Christoph. Wittichii AntiSpinoza sive examen ethices Benedicti de Spinoza, et commentarius de Deo et eius attributis

발행: 1690년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 철학

391쪽

quorum neutrum ei probatur absolute, eligat illud, quod est minut. cujusmodi actione solent appellari; ubi quia vis aliqua sentitur, quamvis ei non repugnemus, non absolute libera dicitur vo-auntas; vel efficit occulta quadam operatione, ut voluntas sponte id velit, ad quod illa vis externa determinat, &sic libertatem plenam relinquit, qualis quidem in creaturas cadere potest, quae eo ipso sua tales non possunt eXimia vi divinae operationis, quae extrinseca est ipsis, eo quod non est illarum, sed Dei. Dum enim determi nari dicitur mens ad hoc vel illud volendum, nihil aliud sit, quam ut producatur nova quaedam volitio& cogitatio. Sic t enim quai do mens primum producitur cum sua prima cogitatione, id ea sentire non potest, adeoque non potest dici sentire vim illam, per quam ad primam cogitationem determinetur, sic enim supponeretur jam antea extitisse adeoque cogitando circa aliud objectum suisse Oecu palam, ita etiam quando mens conse atur, di sic porro producitur nova cogitatio, non potest dici sentire vim, perquam ad illam cogitationem determinatur, quoniam eodem modo se habet ac si prima cogitatio produceretur : quia Praecedens jam non amplius est, sed esse desiit, adeoque nihil nunc est, quando sequens producitur cogitatio. Deus nec vim talem sentit, dum vult, nec ut hi vis est extrinseca, quae in ipsum agat, vel movere illum possit. Li

bertas igitur Dei non tantum omnem coactionem a Deo removet, sed etiam omnem dependentiam, Omnem actionem e Xternam cuia .

iuscunque rei in ipsius voluntatem. Estque illa longe major & excellentior, ouam in ullis creaturis, quae etiam in actibus suis liberis a Deo dependent. Et sic rcctc Cl. Poiret in suis cogitationibus rationalibus de Deo , 'Libertatem Dei definit amm, cujus principium os in ipso Ceore ab ipso. Tantum autem abest, ut ista In dependen tia, debeat negari naturam Libertatis divinae Constituere, ut nihil magis videatur obesse voluntatis libertati, quam dependentia ab alio. Hinc est, quod humanae voluntatis libertatem , nequeamus conciliare cum clependentia ejus a divina potentia & operatione, quod natura quasi sponte sua videatur nobis suggerere talem Liber ratis conceptum, quo res libera ut independens concipitur. Quod tamen eo tantum inservire debet, ut cogitemus gradum libertatis in homine longo minorem, quam est in Deo, qui ideo liber tan-:ctim dici potest, quod vim externam agentem in suam voluntatem

392쪽

rtillam sentiat, eo quod ista vis externa Dei omnipotentis ipsam voviaitionem essiciat & operetur.

I. XXXVIII. Sic facile nunc cum Libertate Dei summa illa,

quae in Dei volitione est, Necessitas conciliatur dc accurate conveni t&concordat, tantum abest, ut debeat censeri, si Deus ab aeterno non potuit aliter velle, quam revera voluit, fore ut non li- here voluerit; qui enim ita censent, illi Libertatem Dei in qua . dam indisterentia constituunt, quae tamen in Deum non potest cadere : at si vera Libertatis divitiae spectetur natura, quod in mera Independentia consistat, quodque nihil sit, quod Deo necessit tem imponat, nulla vis, quae ipsum determinet, vel in ipsius voluntatem agat, ista necessitas Volitionis divinae S determinatio ad unum volendum, ut ne quidem aliud velle possit, tantum abest, ut Dei Libertati possit dici repugnare, ut potius cum ipsa quam maxime concordet. Ad Dei naturam requiritur Uelle, nec potest concipi Deus sine voluntate, uti in superioribus est evictum; istud Uelle non aliunde dependet, neque ulla vis est, quae Deum ad volendum vel ad volendum hoc aut illud determinet, est ergo Ens quam maxime Liberum, utpote plane Independens ab omni vi extrinseca; quia tamen ad Dei naturam requiritur prout supra eviectum est, summe Necessarium, neque ullo modo concipi potest quod a natura divina possit abesse; est quoque divina perfectio, ut velit illud, quod omnino est optimum, unde demonstravimus ipsum aliud ne quidem velle potuisse. Necessitas igitur illa est ex Dei natura, quae ipsa quoque ratio est, ut sit summe Libera ejus voluntas. Ne que hinc ullo jure censeri potest, Deum non agere omnia ex ablo- luto beneplacito suae voluntatis, cum e contrario ex hoc ipso debeat colligi, eum, quam maXl me agere omnia ex divinae voluntatis beneplacitos nihil enim agit coacte, . nihil agit ex necessitate extrinseca, nulla vis externa est, quae ipsum determinet, omnia

