Leges prudentiæ episcopalis ad optimum ecclesiæ regimen indictæ a Iosepho Maria Marauiglia episcopo Nouariensi, &c. atque beatissimo patri Innocentio 11. ... dicatae

발행: 1678년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

- --

-t PRUDENTIA EPISCOPALIS M

'r In temperando luxu.

NIbit frequentius a Sanctis Patribus

proponatur Episcopis, quam modus in rerum usu, ut fraenum luxui in ciatur, 'ne Apostolica parcitas ab ipsarum domibus, N. familiis penitus e turbetur, pra cateris de Samio Exuperio vivo Tholeiano, seribit D. Hieronymus lib. i . F. quod viduae Saraptensis imitator temper elariuit, ut alios paiceret, di quod ieiun)s semper palluit, nes me torqueretur aliena; cu fuerit tamen omnibus Epis opis ditior, licet Domini Corpus canistro portaret viminco, di sanguinem portaret vit1o . Quid hoc exemplo mirabilius, inqui r D. Hieronymus, cum Domini Coipus,nec ipsis, Angelorum manibus digne tractitur, ct tamen canastro vimineo circumleratur, ut pauperum indigentia Iubleuetur, ut pauperes alat Exuperius, nec tuis

parcit facultatibus . nec ipsis pepercit Altatibus,& ut algentes, nudoique Vestiret, Altaria quoque ipla nuda hqcve rh lplendida domus Episcoporum est, haec parsimonia, quam luxu familia splendidior; & Roma ipsa, ex cuius parcitate diu totius orbis stctit, ct ruti- lauit imperium, solo luxu collapia est in ruinam. At in re tanti pondeIis omnino superuacaneumecit aliunde ad . suadendum rationes exquirere , quam a sacra Tridentina Synodo, quae Haesertim ad erudiendos Episcopos instituta est; habentur enim haec verba Sessa S. c. I. optandum est, ut ij, qui Epiis copale ministerium suscipiunt, quae Iris sint partes agnoscant, ac se non ad print ria commoda , non ad diuitias, aut .uxum, sed ad labores, di sollicitudines

pro Dei storia vocatos intelligant; nec

enim dubitandum est fideles reliquos

ad religionem . innocentiamque iacialius inflammandos, si Praepositos viderint, non ea, quae mundi sunt, sed ani marum salutem, ac caelestem patriam cogitantes. Hec cum ad restimendam Ecclesiiasticam disciplinam praecipiaa esse Sancta Synodus animaduertat, admonet Episcopos omnes, ut secum ea 'saepe meditantes, factis etiam ipsis, ac vitae actionibus quod stoetari quoddam

perpetuum pradicandigenus) se muneri tuo conformes ostendant, in primis vero ita mores suos componant, ut reliqui ab eis frugalitatis modestiae, continen tiae, ac sanctae humilitatis exempla PC-tere possint; quapropter exemplo Patrum nostrorum in Concilio Catthaginensi, non solum iubet, ut Episcopi modesta luppellectili. & menta, ac frugali victu contenti sint, verum etiam in reliquo vitae genere, ac tota corum domo caueant, ne quid appareat,quod a Sancto hoc instimo sit alienu, quotque non simplicitatem, Dei gelum, aevanitatum contemptum praetclarari Hactenus Tridentini Concili j verba , qis latis hoc iure omnem excusationis aditum Episcopis praecludunt, dum regulas omnes temperandi luxus exacte praescribunt.

PRUDENTIA EPISCOPALIs

In grauitate, O assabilitate seruanda.STudium est cuiuscunque virtutis,

sed Prudentiae potissimum meis dium in rebus agendis inuenire, Ut caute declinentur extrema, ne ducenda ratis allidat ad scopulos ex imperitia naucleris & maxime laboriosum lemis

per fuit Episcopis dignitatis fastum quo saepe turgent, qui clati animi sunt, grauitate, di affabilitate temperates adeo

62쪽

EPISCOPALIS:

Me ae re monita a D. Bernardo accipienda

sunt, lib. . de Consider. ad Eugen. Vbi Pontificem alloquens, haec habet. Esto Crauis,sed non austerus,non dissolutus, Meque leuerus, sed mediocritatem tene, ut neque de seueritate sis oneri, neque de familiaritate contemptui; aucteritas fugat infirmiores, grauitaS rem Primit leuiores. In cathedra Pontimcem, domi te Patremfamilias exhibe, i ament te omnes,s non,fac Vt timeant.

