장음표시 사용
241쪽
O domitor, pugilumque serox certamine Pollux. Ipsa etiam nigrae terrae intra viscera vobis Ab Jove partus honos, alterno ut tempore vita Gaudeat hic, fatique ultro vim sentiat alter, Inque vicem superum caelesti luce fruatur. Post & belligero nuptam Iphimedian Aloco Cernere erat, pelagi domino quae mixta supremo Edidit, anguiti cepit quos terminus aeVi, 32o Caelicolis otumque parem, clarumque Ephialtem, omnibus, alma tulit quos terra, & mole priores Et pulcro aspectu post fulmineum Oriona
Vix etenim nonum tulerat sol aureus annum,
Jamque novem cubitos lata se mole seretant, Ac totidem longis aequabant jugera membris. Ausi ctiam superos inimica in bella vocare, Armaque, & horrisona mortem cum caede minari,
Stellifero magnum sunt ossam imponere olympo, Scilicet & celso conati Pelion Ostie 33o
Addere frondosum, caelique assurgere in arcem. Fors quoque, si vires melior pubentibus aetas Aucta dabat, votoque serent avique potiti. Sed peperit Latona Iovi quem candida gnatum, Perdidit Arcitenens prius ambos, flore juventus ornaret quam prima genas, & spargeret ora. Heic Phoedram, Procrinque etiam, pulcramque Ariadnam Minois vidi sobolem, quam finibus olim Gnos facis Theseus dites abduxit Athenas, Nec potuit perferre; illam nam diva Triformis 3 o Irrigua in Dia tenuit, tibi munus, Iacche, Nempe parans, precibus non frustra in vota vocata. Maeramque, Clymenamque super, moestamque Eriphylen,
242쪽
Aurea pro Caro cepit quae conjuge dona, Vidi ego tunc residens. at non quascumque videret Contigit, has possim reserens comprendere Cunctas, Magnanimum heroum gnatas thalamumque sequutas;
Praecipitans namque atra polo nOX cederet ante.
Et me prona monent jam sidera carpere somnos Sive hela, seu potius curvatae ad transtra carinae 3 so Cum sociis: stet cura mei Phaeacibus & dis. Finierat: pressoque omnes intenta tenebant ora sono, rerumque nova dulcedine capti Sedibus haerebant tacitis; quum candida coepit Sic regina: quis hic, cives, quantusque Videtur pQuem sese ore gerens, quam forti robore, & aequo Consilio λ meus hospes erit, nec parva sequetur Gloria vos etiam . proin hinc dimittere tantum Ne properate Viri, neu parce munera egenti Usque adeo vos ferte, quibus vis plurima rerum 36ci
Divite sub tecto superum jacet abdita dono. Talibus illa: heros dicentem excepit Echeneus
Phaeacum proceres inter jam maximus aevo
Non haec, o socii, vobis sine mente loquuta Est adeo regina; omnes quin dicta sequamur, Si probet Alcinous: namque ipsius omnia pendent Imperiis. dixit senior, cui talia subdit Alcinous: nec vos aliter fas velle, nec ipse Perpetiar contra, dum sceptra haec vivus habebo. Nec minus heic hospes, quamquam citus optet abire, 37o Sustineat tamen ille, polo dum crastina reddat EXOriens Anrora diem, persectaque dona Constituam tum rite viro: delecta juventus Auspiciis properara meis iter Omne parabit. Non plura Alcinous . tum sic exorsus Ulyges:
243쪽
O rex, o populo longe clarissime in omni Alcinoe, heic etiam lentum si sorte morari Jusseris, cxactis dum menshus integer annus Essiuat, auxiliumque parans & ditia cogens Dona mihi, & vellem & reduci magis utile multo 38o Id soret . ad patrias quanto ipse opulentior oras
Nam veniam, tanto redeuntem & laetius omnes
Excipient, & major erit mihi fama per urbem. Atque heic Alcinous: non te, jam mitte, Vereri, O sate Laerta, mendacemque arguat ullus, Fallacemque putet; quales fert maxima sparsos Terra viros capto referentes somnia Vulgo, Vanaque fingentes subitae mendacia famae.