git ex absoluta sua voluntate, quae jure merito Beneplacitum Dei potest appellari. Tantum ergo abest , ut summa Dei Libertas resumma Necessitas hoc ipsum volendi, quod Deus ab aeterno voluit, inter se invicem pugnent, ut potius plane inter se invicem conspirent, & se mutuo ponant.

XXXIX. Varia hactenus consideravimus , quae ad Volantatis divinae explicationem quam maxime facere possunt, quae tantum

393쪽

eam in communi nobis objecerunt ; quare nunc distinctius nobi est considerandum, quomodo ad varia objecta reseratur, atque ita juxta diversos nostros actus, quos circa eam possumus formare. ille unicus & simplicissimus adius divinus nobis est in diversos actus distribuendus de dirimendus. Quantumvis autem Certi sumus, . Deum unico eodemque simplicissimo actu simul omnia intelligere& velle, si tamen nos in contemplatione istius simplicissimi actus velimus occupari, non possumus ob sinitudinem nostri intellecitus eum simul& semel concipere, cima aequivaleat infinitis actibus humanis , & quamvis per varios nostros actus quasi di vidam us & disceris

pamus illum, non tamen, ne tunc quidem unquam exhauriemus de nunquam omnes creaturae simul exhaurire poterunt omnia , quae

in illo possunt spectari. Ut tamen quovis modo cum animo nostro repraesentemus, oportet eum sic in varios quasi actus dispescere &diitribuere, ut inter illos ordinem prius commodum instituamus, atque ut priora consideremus ea , quae ad reliqua intelligenda possunt aditum parare. Supponamus igitur Deum tot diversios actus voluntatis suae edidisse, quot possumus ex natura sua distinguere, sive, quot actuum diversas rationes sormales possumus formare &nobis repraesentare , laborandum ergo restat tantum de ordine, quo eos distinctu nostrae menti repraesentemus. Montem supponamus, icu jus magnitudo nostrum plane tu Perat visum, ut nequeamus, unico actu videndi nobis repraesentare, aciem ergo oculorum sic dirigamus, ut quod non possumus una vice, progrediendo ab una parte montis ad abiam, iaciamus diversis viribus repetitis; sic tandem visu magnitudo ejus percipietur : Deus vero non tantum magnus est perfectione, sed plane infinitus, & quamvis ille sit unicus.&purissimus actus, aequivalet infinitis actibus infinities repetitis in horum igitur actuum cognitione si occupemur tantum intelligemus de Deo , quantum intelligimus istorum actuum , quia tamen illi actus, quibus aequi pollet iste unicus actus, sunt infiniti,

nunquam exhauriemus nostra cognitione divinam essentiam &persectionem infinitam, quamvis in illius cognitione in infinitum ulterius atque ulterius possimus progredi dc proficere. Haec verbi p- positio de Deo tot edente actus diversos suae voluntatis, quot posisumus nobis actuum divellas rationes formales repraesentare, etsi

sit impossibilis, nos tamen juvare potest ad sormandos diversos con-

394쪽

iceptus, quibus nos diversias de Deo veritates cognostamus & earum inter se Connexionem intelligamus. Nec quicquam illa impedimenti afferre potest vel confusionem parere, Cum ad distinguendum tota sit directa ec eo unice quoque tendat & faciat; tantum cavendum ab omni alia suppositione, quae Dei aliquem actum nobis exhibeat, qui aliquid humani, aliquid creati, sive quid hujusmodi, quod imperseetionem Creatam includat, repraesentet.

g. X L. Iam antea eX hac suppositione , quod nobis liceat unicum actum divini intellectus G voluntatis in diversos actus dis.