Sis igitur actuiseuerus, ted habitu duli Cis, vultu serenus, sed verbo serius. Ius sta quidemsauctolitas, re reuerentiai necessaria est in Episcopis, inquit D.Gr

i Ior. OF. Sy. at eos reuerendos, aut tis mendos non debet facere fastus, non Pompa, ista grauitas, Pauperculis, ac simplicibus se semper exhibentes faci, Iesi ac omnino accesssibi ES . iv quan documque etiam iniqua, Vel non co Cedenda petantur; non ideo dure, aut

aspere cuique respondendum, sed leniter; omnis Euangelica persectio, quae debet este in Ephcopis ad studium humilitatis is& mansuetudinis r ducitur, docente Christo, discite a me, quia mitis si imi & humilis corde. Ea charitas

Prudentiar Episcopali adnectenda est, quae cum arbuit mitis sit, cum blanditur simplex sit, quae semper pie saeuiat, mulceat sine dolo, patienter irascatur, humiliter indignetur, laesa non prouincet, spreta reuocet, quae omnibus te conformet, & omnium in se transs

ratafficitus. Audiant Epiaeopi omnes dulcissimi praNeptoris oracula,qui docuit Apostolos, omnesque discipulos suos, ut ovibus sibi commissis semper

essent utilitati . nunquam formidini,dis.cant essesubditorum Patres, non Do-i minos, non ex imperio Tyrannos; stu- deant, Vel magis amari, quam metui,s Vel aeque amore. Icilicet, ae metu sibi obsequium prouoeare; Et si interdum rigido opus est asipectu , non desinant

etiam esse silaues, ita ut etiam inici verbera diritatis producantur ubera pietatis. Medicus asiper semper terret

aegrotantem , raro languentem curat,& sola illa solet medicina prodeste, quam perficit dulcis, & succus amarus . De benignitate, & suauitate Pastorum plura alia congerit D. Bernata. scribens ad Eugenium, & in alijssermonibus, ct Epistolis, quq non expedit hic singillatim recessere, cum etiam

in sequentibus tangenda sint. Pro cironide sint ea, qua scribit D. August. Epistola si . ad Aurelium Episcopum, in qua, ubi deprehendit deprauatam Aphricae consuetudinem, tei licet, quod saeculares celebrabantum agna conuiuia in Cadimeter ijs ad honorem Martyrum, docet ibi, quomodo se debet habere Episcopus ad illos tollendos abusius, qui tot habebant sectatoreS. Qitantum existimo inquit D. August. non aspere, non duriter, non modo ina perioso hec mala tollenda iunt, sed magis docen-- , quam iubendo, magis monendo, quam minandos sic enim cum multu tudine peccantium agendum est, dc staueritas in peccata paucorum exercen da est, & si quid sevi te minamur cum dolore fiat, comminando vindictam ex scripturis, ne nos ipsi in nostra pintestate , sed Deus in nostro sermone

timeatur.

PRUDENTIA EPISCOPALIS

In agendo , loquendo .

X e. Cui Episcopus, m ex Cone . Cara ita inensi A. cui iniersuri D.Augustinus ehae habentur. Qui oldinandus est Episcopus, an lea examinetur si sit prudens,

si ducitis, si moribus temperatus si per C et uigil,

63쪽

uigil, si in agendo, de loquendo cautus; nam propter stolidam simplicitatem' unusquisque ab Episcopatu repellendus

est . Et etiam ex c. Petrus dis. 2s. habetur,quod ad regimen Episcopatus assi mendus est, qui non solum de salute animarum, sed etiam de extrinseca utilitate, de cautela sciat esse lollicitus; sit humilis, & affabilis, cautus, & acutus, qui temper agat iusta , & recta loquatur . Praecipitur itaque Episcopis au D.

Bernardus, t manus tuas mittant ad for

tia , re semper agant ex fortitudine , cum debeant esse illi fortes armati, quibus commissa est Ecclesiae custodia ; eum sint speculatores illi, quibus det mandatum est , ut omnia E longinquo praeuideant & omnibus prouideat dirigente prudentia, ita tamen prudentes sint in agendo ut etiam sint semper simplices in loquendo, sintque una te Pentes, & columbae. Illi Episcopi, qui Praecipitanter,& ab abique prsuto consilio res agunt, plerumque eoS Poenitet factorum , id o in scripturis habetur saepius, nihil esse agendum incontulta

agendi ratione iuxta illud Prouerbio u .Palpebrae tuae praecedant Arcssus tum di praeiertim in agendo ouo extrema cauenda iunt. nimirum inconstantia,&pertinacia; inconstantia , quia ortum ducit ab animi leuitate, quo nihil stultius, cum dieatur in Prouerbiis i S. Cor: tuliolum dissi nile, & quilibet homo,

dum agendi mutanditate te varium exhibet,nunquam sibi constans manet; ertinacia vero, quia nascitur a stuper-D qua nihil deterius, cum Deus ipse superbis resistat, & homo dum te meliorem caeteris aestimat, hoc ipso cunctis peior innotescit. Plures iunt Epis.copi, inquit D. Bernardus, qui nequiter, di inutiliter praesunt; pauci, qui recte, di utiliter, idque defectu virtutis, dc haritatis, quae Perficit Ommas in om-

