Leges prudentiæ episcopalis ad optimum ecclesiæ regimen indictæ a Iosepho Maria Marauiglia episcopo Nouariensi, &c. atque beatissimo patri Innocentio 11. ... dicatae

발행: 1678년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

Clericorum mater est negligentia Episcoporum. Non sint igitur Episcopi, &Pastores in cura sui Gregis ita improuidi, ut hominum gratiam amitteret sormidantes loqui recta pertimescant, immo potius mercenarij,quam veri PastoreS, ut ait D. Gregor. in Pastorali cap. I S. lupo prae oculis oves vorante, ipsi sileant, assimilati canibus mutis, noniva-Ientibus latrare, quibus ab increpatione desistentibus dicatur tandem ab Erechielee. I. Vos non ascendistis ex aduerso, nec opposuistis vos murum pro

Domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini , alIimilantur enim Episcopi, qui ex gelo iustitiae resistere peccantibus non curant, illis, qui terga vertunt in praelijs, ubi pro salute pugnam dum est. Frustra diceret consecrator Epii copi illa verba, Accipe baculum Pastoralis Ostici j, ut in corrigendis viiijs pie saeuias, & iudicium sine ira i neas , si Episcopi a correctione vitio-rUm abstinerent, nec ossicium ordianari j implerent ad unguem , cum cubcunquie Ordinario per Concilia, & Sacros Canones imponatur, ut corrigant Clericotu excessus, mores reforment, Ecclesias visitent eoque tota prudentia, di vigilantia colliment, ut ex ovibus sibi commissis, nec una pereat in ovili , crior namque, inquit Augustin. cui non resistitur, adprobatur, & facilitas veniae incentivum tribuit delinquendi. Cum agitur de viti js a vinea Domini, velut uc pribus, eradicandis dicant Pastores, et Oscepi cum Michea Propheta cap. 3o. Repleti ininus formidine Spiritus Domina, iudicio, & virtute, ut annun- tiemus Iacob scelera sitia, ct Israel peccata sua, ut auuertatur Dei patientis

iniuria, ne quando dicat ipse Deus ad Epucopos, ct Clericos, his plagalusium in domo eorum , qui diligebant

me. Non sint Episcopi pusillanimes,

cum in crimina Clericorum irruendia

est, sciantque ex Ecclesias. c.R. male eos

in Cathedra Iudicis sedentes esse, qVivirtute,& animi robore non valent inia quitates disrumpere.

PRUDENTIA EPISCOPALIS

In adaptanda delictis, O delinquentibu

eoi rectione.

EX consilio D. Gregor. in Pastoral. a. p. m. IC. quaedam crimina ab Episcopis sunt prudenter dissimulanda, quia et ipso , quod dissimulantur, iudicantiars cum enim delinquens deprehendit culpas suas cognosci a Rectore, & pe peti , eo ipso erubescit culpas aUgere, quia tacite considerat Pastoris erga se

patientiam , tolerantiam , ct clementiam 3 hanc ite Dominus ipse exprobrabat Peccatrici I ea dices, Non cogitasti in corde tuo, quia ego tacensis' quasi non Cidens. E . e. sp. quaedam alla etiam aperte coisgnita mature tolerada sunt,si nimirum nondu tempus aduenit, Vt aperte cS

rigantur, nam secta immature vulnera in deterius feruescunt, & cum nisi cum tempore medicamenta conueniant, constat procul dubio, quod extra tempus adhibita medendi officium pro sus amittant; alia denique ut pote magis occulta,sunt subtiliter perscrutanda, ct licet non erumpant delictorum sagna exterius, sunt tamen interius ex mente arguenda , & redarguenda, ne malum in praecordiis clausum crescat in detrimentum sine remedio . Ex his(subdit D. Gregor. I. c. quaedam leuiter increpanda sunt. si proueniant ex inculis pabili ignorantia. alia acriter, & vehementer . si ex malitia . In' adolescentibus frequens & rigida adhibenda correctio, in senibus blanda, neque in tri stitiam inducens ex iteratione molesta,

iuxta illud ad Tiamoth. seniorem ne increm poes by Cooste

52쪽

increpaveris, quando tamen crimine aliquo detentus non sentit quanti sit ponderis perpetratum scelus, tunc absiaque perlonarum dii crimine, vel disci tmue ita redarguendus est ab Episcoso, ut culpae grauitatem ex ore increpantis verbsentiat,& corrigatur,ne fiat Epii copus ipse illius culpae reus, simul di particeps, geli asperitate deposita;ea tamen semper inquit Gregorius in Pastorali seruata corrigendi prudentia, ut per flagella, & dura verba non resipiscant, nonnunquam per blandimenta curentur, cum quaedam vulnera sint, quae incisione magis intumelcunt ad necem, tomentis vero lenientibus facilius Lanantur, more adamantis, qui ferro non cedit, sed hirci sanguine mollescit. Quando vero excessuS non sunt prae magnitudine graues, ita corrigendi lunt, ut non omnino videantur ignosci, neque omninoi seuere incre-Pari , eo tamen semper intento, ut verecundiam excitent , di ruborem

