Homeri Odyssea Latinis versibus expressa a Bernardo Zamagna Ragusino

발행: 1777년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

221쪽

Ibo solus ego, nam me vis aspera cogit. Sic fatus puppimque & litora nota reliqui. Ast ubi per sacram celerans vestigia vallem Non procul a Circes aberam penetralibus altis, Adstitit aurata mihi virga insignis eunti Mercurius juveni similis, cui prima rubentes Flore genas molli spargit lanuginis aetas, Amplexusque manum placido prior edidit ore. 29o Quo tantum juga solus obis, ignotaque lustras Arva miser socii tibi saevae in limine Circes Setigeri jam plena sues praesepia complent. Auxilione venis miseris p at non tamen inde Effugies una stabulo conclusus eodem. Sed tibi parta salus per me est: hoc accipe gramen, Quod retinens manibus nympham securus adibis, Exitiumque malum fugies & tristia damna. Quin etiam insidias Circes atque omnia dicam Consilia expediens: primum tibi mixta parabit 3 oo Pocula, & objiciet medicatis frugibus offam.

Sed neque sic poterit corrumpere; namque resistet Hos tibi servatum, mea munera, gramen in usuS. Dein ubi percussum virga te diva sonanti Contigerit, stricto contra tu protinus ense Irrue in adversam, jam vulnera jamque minare. Illa manus tum victa dabit, tremefactaque ducet In thalamum te sponte vocans . nec vota precantis Respue, ut incolumes socios ipsumque remittat Servatum te blanda . prius tamen exige, divum 3Io Numina uti juret, nullum tibi deinde periclum Adfore; ne mollem nudato corpore reddat Indecoremque animi. sic dicens, gramen ab ima

Evulsum terra subito mihi tradit, & usum

222쪽

LIBER DECIMUS.

Edocet. illi atro radix perfusa colore Nigra subest, niveo lacti flos concolor halat, Moly vocant superi, donum mortalibus aegris Difficile inventu, possisnt vero Omnia divi. Haec inter sese motis Cyllenius alis Per nemus umbriferum levat alti ad culmen Olympi; 3χω Contra ego multa putans processi ad limina Circes Ut celerans pulcrae tetigi penetralia nymphae, Ante fores clamans tenui vestigia: at illa Audiit, & surgens reseratis postibus aulam

In mediam accivit moerenti corde sequentem.

Protinus ingressum rutilanti in sede locavit Sub pedibus mihi sulcra aptans, molitaque fraudem Aurea commixtis insecit pocula succis. Sed postquam data dona hibens interritus hausi, Contigit aurata me virga: atque Ocius, inquit, 33 Cum sociis i foeda tuis praesepia serva. Dixerat: ast illam correpto turbidus ense Aggredior, trepidaeque minans jam desuper insto. Ipsa autem inclamans subiit, genibusque prehensis Haesit inexpletum lacrimans sic ore loquuta: O quis, & unde venis, quaenam tibi patria tellus, Qui talem genuere Θ haec te sine labe bibisse

Pocula, quae nostro quotquot medicata Ueneno

Contigerunt, sensere malum λ tibi pectore robur Indomitum, nullique subest mens pervia fraudi. 34o Tu certe, nec vana fides, ille acer Ulysses, Quem mihi venturum spondebat classe per aequor Iliacis reducem campis Cyllenia proles.

Quin age vagina serrum jam conde reponens, Et thalamos conscende meos, ut amore potiti Mutua firmemus nos inter foedera pacis.

Z Talia

223쪽

Talia cui senti resero. mollire furentem Posse etiam speras precibus, convertere nostros Ausa prius socios in vultum ac terga ferarum; Nunc autem in thalamum, si captum fallere posIis, 3 so Invitans me blanda Θ ut mollem & honore carentem Perfida post reddas nudatum turpiter artus.