NTIA

nibus magistra boni operis prudentia est, sine qua dc feruor vehemens imperfectio est, & quilibet ausus non tam

titudo, iud temeritas est; cum in omni re agenda considerandum sit, an licear, an deceat, an expediat. Petant ergo Episcopi omnes summis cum precibias, ac lachrymis hanc a Deo coelestem mentis indaginem. vi in agendo, & loquendo teneant aequitatem, humanitatem , & facilitatem cum prudentia coniunctam; ferendi sunt enim ab id sis patienter multorum angores & etiadissiciles mores multorum suauiter sit. stinendi, si velint numeros omnes boni regiminis implere; plura quoque, quae aperte non dignoscuntur mala. prudenistet ab ipsis dissimulanda, ne in his viis dendis , dc corrigendis summum Ius fiat iniuria summa, eo quandoq; utenistes politicq documento, bene imperat,

qui prudenter dissimulat a prudens namque discretio, & dissimulatio peris sic e delinquentium talutem operatur.

id attestante D. Prospero I.2 de Ulia contemplativa cap. S. cum non deceat temper

mala summa leueritate corripere, sed multa Episcopali magnanimitate potata te . Absit vero, ut aliquis Episcopusillam mundanae prudentiqregulam se uet, quae imperatori S cuiusdam nomine praedicatur,nimirum,quod sit maxime incongruum Imperantis dignitati, quod aliquis tristis abscedat a conspectu Principis, nam ea vere Epitcopalis prudentiae lex est, quo s ubi opus sit, Epit copi seuere agant, & loquantur, nullo habito personarum respectu.

P RU DENTIA EPISCOPALIS

In Astinendis aduersiis .

EXhibent Sanctissimi Patre t Epis

64쪽

EPISCOPALIS

-Culum e. r. Ibi dicitur animaru Recto res mitti ad gentes apostatrices, ad diros facie, ad indomabiles corde, ad iris uitatores, ad subuertores, ad incredu-Ios, ad domum exaspegantem, denique ad Icorpiones, ut intelligant phtientiam, & aequammitatem in omnibus ex aduerso contingentibus esse se uandam ab ipsis inflexo animi robore, di nuiquam nutante ipsius mentis comstantia. Non est vir forti ei iat Sapiens, Cui non crescit animus in ipsa rerum

difficultate; & D Bernardus scribebat ad Eugenium Papam,esse fideli Dei ministeriorum diipensatori magis inter aduersia fidendum, quam inter ea, qu votis adspirant, cum ut plurimum, quq succedunt ad votum , non sint secum dum Deum . Sustinenda sunt mala, ita ut temper sperentur bona,nec unquam animus deponatur;est namque fluctu

tis naturae institutum, ut bona proueniant postquam mala piaecesserint; ait enim Apostolus ad Romanos s. quod Epistcopi non accipiunt ipiritum seruitutis in timore, sed in omni fid icta ansmus, qui solum Deum prae oculis hahet, nulla agitatur tristitia, nullo pauet aduentu. nullis iactatur procellis, licet

sit quasi in procella nauis; ut bene de Episcopo quocunque aeriosit Chrysostomus I. 3. de sacerd. qui addidi t,fluctus animos Episcoporum concutientra et se caeteris infestiores, at non propterea

esse metuendos, sed fiducia. & sortit,stne esse vincendos . Aaron quoquc voluit Deus, ut in campum dei cederet cum Moyte cum holi ibas pugnaturuS,

at dumtaxat, ut ipsistentaretur, non vero, ut profligaretur, paratus namque animus ad malum, nec mali mediet tem patitur, neque per lentit, cum semper minui mala q iq 'PDdentur , tavrum vicia tosciantur, quam illa, ad quorum occursum mens pauida comtremiscit .isOmnis amaritudo animi undecunque proueniat, repellenda est, nam Pastoralis fortitudo omnem si

perat amaritudinem, eamque vertit in

dulcedinem,& pugias victricis istitiam

Induere fortitudine scribis D. Bernardus ad Prasulam quendam confiden ,& sciens,

quod gaudiis Domini fortitudo tua est, ne horreas labores,insidias, & pericula, quia horum omnium artifex est ille Deus qui dicitur fortis, & patiens, longanimis,& multum misericors. Ardet palea subdia D. August. Calm. 6 I. sed a rum isne purgatur non consumitur 3 incursantibus obsistere satis est. Oportet igitur Episcopos aduersa omnia patienter portare , ut digne porteat onus impolitum , non animo frangi, non pusillanimitate superarii omnia

namque possibilia sunt Episcopo cr denti,& volenti. Seruiendum est Deo ab Episcopis in illa charitate, quq omnem timorem expellit, quae labores non lentit,quq inter dura,& aspera magis obdurescit, ut pugnet, & vincat.