in delinquentibus, cum plerumque plus virium habeat discreta in correctione remissio , quam dira in exequenda ultione districtio. Nihilsvnquam in corrigendis subditorum deiectibus agat ira, vel fitror in Epitcopis, at totum rationi detur, & mansuetudini; & quando audito crimine mens excitatur ad iurorem, tunc immorandum est, nihilque agendum, donec redeat aci tranquillitatem animus ex furore commotus. Est tamen ira aliquando ostendenda ad terrorem, nunquam exercenda ad propriam uleiscendam iniuriam . msi id postulent tura status, ct dignitatis, quibus nemo cedere potest, cum sint extra ius, quod est proprium s semper tamen ille ordo seruandus, ut Episcopi personas diligant, vitia tantum persequantur , ne torte aliter agentes, ipsa redargutione

deperdant, quos emendare desideranticum sic vulnera debeant abscindere, ut quod lanum est per ab Icillionem exulcerari non possint. Sit igitur pro quocunque delicto,& delinquente, semper

cauta, nunquam imprudens , semper diligens, nunquam remissa , semper amabilis, nunquam odiosa coirectio,

ex qua & boni hadeant quod paveant,& praui metuendo quod diligant. Sia

concludit D. Bernardus, scribens ad Eu

nium

PRUDENTIA EPISCOPALIS

In conserendis Beneficiis .

Potior Episeopalis Prudentiae usus

in collatione Beneficiorum obuer sari deber, omnemque de hac re esse in Episcopis sollicitudinem uiae D. Rem nardus scribens ad Eugenimn Ab . . de constader. quem monet, ut in conferendis Beneficiis nunquam attendat ad preces, aut ad interposita ossicia, sed dumtaxat ad merita, is namque, pro quo rogatur, Iii spectus de meriti nullitate

habendus est, qui pro se ipso rogat,

iam iudicatur indignus . Mavus cito nemini imposueris,scribit D. Paulus ad Thia

mot. s. & tales dicit esse ad beneficia eligendos, quos elegisse nunquam peniteat cum temper turpe sit retractare, quod semel factum est, nec deceat iudicium prudens in re tam graui periclitari . Ad beneficia et jgendi sunt viri probati, non probandi, fasque est, ut probatio electionem praecedat, non subsequatur, nam Ecclesia facilius perficit bonos, quam malos in viam binam perducat . Conuiuium Domini beneficium est , atque ad huius introitum compellendi sunt ij tantum , qui sint in cunctis bene morati, consilio prouidi,Zelo flammantes,

v pietate

53쪽

IO pietate, ac chalitate conspicui. Vacantibus igitur beneficiis ait D. Gregori Epist. 3. ea facienda e st ab Episcopis ad Deum oratio , Ostende Domine quem elegeris, Ut non respiciatur caro, di sanguis, nec alia perlonae dignitas , vel conditio, sed tantum respectus habeatur ad meritum, quod iacit personam benefici j collatione dignam; es.set namque valde miseranda illorum Episcoporum,incuria , qui praesertim beneficia Curata contererni indignis. atque ouilia tua comitterent lupis, vel patioribus imperiti Sei non valentibus g: egem pascere exemplo, & doctrina. cium tamen est, quod ad conferenda henc ficia non susticit dignitas personarum habita tantum ex litteratura, vel ex nobilitate, nam de hoc errore monet D.

Aurust. Epist. 233. omnes Epilcopos male forian in hoc intelligentes textum

canonicum in c. De Multa , di de Presbyt.

quia ibi non vult Pontifex in collatione beneficiorum esse ab Episcopis pr*cipuam habendam rationem litterarum , vel sanguinis, sed esse potiorem respectum habedum ad ipsasEcclesias. Non ad personas, quibus licet maxime prosiuit quandoque litterae,& nobilitas sanguinis haec tamen sine morum probitate,& alijs requisitis nihil valent in aedificationem , sed potius solitarie consae rata valent in destructionem. Unde D. Gregorius Epist. I S. lib. 2. Episcopos adhortaturo, ut bonos Clericos quaerant e longinquo,ut ipsis beneficia conserant, di cum ipse Summus Pontifex audisset Sy taculis immorari quoiadam Presbyteros, qui erant probatissimae vitae,icripsit ad eorum Episcopum, ut illico Romam eos mitteret, hoc intento,ut eisdem magna benesicia conferret .