Cerpere, consideravimus tanquam primum prout illa , quae eXtra se sunt, respicit, eum actum, quo Deus constituit omnium rerum essentias, adeoque una omnes earum proprietates, quae ab essentia non differunt, quem iterum licet in tot actus dis cicere, quot sunt essentiae rerum creatarum. Hic locum habet ordo rerum particularis, qui res ipsas spectat, prout sic Deus constituit certam quandam inter essentiam dc proprietates Consecutioncm atque seriem. Hinc verbi gr. Angeli habent hanc potentiam, ut queant hominum corpora deliruere, homines plurimos uno eodemque tempore occidere, uti Scriptura Sacra docet factum circa primogenitos in YEgypto, ut & in Senacheribi exercitu, atque ita de aliis. In creaturis vero rationalibus praeter illum ordinem particularem, qui spectat tantummodo earum essentiam dc proprietates earumque cum essentia dc inter se invicem connexionem , adhuc alius ordo spectandus est particularis, qui non nisi hic locum habere potest. Ex natura sit: i hoc habent illae, quod cognoscant, & quod de iis quae

.cognoverunt, judicent & variis modis in illa voluntate serantur vel ea aversentur. Ordo hic est particularis sic a Deo constitutus, quatenus intellectus dc judicium & voluntas iis sunt concessa. Sed voluit Deus praeterea, ut cum isti actus intellectus, judicii dc voluntatis variis modis possint concinnari, ut judicium vel praecedat intellectum, vel sequatur, & sic porro, illae creaturae rationales eas sic ordinent δc concinnent inter se invicem , ut praecedat intellectus, sequatur judicium & voluntas , ut non judicent, antequam rem distinctu cognoverint, adeoque pro vero non amplectantur id, quod nondum ut verum perceperunt, nec ferantur in aliquid tanquam bonum , nec quicquam aversentur Ianquam malum, cujus honitatis di malitiae non habeant eXactam cognitionem. Hic actus

395쪽

divinus aliam plane nobis exhibet rationem sormalem, quam prior, adeoque commodissime ab illo potest dc debet distingui. Hic veto ordo dum sic constitutus est divinitus, simul quoque est praescriptus Creaturis rationalibus , quatenus in iis potuit amorem vetita tis & bonitatis, qui necessario inseri veritatis & bonitatis cognitio nem, quia sine ea aeque voluntas potest incidere in falsum dc ma tum, ac in verum dc bonum. Posuit praeterea in iis id cas rerum, ex quarum inspectione formare judicium suum debent. Ad eas ergo attendentes, in idea, quam de Deo habent, inveniunt, eum sumisma animi submissione esse venerandum dc colendum , in idea sui ipsius homo invenit semetipsum debere conservare, ut Deum cointere possit, in id ea aliorum hominum tanquam sociorum eidem Deci summo subordinatorum , debere eos amari sicut nosin et ipsos, usdc illi ad gloriam Dei esse possint, in quibus paucis reliqua facile post intcolligi ossicia , . . XLI. Haec est Voluntas Dei, quae dicitur Approbam boni dc Improbans mali , vel dc Voluntas praecipiens bonum , de

prohibens malum, quae nomine Sanctitatis venire solet. Non en Sanctitas Dei ejusdem est rationis , cujus est sanctitas rationalium creaturarum, quae tota in subjectione sub lege divina dc praescripto ab ipso ordine est sita. Sanctae sunt creaturae rationales, quae o Dediunt illi legi, quae se subjiciunt Deo dc ordini ab ipso praetcri pio: at Deus nullam legem habet, cui se subjiciat, ipsi nullus mandatus &iniunctus amor erga semetipsum vel erga creaturas. Amat quidem semetipsum,quatenus delectatur suis perfectionibus, sed hoc facit ex nulla lege , vult hoc ex eo ipso quia semetii sum cognoscit de non potest non semetipsum cognoscere, nec potest non semetipsum amare, quia nihil est aliud nisi infinita cognitio nisi infinitus amor. Creaturas hactenus potest dici amare, quatenus illis bene vult, h. e. quatenus has perfectiones in illis vult ponere, quas vult constitueraearum naturam: non ergo alio sensu potest dici Sanctus,nisi quatenu, leges posuit creaturis, juXta quas si agant sanctae dicuntur. Verum enimvero solet quoque vocabulum Sanctum de Deo usurpatum aliam plane habere significationem. Idem illud aliquando significat, quod veneretodum S colendum , ut sic dum Deus dicitur Saninu, in dicetur, eum esse colendum dc venerandum ; qua ratione Santatas 'Dei adhuc plus recedit a sanctitate creaturae. Ica cnim Deus Sanctus.