Rebus inest dictisque tibi sua forma, nec aequa
Degenerem mens ipsa notat. tu sata Pelasgum , 39o Atque tuos, vates retulisti ut carmine, casus, Fortunasque omnes. quin o mihi fare roganti,
Si quem etiam ex illis, qui quondam ad Pergama tecum Pugnarunt, fatoque illic cecidere supremo, Videris: haec nimium nox longa, & tempora somni Haud prohibent fari: perge o miranda reserre. Usque sub Aurorae roseum Titanidis ortum Heic adero, si dura velis tua dicere sata, Erroresque vagos . haec ille; at rursus Ulysses: Alcinoe o, dixit, sunt & sua tempora Verbis, AooSunt molli & somno pariter: quod si juvat ista
Longius, & nondum pertaesum audire, recusem Invidus haud alios sociorum edicere casus, Majoresque etiam luctus . namque arma tulere
Iliacis postquam campis, jam Marte soluti, Femineo periere astu vitamque dedere. Interea hac illac tenues Proserpina manes Nympha-
244쪽
Nympharum ut sparsit, moerens Agamemnonis umbra Adstitit: hunc circa dextra laevaque frequentes
Ibant, Aegisthi qui jam cecidere sub aula. Aio Me subito agnovit, quum sese proluit haustu
Sanguinis, & multum lacrimans mihi languida frustra Brachia in amplexus protendit: nulla volentem Vis sequitur, solitusque vigor jam deificit artus, Qui fuerat quondam misero, dum vita manebat. Ipse etiam ut vidi, casu concussi is amici Demisi lacrimas, fudique has pectore voces: O Atreo generate Agamemnon inclite regum, Horrida quo leti domuit te lanere Parca λobruit an pelago convolvens aequora saevo 42o Turbine Neptunus, nimbisque furentibus austro An longis aggressa virum gens effera terris
Vastantem raptosque greges, armentaque agentem;
Pro dulci aut stravit pugnantem conjuge & urbis Moenibus p ille mihi quaerenti talia contra
Reddidit: heu miserum nec me deus aequore mersit Corripiens subito ventorum turbine pontum, Saeva nec ignotis captum gens stravit in oris:
Sed me , molitusque dolos Aegistbus & atrum Flagitum dira cum conjuge, in alta vocatum 43OLimina & exceptum dapibus, ceu plena juvencum Ad stabula, occidit. sors haec me funere terris Eripuit: circum sociorum densa cadebant Corpora, setigeri velut apri ad sacra deorum, Sollemnesque dapes, aut vincla jugalia regum. Insidiis vero captos, aut horrida miscet Praelia quum Mavors, vidisti occumbere multos Saepe viros; tamen illa tibi miseranda fuisset
Ante alias caedes, quum corpora strata videres
245쪽
Crateras mensasque inter per tecta jacere 4 o Undique, & effuso sedes undare cruore.
Quin & Priamidis Cassandrae heu perditus hausi
Verba, Clytemnestrae manibus dum caesa doleret Me super; ultricesque manus attollere frustra Ense furens ipsa tentavi in morte . sed illa Protinus effugit, nec labra informia leto Improba, nec voluit componere lumina dextra. Usque adeo nil terra tulit crudelius ira Feminea, si sorte nefas admiserit ulla, Quale, suo caedem moliri aggressa marito, Aso Ausa est illa scelus. demens ego rebar adire Jucundus gnatisque simul famulisque penates Egregia at conjux scelus extiale fovebat Dedecorans se labe, simul genus omne futurum Femineum: nulli post illam credere tutum, Quamquam eadem sit digna. haec ille ut fatus ab ore est
Hevi quantum Atridas, dixi, Jovis ira fatigat
Femineo scelere invisost jamque ante Lacaenae Occidimus furiis Helenae tot millia in armis; Saeva Clytemnestrae te nunc perjuria & ipsum 46o His mersere malis . nec plura his satus: at ille Excipit. atque ideo nec tu placabilis, inquit, Sis generi infido, mentis neve omnia credas
Consilia, aut si quid prodas, pars maxima semper Deliteat. saevo sed non tibi conjugis astu
Pernicies metuenda: alios in pectore mores Penelope, servatque piam sine crimine mentem. Illa quidem nobis in dura ruentibus arma Nupta relicta nova est; pendebat ab ubere matri
Parvulus, heroum qui nunc sors agmine felix 47o Assidet in medio: pater ipsum ante ora videbit
246쪽
Laetus, & ille suo reduci dabit oscula patri.