PRUDENTIA EPISCOPALIS

In cauendis extremis.

MEdio tutissimus ibis dia chori qua

dtigae Solaris Phaetonti dictum legitur, quemadmodum etiam v lystes sanum illud bene regendae nauis accepit,& impleuit cosilium, extra undam, ct fumum longe compelle carinam, ad hoc,ut scopulos illos tot naufragiis infames prudenter deuitaret. Navicula est cuiuscumque Episcopi Ecclesia, inquit D. Gregor.in suo Pastoral. quae Diau quam regitur bene si male ducatur in. ter nectieras extremorum urtes, qui bus allidat tandem, necesse est quaecumque Cymba radit liquidum iter. Teneant igitur Episcopi medium in quocumque regimine, ne deflectanta recto, ne exorbitent a rationis Ecclyptica, ne praesertim ab exterioricius curis nimis detenti, ab intimis corruant, aut ne lolis interioribus dediti. quq f ris debent subditis, non impendant. Vtrumque hoc extremum ab Episco, pali Prudentia cauendum est, cum neque fas sit in spiritualibus Episcopos

omnino torpere, neque in temporalibbus omnimode occupari, nam in pro priae,&aliorum saluti interius,exteriusque debent incumbere ut tangant muneri imposito propositam metam. Vacandum est dc arcanis coelestibus, ubi opus est, & terrenis iudidstorum nego iijs, ita tamen ut oculus, qui prouidcn dis aliorum gressibus praeeminet, non caecutiat in propriis, dc temper mon struosum erit capiti pedum puluere ita infuscari, ut nec videat quae agenda sunt, nec agat ut terrenorum puluis excutiatur ab oculis; ne alloquens Past res, &. Episcopos, possit conqueri Iera-mMI Tren. A. Quomodo obscuratum

est aurum, dispei si sunt lapides san'ctuatij

P RU DENTI A

54쪽

EPISCOPALIS

ctuatij in medio platearum iconcludit igitur D.Gregorius in Pastorali 2P.cap.T. Suod saecularia negotia ab Episcopis aliqua- do ex charitate suscipienda sunt, nunquam tamen ex intentione requirenda, ne mentem quaerentium aggravantes,

hanc suo pondere victam mergant ad ima , unde ad coelestia non possit assiusere; dum enim Epitcopi tempora li sollicitudini intensius deseruiunt, a rebus spiritualibus altius elongantur,&taras fusi, nihil, quod intimum fit, agere satagunt pro animarum salute . Pactoribus etiam , & Episcopis ita indicitur

ex ab EZIchiele Proserae. q. ut neque radant capillos, neque comam nutriant, sed dumtaxat tondeant. acceptis pro capillis rerum externarum curis.quae si nimis crescant, Oculoi internos impediunt. ne videnda , & agenda coniueri possint; sicque iure merito praecipitur non esse radendas ex toto, sed tondenis das, idest, sub certa medietatis mensi

ta esse coercendas . E.

- PRUDENTIA EPISCOPALIS

In ab sciendis nimiis occupat ionibus.

Nihil ab Episcopis sine moderami.

ne, ac virtutis medietate, quq facit bonum honestatis plenum sulcipiendum est rumpitur namque, qui

nimis tenditur arcus i eoque a potiori-hus rebus distrahitur animuS, quo magis ad exteriora pertrahitur. Iugiter ea sunt ab Episcopis, memoranda, qua D. Bernardus frigit ad Eupentum I. i. de em se r. vereor ne in medi is occupatio

nibus , quoniam multae sunt, dum disendis finem. frontem dures, & ita sen sim te i plum priues lentii iusti, utilis. que doloris, nesciens. quod paulatim a tua Rachele, idest animi tranquillitate inuitus auuellegis; multo prudentius

est, quod te saltem ad tempus subtrahas occupationibus,ut tibi vaces . Qui se totum tradit stulto negotiorum i

hori , nihil sibi relinquit, & quieti; sunt

enim occupationes nimiae quaedam spiritus amictiones, mentis euiscerationes,& gratiae Diuinae euacuationes, earumque fructus, lunt fragiles aranearu telae. Hebetati cordis est, continuam non sentire negotiorum molem , &seruitutem, non seipsum quandoque a seruitute, di tali vexatione redimete. Principale Pastoris munus est aedificare Ecclcsiam, docere populos, meditari in lege Domini, quae sola est immaculata conuertens animas. Si Episco.pus est homo omnium, omnibus omnia factus, debet ei iam este suis nihilique ipsi proderit, si uniuersos lucretur. di se ipsum perdat. Habeat se ipsum Episcopus, quandoque necesse est, ivsi omncs veniunt ad bibendum de fonte suo,dehet S ipse bibere, ne solus sitiens permaneat. Vt non sitiai Episcopus, haurire debet aquas de fontihus Saluatoris, quod fit otiante Spiritu inter delicias amoris Divini, & soli

