim Adveniet tantos hominum qui comprimat ausus,

Sive fuat solus, sive una Graja juventus Conjurata scelus justis ulciscier armis. Quod te si praesens carum tam Pallas haberet, 24o Quam Laertiaden habuit sub moenibus olim Dardaniis, ubi multa sumus fata aspera passi; Namque ego non ulli manifesto numine adesse Caelicolas vidi, semper Tritonia ut olli Adfuit: ) illa adeo si carum te quoque haberet, Credo equidem invisos nequidquam oblita hymenaeos Ista omnis juvenum turba insidiosa doleret. Dixerat . ille imo ducens suspiria corde:

Numquam ego, quae jactas tam laeta haec, adsere sperem, o senior: spondes nam magna, auditaque tantum 2 SOAttoniti mira replent dulcedine pectus. Sed non, et faveant si di, contingere credam POL

86쪽

LIBER TERTIUS. 4i

Posse mihi tam laeta: haud rerum hic Volvitur ordo Sic ille . excepit Pallas sic deinde loquuta: Quod tantum, sate Ulysse, tibi scelus excidit ore pDis facile est servare virum, longinquus & absit Ille licet, solisque errans procul exsul in Oris,

Si tantum voluere. domum ipse revisere serus, Multaque perpessus malim, quam sede receptus 26o Concidere in patria, ceu magnum Agamemnona dicunt Incautum cecidisse nefando conjugis astu, Aegisthique dolis. di tantum avertere funus Triste viri nequeunt, quando jam tempora mortis Lex certa attulerit, Parcarum & jusserit hora.

Haec dea. Telemachus sed non his laetior infit: Mittere tempus, ait, jamque isthaec Mentor, & aegro Ρrojicere has animo curas: haud amplius olli

Stat reditus. misero mortem supera alta tenentes

Caelicolae irati supremaque sata pararunt. 27ONunc alia exquiram potius, scitabor & ipsum Nestora, quo nullus novit prudentior alter Justitiam: regnans etenim tria saecula vidit. Ergo age Nelide Nestor dic vera roganti: Ille Mycenacus magnorum ductor Achivum Quo periit leto domitus, queis frater in oris Tunc Menelaus erat, quave ipsum perfidus arte Perdidit Aegisthus non par congressus ad arma pMartius an patrium nondum Menelaus in Argos venerat, ignotis etiam tum finibus errans; 28 ode autem, furto gaudens, hunc funere mersit λTalia quaerebat: domitor quum Nestor equorum :Haec tibi vera quidem referam, puer, inquit, & omnem Expediam seriem, quam tu quoque volvere tecum Νec dubio indicio, tacita nec mente videris.

87쪽

L HOMERI ODYSSE AE

Nam vivum phrygiis rediens Menelaus ab oris Si soret Aegisthum nactus, non pulvere quisquam Aggesto exstincti corpus texisset humandum, Sed canibus data praeda seris lanianda per agros Alitibusque, procul caris jacuisset ab Argis; aso Nullaque Acheiadum plorasset funera: tantum Sustinuit tentare nefas, auisque potiri. Nos Ρriami circum bellando praelia muros Dura pati longum dum cogimur, ille sequutus

otia secessu in placido praedivitis Argi

Saepe Agamemnonios corrumpere lentus amores Tentabat furtim. saepe aversata nefandum

Pulcra Clytemnestre facinus, crebroque petita Abnuit, exstincto nondum mutata pudore, Concipiensve animo staudem, bona scilicet ipsa 3 ociΡer sese; fidusque super custodia vates Consiliis aderat semper, cui conjugis omnem, Pergama quum peteret, curam mandarat Atrides. At miserum statuere deum quum sata perire, Ille procul scopuli deserto in litore vatem Deserit alitibus lacerandum, ultroque volentem Alta volens intra duxit sua limina nympham. Multa boum sacras tum dona incendit ad aras, Multaque suspendit simulacra argentea, & aurum, Vestemque, insigni spem praeter amore potitus. 3I Interea a Troja reduces, Menelaus, & ipse, Nos inter junctique animis junctique carinis Classe ferebamur volucri per caerula Nerei. Ast ubi Cecropidum sacram pervenimus arcem Sunion, Arcitenens telum jaculatus ab axe Perculit in celsa Menelai puppe magistrum

Haerentemque manu clavo, cursusque regentem, Phron-

88쪽

LIBER TERTIUS.