At mea nec gnati vultu me lumina saltem Passa explere mei est; prius atro vulnere namque Perdidit incautum. tu vero haec pectore conde Dicta tuo servaque memor: clam litore navim .
In patrio, non siste palam; quippe omnia plena Insidiis, nec tuta satis jam semina cuiquam. Dic age & audieris num qua sors Vivere gnatum Parte meum, Orchomeno in diti, Pyliasque per oras, 48o Aut etiam in Sparta fraternae ad limina sedis pNondum etenim dius terris decessit Orestes. Dixerat. huic breviter: quid talia poscis, Atrida, Ignarum, vivatne haeres tibi carus Orestes, An periit dictis haud fas me fingere Vana. Hac vice sermonum dum sede moramur in una Solliciti ac tenero spargentes lumina fletu; Ingens ante oculos Pelidae venit Achillei, Et Patrocli, Antilochique simul sine viribus umbra, Ajacisque, ibat cunctis qui major Achivis, 49o Et, post Aeacidem, formoso insigior ore.
Heic satus ut Peleo veterem cognoVit amicum, Ingemuit lacrimans, tristique haec addidit ore: Ο vafer & rerum mirande inventor, Ulysseu, Infelix, quid adhuc animo tibi restat inausum pQua tristem nunc arte Erebum, loca luce Carentum,. Umbrarumque domos, potuisti vivus adire ΘCui refero: o Peleo generate, o lumen Achivum Aeacida, vatis quaesitum Oracula veni Tiresae, si sorte viam mihi denique monstret, Foo Deveniam properans Ithacae qua taluus ad oras. Nondum ego nam vidi devectus Achaeida, necdum Tellurem tetigi nostram jactatus acerbis
247쪽
Usque malis . at tu selicior omnibus anteis, Qui fuerunt, & qui venient labentibus annis Scilicet & vivus divum es dignatus honore, Et nunc magna tui sub terris regnat imago
Imperium umbrarum retinens: ne dura querare
Propterea tu fata dolens. quae talia postquam Edideram, graviter suspirans ille reponit: FIO Ne vero exstinctum solare, o Drtis Ulysteu: Malim ego vel tenui dumis mercede colonus Pauperis ad nutum domini nunc degere vitam, Quam regere imperio heic populos tellure sub ima Sceptra tenens. potius memorans mihi sortia gnati Facta refer, primosne inter ruit acer in hostem pDic quoque, si qua tuas Pelei genitoris ad aures
Pervenit sors fama: regit num clarus. honore
Myrmidonas ditem per Phthiam atque Hellada; an ipsum
Despiciunt senio vix languida membra trahentem p sao Non ego namque adsum rutili sub lumine solis, Qualis eram quondam, quum circum Pergama Teucrum Agmina caedebam pro caris miles Achivis. In patria nunc ipse domo si talis adessem, Haec eadem illorum jam dextra retunderct ausus, Qui violant, raptisque arcent ah honoribus ipsum. Dixerat . illi autem rctuli sic orsa vicissim: Nulla quidem Pelei generosi venit ad aures Fama meas: cupido dicam tamen inclita gnati Falla Neoptolemi, reseramque ex ordine casus. S3o Illum ego nam curvis Nerei per caerula duxi Navibus e Scyro victricia ad arma Ρelasgum. Atque ubi concilii Trojae sub moenibus altae Tempus erat, semper primus dicebat, aberrans
Haud umquam sermone gravi: Neleius illi
248쪽
Nestor egoque, pares visi contendere soli. At quoties ferro cernebant praelia Graji, Millibus haud ille in mediis, turbaque manebat Sed longe antevolans, nulli virtute secundus Bellator, passim tollebat caedis acervos. SAOHaud autem numero possim comprendere, & Omnem, Quam dederit leto pugnans, evolvere turbam. Eurypilus scit Telephides quo turbine ferrum Torqueat, & circum late socia agmina strata Cetaeum, propter nympharum munera; cunctis Memnona post dium se pulchrior ille serebat. Praeterea ingentem Danai, quem struxit Epeus, Ascendere ut equum fuerat mihi tradita cura Et caecos aperire dolos & claudere rursum; γTunc alii proceres tergebant humida fietu sso Lumina, & informes trepidabant omnibus artus. Ast illum haud umquam pallentem corpore vidi, Tergentemque genis lacrimas. quin saepe rogabat, Ut sinerem jam corpus equo demittere saltu, Fulmineum stringens ensem, hastamque coruscans Bere gravem, Phrygiaeque intentans funera genti. Mox ubi jam Priami celsam populavimus urbem,