Sed non ante tuum meme conscendere cernes

Nympha torum, quam sancta deum mihi numina rite Adjures testata; nihil dein triste timendum. Nec plura: illa deos sollemni more sacrorum Jussa vocat, spondetque fidem. queis ipse peractis, Haud renui nymphae Votis parere Vocantis. Sedibus in pulcris forma praestante puellae Quattuor, assuetae Varios properare labores, 36o olli aderant: almam sacris e fontibus ipsae Progeniem, silvisque trahunt, fluviisque, sonanti Qui pelago sese miscent, pontoque residunt. Accelerant omnes: Tyriisque sedilia stratis Illa tegit, subterque locat canentia lina: Haec ponit mensas, atque apta sedilia mensis

Admovet argento e pum Cum lancibus aureis. Atque alia ambrosium miscet cratere Lyaeum In rutilo, funditque aurata in pocula circum; Ultima seri liquidos rores; atque excitat ignem 37o Sub tripode ingenti: superas vapor udus ad auras Tollitur. at flammis intus tepefactus ut humor

Incaluit, subiique labrum splendentis aheni, Ipsa manu facili positos invergit in artus Ε tripode undanti rorem, spargitque superne Cervicemque humerosque, & amatis irrigat undis Usque fovens, redeant dum lasso in corpore vires Exempta jam tabe mihi. tum denique olivo

224쪽

LIBER DECIMUS.

Sparsit, & abluti niveos super induit artus Vestibus intextis auro, solioque locavit 38o Languida suffultum molli vestigia strato.

Atque eadem manibus sentes de more ministrat, Aureus effundit cyathus quos ore lebetem In solidum argento, & mensis mantilia sternit Candida . fert cererem calathis, & lancibus escas Altera iam stipat, meque ultro sedula tardum Excitat . ipse autem moerenti corde sedebam

Anxius, atque alias volvebam pectore curas.

At postquam tacito defixum lumina vultu, Spernentemque epulas vidit, sic prima dolentem 39o Alloquitur Circe . cur O taciturnus, Ulysseu, Sic resides muto similis, nec munere gaudes pInsidias certe metuis, quum triste timendum Jam nihil est, postquam divos in verba vocavirillicita aeternum foedus. cui talia fanti Sic retuli: quis, diva, movet pietatis imago Ulla animum cui forte, epulas contingere laetus Sustineat prius, ille suos quam solvere cUret, Et coram aspiciat socios λ tu redde meorum

Corpora, nec segnem cernes accumbere mensis. oo

Haec ego fatus eram; quum Circe e limine gressus Extulit, & virgam capiens stabula alta reclusit, Exegitque suum mutata in corpora pubem. Stant miseri juvenes; medios quos illa per omnes Incedit, spargitque novum per membra liquorem Cuique viro. fluxere horrenti e corpore setae, Induerant quas ante, & primae serma juventae Reddita continuo versos illapsa per artus Pulcrior, & multa renovata in luce refulsit. Atque ubi me coram videre, ampleXibus Omnes

225쪽

Effusi petiere manum, dulcique repente omnibus exorto late domus excita fletu Insonuit. jam diva simul miseratur, & ipsa Cominus aggroditur sic me solata gementem. O Laertiade navim litusque relictum Nunc repetens, pelago fac primum educere puppim Tellurem in siccam, speluncisque abdere opacis Armaque, & advectam Phrygio de litore gazam ;Huc iterum dein ipse veni socia agmina ducens Emensum per iter. dixit; nec justa moratus 42o

Protinus ad navim celerans vestigia torsi.

At juvenes sola pelagi resonantis in acta

Tristia foedabant lacrimis manantibus Ora. Ac veluti molles vitulae circum ubera matrum,

Quum redeunt campis dulci jam gramine pastae, Saltibus adversae ludunt; nec vincla nec illas

Ulla tenent jam septa; at circum armenta Vagantur, Et querulis implent late mugitibus auras. Haud aliter pubes me circum affusa ruebar, Ut reducem primum vidit; nec segnior omnes 43o Laetitia invasit, quam si patria arva tenerent

Sedibus excepti placidis, longosque cientes

Incassum gemitus verba inter singula cuncti Sic memorant. reduci jam te, nos alma voluptas Non minor incendit, Jovis o certissima cura, Quam si Ithacae nobis tetigillent litora prorae: Quin age & infandos sociorum odissere casus. Quos ego selatus: navim subducite, dixi, Speluncisque cavis advectam Condite gazam, Armaque; tum celeri gressit vestigia ferte 4 o Me duce, ut incolumem sacra intra limina Circes Cernere contingat plena ad convivia pubem. NcC