396쪽

dicitur eo ipso, quo venerabilis & colendus est, nos vero e contrario sumus & vocamur sancti, dum ipsum colimus & veneramur. F. X LII. Praeter hunc Actum, quo Deus constituit rerum omni una essentias & proprietates, sequitur alius actus divini intellectusti voluntatis, quo Deus voluit sertas res certa individua, quorum essentias constituit, existere, quodlibet suo temporo, loco dciis circumstantiis, in quibus eo tempore est futurum, voluit illa inter se invicem ordinare , sive potius voluntate sua ad se invicem ordin vit, atque exinde illis varia assignavit accidentia, quae non sunt ne

cessaria ad eorum naturam, adeoque non pertinent ad istariam rerum ordinem particularem , quamvis eo ipso ad ordinem univer-

suem plane requirantur. Ordo hic est particularis, quod res quaelibet habeant suas essentias & proprietates; at ordo Universalis requirit , ut etiam habeant sua certa accidentia. Sic Angeli habent hanc potentiam, ut possint hominum corpora destruere, accidens est in ipsis,ut aliquando ea destruant, illud habent ex Dei voluntate, qua constituit ordinem particularem juxta dicta , hoc ist ea voluntate qua illos suum locum voluit habere in universo, atque ita voluit ut certo quodam tempore hanc ipsam potenti m mercerent, quod pertinet ad constitutionem ordinis Universalis. Sed quoniam hieordo Universi multa admodum complectitur objecta , non possumus divinae voluntatis actum, quo illum sanxit, tanquam unicum aliquem indivisibilem aestum considerare, sed varios distinctos hie actus spectare oportet, quos ut in mente nostra rectC ordinemus, curandum nobis eit summoperc. Dissicultas enim hic se offert maxima,&de qua multum hactenus est litigatum in Scholis Theologicis. X LIII. Consensus communis lare est omnium, Deum proposui si se sibi certum finem & ad illum i edia Consti tuere dc dirigere, quod tamen dextre oportet ut intelligamus, ne hic aliquid Deo indignum sub ulla specie assignemus. Finis in communi usu & prout ab homi.

nibus intenditur, consideratur tanquam aliquod bonum, quod trahit appetitum ab unde homo, ut illud consequatur, media ad id commoda solet excogitare. Sic non desunt, qui non attendentes ad Dei naturam, plane dc quam maxime distinctam a natura humana, si milia de Deo cogitant&loquuntur,atque ita improvide stupe potius, quam ut ad id satis attenderint, divinae majestati ea tribuunt, quae

ei nota satis sunt decora , quaeque illas implicant impersectiones,

397쪽

quae non nisi in humanam imbecillitatem cadere possunt. At tali sensu non potest Deo tribui finis, quasi sit aliquod bonum, quod Deus nondum possideat, quod cupiat & desideret , quod sic intendat , ut media apta ad illud Consequendum sanientisiime invenerit, & potentissime exsequi possit. Sic nec Gloria Dei &celebratio nominis ipsius , prout fieri potest & debet a creaturis rationalibus , potest a Deo intendi tanquam Bonum quod appetat , quod desideret & ad quod Consequendum omnia, quae ad id secere possunt, media dirigat, Quis enim quaeso diceret, Deum reddi beatiorem, quod glorificetur ab hominibus, vel illum per hane

glorificationem consequi aliquod bonum , vel Concipere aliquod gaudium aut delectationcm, quam ab arierno quatenus est quaedam persectio, non habeat. An vero actus creaturae, cuiusmodi est ista celebratio divinae laudis, potest esse motivum dc ratio alicujus actus divini λ An potest movere voluntatem divinam actus aliquis Creatu.rae, qui eo ipso est creatus & a Deo effectus , adeoque totus ab

