Homeri Odyssea Latinis versibus expressa a Bernardo Zamagna Ragusino

발행: 1777년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

212쪽

LIBER DECIMUS.

Rotinus Aeoliam veni, qua fluctibus acta Insula in instabili dis carus tecta colebat

--i-- Aeolus Hippotades: consurgunt aerea circum

Moenia, & ingenti procurrit Vertice rupes. Corpora gnatorum bissena in sedibus olf, Sex pueri, totidem forma praestante puellae, Ludunt, atque inter se laeti mutua curant Connubia assueti patriis considere mensis, Perpetuasque dapes celebrare . it nidor ad auras Aetherias per lucem altis late undique tectis; loAt tacita sub nocte sua cum conjuge quisque Mollibus in thalamis strato super incubat ostro Hos ego tum fines tetigi, facilique receptum Aeolus hospitio sevit, dum menstrua totum Luna iter expleret. saepe ille audire volebat Ilion, Argivumque rates, reditumque Pelasgum;

Cunctaque ego contra narrabam rite petenti.

Verum ubi jam cupidus volui discedere, & illum Admonui, nihil ipse mihi, quibus indiget usus,

Abnuit, ingentemque novennis tergore tauri roUtrem ferre dedit, introque sonantia clausit Flamina ventorum; namque illum rector olympi Et rapidos jussit mulcere, & tollere Ventos. Ipse suis utrem manibus sub transtra locatum Argento molli vinxit, ne qua via ventis Adsit, & aequoreas tantum strepitantibus auris Mulceat

213쪽

Mulceat excitus gephyrorum sibilus undas. Cessimus, atque novem sulcantibus aequora luces

Et noctes totidem, decimo sub lumine visi Ε pelago nobis patrii se ostendere colles, 3 o Ardentesque ignes propius. mihi pectora pressit Dulcis & alta quies sesso; namque ipse regebam

Usque ratem, nullum sociorum vela movere Passis adhuc, patria citius quo sede potirer . Interea nautae vario sermone serebant Multa inter sese, meque auri pondera ferre Argentique domum ventorum a rege putabant.

Atque aliquis comitem spectans: proh Iuppiteri inquit,

omnibus ut carus, quascumque accedit ad oras, Advenit hic: multas Trojana ex urbe reportat 4o Laetus Opes; eadem nos vero caerula mensi Nequidquam patrias vacui remeamus ad aedes.

Ecce etiam pretiosa dedit nunc munera ferre Aeolus. eja omnes juvet inspexisse, recluso Aurique argentique latet quae copia in utre ΘSic fatur, cunctosque cadem dementia vincit, Et laxant jam vincla utri . simul agmine venti Ocyus erumpunt omnes, saevaque procella Abripiunt pubem turbata per aequora longe A patria flentem nequidquam. atque ipse sopore so Excitus, & tristi concustiis pectora casu Mecum agito, in fluctusne ruam, vitamque relinquamΘAnne seram tacitus, caelesti vescar & aura Vivus adhuc p praestat superesse, imaque resedi Sub puppi tacitus, classem dum turbine venti Rursus in Aeoliam ferrent, circumque sodales Ingemerent. illic iterum tellure potimur, Fontibus atque haustis naves epulamur ad ipsas. At

214쪽

At dapibus postquam Vires potuque resectae, Praecone & socio tantum comitatus ab uno εο Hippotadae petii sedes, quem larga bibentem Pocula cum gnatis deprendi & conjuge cara . Ut veni, primo consedi in limine tecti Ante fores: illi reducem stupuere videntes, Et subito: quae caussa movet quod numen, Ulysseu, Ingruit adversum misero p te nuper amico Auxilio tutum patrias dimisimus oras, Et quocumque animo cuperes intendere cursum Talia quaerebant. queis ipse: heu perdidit, inquam, Me comitum vesana manus, somnusque fefellit 7o Improbus. optatam miserati o serte salutem, In vestra namque ipsa manu. tum plura paranti, Mulcentique animos dictis pater Aeolus infit:

Ocius o discede hominum jam pessime, & isthine

Eripe te: curare nefas me quippe scelestum Invisumque diis superis caput: aequore in alto Jam pereas laevoque huc fato & numine vectus. Haec dicens tristemque animi graviterque gementem Expulit e domibus. rursum freta caerula moesti Verrimus, & duro pubes desessa labore 3 o Deficit incumbens remis, frustraque negatam Ipsa sua suspirat opem jam perdita culpa. Sex adeo noctes totidemque ex ordine luces Dum serimur, nos celsa Lami sub moenia sistit Septima lux; ubi longam habitant Laestrygones urbem, Pastor & e campis rediens inclamat agentem Pastorem in saltus pecudes, auditque vocantem Ille quidem diversa petens; duplicemque referret Idem ubi mercedem dulci sine munere somni Balantum per prata greges, armentaque pascem: 9o Y Proxima

215쪽

Proxima nam lucis noctisque est meta viarum. Heic ingens sese portus venientibus offert Quem scopulis cingunt praeruptis undique cautes, Litoraque adversis procurrunt stontibus ante Ostia, & angusto fauces arctantur hiatu. Huc alii duxere rates, tortoque carinaSInter se propius vinxere ad litora nexu, Immoto qua parte silent freta caerula fluctu, Et circum placidis substernitur aequor arenis. Solus ego haud subii portum, navimque rudente Ioc Implicui extremo religatam in margine ripae Extrorsum ad cautes; specula dein celsus ab alta Prospectum exploro . non ulla hominumve houmve

Signa noto, tantum caelo Consurgere fumum.