PRUDENTIA EPISCOPALIS

. In eludendis insidiis .

PVsilli admodum animi esset ait D.

Pros . de Otia contempl. e. Io. Disc o

pus ille qui insurgentibus subditorum, vel Principum insidiis, illico onus impositum vellet excutere ab humeris, Ut propriae quietis tranquillitati indulgeret I non sic egere Athanasij. non sic Chrysostomi, non sic alij plures Samctillimi Patres, qui quo magis saeuiebant hostilia, eo tortius pro Ecclesia

decertabant,omnes eludentes insidias, quibus oppugnabamur, usqtie ad interitum . Turbines etiam repente excitati aereum, sed non aeneum spiritum

65쪽

Et concutiunt, de tametsi quandoque ani-n um flectant, nCn frangunt, eosque sola deludit constantia, dc vitae probitas. Veniant coniurati omres ad Clabsica venti, non quatitur Cymba, cui adiridet Olympux . Laborbest tamen .dcopus Episcopalis Prudentiae ab insidiosis cauere . nec eos ad texendas insidias excitare; nam mala nobis sine no- his occurrentia, ut plurimum, vel leui. ter angunt, vel leuiter tangunt, nec persentiuntur ab init acto animi robore 3 omnis enim aduersitas inquit D.Gregorius Epist. 126. quae bonis votis obi jc tur,probatio Virtutis est, non indicium reprobationis . Non poterit sane Epiccopus fortiter non agere inter insidias,qus ex eius Zelo aliorum prauitate paramur, si mente recogitet illud Domini bibum, Beati eritis. cum maledixerint vobis homines, i& persecuri vos Derim, de dixerint omne malum adis versum vos, mentientes propter me,

gaudete, de exultate, quoniam merces vestra copiola est in coelis , dcc.; Est enim vere festa dies illa , quae tantam affert exultationis materiam, & fauet L piscopis illud Sapientis Oraculum, Dixerunt impij, circumueniamus iusti na, quoniam contrarius est operibus nostris. Frumentum Christi sunt Episcopi, dentibus bestiarum moluntur, ut panis mundus efficiantur. Multitudine insidiarum oppressos debent illa verba Spiritus Sancti lolari, Recti diligunt nos, Innocentes, de recti adhaeserunt nobis, quia sustinuimus; Dec deerunt multi doni ad solatium,ubi adsunt plurimi pervcisi ad patientiae, dc humilita

tis exercita iam, cum omnis malus ex D. Augustino, aut ideo vivat, ut coris rigatur, vel ut per eUm bonus exerceatur et Non est grande inquit D. Gregor. OF a . I.a. ij lata miles esse,qui ab omnibus honotatur, ted maginuri vita utra

opus est inter despectiones, irdidias, re

contumelias et iam iniuste latas, humilitet de se ipsis sentire, nec meta VCC itudinet propositae recedere; nam, &David inimicorum insidi js conflictat iis lolcbat dicero. Vide lita militatem mea de inimicis meis; qua postmodum humilitate ad celsiora euectus est gloriae, dc sanctitatis culmina . Sunt insidiae, quas construunt improborum studia aduertus Episcopos, pennae illae ad Volatum paratae, qua bus in sublime tolluntur inter aereas concussiones , nec

ipsis deluditur:Episcopalis:Prudentia, sed prudentiore ilicitur, ut insidiatiam molitores deludat; Sunt res illae linistra, quae vertuntur in dexteras, si bonus, re prudens vius adhaereat; his plane vel bis Anastissium Episcopum non

de inel habemuS D. Gregor. ULa F. alloquum In esse, ut eas Interrite sustinerer, .ec caperet de afflictione solatium.

PRUDENTIA EPISCOPALIS

In Pusilianimitate repetienda .