Phrontis Onetoridem, quo non praestantior alter, Quum fureret gravis ira sali, deducere naves Fluctibus in rapidis, dirosque lacessere nimbos. Ergo licet cursusque simul ventique vocarent, 32ci Restitit, ut socium terrae mandaret, & umbris Mitteret inserias. sacris dein rite solutis, Postquam altum petiit, Maleaeque ingentia saxa Contigit, altitonans olli quoque Juppiter omnem Exciit immisso ventorum turbine pontum Attollens altis aequales montibus UndaS. Dividitur classis: pars Cretam abrepta resedit, Qua fluit, ac placidis intersecat arva Cydonum Ili mare prorumpens formosus Iardanus undis. Stabat acuta silex Gortynia litora contra, 33o Dorsum immane mari glauco, qua fluctus ab austro

Truditur ad laevam sub Phestum, & frangitur ingens Haud scopulo ingenti adlisus. vix puppibus actis

Huc vento nautae mortem effugere; sed undae Ad cautes & saxa citas Degere carinas.

Quinque alias longe stridentia flamina diti Admovere rates Aegypto; ignotaque gentis Litora dum lustrans multum late undique & aurum

Et varias Menelaus opes conquirere certat,

Arte dolum celans Aegisthus funera fratri 3 o Intulit, ac populos magna ditione subegit. Septem illum perhibent annos tenuisse Mycenas Imperio summo: post anno denique ab urbe Cecropia rediens octavo clarus Orestes Ipsius exitio venit, caedisque paternae Ultor atrox sontem crudeli vulnere stravit. Quaque idem Argivis epulas in funere matris Aegisthique dedit, Menelaus venit eadem .

89쪽

Luce domum revehens, quantum sufferre carinae Vix poterant, ingens argenti pondus & auri. 3so Et tu adeo remea , patriamque invise relictam Desertisque bonis, intraque furentibus aedes Dirorum juvenum manibus, ne cuncta Vorantes Diripiant, aliena absens dum regna pererraS. Hortor adire tamen Menelaum, atque, est tibi nostri

Si qua fides, etiam jubeo. namque ille Pelasgum

Ultimus in patriam nuper devenit ab oris, Unde hominum sperare fugam certamque salutem Auderet nemo, si quem vis improba primum Nimborumque furor tam vastum egisset in aequor; 3 6o

Unde etiam pennis ipsae tranare Volucres Annum intra nequeunt: tantum patet, ac furit aestu

Horrendo. jamque ipse tuis steta salsa sequutus Cum sociis, navique illuc felicibus ito

Auspiciis. vis & potius discedere curru Et currus aderunt, & certi ad frena jugales, Et, mea Vis, gnati, qui te comitentur euntem Hinc Spartae ad muros, Menelai & regia tecta. Quo simul ac venies, tibi dicat vera, precare; Nec tamen ipse odit prudens mendacia) fallet. 37o Dixerat . interea sol occidit, & ruit atra Nox caelo, farique ollis Tritonia coepit. Sic usus poscit, Nelide; recta prosaris omnia. nunc vero pingues & findite linguas, Et latices miscete sacros: libemus ovantes Neptuno superisque diis, mensisque relictis Curemus nam tempus adest) jam corpora somno. En abiit lux sub tenebras, neque tardius aequum Ducere sollemnes epulas in honore deorum; Sed, quo res vocat, ire . haec ut Jove nata loquuta est, 3 8 o Haud

90쪽

Haud mora fit; subito dicta audivere monentis.

Dant manibus circum puros ex ordine sentes, Craterasque serunt magnos, & vina ministri

omnibus infundunt in pocula. tum super ignem Injiciunt linguas de more, iterumque lyaeum Surgentes libant. postquam sitis omnis a bacta, Expletusque ardor libandi; Pallas, & una Telemachus forma insignis contendere gressus Ad navim optabant. vetuit sed Nestor abire Increpitans dictis, atque haec super addidit ore. 39o Juppiter avertat, dique hoc stellantis olympi

Dedecusi ad navim vosne hinc fugietis euntes Sedibus a nostris p non haec desertaque tantum,

Nec spoliata adeo domus est, ut tegmina desint Purpurea, & pictae laenae, queis mollia possit Membra simul dominus , simul hospes nocte severe. Adsunt & chlamydes, & pictae tegmina vestes,

Instratique thori: numquam generatus Ulysse Magnanimo hic juvenis curvae tabulata carina Pernox dura premet, dum spiritus hos reget artus, o Tectaque dum nostri servabunt regia nati

Hospitibus faciles, quicumque haec limina adibunt. Quae postquam sic fatus erat Neleius heros, Diva statim: o senior, ceu par, hene consulis, inquit, Atque age Telemachum dictis parere jubeto, Quandoquidem meliora putas. ille alta sequutus Te sub tecta, nigrae per opaca silentia noctis

In thalamo jaceat. contra hinc ego certus abibo, Ut sociis addamque animos & singula mandem. Solus Enim multos inter sum grandior annis 4 Io Florentes aevo juvenes, quos mutuus ardor Telemacho comites paribus conjunxit in annis.

SEARCH

MENU NAVIGATION