Hinc subito socios praemitto, & quaerere gentis Praecipio nomen, lectis ex agmine binis Adjunctoque simul praecone . iter ocius illi

Corripiunt, celso montis de vertice ad urbem Arida quo rapidi vectabant robora cur S. Illis Antiphatae Laestrygonis inclita gnata IIo obvia, dum magnae sub moenibus urbis aquatur, Venit, ubi Artaciae vitreis argenteus undis Fons sonat, & patriae semper fluit utilis urbi. Hanc adeunt propius, dictisque affantur; & una, Quinam habeant homines, quae finr ca moenia, quaerunt. Talia quaerentes duxit genitoris ad aedes

Illa sui; at postquam subiere in fimini gressu,

Terruit ingressos alta stans mola velut mons

Femina, quae subito jactans ad sidera voces Exciit absentem thalami sibi foedere junctum Iaci Antiphatem . ruit ille Ero molitus acerba Fata meis, sectisque fuga properante duobus

216쪽

LIBER DECIMUS. I7I

Elapsis, alium rapiens vorat horridus ore, Incenditque altis totam clamoribus urbem. Quo sonitu exciti Laestrigones undique currunt Innumeri, vasta referentes mole gigantas,

Et late scopulis effusi immania subter Saxa rotant: gemitus dira sub morte cadentum Tollitur, & fractae stridor serit aethera classis, Transfixisque viris inhiant ceu piscibus hostes. I 3o Ast ea dum clauso fervebant funera portu, E femore eductum vagina protinus ensem Corripio, & stricto serio retinacula serro

Hortatus comites validis incumbere remis,

Molirique fugam. simul illis excitus ardor, Jactantque adducuntque manus: sic praepete cursu Una ratis mecum fugit subvecta per altum, Atque aliae diro perierunt turbine fractae. lHinc adeo elapsi turbato corde per undas Provehimur, tantoque juvat fugisse periclo 3 o

Incolumes. Aeaea ostenditur aequore contra

Insula, ubi sedem Circe formosa tenebat Aeaetae germana soror; nam Sole creati Et Persa genitrice ambo, eximia Oceanine. Vertimus huc taciti proras, portuquque subimus Non divum sine mente; duas & litore noctes Exigimus totidemque dies, vix aegra trhaentes

Corpora, solliciti curis stactique labore. Tertia sed postquam roseo jubar extulit ortu

Alma dies, hastam capiens ensemque coruscum Isola speculam ascendo de litore, sicubi cernam Culta soli, vocemque arrectis auribus adstans ACcipiam. ut veni, conscensio Vertice, fumum Volvier aspexi densis nemus inter opacum Υ - Arbo-

217쪽

Arboribus longe penetrali e culmine Circes. Atque etiam Iacitis propius succedere tectis Audentem dum cura subit, descendere navim Ad celerem visum satius, dapibusque resectos, Qui loca vestigent, lectos praemittere pubis. Jamque ubi tendebam vicina ad litora gressum, I 6o Tunc aliquis divum caeli miseratus ab arce obtulit arboreis mihi cervum cornibus altum Ipsa sub ora viae in medio; latebrosa relinquens Qui nemora e pastu gelidum veniebat ad amnem

Fonte sitim cupiens restinguere; namque caloris Arida vis illum, solisque exegerat ardor. Protinus egressum, tergo qua spina recumbit In medio, aggredior: cuspis latus aerea transt; Decidit, exanimesque artus in pulvere volvit. Hunc super insiliens serratum e vulnere telum I7o Eripui, tractumque solo viridante reclinans Lenta manu carpsi virgulta, & Vimina torto Fune simul nectens, haud longo ingentia vinclo Crura seri implicui, monstrumque immane subivi. Sic ego processi curva cervice gravatus, Innixusque hasta; neque enim manus altera quibat Ferre humero impositum: tanta ingens mole patebat. Ut ventum ad navim, dejecto pondere fidos Admonui socios dictis moerentia mulcens Pectora. non miseri quamvis Plutonia regna I 8 o

Ibimus ante viri, quam nos occumbere leto Fata velint. largo nunc o dum pabula victu Sufficiunt, revocate animum, atque accumbite mensis. Talia stans propius memoro, paretque juVentuSUndique conveniens, mirataque litore Cervum Obstupet, & magna defixa in mole moratur.

