장음표시 사용
251쪽
Post etiam vana vidi sub imagine sormam Herculis; ipse autem superis convivia regnis Laetus agit, pulchramque fovet complexibus Heben, Aurea quam Iuno regi est enixa deorum.
Hunc circa umbrarum strepitus, ceu rauca volantum Agmina quum resonant: multa caligine tectus Ille tenet nudumque arcum, nervoque sagittam Tendit acerba tuens semper, similisque minanti. Horridus ex humeris pendebat pectora circum 6 o Balteus, inque auro variarum monstra ferarum
Ursique, agrestesque apri, saevique leones, Pugnaeque insidiaeque neces & praelia stabant: Nil simile his umquam visum, nec talia quisquam Extuderit posthac fulgentia cingula signis.
Isque ubi me cernens nigra cognovit in umbra, Ingemuit miserans, dulcique affatus amore est. O sate Laerta, rerum admirande repertor,
Certe aliqua heu miserum fati sors improba versat Te quoque, me tenuit vivum quae dura sub auris. 6so Altisono Jove natus eram; sed tristia saepe Multa tuli, ingrati semper parere coactus Imperiis domini, & caput objectare periclis. Huc quoque me quondam tracturum in vincula misit Dura canem; neque enim gravius certamine tali Scilicet ille aliud misero fore credidit ullum. Hunc rapui tamen ipse, atque atro e carcere traxi Mercurio monstrante viam & Tritonide diva. Dixit, & obscuri subiit penetralia Ditis: At non ipse abii. cupidum juvat usque morari, 66o Si qua alia heroum facies sese efferat Orco. Fors & vidissem, quos multum cernere avebam, Thesea, Pirithoumque, deorum germina clara
252쪽
Murmure sed magno stridens prius adstitit agmen Umbrarum immensum. tum vero pallidus horror Corripuit metuentem, imo ne effundat Averno Gorgonei horrendam faciem Proserpina monstri. Ergo iter ad navim celero, jubeoque sodales Scandere, & excussos terris laxare rudentes. Considunt jussi transtris: seri gurgite puppim Oceani in vasto remis adnixa juventus, Mox etiam veniens optato flamine Ventus. LI-
253쪽
HOΜERI ODYSSE AELIBER DUODECIMUS.
C Ceani rapido properans ratis amne relicto, Id Rursum caeruleas Neptuni lapsa per undas Venit ad Aeaeos fines, ubi ducit in altis
Sedibus alma choros Aurora, atque aureus aXi
Jungit equos Sol ipse. stat acta in litore puppis, Nosque una egressi dulci tellure potimur, Sternimur & somno, lucis dum fulgeat Ortus. Qui simul ac roseo primum se ostendit Eoo, Continuo socios praemisi ad limina Circes,
Ut miseri exstinctos reserant Elpenoris artus. Io Robora nos autem, qua celso vertice silva Tollitur, aggressi serro, lacrimasque cientes Condidimus terra delati corpus amici. At postquam exustique artus atque arma fuere, Aggesto supra tumulo, postaque columna, Fiximus in summo manturum culmine remum. Omnibus hinc rite exactis, haud inscia nostri Ex erebo reditus celerans vestigia Circe Venit: eam circum famulae Cerealia dona , Lustralesque armos, generosaque vina ferebant. 2o Tum dea stans propior dedit has pulcherrima voces: Heu miserit horrentem vivi subiistis & Orcum, Bis letum experti, quamvis semel omnibus hora Atra venit dapibus dulcique o corpora vino Procurate viri; cras altum iterabitis aequor, Luce
254쪽
Luce nova. vos ipsa viam, vos cuncta docebo, Insidiis ne sorte ullis terraeve marisve Capti iterum luctu frustra doleatis acerbo. Dixerat, & dictis curas a corde removit. Nos subito instamus dapibus, fusique per herbam 3 o Solis ad occasum libamus munera Bacchi; Utque abiit lux alma, & inhorruit aura tenebris, Litoris in sicca nautae sternuntur arena. At me diversa solum dea parte locavit Ipsa manu ducens, atque ordine singula quaerens Me cubuit juxta . cui postquam rite recensensomnia narravi, tunc illa ita farier infit: Haec fuerint jam cuncta quidem; nunc auribus ista Accipe, quae memori in mentem deus ipse reducet. Ρrincipio scopulos Sirenum & litora vises 4o Tristia, quae salsa capiunt dulcedine nautas. Illas incautus quicumque accesserit oras, Audieritque sonum, nec amatae conjugis Ora Aspiciet, nec laeta redux dabit oscula gnatis Carmine deceptus, quod molli e gutture landunt Sirenes viridi in prato. late ossibus albent Omnia, & infanda miserorum caede putrescunt. Tu transvectus abi; ceraque sodalibus aures Obline, ne quisquam voces exaudiat alter, Ipse velis ni sorte unus. tamen ante jubeto, SoVincla tibi, circumque arctos inducere neXUS Ingentem ad malum, fixosque aptare rudentes, Tutus ut accipias Sirenum ex aequore Cantus. Quod si etiam solvi poscas, magis arcta revincto Injiciant socii tendantque haerentia vincla. At simul hinc volucri praeterlabere carina, Non ego te moneam, quo flectas tramite cursum:
255쪽
Tu videas; sacies haec certa utrinque locorum. Horrescunt cautes, magnique ex aequore fluctus Cautibus illisi resonant, errantia divi foSaxa vocant. pennis supra non ulla volucris Tendit iter; possunt non ipsae impune columbae Ambrosiam pavido reserentes ore et Onanti; Verum aliquam semper leto rapit improba rupes, Suffectaque nova numerum Saturnius aequat. Iac non ulla quidem potuit tranare carina Sospes adhuc: navimque simul correptaque ab aestu Corpora fluctus agit nimbisque vorantibus ignis. Sola per undosos intendens carbasa tractus
Transiit haec Argo quondam loca, Phasidis oras, ΤΟ i Aeaetaeque domos linquens. sors turbine & ipsam Corripiens fluctus cautes stegisset ad altas, Ni celeri lapsam praeter vada tristia cursu Vexisset Juno, fuerat cui gratus Iason. Stant gemini scopuli: superas hic tendit in auras
ArduuS, atque altum caput intra sidera condit Nubibus aeternis horrens . non vertice fulgor Purpureus rutilat solis, diffusaque puro Aura polo nec hacchi ardet nec tempore messis. Haud etiam quisquam valeat conscendere supra, 8o Aut revocare gradus; non si hisdena moveret
Brachia, hisdenisque ageret vestigia plantis. In medio scopuli nigro patet intus hiatu In Stygias conversa plagas specus horrida . longe
Flectere tum praestet cursum, atque aVertere proram, Quamvis immenso fugiat specus edita tractu, Quo neque contingat juvenis jaculatus ab arcu Nequidquam toto contendens cornua nisu.
Heic graviter frendens stat Scylla informis in antro,
256쪽
Latratusque ciet catulos imitata recentes: 9o Ipsa autem monstrum horrendum, quam cernere nullus Gaudeat; ipse deus non si soret obvius illi. 'Subter crura rigent bissex informia monstro, Senaque colla supra, totidem capita horrida collo Cuique instant, triplicique assurgunt ordine dentes ora exertantis, caedemque & fata minantis. Atra tegit mediam spelunca: at corporis exstat Pars alia, & barathro capitum saeva exerit ora, Piscaturque, oculis lustrans saxa omnia circum, Delphinasque, canesque; & sicubi grandia possit, Io o Plurima quae pelago Vivunt, deprendere cete . Incolumes nulli haec nautae jactantur abisse Per loca cum navi: tot corpora capta virorum Surripit, Ora ratem tendit quot hiantia supra.
At scopulus ponto surgit depressior alter Parte sub adversa, telique haud longius ictu: Frondibus hunc ingens potulis caprificus inumbrat. Sub latere hoc tegitur, fluctusque invisa Charybdis Eructans ter quaque die rursumque resorbens Aestuat horrendum. ne tu, quum gurgite ab imo IIo Sorbet in abruptum fluctus, vicinior ito; Nam neque Neptunus diro te subtrahet aestu, Ille quidem id cupiat quamvis, stustraque laboret. Quin propior Scyllae scopulis adverte carinam, Atque citus molire fugam: sex corpora praestat Rapta dolere, omnes quam certo Occumbere leto. Dixerat. ipse autem: sare o pulcherrima, meque Diva doce; immitem fugiam si qua arte Charybdim Incolumis p si fata ultus miseranda meorum Interitu Scyllae vertam 8 sed nympha loquentem Ia Increpuit subito, rursumque haec addidit ore: D d 1 In-
257쪽
Inklixi tibi facta animo stant Martia, necdum Ardor abit: des nec dis, quos nescia leti Vita maneti mortale putas, quod funeris expers Di voluere malum saevumque & triste nec ulli Vincendum: fuga sela dabit properata salutem. Si namque in Populo sumptis cunctabere telis, Heu vereor, ne dira tibi tot hiatibus ora Exerat, & socios totidem rursum improba tollat. Sed fuge praecipiti cursu, magnaque Crataein I 3ci Voce voca, monstrum quae partu enim nefando Edidit; illa cavo rabidum compescet in antro. Post hinc Trinacriam venios, ubi pinguia Solis Et pecora & nivei ludunt per prata juvenci: Septem armenta boum, totvem formosa bidentum Agmina; quinquaginta aequatis partibus omni
Sunt capita in coetu;. numerum nec foetibus augent, Nec minuunt leto. pastoris munera Curant
Nymphae pulcricomae Phaethusaque Lampetieque, Aetherio genuit Soli quas dia Neaera, o Pubentesque parens viridique in flore vigentes Trinacriae aequoreas longe deduxit ad Oras, Et patrios servare greges armentaque jussit. Haec intacta sines si pingues ire per agros, Post varios casus Ithacam cum pube redibis: Laedere sin ausus fueris, tum triste carinae Exitium sociisque cano; tuque ipse periclum Si fugies, sero infelix tua litora vises omnibus amissis. quae postquam diva loquuta est, Aurca Tithoni conjux jubar extulit Ortu ISO Purpurco: Circe simul ipsa e gramine surgit, Et cedit diversa petens. ego scandere puppim Admoni socios, terrisque incidere lanes. Nul-