Longerabesse decet cuiuscumque cor Epitcopi ab illa animi imbecalis

litate, quam comminatur uis mam DeuS in Deut. cap. 28. Vbi ait. Dabit .lIbi Dominus cor pauidum, dc animam moerore consumptam, sed potius addecet.vnumquemque Episcoporum illis confortari verbis quae ad Iolue protulit Moyses, cum illum recit populi

ducem, confortare, di esto robullus, tu enim introduces populum istum inuo terram pronausiam,&QUcrum qiudem is est,Vt satetur D. Obi. . 3.deSacera.quod fluctus animum Episcoporumconcutientes crebriores, atque infestiores ei- se solent ventis ipsis mare peritubanti- 'b IS, attamen tunc vel maxime animi robore, dc fiducia opus est, ut omnes

insinae

66쪽

in largentes deludantur fluctus, eludantur tempestates; aer ibit namque mer- nardus ad Eudinium Papam ,quod non est vir fortis, cui non crescit animus in ipsa dissicultatestanunquam enim magna bona Episce pis proueniunt, nisi eos spes, & fiducia inter magna mala promveniat. In ipsa igitur maborum, & carlamitatum congerie constanter ambulandum est, ijs praesertim , qui non acceperunt spiritum seruitutis in tamore,

di animus ille , qui Deum prae oculis fiducialiter habet, nulla spiritus pusillanimitate in agendis constringitur, sed temper erectus,dc tibi ipsi par etiam

in rebus, quae lunt metuendari, nullo metu dei jcitur, aut constemitur; & Io me si inter Amalechitarum pericula fuisset pauore correptus, aut dissidentia captus, de ipsis victoriam, & trium, Phum laetabundus non cecinisset. Pa stor inquit D. Gregorias animo villis ad ii rae occursum se Iplum, & oues perdit, nec David curam sui gregis exercens, cum adhuc pastor itio iungeretur munere, si timuisset lupos. vrsos, ct leones inuicte profligasset. Non accedat ad bellum loquitur D. Augushnus, qui tubae clangorem exhorrerent, & armorum strepitum retarmidat. Duces sunt militia coelestis Episcopi,non milites gregarii, nec duces addecet in bello de ubctoria dissidere , nec in pugna animo consternari. Ad mentis constantiam, non ad animi deiectionem in adue santibus recurrendum est, & memores sint Episcopi scribit D. Gregorius ad Patricium. quod ex ossicio vocantur ad foristia, iuxta illud Ecclesiae Romanae, non Romuleae Gentilitatis proprium elogium . Agere,& pati mitia Romanum est, Perstrepant detractores, blandian.tur adulatores , odio perte quantur hinstes, amore prosequatur amici, di unum

di idem perpetuo sibi constant EPlic

porum animus perseueret,nmessalium est, ne unquam cum ipta cadente cadat Ecclesia ipsis demandata, cornaar; aut concidat grex eisdem commenda.tus. Stet cum animo Episcop, Scep-uum Episcopale inquit D. Ambros deos flet ' cadent a latere eius mill q, de cem millia a dextris eiusdem in g erit

unquam pavori locus ,unec hostiuiri triumphus ult

PRUDENTIA EPISCOPALIS

Ia Scrupulis conscientia cohibendis

o Primo Ecclesiae regimini non minus obstant praua directionis di tamina, quam stricta nimis, nimisque anxia conicientiae scrupulosiae consilia snec via immodice lata ab Episcopis thnenda est,nec arcta supra modum, im ab Episcopali Prudentia sint temper e trema declinanda . Supremum tunc scrupulis cohibendis imjcitur frenum

ab Episcopali Prudentia cum Epsicopiconicientiam suam aliis dirigendam spiritualiter tradunt , qui tamen sint viri docti,&prudentes, scientes lepram a lepra distinguere; nemo enim ineluc modi animae morbis se ipsum curare potest, tametsi vir prudentissimus esset, ct hoc I Deo remedium datum est, ut qui propria non valet, aliena cusetur prudentia, vel laltem maximetiuuetur; di quamuis contingere possit, ut in pharmaci porrectione fallatur Mediiscus , non fallatur is, qui accipit, me debet unquam de hoc errore esse tablicitus, vi omnium doctrina testatum habemus . Omnis animi amaritudo proueniens ex scrupulis ideo em aciter repellenda est; quia omnem impedit in agendo conicientiae serenitatem.

sine qua ait D. Bernardus in I. de anteriori

domo nihil boni perfici potest; nam

67쪽

PRUDENTIA

strupulosa conscientia teste D. August. inprafad GaI. Beati quorum remissae luntiniquitates , tota est in desiperatione, nihil habens in spe, unde prouenit omne bonum. Horrent se ietas scrupulosi,

vehit umbras truces inlectates,quae tamen sunt sine corpore, & sine laesione; fugiunt semper nemine persequente,&quidquid agunt, ex mentis errore in

malum conuertunt, & salutis pericu Ium . Scrupulus vero, quo altius to

queri solent Episcopi,est in onere Episcopatus portando, cum semper interno quodam excrucientur angore,quod sint eius impares grauedini,& ideo delinquant, quia vires non iuppetant I at ad hanc errantis conscientiae laruam protinus fugandam assiurgit D. Prosp. in