Deo . acante , quod agebat Sanctus Gregorius in summa negotiorum tempestate, quando etiam oblina ab hostibus urbe, inter contemplationes a Sacris scripturis propositas solitari eversabatur. Omnia suum tempus habent , rerumque discretio. quae sit ad nutum prudentiae lola temporis distinis et ione, habenda est inter mentis recessus I nam mens pluribus distracta curri nec unum perficit Cpus. Fortior assurgit ad agendum anamus ille, qui aliis quando qureicit, dummodo italia fabulam Aiu haei, non quielcat in terra, sed requiem aucupetur e c*lo . Otium

non erit, sed negotium Epit copis, si ad se ipsos regressi, post egressum ad alios, ita agant, ut spiritu latentiores Dius

55쪽

IE PRUD

nis incumbant precibus,patientiae studeant, longanimitatem prosequantur, in anusq; ad omnes virtutes apponant. Igitur temperandi quiete laboris, Ac Clio virtutis . occupationum excessus, ut ius suum cuique tribuatur, nimirum animae, & corpori: neque enim decet animam, quae indita Spiritus leuitate rapitur in Coelum , negotiorum mole grauari, ne possit sursum attolli. Con- erenda sunt posteriora prioribuS,& accurate examinandus prosectus, quem quilibet Episcopus facit in ea vocatione, qua Vocatus est, si in ea vere ma serit, an ab eadem leuiter abscesserit, raptus a leuissimo saeculi amore, vel a rerum saecularium implicatione, quae alas non habet, nasi luo ponderi adiectas, quibus xi quadam pertrahantur ad ima. vlide nunquam possint adspiritualem vitam emergeret, ita namque tota in i piritu est; eoque, qtiete spiritum tollunt, vel opprimunt, vitam tollunt, vel eamdem opprimunt ad moItem.

PRUDENTIA EPISCOPALIS

: In impendetula orationi opera. I

on modovanimatum Pastor, sed Dei Sacerdos quilibet Epitcopus est , ideo tamquam Dei , dc hominis

mediator ql aedam agere debet, quae propria sunt Sacc rdotis officia, quorum potianimum est orationis studium cum enim Episcopi inter Principes Sacer- . dotum cDnumerentur, eorumque prom Dum fit munuS res arduiores cum ico tractare . ac perlepe etiam suis precibus ab imminentibus flagellis iratam Maiestatem auuertere,ad haec rite Feragenda nihil sane aptius, atque OP- portunius censeno im est, quam evicax ipsius orationis m-dlum, qUo in Ium apium disrumpitur . licet aeneum,

ENTIA

& exarmatur. licet in clades, & neces

armatum. Neque eorum consiliis hic adhaerendum est qui eaS tantiam, raminquam praecipuas Episcopi partes,essee finiunt,optimum,& incorruptissimu Iudicem agere, iusque linam unicuique fideliter tribuere, pauperum causas, ct egestatibus semper intendere doctrinq,

ct magisteri j officia bene ad animos erudiendos perloluere , idque genus alia sollicite, & diligenter perficere, quibus putant nihil deesse ad tangen. dum Eoiscopalis dignitatis fastigium,

ac satis haec esse sit omnia rite impleanis tur , licet I pio orandi instituto ne gligenter desiliant; ad eiusmodi namque aboledum errorem Moysiis exemis plum proferendum, qui cum perfectissimi Pastoris imaginem praescierrit, licet etiam Aaronis fratris precibus frequenter uteretur ad Deum placandum, ipse tamen ab oratione nunquam abstinebat,qua posset sui Domini iram

in populum impendentem auuertere, maria diuidere, Pharaonis exercitus prosternere, manna e Coelo ad Te ram aduocare, Amalechitarum agmina fundere, ac tandem de omnibus existeris gentibus triumphos occinere, dc inclita trophaea reportare. Quinimo

Sanctissimi Patres quam plurimi, alijq;

non contemnendae doctrinae viri in ea suere sententia, ut praecipuum perfecti Pastoris ossicium in orando collocarent, cunctaque alia in Epitcopis inania putarent omnino, ac suo fructu vacantia . si deesset oratio . Quod praecaeteris sensit, ac praeliitit Sanctus V lerius Hyponensis Episcopus, qui plura