258쪽
Nulla mora; insiliunt omnes, transtrisque locati Spumea convellunt inflexis aequora remis: Nec non a tergo faciles abeuntibus auras Suscitat implentes optato timine vela ornatis spectanda comis dea maxima Circe. Omnibus hinc armis per navim rite locatis Sternimur: ipsa serunt celerem sua flamina puppim. I 6o Atque ego tum tristi conpellans voce sodales: O socii, dixi; neque enim sciat unus & alter Haec modo, quae docuit Verax oracula nympha; omnibus at pateant, seu nobis fata minantur Exitium, seu laeta jubent sperare salutem. Scilicet illa prius vocemque & prata cavere Florida Sirenum; meque unum audire canentes Jussit. at innexis vos vincla tenacia membris Tendite, & haerentem nodis nexuque revinctum Arboris ad truncum media me sistite navi. 37o Solvi si precibus poscam, constringite vincla Arctius oranti, dc duros cohibete rudentes. Talia dum socios hortatus Voce monebam, Litora Sirenum placido ratis incita cursu Contigit; innocuo labentem ventus agebat Flamine . tum subito Zephyri posuere, neque ulla Murmura tranquilli resonant per caerula ponti, Sopitique jacent aequato gurgite fiuctus. Vela legunt nautae, certaque in sede reponunt Composita, & validos sortiti ex ordine remos I 8o Certatim incumbunt, & spumea caerula torquent Ipse autem ingentem cerae conversus ad orbem Dissecui ferro, & lentescere frusta coegi
Pressa terens: jam cera manu tractata valenti
Liquitur, & Phoebi radiis ardentibus icta. Hac
259쪽
Hac ego tum sociis illevi protinus aures omnibus infundens. contra illi vincula capto Injecere mihi, rectosque in stipite mali
Hinc atque hinc validis cinxerunt nexibus artus; Dein rursum impulsis ferierunt aequora palmi S. I9o Jamque ubi distabat, quantum clamantis ab ore. Auditi vox missa potest, ratis acta per undas, Haud latuit nymphas, curvoque in litore stantes Talia suavidica cecinerunt carmina voce. O Laertiade Grajum decus, huc age navem Dirige, ut arguto cantum quem fundimus ore, Accipias. nemo haec transvectus caerula puppi est, Quin prius adstiterit vocum dulcedine captus; Post variis avido satiatus pectore musis Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras. 2oo Nos grave certamen belli clademque tenemus, Graecia quam Trojae divino numine vexit, Omniaque e latis rerum vestigia terris. Sic resono ingeminant cantu: mihi corda Voluptas Intima pervadit, vultuque & lumine nutans Solvere vincla precor socios. illi freta verrunt, Surgentesque una Perimedes Eurylochusque Implicuere magis cupidum perrumpere nodOS. Interea celeres vecti viridantia praeter Litora Sirenum, nullis ubi cantibus aura 2 Io Pulsa sonat, ceram juvenes ex auribus Omnem Eripiunt, laxantque meo de corpore vincla. Cessimus ut campis, vidi atrum ad sidera fumum Tollier undarum strepitumque exterritus hausi:
Excussi manibus subita sermidine remi, omniaque horrifico sonuerunt murmure, & ipsa
Remigio puppis spoliata immobilis haesit.
260쪽
Atque ego per medios gradiens maerentia dictis
Pectora mulcebam, sic quemque hortatus ab ore. Ο juvenes, neque enim ignari sumus ante malorum, aro
Exitium nec majus adest, quam dira Cyclopis Experti quum facta cavo trepidavimus antro ;Hinc tamen & virtute mea & sollertibus ausis Fugimus: horum etiam quondam meminisse juvabit. Quare agite & nullus dictis parere recuset: Vos rapidos remis fluctus per transtra locati Scindite, si mortem saltem hanc sors Iupiter aequus Dei fugere, & praesens etiam vitare periclum.
Tuque gubernator memori mandata reconde Haec animo, tibi enim clavo torquenda carina. 23o Hunc extra fumumque procul fluctusque sonantes Flecte ratem, scopulumque cave, ne cautibus asper Incautum fallat, nosque atro funere mergat.
Vix ego finieram, sociique haud jussa morantes Incumbunt remis; necdum implacabile monstrum Scylla rapax mihi dicta fuit, ne sorte timentes
Ima ratis tabulata petant, remosque relinquant.
Heic etiam misero Circes mihi pectore tristes Exciderant monitus: nam contra ac justa serebant Arma amens cepi, longoque hastilia serro et o Bina manu crispans prorae surgentis in ipso Fine steti, poterat prius unde horrenda videri Scylla meis luctumque serens & funera nautis. Nec tamen aspexi, licet acri lumine sessissomnia lustrassem late loca rupis opacae . Tendimus angusto conclusi gurgite flentes Inter utrumque latus: furit atra heic Scylla sub antro, Illic sorbet aquas resonans immane Charybdis. Quae quoties vasto fluctus eructat hiatu