I. E. de Mit. contempl. e. Io. & alloquens

Episcopos sui temporis scrupulorum fascinatione detentos, ait. Vos qui pro multis,occupamini, ut alij proficiant, ac Deo vacent, prosectus illorum vester fructus est,&qui sollicitudines omisnium portatis in ipsis proficientibus, vos ipsi proficitis,& gloria illorum, Vestra gloria est. Martyrium animae scru-Pulus est poenale quidem sed merito arens , neque hoc iubire martyrium Episcopos decet, qui alios ad vitam,&ad salutem debent erudire. Agant Episscopi quod agere potuerunt, re legem adamussim impleuerunt; nec plura exquirit Deus, quam quae vires clare pocsunt . Quiescandin optima nunquam quiescendi voluntate . di si erumpant aduersa ferant patienter cum longe melius sit quandoque pati, quam agere sic docente D. om. 2.2. q. Is S. aria.

ubi adhortatur Epilcopos , ut in quacunque pressura potius alienae insistant saluti, quam propriae, quousque tamen suis proximis utiles esic possunt.

PRUDENTIA EPISCOPALIs

ra exercendis Iudicijs. IN e. Summopere q. 3. haec habra D. Greg. ad omnes Ecclesiae Rectores. Summopere cauendum est,ut Rectores E clesiae, & qui publica iudicia exercent, nullatenus leuitate , aut fauore ducti, sint praecipites, sed causis prius diligem ter ventilatis, cum res, quae ignorambatur plene ad notitiam venerit , tunc diuina , & humana lege resoluatur, di secundum quod ibi constitutum est, remota perlGnarum accCP-tione , dc finitiva sententia proferatur somnis namque , qui iuste iudicat stateram in manu gestat, & in utroque penso Iustitiam& misericordiam nectat , ut iusto libramine quaecam per equitatem corrigat , quaedam permiserationem indulgeat. Scribens vero idem D. Gregorius ad uniuersae Episcopos Galliae ea subiungit in Comuis dist. s. licet plerumque accidant Epiccopis plura redarguenda, plus tamen ab ipsis in excessibus corrigendis ben uolentiae adhibendum est . quam ieritatis,cum magis. ut plurimum, moueat charitas quam poteitas. Rectores igitur Ecclesiae quicur que sint concludit O. Gregorius, magis sunt ad bonum exciatandi, quim seuere iudicandi, idque si mat Sanctissimi primi Pontificis exemplo, quem si Christus posit trinam negationem acriter iudicasset, ab eo E clesia tot hona non percepisset. Ehceptis criminibus, quibus quandoque ex miseratione indulgendum est, cum haec dignoscitur magis profutura, Vt

optime conuulit in An oninus Episcopo Florentinus, in alienis causis nemini in iure iudicandi iustitiae caulatum derogandum est, neo nimio impellente is

68쪽

gore ad praeludietum,nec nimia fuaente gratia ad patrocinium, ut bene in

hac re admonet Eugenium Papam D Rem nardus, ut caueat, ne in iudici js aliquo

errore fallatur. quanto enim potetias maior est in iudicando, tanto turpius erratur in iniuste condemnando. Non nimis alpere , non nimis duriter iudi-Candum est,inquit D.Augustinus Epist. O . sed neque molliter nimiS,Vel temperate, ita ut iudicantem tallat, vel criminosi miseranda facies, vel vilis habitus, vel vultus supplex, vel lupercilium demissum, vel verborum humilitas, vel ipsae lachrymae, de ctae mentiri, hq etnam plerumque assolent,etiam recta Iudicis mentem inuertere, vel aliqualiter ab orbita rationis detorquere Ideo bene a sapientis oraculo dictum est. Noli esse nimium iuilus, nec nimiS ex

Pietate credulus, ne decipiaris in iudicio. Summis ergo precibus petenda est a Deo multas in exercendis Iudici js,

De mens errore capta in aliena detriamenta ruat 3 latum namque perhibetur Episcopis illud Edictum , Iulla

iudicate, qui iudicatis terram et neque ius proprium, leu res propria ab Episcopis in iudicando quaerenda est, cum

nunquam iuri alieno cohaereat, semperque oculos iudicantis obcaecet, ne

videat quid maneat, quid et non maneat in aequilibrio & temper male iudicant illi, qui nihil suo iuri, nihil suo sensuu nihil luae potestati, nihil tandem suae causae detractum volunt .