Episco alia munera Diaconis distribuebat, ut ipse attentius orationi, dc contemplationi operam nauaret; si que Dui uni luarum salutem fortius Domino commendaret,, ac securius Odune1et. Quantum vero prosit amb

56쪽

EPISCOPALIS. I

matum saluti Episcoporum oratio,tot indicent Sacrae Scripturae oracula, ex quibus habemus a Deo,eorum tantum Preces,dc orationes exquiri , qui positi sunt velut Praesules ad alioru custodia, na cuplures in domo,ac familia patietissimi Prophetae peccassent,ipsi Iob, &Deo conuiciantes, noluit Deus ipsis veniam impertiri , nisi post effusas a

seruo suo preces pro amicis, & lamiliaribus; idque constat aperte ex cap. ob Z. immo quotiesDeus renuit acceptis ora sensis indulgere , toties orationis praesidium sustulit, vi habemus apud Hierem.

Cui praecipit Deus ipse, ne oret pro populo,cui nolebat parcere. Si orat Elias constitutus a Deo populi Praeses, illico dat pluviam aether,si orat, ut coelum ipsum abstineat a pluuia, repente claviditur 3 ut habeamus, nihil esse ad lauisdem Diuinae bonitatis magnificentiuS,

nihil ad bonorum gloriam sublimius,

nihil ad orationis excellentiam mirabilius , quam orantis virtus, si populo praesit, vel sit rector admotus EcclesiqDei legendae.

PRUDENTIA EPISCOPALIS

In quarenda peccatorum conuersone .

INter ea, quae toto nixu ab Episcopis

quaerenda iunt ad ampliorem Dei gl oriam,&ad certiore animaru salute, p otissimu occupat locu peccatorii couersio neq; . n. numeriPastoralis ossicii implerentur, si oves errates non redigerentur ad ovile recta proposita via, de

crrorum abiuratione, non minuS nam

que necessaria est Episcopalis Prudentia in reliquis bonis pro grege comparandis. quam pro malis irrepentibus auuertendis , docente D. August. in Epist. Io. D. Longe maius chliritatis indicium esse in Pastore, malum ab ovibus sitis auuertere, quam bonum eisdem praeparare . Hoc Ibitin cha11latis visiogne ab Episcopis est prq serendum,cum

sint venatores animarum , qua S telo contritionis confodere necesse est, ne

aufugiant manibus:absoluentibus ad medelam, & ne pereant a criminibus vulneratae. Is verus est Pastoris amor

inquis D. Gret,n Pa oris. erga oueS moris hidas , ne totum corrumpatur ovile ,

haec vera diligendi ratio in Patre,ne misi perdatur inGchenna, ne mergantur in abysso. Hinc illa mirabilis tot Samctorum Episcoporum charilaS erga suos proximos, qua pro ipsorum salute mortem subire, & acerbiora tormeta subire nunquam vetiti sunt ; haec denique diligentior cura ipsis demandata,

ut inter oues pascendas nullus sit haedus damnandus. Quo rei piciens D.Di xiressu, solebat dicere, Divinorum Diuianissimum esse cooperari Deo in conuertione animarum ad ipsum, nullumisque Deo gratius sacrificium esse quama tartari faucibus peccatorem erieere, tunc enim subdit D.Gregor. mirabiliter sursit in altum charitas Episcoporum, cum peccatores eleuat ab imis inferorum 3 hocque potissimum Zelo, & pereuntium animarum amore, debent

Epitcopi omnes esse succensi,quia ipsis exemplum detulit amor Chrsiti, praesertim erga peccatores , pro quibus

dumtaxat sponte oblatus voluit imis molari s non enim venit vocare iustos, sed pecatores, & longe maius est gaudium in coelis super uno peccatore pq- nitentiam agente, quam supra nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia . Quomodo ergo ad promouendam peccatorum salutem desinet esse sollicitus Episcoporum amor, si tot, ac tanta edidit Christus suae reis demptionis miracula, ut per gratiam

in ipsis omnia peccata deleret E Sic loquitur ad Episcopos negligentes salutem animarum D.chryse limus. Si huius

57쪽

PRUDENTIA

rei gratia necesse sit Episcopos vigilare , si laborare , si opes expendere , si aduersus saeculi potentes decertare, si odia, inuidiamque persequentium subiis rei si ardua, ct longa itinera suscipere, si pericula omnia sustinere, nihil lane ipsis deuitandum est, ut unius animae. Peccantis luctum faciant. Apostolum

imitantes apud Corinthios, qui nuditatem, inediam, frigora ieiunia, flagella, carceres, vincula & alia innumera pertulit mala, ut mortuos ex culpa suscit rei ad vitam.