Multa serens ratibus captivae munera praedae Incolumis cessit, non umquam aut eminus ictus, Cominus aut serro laesus, quod saepe videmus, s 6o Fervet ubi Mavors permixta in caede virorum Sanguineus. dixi; subitoque aversus abivit Aeacides longo per prata virentia gressis Incedens, gnati laetus praestantibus orsis. Hinc aliae accessere animae, graviterque gementes Narrarunt mihi quaeque suas ox Ordine curas. Solus torva tuens longe Telamonius Ajax C c Σ
249쪽
Stabat, adhuc tristi servans in mente repostum Judicium, quo victor ego Vulcania quondam Arma tuli, magnum spoliati munus Achillei s o Praeripiens olli. genitrix Thetis ipsa locarat In medio ad naves; lecti sufragia Troes Certa dabant, virgoque sedens Tritonia judex. o numquam tali certamine victor abissem, Quod propter nunc terra premit capur invida tanti Ajacis, sermaque omnes superantis, & actis Grandibus, cxcepto Pelidae corpore Achillis. Quem tum ego compellans dictis assabar amicis: Siccine & exstinctus veteres in pectore volvis Irarum flammas, arma es fatalia necdum 38o oblitus, statuere dii quae tristia Grajis p Tale etenim periit columen. te propter Achivi Non minus ac propter Pelidae funus adempti Lugemus moesti; nec luctus altera tanti Caussa, nisi iratus graviter Saturnius odit Quod Danaos; ille haec tibi tristia fata paravit. Huc age jam nostrasque audi, rex inclite, voces o propior, rabidosque domans in pectore motus Comprime . sic fanti contra nihil ille; sed atri Turbidus horrentes Erebi discessit ad umbras, s9o
Unde etiam alterna me sors ad iurgia voce Excisset: gliscens at contra in corde voluntas Tunc alios monuit venientum noscere vultus.
Heic vidi Minoa situm Jove, sceptra tenentem, Et solio innixum dantem pia jura vocatis Gentibus: harum aliae caussas longo ordine dicunt Sedibus acclines; aliae stant agmine denso, Vastaque moerentes Ditis penetralia complent. Heic ctiam vidi captas & oriona lyncas
250쪽
Ducentem, praedamque humeris per prata serentem cloci Florea, quam solis errans in montibus ante Straverat: in manibus stat clava ex aere rigenti.
Praeterea & Tityon vidi telluris alumnum Omniparae, cui vasta novem per jugera corpus Tenditur. immanes hinc atque hinc viscera rostris Vulturii assidue tundunt, penetrantque sub altum Ungue jecur: nequit ille manu depellere pestem Supplicia expendens, caram violare Tonanti Latonam aggressus, dum Pythia templa petebat Sola per umbrosi Panopaei halantia prata. 6 Io Tantalus heic aderat, curaque exercitus acri Stabat in amne . illi mento tenus unda fluebat Poturo jam jamque, sitim atque explere paranti, Nequidquam . quoties namque Ora admoverat undis Aridus, inviso toties fugiebat hiatu Unda absorpta: pedes circa telluris imago Nigra videbatur, siccoque arebat in alveo Fontibus ereptis ultrici a numinis ira. Desuper at ramis felicibus imminet arbos Punica, secundaeque piri, malique valentes, 62o Et ficus, oleaeque: sui stant arbose Metus. Quos ubi tentabat senior decerpere palmis, Nubiferas alte ventus jactabat in auras.
Nec procul infelix visus mihi Sisyphus ipse
Saxum immane manu gestans curvatus Utraque,
Connixisque humeris pedibusque ascendeee certans Montis iter: summo mox idem in vertice frustra Ut steterat jam jamque, aversa e parte Crataeis Impulit . ingenti praeceps mons improbus actu Volvitur in campos; ille instat, & omnia sudor 63o Membra rigat, supraque caput stat pulvere nimbus.