226쪽

LIBER DECIMUS. 18i

Nec plura: illi omnes subito mea dicta sequuntur; Sed non Eurylochus, solus qui fida tenere

Agmina conatus: quo nos nunc ibimus, inquit, Ah miserit tantus qui nam nova quaerere damna Ardor agit 8 nos saeva deae penetralia adire; Scilicet ut subito mutati in membra luporum,

Setigerique sues facti dirique leones Excubias divae foribus servemus adacti Z 4so Excidit an Cylops animis, improvida pubes

Hoc duce quum subiit sceleratae rupis in antrum' Unius heu capitis miseram dementia tristi Perdidit exitio. fundentis talia ab Ore Protinus educto cervicem abscindere ferro

Ira subit, quamvis propius mihi sanguine junctus

Ille foret; verum socii tenuere furentem, Et precibus flexere animum sic deinde loquuti. Ni tua jussa vetant, mancat licet ille relictus, O Jove nate; ratem servet: nos limina ad alta 6o Duc age, lustratoque citos rege rramite gressus. Vix haec finierant, navimque & litora cuncti

Deseruere alacres: audet non ipse manere

Eurylochus, veritusque meas irasque minasque Ingreditur, moestusque legit vestigia pone. Interea Circe tectis penetralibus omnes Laverat, & pingui juvenes lustrarat olivo Inducens tunicasque super laenasque decoras. Cernimus accinctos epulis; nosque illi ubi contra Conspexere, simul varios in pectore motus POSustipiunt, lugentque simul: gemitu omnia late Atria, & effusis resonaot clamoribus a deS. At dea tum subiens propius: sate sanguine magni Laertae o, dixit, tristem nunc ponite luctum, Et

227쪽

1 8a

Et lacrimas cohibete. mihi sunt omnia nota, Experti quaecumque mari sive estis in alto, Seu terris, toties inimica a gente fugati. Sed victu revocate animos, quos ante prosecti

Ex Ithaca quondam Phrygiis habuistis in oris

Pectore sub sorti . nunc & sine viribus artus, 48o Et defessa malis longoque errore Viarum Aegrescit mens victa, ullam nec cura quietem Dat miseris, laetave animos dulcedine spargit. Sic ait: & cuncti dictis paremus ovantes. Huic igitur toto lenti consedimus anno

Perpetuis pasti dapibus, dulcisque Lyaei

Munere gaudentes. postquam sol aureus annum Mensibus exactis revoluto temporis Orbe

Egerat, & longas persecerat Ordine luces, Talibus aggressi juvenes. quid, lente, moraris 49o Immemor heu patriae longum p si fata reposcunt

Incolumem te certa tuas contingere sedes, Infelix o rumpe moras. sic voce monebant Sollicitum votisque ultro parere Volentem;

Et rursum instaurant epulas, & pocula libant Usque sub extremam lucem. quae sole cadente Cessit ubi, nigris & inhorruit aura tenebris, Hac illac strati placido dant membra sopori. Ast ego conscendens assueta cubilia nymphae Illius accessi genibus, lacrimisque profusis 3 oo Haud ignaram adii tali prior ore loquutus. O dea, pollicitum jam tu mihi perfice munus, Et patriae me redde. haud ipse resistere votis, Haud socii, mea cura, valent, qui semper acerbis Quaestubus increpitant, quoties tu diva recedis, Me circum assessi. sic ipse; at nympha precanti

228쪽

Blanda resert: non his invitos longius oris Vos teneam, jam pone metus, o fortis Ulyseu. Longa tamen vobis via restat, & ante petenda Persephones domus atra atque alti regia Ditis, fio Caecus ubi responsa dabit certissima vates Tiresias, cujus menti vis integra perstat. Namque etiam exstinctus, Voluit Proserpina, solus Ut saperet: volitant alii sine honore per Orcum Umbrae infelices, simulacra Carentia mente.