PRUDENTIA EPISCOPALIS

In exercendo contemplationis sudio.

SIt Episcopus. sic adhertatur D Gregor.

in Pa orat. Par. a. cap. S. linguliS per compassionem iocius , super omnes contemplatione suspens iis, interiorum curam exteriorum occupatione non minuens , exteriorum prouidentiam internorum sollicitudine non relinquens . Addititue D. Augustinus apud D.

Thom. p. 2. P. I 33. ara. a. non este ab

Episcopis ob Sarcinam spiritualem deis lectationem contemplationis unquam deserendam . Contemplatio cibus est animae, quo confortantur Episcopi ad laborandum in vinea Domini, di ad portandum pondus dici, & aestus, gra- Uante humeroS negotiorum mole, est manna, quod coelitus datur, sed dumi sis AEgypti cepis, di allijs, est fons aquae. Vivae,rigans omnia virtutum exercitia, sed non est exsiccandus,aut perturbandus ter tenorum iniecto luto. Hac ha-- hens ex D. Beanardo ad Eugentum. Inter curarum vertig neS cor Patioris nunquam qui ciccn, illius spiritus dulcedi-ncm non capit, de quo dictum est in Ecclesiast. e. 2 . Spiritus meus dulcis

supernacl. havum dulcistinuim Devotionis non conficiunt bruta taculi luto semper inuoluta, sed apes sollicite volantes super flores vitae Christi. Co

ruit anima exterius semper Occia Pata, nec resurgit, nasi accedente Orationis

studio , ouod solitarie lolet exerceri . Llae amplexus, per quam saeculi cura describitur a D. Greg. s. 62. Rachelis amplexum impedit, quae est Diuinorum meditatio, idque ipse scribit ad Episcopum Carthaginensem, qui dum

terrenis negotiis nimium intenderet. e Spiritu ad vanitates corporeas omnino defluebat. Timeo tibi Eugeni scribebat D. Bem ardus ad Summum Pontigine multitudo continua negotiorum intermissa oratione, ct consideratione , te ad cor durum perducant, quod deuotione non incalescit, compunctione non scinditur, compassione no molle.

scit,de se ipsum non exhortet, quia nee sentit .'Vnicum laborum Episcopi refrigerium est, quandoque ad loli rudinem confugere, ad orationem ad meis ditationem , nam Apostola d si, cum renunciassent Domino omnia , quae egerant, & docuerant, iussu eiusdem Domini in desertum se receperunt, ut pusillum quiescerent, ni tuique dignius, ct utilius in Episcopo pro ovibus sitis, quam fiequenter orare, ct Christi pulsionem meditari, unde roboratur spiritus ad pugnam,& armatur ad praelium,

Ei Beatus Macharius in ptius solebat dicere, quod oratio, & contem statio est caput totius boni , dc veri ex Cinnium actionum honestarum . Ariendite v bis , dc uniuerso gregi habetur sermo ad Episcopos in ali bai Aristi ora a.c. a C. Vbi notat D. Ambro . primum dici, artendite vobis, postmodum unauerso gregi, ut intelligerent Episcopi omnes primam curam habendam esse de oratione, di contemplatione, deinde cu

randum esset gregem, cum omnia debeant

58쪽

EPISCOPALIS.

heant spiritui inserturei & esse a Deo

capienda omnia rerum initia, ne caput ad vilitatem pedum deprimatur, post igneam orationem debent remanere cineres qstuantes ad tempora negotio

rum .

PRUDENTIA EPISCOPALIS

Fn obeundo Precticationis munere.

EX pluribus Conciliis, sed praeseris

tim ex Carthaoinens A. iniungitur Episcopis praedicandi onus, Ciam cos

dederit Christus Ecclesiq. non Pastores

dumtaxat, sed etiam Doctores, ut palcant oves suas doctrina , dc exemplo; sanctorum Apostolorum imitatione proposita , quos misit in uniuersum mundum, Euangelium praedicare , &testificari. Haec duo potissimum curae Pastorali in Iolubiliter adnexa sunt, nimirum, ut bene Ecclesiam regant, &-verbo Dei gregem pascant, quae omnibus indilcriminatim praecipiuntur a