PRUDENTIA EPISCOPALIS

In aeministranda Iustitia. Greger in Pastor M. e. I S. disserens

supta verba D Pauli ad G . cap. a. Itaquere, exhortare, argue cum om

lati improuidi humana gratiam amitatere formidantes, loqui libere recta pertimescunt,in hoc iam non Pastores, sed Mercenari j, qui lupo oucS vorante, ipsi sitient allimitati canibus mutis,non valentibus latrare; quibus ab increpatione debita silentibus dicitur, Noa ascedistis ex aduerso neque opposuistis vos murum pro domo Israel, vi statetis in pr(lio in die Domini; at similatur enim terga vertentio us omnes illi Epiicopi, qui ex iustitiae Zelo peccantibus resti cre non curant; cum ad hoc in Episcopi consecratione dicatur, A cipe baculum Pastoralis ossicij, ut in corrigendis vitiis pie saeuias, iudicium sine ira teneas,dcc. oc ad hoc etiam ex concilio habentur illa verba, Irreir gabili constitutione tantamus, VLE clesiarum Praelati ad corrigendos Iubditorum excessus prudenter,ac d ligenter intendant, sic etiam ad reformandos Clericorum mores, nc sanguiS Corum de eorum manibuS requiratur, ut

possint dicere cum Paulo ad Ephesitos, . mundae sunt manus nostraea languine 'omnium vestrum ; nam ei ror,cui non

resistitur,adprobatur, & sacilitas venis incerauum tr: buit nouiter delinquendi.

Dicant igitur Episcopi, cum agitur de administi ada iustitia ex Zelo praetcriim offensae Dei, id, quod dicebat Micheas Propheta c. 3O. repleti sumus fortitudine Spiritus Dei, iudicio , dc virtute. vi annimemus Iacob scelera sua, dc Israel peccata sua , ubi enim agitur de exe cenda iustitia, vel pro crinanibus tol-Κndis, vel pro leuandis oppressionibus, di iubditorum gratiaminibus, vel pro reddendis unicuique , quae sua sunt. omnia ab Episcopis subriliter libranda sunt,ut ad iustam , dc debitam deducantur mensuram , dc possit unul quisque

69쪽

iudicantis mens seruetur in libra,ne Vnouan: propendeat ad partem, vel rei alienae pondere ad ima detrudatur. &ut denique ea cum O. Gregorio Epis. I . dicere queant, Nos neminem perlonali amore tuemur, sed Auihore Deo posthabita cuiuslibet perlonq accepti ne solam iustitis normam cui odrinus. Issa igitur Episcoporuin in definiendis causi3, atque in puniendis dci ctis sollicitudo mili S ct cautela latidabilis erit, ex eiusdem D. Gregorij sententia. Si quid agendum sit, totum agat ratio, ni-h l sibi v. ndicet Potestas, aut propra aerei negotium, aut Personarum rei pe-ctiis,cum temper ibi dc si Iustitiae squilibrium , ubi Propei dulam te ost ei det in indiciis, vel lentem ijs mens sedentis in Thiono maiestatis.

PRUDENTIA EPISCOPALIS

In leuandis pauperum misera i .FX cap. Fratrem vis. 85. habentur haec verba ao Episcopi, valde notanda.Epiicopus largam habeat manum, necessitatem patientibus luccurrat, alienam inopiam, quia si hoc non habet in vacuum nomen Episcopi tenet. In ipsa autem theralitate exercenda adhibendus est modus rerum , & personarum, nebvlitus a tua medietate exorbiis iei,dc tangat ex remat modus in rchus.

di personas a prudentia perscribendus

est, ut non omnia uni egenti tribuantur, nec fiat Pelionarum acceptio, caemle iis paribus , docente tamen D. Gregorio in Pastorali, quod eleeiDosina viris iustioribus. dc sanctioribus est te miser erogada. Subdutur aliae Episcopalis

heralitatis in pauperes, di miserrimos exercendae circumstantiae ex O. Ambr.in C. Non satis dist.8 o. quae nota Inurerent

Episcopis, si ab eleemosinarum larei-tione abstanerent, grandis enim cilci

illorum culpa, si fideles egerent ipsis

scientibus, illi potissimum , qui egeret, di mendicare erubescunt, inter Ata OS nec proximi languinis despiciendi sunt, quibus lolet elle pudor, si in 'agia

petant ab alienis, quibus op talari ret-ncntur Episcopi cor languinei, non vidiuites taciant. sed ut minus egentes , ct mileros rcddant. Optima vero Pria dentiae Lex in leuandis pauperum miseriis ea est. quod inter paucos aio Plaenon effundantur opes, cum longe utilius, ac gloriosius sit pluribus subtaeni. re, quam paucis , ea namque, quae in

sinum pauperum congeruntur . tianc maius capiunt incrementum, cum latius,& in maiorem negotiatorum multitudinem dii perduntur ad nundinam. Non unius est, aut paucorum Ecclesiae aurum,sed multorum & omnibus Pa peribus commune, idque datur Episco- PIS . non ut te ruetur. aut ut clausum

possideat arca Iouem in imbrem aureuestulum, ut fabulati limi Poetae, sed ut elogetur, dc presto sit egentibus, cum etiam bonum quod pr*iertim lplendet in auro, debeat esse sui dis Mum, Eoisque magis dicitur aliquid esse binum, quo magis est diffitiuum. Conis cludit denique optime Leges omnes Piudentiae Epitcopalis in largiendo D.