Dixerat illa: mihi gelida sermidine sanguis

Diriguit; taedet vitae lucisque sedentem In thalamo, fletuque sinus arque Ora rigantem. Post ubi me luctu satiavi moestus acerbo, Collegique animum: fare o pulcherrima, diXi, sao Ecquis erit dux ille, viam qui monstret ad Orci Limina 3 numquam adiit Plutonia regna carina Ulla, nec umbrarum subiit loca nigra silentum. Sic ego, sic iterum Circe: non ulla fatiget Nunc te cura ducis; tantum volitantia malo Carbasa tende manu residens, placidoque per undas Excitus impellet boreas tibi flamine puppim. Mox tamen Oceani quum jam tranaveris acitum, Litus ubi stat molle, & frondibus horret Opacis Populus, & steriles platani, salicesque nigrantes F3o Tergeminae silva alta deae, tu gurgite summo Siste ratem, Ditisque nigra in penetralia tende; Quaque Pyriphlegethon torrens Acherontis in alveum, Cocytusque fluit Stygio deductus ab amne Rupe sub adversa, resonant ubi murmure magno Amborum late ripae coeuntibus undis. Huc subiens fossam cubito non amplius altam Effodere, & circum libamina jussa memento

Spar

229쪽

Spargere mella serens medicata, & dulce lyaeum; Tum latices de sonte, & adorea munera funde s o Manibus . his actis simulacra carentia vita Supplicibus supera votis, Ithacamque reversum Multa vovens sterilem praestanti corpore vaccam Ignibus impositam sacris dic rite daturum,

Structurumque pyram cumulatam rebus Opimis.

In primis vero nigranti vellere soli Tiresiae sponde, pecudes qui maximus inter

Lanigeras aries vestris in Ovilibus errat. At simul ac precibus manes In Vota Vocaris,

Ense aries caὸat ictus, & atri Velleris agna sso Versa Erebi ad fauces: tu contra averte reflectens Cervicem, fluvioque subi: circumundique fusae

Advenient animae, tenues sine corpore vitae.

Tunc socios hortare, ignique imponere sacro Praecipe jam ferro mactatas ante bidentes Pellibus ereptis, nec non dis su ere vota Persephone metuendae & magnanimo Plutoni. Ipse autem strictum vagina protinus ensem Eripiens propius reside, circumque volanteSSanguinis a rivo prohibe sine viribus umbras, s sic Tiresias dum fata serat. non ille moratus Adveniet, reditusque modum totumque docebit Certus iter, quo longa iterum maris aequora lustres. Haec dea: quum caelo rutilans Aurora refulsit, Admonuitque toro consurgere: jamque ego laenam Accipio tunicamque ; at nymphae vestis ad imos Candida defluxit talos, atque aurea cinxit Zona sinus, tenuisque comas Velavit amictus. Hinc ego tunc celerans tectis penetralibus ibam, Hortabarque viros: O somno surgite, eamus; s odiam

230쪽

LIBER DECIMUS. I 8s

Nam divae sic jussa serunt. quae talia postquam Dicta dedi, laeto socii clamore sequuti

Expediunt sese, quos nec tamen inde malorum Expertes potui salvosque abducere cunctos. Elpenor nam sorte fuit pubentior aevo omnibus, haud bello validus, nec pectore sortis, Qui, tacita sub nocte mero somnoque sepultus Parte in secreta sessos ut straverat artus, Excitus extemplo turbari tecta tumultu Audiit, oblitusque sui, strepitumque sequutus, s 8o Nec gradibus nitens, tecti de culmine praeceps, Dum properat sine mente furens, ruit ocius actus In caput . Olli humero cervix infracta pependit,

Vitaque diffugit nigrum indignata sub Orcum.

Interea reliquos venientes alloquor ore:

Ad patrios vos sorte lares intendere cursum ICreditis p at monitu divae prius atria Ditis, Atque Hecates adeunda domus caligine opaca, Thebanique manent scitanda oracula vatis Tiresiae. dixi: subitusque per ima cucurrit syo ossa tremor sociis; fientes tum vellere crinem, Et manibus lacerare genas, nec parcere luctu; Nequidquam: haud etenim requies his ulla dabatur Inde ubi digressi, cursuque ad litora tristes Tendimus, & multo suffusi lumina fietu, Iam dea nigrantes pecudes religarat ad altam Nulli visa ratem; quis enim nolentia cerni Numina mortali possit cognoscere visu λ

SEARCH

MENU NAVIGATION