Sanctis Patribus Gregorio, Ambrosio, Augustino , qui fuerunt optimi Ecclesiae Rectores.& Concionatores exim ij di D. ipse Chrysostomus Praedicator egregius solebat dicere , se malle animam in suggestu concionum exhalare,. quam cohibere sermonem, vel frae. num linguae injicere, ubi contra populorum crimina esset clamandum iuxta illud D. Pauli ad argue , increpa in omni doctrina,&c. ex quo postmodum moleuit in Ecclesia,haud idoneos ad curam animarum eos reputari, qui non essent potentes opere, & sermone oves suas ad terrenorum cotemptum, di ad coelestium amorem inflammare; nec Episcopos ea inculpab les reddit excusatio in hac re, quod ad munus praedicationis obeundum aliis utantur,

qui Ioiinan is ipsis tu docendo, dicendo sint idoniores; nam in Concilio Hispalensi, quod celebratum est

anno 6 3O. statutum est, quod praesente Episcopo non liceat Presbyteris popinios docere, vel adhortari, nam Pastoris sermo licet minurum docti, & idonei. mitior est ad suadendum quocum et alio sermone praesertim si dictis adiungantur exempla, iuxta illud Poetae. Se gnius irritant animos demissa per au'res, quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, &e Audiant igitur Episcopi omnes illud Sethio consilium, .k sidi dicta putent illa Moysis verba, Estote

vos in his, quae ad Deum pertinent, illi, qui referatis. quae ad Deum ducunt, viamque ostendatis, perquam ingredi

debent. Summus Pontifex erat D. Gre

gorius, & tamen licet plerumque prouinciam alijs demandaret, ipie se ita astrictum ad hoc munus agnoscebat ex ossicio, ut cum dolore illud semper

intermitteret, unde cum scriberet ad

Episcopos, & praesertim did Dominiis cum Episcopum Carthaginensem, eos in Epistolis hortabatur, ut accepta a

Deo talenta non foderent in terram, neue absque lucro animarum segniter sepelirent; cum eorum nego

itum potissimum sit, loquendo animas Deo lucrari . Sic scribens idem D. Gregorius ad Episcopum Antioch

num ait, cum venis ad Ecclesiam, putate velut fluuium ad arida laxa venire,

quae indigent irrigari, ut per fluenta

linguae, tandem ex ipsis erumpant flo. res usque ad fructus maturitatem. lingua tua sit fomentum bonis, aculeus malis.tumidos retundar, iratos mitiget, pigros, ac desides exacuat, asperIS blan diatur, desperatos contoletur. a

59쪽

PRUDENTIA

PRUDENTIA EPISCOPALIS

In fiscipienda Ecclesiarum, Clericorum , c. populorum Uisitatione.

INdex omnium Pastoralium virtutum amor Pastoris est erga luas OUes, inquit D. Bernardus in suis Epistolis, nec alibi amor is flammantius ardet, quam in obeunda Diccesis visitatione, ad reparandum Diuinorum cultum , atque ad promouendam animarum salutem s quo enim quis diligit vehementius, eo etiam prospicit attentius, ut omni ratione, ac praesertim actuali visitatione prosit iis , quorum curae censetur admotus. Nemo sane ait D. Greg. in Epist. ad Epis . libentius labores visitandi suscipit nemo per montes,

ct valles, per Oppida , & Castella dis

currit,ut omnibus suis prouideat, quam Episcopus ille, qui charitatis amore succensius. nulla pavet pericula, & nulla eahorrescit incommoda,Vt oues eris rantes ad ovile, a quo erant avulsae,solis licite reducat; Ideo Episcopus omnis, si boni Pastotis vult nomen obtine re , ex consilio eiusdem D. Gregorii debet rugiter per suam Di celim

visitando pertransire, ut curet, & lanet omnes, eos potissimum, qui non possunt ad ipsum ex impotentia veni-Ie, idque exemplo Christi Domini,qui pertransibat curando , & sanando omnes. Neque a visitatione debent Episscopos deterrere labores, cum sint suarum vinearum agricolae, qui debent iugiter adlaborare, ut ipinas ,& tribulos evellant, in aequa animi constantia debent montes, oc valles peragraret, aeque vias planas, ta vias asperitate urgenteS, ut apud ipsos, qui vere Pastores lunt, ubique locorum inueniant oves, ubi pascua inueniant i Omne5 quotquot adueniunt.celesti pane reficientes, omnes sacro Chrysimate roborantes s sitque Episcopis leuamen laborum animas Deo lucrari, templa in deperditum cultum restituere, Sacella in meisliorem formam redigere, Oratoria nobilius exornare , Sacras Supellectiles adaugere, Clericorum mores rCforis mare, & quaecumoue alia ad normam verae lanctitatis, vel instituere, vel Conseruare. Vere Apostolicum munus est,

Ecclesias, & populos singulis annis , si

fieri potest, inuitere,ut tollantur ahiasius,& reliqua iuxta Conciliorum prelcripta perticiantur, ut Sacramenta petr manus Episcoporum administrentur, reaniniae fidelium inside, di charitate solidentur; & hoc erat opus eximitam D. Pauli qui incessabili peregrinatione de gente ad gentes permeabat, is erat labor nunquam intermissus ab A post lico in proximos charitatis feriaore . Nullum Sacrificium Deo gratius inquit D. Gregorius in Pastorali, quam per Omnia loca discurrere, ut conquirantur animae factori suo, subditque D. Dionysius, esse omnium Diuinorum Diui-nslsimum cooperari Deo in red actione animarum ad ipsum, quod prae caeteris fit, quando ad animas ipsas praesentialiter se transserunt Episcopi per

visitationem; tunc enim in altum C .rum charitasse maxime attollit, cum ad ima proximorum se misericorditer inclinat .