illo dependet 3 An ita Deus ducitur studii gloriae, an gloria ista,

quae plane aliunde dependet, eum dulcedine asscit, ut omne quod Dcit unice eo faciat ut gloriam venetur dc consequatur apud cre turas Z Hoc locum haberet sorte in glorioso aliquo Rege, ut eshRex Galliae, qui bella machinatur, qui tot urbium tot agrorum vastationes tacit, tot insontes homines interimit propter suam gloriam, at Dei perfectioni summae, quae tanta est, ut majorem nequidem desiderare queat, id quam maxime repugnare nimis quam est manifestum. Nec his contrariantur illae Scrrpturae phrases, quae dicunt, omnia esse ad ipsum, omnia fieri ad laudem gloriosae suae potentiae, vel gratiae vel misericordiae, vel justistae&c. hoc tantum Scriptura intendit, ut doceat, hoc esse hominum officium, hoc ipsis incumbere, ut omnia ad divinam laudem reserant, h. e. ut di ipsi Deum celebrent, &omnia sua opera eo dirigant, ut Deus ab aliis quoque laudetur & celebretur. Neque est, quod dicas , Sapientem nihil sacere frustra, ut etiam propterea Deus sit censendus in suis operibus & in suis decretis finem aliquem intendere. Non enim idem concipiendum est de Deo, quod cogitamus de homi nibus. Quod homines intendunt finem , quod dicitur , hominem nihil facere frustra, ortum habet ex indigentia. Sapiens inter homines non habet omnia, quae desiderare vel optare potest. Rus

ergo Disiligoo by Cooste

398쪽

ergo est semetipsum perficere. Quod igitur facit, huc debet tendere, ut semetipsum perficiat. An igitur similiter cogitabimus de Deo Z An ille ullius rei indiget λ Si igitur dicatur, Deum quoque nihil

facere frustra, non aliud potest intelligi, quam quod suorum consiliorum habeat exactas rationes , sive , quod sapieneissime agat. Quid autem est Sapientia in Deo, quam ejus omniscientia, quae nihil est aliud, quam periectissima cognitio sui ipsius dc omnium eorum, quae constituit, eorumque e X actissimae convenientiae cum natura Dei, ut ne minimum quicquam , quod ei repugnet reperiatui pNimis confusos formamus conceptus, si de his, quae iisdem verbis dicuntur de Deo dc creaturis, similiter cogitemus, ac unico communi conceptu Sapientiam Dei dc hominum nobis repriae sentemus.

g. XLI I I. Quid ergo dicemus Z Quomodo inveniemus adtiam divinum, qui prior in ordine divinorum decretorum debeat considerari Z Naturae lumen hic subsistit , non cognoscimus ea , quae Deus voluit ab aeterno, nisi a posteriori, postquam illa sunt facta;

supponamus quaedam ex Scriptura, ut habeat naturae lumen , in quo se exerceat , dc cujus occasione inveniat ordinem inter actus divinae voluntatis, qui conceptibus nostris distinctis queat prodesse. Supponamus doctrinam Praedestinationis hominum dc Creationis eorundem, prout in Scriptura traditur. Deus voluit existere Adamum habentem humanam essentiam; voluit illum hunc ordi

nem obtinere in universo, ut esset origo totius generis humani, ornavit ipsum recta voluntate , qua serretur in bonum , qua tenderet in Deum, quae tamen non erat confirmata , ut peccare non

posset; quaeritur quare hoc Deus sic voluerit r Ratio ejus procul dubio erat apud Deum, quae proin ut prior a nobis deber considerari, atque sic potest subire rationem finis , si scilicet per finem intelligamus id, quod dum actus divinos dispessicimus & ordinamus

prius venit in nostram considerationem,atque pro in primum in intentione locum habere debet,ultimum vero in exsecutione. Si non posci

labi homo nunquam laberetur; voluit Deus ipsum labi, debuit ergo esse labilis , voluit hominis misereri, debuit ergo esse in miseria, adeo que propterea voluit Deus hominem labi, ut posset misereri, voluit Deus misereri, ut tamen justitiam simul exerceret : Ergo Christum constituit Sponsorem, in ipso demonstravit Iustitiam , in hominem i-szricordiam per varias partes,vocando hominem lapsum, justificando,

399쪽

sanctificando, glorificando. Haec omnia sunt accidentia, quae Deus voluit ponere in hominibus propter aliud, scilicet, ut homo hunc haberet ordinem adChristum& ad Deum. Sic ducimur ab uno ad aliud prior ergo his omnibus actibus suit Velle certorum hominum misereri, sive in certos homines actus misericordes exercere. Sed quois modo sunt certi homines, si .nihil de eorum existentia sit definitum p in conceptu ergo illo velle misereri certorum hominum, velle certis hominibus gratiam facere, hoc videtur implicari, quod

Deus certos homines voluerit eXistere, quorum misereretur. Horum autem neutrum ut prius, neutrum ut posterius potest considerari,

nec est separabilis actus ille divinus, velle miscreri Certorum homi. num, ab actu, velle existere certos homines, sed unus implicatur in altero. Certi homines, certa individua non possunt esse sine creatione, qua constituuntur Cum talibus circumstantiis , hoc loco, hoc tempore, ad haec particularia relationem habentia, inter haec

conversantia, Adamus cum suis quibus distinguitur a posteris, po - 1leri cum suis, quibus distinguuntur ab Adamo & inter se invicem.