218쪽

At simul ac omnes explerunt lumina visu, Puro in fonte manus lati convivia mensis Laeta parant celeres, occasum & solis ad ipsum Implentur dulci baccho largaque serina. I9o

Quum subiit sel stagna maris caligine spargens Telluremque polumque, herboso in litore somnum

Cepimus; ut vero radiis aurora refulsit, Stans medio in coetu tali sum voce loquutus

Huc aures adhibete, experti & tristia fata o socii nec enim surgat qua parte vel arctos, Vel resonant austri; qua sol petat aequora sessis Tardus equis, aut unde oriens sese inserat axe, Novimus ignari, in si qua est via certa salutis, Consulite in medium, mihi nulla ostenditur aegro. a ciNamque ego dum scopuli celso de vertice lustro omnia, fluctiseno vidi loca gurgite clausa Undique: stant humiles saltus, & fumus ad auras

Volvitur in medio crebris nemus inter opacum Ilicibus . vix satus eram, quum territa pubes Concidit, & casum Laestrygonis anxia volvens Antiphatae, necdum vim saevi oblita Cyclopis Horret, & effusis humectat fetibus ora. Non lacrimis at tempus erat: partirier Omnem Stat numerum in geminas partes, dux agminis ipse at o Unius, Eurylochus partem dux alter habebat. Dein galeae in resono series concussimus aere, Et primum Eurylochi retulit sers concita nomen. Ille invadit iter celerans, juvenesque sequuntur

Bissieni supraque duo, sociosque profecti

Nequidquam sentes moesti post terga relinquunt. Iamque iter emensi niveo de marmore structa Tecta vident Circes media surgentia valle;

219쪽

Montanique lupi circum fulvique leones Stant placidi in soribus, quos diva potentibus herbis a rotanterat. non illi acres venientibus instant,

Sed blandi, & longis testantes gaudia caudis

Luxuriant; reducemque velut quum divite mensa Excipiunt catuli dominum sibi nota serentem Pabula; sic variae facies atque ora ferarum Ludebant circum. sed visu territa pubes

Restitit, & soribus pressit vestigia primis.

Interea dulci resonantem gutture Circem Audiit, arguto magnam dum pectine telam Assiduo incumbens operi dea pulsat, & auro a 3o Mollia purpureae pingit Velamina lanae. Primus ibi ante alios, magno quem semper honore Complexus, carumque habui magis Omnibus unum In mediis adstans coepit sic voce Polites. Heic aliqua ingentis percurrens stamina telae Dulce canit tremulo resonat domus ardua cantu in Seu dea seu mulier: quin illam voce ciemus pVix ea fatus erat, sonituque excita repente Nympha seres rutilo stridentes cardine pandit, Invitatque viros. euncti irrupere sequentes et o Heu miseri, Eurylochum praeter, qui tecta subire Abnuit, insidias veritus fraudemque latentem. Jamque introgressos dea vasea sedilibus omnes Collocat, & cererem niveique coagula lactis, Mellaque cum dulei confundit nectare bacchi, Tum nocuo miscens medicatas gramine stuges

Porrigit, & patriae cunctis oblivia fundit. Post ubi gustarunt, virga dea saeva potenti

Percutiens altis clausit praesepibus omnes Mutatos in membra suum vocemque coloremque a S GEL

220쪽

Et fetas: tantum mansit vis pristina mentis. Stant moesti lugentque simul; sera pabula Circo Iliceos latus, glandemque, atque aspera corna Susticit, & quaecumque sues manduntque vorantque. Interea Eurylochus fugiens redit inde relictam Nuncius ad navim, magno sed corda dolore Perculsus frustra conatur mittere Vocem, Nec valet, & curis ingentibus aestuat intus ora rigans lacrimis . nos contra instamus, & Omnes Solliciti precibus pavitantem urgemus: at ille 26 o Redditus in sese tandem sic ora resolvit. Ivimus, horrenti qua procubat ilice silva, Contigimusque domum secto de marmore structam Valle sub umbrifera. cantu solata laborem Intus inaurato texebat pectine telam Seu dea seu mulier: sociisque vocantibus ultro Inveris resonos patefecit cardine postes, Accivitque viros. sequitur male cauta vocantem Turba simul, solusque dolos ratus ipse resedi. Continuo ex oculis omnes abiere, neque ullus aΤΟΡraeterea longo residi mihi tempore visus. Dixerat: ipse autem bullis fulgentibus aptum Ensem humero ingentem suspendo arcumque sonantem, Atque ipsum noto jubeo me ducere calle Eurylochum. sed genua manu complexus Utraque Ille mihi: ne quaeso, inquit, Jovis inclita cura, Invitum ne coge: sine heic me sponte manere: Incolumis nec enim jam tu, mihi crede, redibis, Nec quemquam abduces. quin o fugiamus, & undis, Si qua manet miseros, praestet tentare salutem. 28 Cui refero: maneas licet istheic, comprime gressus

SEARCH

MENU NAVIGATION