Gregorius in Pastoral. 3 p. e Zo ubi ait, attente ab Episcopis esse inlpiciendum ne sero lubuentio egenis praebeatur, neque cuc differendum ad crastinam diem , quod illico dari potest i deinde

ne ad captandam bene licentiae, vel largitatis famam opes inutiliter fur danrur. neve multa dentur, ubi pauca possunt in ere, in .upcr ne unquam vacuus omnino diamitatur pauper. cui semper aliquid dandum est. iuxta illud Luca p. omni Petcnti tribue , denique, ne aliq .ud det ut, cui nihil penitus da dum cst,utiunt egem male viventes,

70쪽

- ipsem misericordiae opus in mala op

xa praue conuertentes.

PRUDENTIA EPISCOPALIS

In ipsis eleemos nis erogandis.

Contingit Epilcopis plerum e

propria egestat e laborantibus, ut neqitelli,nec sibi met ipsis,nec alii, tu, taenire, ideo in hoc calu consilium Praebet D. Ambro a.de o .c. 2. vi aurum quaerant ab Ecclasia . quia propriae, ocaliorum indemnitati prouidcant , aurum si quidem habet Ecacsia inquis D.

Ambrosi non vi te: uet, ted ut croget . di necessitatibus iubueniat, de longe melius est, ut vata viuentia scruet illaeissa quam ea. qiis metalli perti untur; neq ic aurum Iacramenta quaerunt, Qtiae a..ro non e inuntur, mcliosque la-Crorum , dc templorum os natus citredemptio captiuorum; dc IPIC D.Am--brosius fatetur, se in multoriam mu1-

diam incidisse. q,ia fregit vasa Dominica ob redimendos captauo, , quod etiam habetur in e. puIchra, am di i. So. cicaddit etiam exempla in in B Lauicntio, qui omnia vasa lacra in lubucntionem Pau erum vendia r. dc curauit, ut opes Ecclasiae per manus c gentium in cael etiasti s thesauros deportarem vi , Pliadcntia tamen Episeopalis curaret aebet, ut si neri potest templis, dc altaribus non desit ornatus. Clamant Pauperes scri-hii D.Ber nardus ad Henricum viscopum Seronensem Epist. a. ad Epilcopo,, re Potiisti fi . cs, cur in luperfluitate S uc liras conism mitis. qtate nostris debentur nec elliis talibus t nobis enim detrahitur quid. quid accedit vanitatibus vestris . Non est bonum subdit idem D. Bernard. Episse coporum affluentium exuberare vestium splendorem, mensarum luxuriam de bonis sponiae,quae cit Ecclcita,

quam neque decet nudam, ac destituis tam incedere. Beatus ille Epit copus, qui intelligit super egenum, re pauperc m,di qui ipsa Eccletiae bona facit muscrorum patrimonia. In ConciAo Aurem hanensi habito anno Sao. praecipitur EpiscopiS,ut pauperibuS, dc infirmi S,qUi nopossunt laborare, largiantur victum, de vestitum quantum postibilitas tulerit, dc in alio ibidem Aurelian. Conci l. ce lebrato circa annum Igo. quod fuit Proii inciale, itatutum est, ut iusi' i Episcopo una Ecclesiarum P aepositi, vel Archidiaconi visitent frequenter deis

tentos in carceribus Episco, alibus. e rumque egestatibus luccurrant de bonis Ecclesiae . Denique in Concilio Matrii conensi ro. dictum est. domus Episcopale ad hoc niisse institutas, ut sine perlonarum acceptione omnes reciperent in hospitalitate : dc quod ideo Episcopi canes alete non deberent, cum non moissibus, dc cani m latratibus sint aedes Episcopales curioindiendae. led nocturnas vigil j ,hymnis, dc familiarium precibu, . Adduque D. Hieron. in Epis. ad Tuum ex Concilio Liu ran. Domus Epis oporum debere cile commune omnium hospitium, quod dictum praesertim intelligendum est de hospitalitate in omne, Pauperes Exercenda: Foeminis vero inopia precsis . ac praesertim vid us. iubet D. Gregor.

in suis EpipioAs rape . ct in Pastorali non esse recipiendas hospitio .plud ipsis eleemolynas esse extra Septa Palatii

impertiendas, ae satis esse telas non egentes relinquere, aut necessitati obnoxias ,

SEARCH

MENU NAVIGATION