PRUDENTIA EPISCOPALIS

In contemnendo fastu.

Non resipondet inanise fastus

Euangelicae vitae, atque Aposto licae humilitati quam Epitcopi in altissimo persectionis culmine collocati debent profiteri, Tot greges famulan tium

60쪽

tium, tot adviantium cateruae, tot vaesca auro, argentoque nitentia, tanta deanique saecularis apparatus pompa, lunt inconsona illa amplitudinis ostenta menta. quae Pastormam laedunt Male ctatem, quae ex charitate, dc humilit te coniumit; a Sanctis enim Patribus saepe definitum est Episcoporum m gnitudinem potius in onere, quam in honore positam esse nec tam esse Prin- Tipatum, quam ministerium, nec tam dominiu, quam liberam, & ingenuam seruil utem iuxta illud D Aer nardi in Epistia Rom. II. in omnibus Apostoli exemplo ministerium veitrum honorificate, ministerium inquit non dominium vel imperium , quod quidem honorificatur non familiae splendore , non auri, vel argenti pompa, non fastu equinrum, non amplis aedifici js, ted vitae imtegritate, morum ornatu, studi js spiritualibus, ac denique caeteris bonorum operum exemplis . opus est, ct labor, Episcopatus officium,non otium Prinis Lipatus, ait O.Hieronymussi per illud Apo-

sol, si quis Episcopatum desiderat, dic. hocque exigit non crescere fastigio, sed humilitate decrescere. ut seruus seruorum Dei fiat verus minister, de imitator Christi. Aut persona Principis est Episcopo deponenda, si cum iactu geratur, ani Episcopale officium abi jciendum est; non enim inter se cohaerere possunt, personam Principis agere, Ac humilitati consentire. Soli

virtuti Episcopali debelut honor, si sit consociata dignitati l dc fastus in qu Cianque, sed praesertim in Episcopo

contemnitur, cui a phaleratis orna- .mentis non est quaerenda extrinsecus

gloria, sed ab intima animi moderatione. quae lex est totius honestatis; id

Cicerone ipso in et Hul. 3. adprobame, ubiail, quod gloria vera res quaedam soliis da est, non vanida, non adum,ata,

cui consentit proborum hominum laus, de incorrupta vox benh iudicanistium de excellenti virtute. Non igitur ex inani bus splendoris insignibus gloria ab Episcopis colligenda est, sed ex

veris honorum fontibus, qui sunt non lucatae virtutes, ex quibus saeculi Principatus quam longissime distant ab

Ecclesiae Principatus cum tamen etiam quamplures saeculi Principes non in f

stu regni praesidia posuerint, sed in i p.

sus maieitatis contemptu , sola imp rante virtute, opinantes virtutis excellentiam supra sceptra, dc diademata margaritis nitentia splendidius coli cere . Impares le fecere Episcopis in maiestatis splendore Imperatores ipsi, Principes potentissimi Episcopo Turo-inensi Martino, Carthaginensi Augustino, Neocaelariensi Gregorio, alijsque

quam plurimis , ex eo dumtaxat,quod

humilitatem inter saeculi pompas , dc parcitatem in rebus exierioribus petapetuo seruarent omni prorsus immunem a fastur nec pro Episcopis induiscenda liant vanitatis exempla a tem p

rum decurrentium corruptela; constat enim malorum omnium fontem eam

semper fulta naturae labem, qua quiliabet sibi adblanditur propositis ad imitandum ipsius naturae vitiis, remota quacunque virtutis consideratione acum tamen omni aeuo laudata, vel saltem laudabilis fuerit rerum parcitas etiam inter copiosos opulentiae theis sauros, quibus nunquam fas fuit abuti in alienam perniciem , dc maxime ad augendam pauperum miseriam, quae

vere magnum caperet incrementum,

si Episcopi bonorum Ecclesiae largitores, ac pauperum parentes alio diuerterent collatas opes, dc in fastuosis, ac superfluis sumptibus collocarent.

SEARCH

MENU NAVIGATION