Si hoc ipso actu nondum voluit creare, nondum voluit esse certos homines , unde nec potest dici voluisse misereri certorum hominum. Si dicas, prius voluisse creare certos homines ad exercendam suam

potentiam & bonitatem , quaero, an jam tunc sciverit quid de ipsis esset futurum, an vero id nesciverit Z Nescivisse dici non potest, nisi aliquem actum Deo attribuas, in quo necessarib aliqua sit conjuncta

ignorantia. Si scivisse dicas, scivi teX suo decreto, CX voluntate, qua hoc ipsum constituit; atque adeo simul dum voluit creare certum hominem, voluit in eum eXercere vel misericordiam vel justitiam. Unitas actus ex unitate rationis formalis est aestimanda, quae hic non nisi una concipi potest, quia voluntas creandi certos homines imis plicat voluntatem vel miserendi vel irascendi, & vice versa voluntas miserendi vel irascendi certis hominibus implicat voluntatem ceriatos homines creandi. Unus ergo actus divinus Concipiendus, quo Deus voluit certos homines eXistere Quorum misereretur , & iterum alius actus divinus, quo Deus voluit existere certos homines, in quos exerceret iustitiam. Hic primus actus videtur concipiendus 4n decreto Praedellinationis. Sequitur jam alter, quod Deus voluerit homines omnes tales facere ut possint esse objectum misericordiaea irae, nempe, qui quidem ornati essent recta voluntate, sed quae

400쪽

in bono non esset confirmata. Tertius quod voIuerit eorum omnium lapsum permittere sive non impedire. Quartus diversitatem instituit inter homines, qui oritur ex diversitate actus primi, qui diversos fines divinos complectitur. Quos enim homines constituit ad id, ut in eos exerceret misericordiam, iis decrevit dare Christum Redemiatorem, qui satisfaciendo pro ipsorum peccato eos justificaret, atque assereret, immunes propter suum meritum illos pronunciando

a condemnatione, eos decrevit vocare, regenerare, sanctificare,dcvita aeterna donare : quos porro constituit ad id, ut in eos exerceret

justitiam, iis denegavit Christum Mediatorem, sicque in peccato

voluit derelinquere , ac propter illud tum in hac vita temporalibus, tum post hanc vitam aeternis poenis voluit afficere. Sic iam facile objectum Praedestinationis invenietur, quod necessario debet referri ad illum actum primum bipertitum, quo Deus voluit certos homines condere, in quos exerceat suam misericordiam, dc alios in quos exerceat suam iram : quoniam autem iste actus sub duplici soriama potest spectari vel creandi vel exercendi misericordiam aut justi tiam, etiam objectum illud duplicem istam formam censendum eshrespicere, ut ratione voluntatis creandi homo consideretur ut creabilis, ratione autem voluntatis miserendi aut irascendi ut Iabilis,

atque ita homo creabilis & labilis sit divinae Praedestinationis obie

ctum. Id vero commodo sic constituitur & accurate concordae cum antecedentibus, in quibuS ante voluntatis divinae actum, qui respicit rerum cxistentiam, de quo nunc est sermo , consideravi inus , a Deo fuisse constitutas ab aeterno essentias rerum & proprietates omnium rerum adeoque etiam hominum , unde omnis eorum possibilitas est arcessenda. XLV. Ita varios actus divinae voluntatis consideravimus, conque certo quodam ordine inter se invicem connexos ad cujus ordinis exemplar nunc facile alios quosvis actus divinae voluntatis oriadinare possumus. Sic possumus concipere, Deum in certis quibus. dam angelis, quos voluit creare, constituisse eXercere suam gratiam, in aliis luam iram &justitiam. Hinc voluit creare omnes cum rectitudine voluntatis , quae non esset confirmara in bono , voluit &praescripsit omnibus certam regulam officii ad certum quendam teris minum, voluit gratia sua iis, in quos eXercere voluit gratiam. sucia currere, ut constanter illud praestarent, voluit eosdem confirma

SEARCH

MENU NAVIGATION